![]() |
Author: Bacon, Roger, 1214?-1294
Title: The 'Opus majus' of Roger Bacon : ed., with introduction and analytical table / by John Henry Bridges.
Publisher: Oxford : Clarendon press, 1897-1900 ; Frankfurt/Main : Minerva, 1964.
Tag(s): secundum; propter; sicut; operis majoris; speciem; ergo; quando; similiter; majoris; visus; habet; hujusmodi; patet; libro; speciei; scilicet; licet; operis; quoniam; species; solum; respectu; magis; alhazen; secundo; oculi; omnes; centrum; aristoteles; possunt; primo; videtur; super; virtus; facit; omnia; cujus; radii; quibus; loco; unum; habent; esset; alia; aliis; prius; quantum; natura; solis; semper; corpus; idem; sine; sua; moralis philosophia; mundi; inter; causa; tune; unde; seneca; multiplicatio specierum; bacon; basis pyramidis; cap
Contributor(s): Eric Lease Morgan (Infomotions, Inc.)
Versions: original; local mirror; HTML (this file); printable; PDF
Services: find in a library; evaluate using concordance
Rights: GNU General Public License
Size: 191,847 words (longer than most) Grade range: 15-19 (graduate school) Readability score: 13 (very difficult)
Identifier: opusmajusofroger02bacouoft
Tweet
Bookmark this on Delicious
Discover what books you consider "great". Take the Great Books Survey.
THE OPUS MAJUS
OF
ROGER BACON
VOL. II.
HENRY FROWDE, M.A.
PUBLISHER TO THE UNIVERSITY QF OXFORD
LONDON, EDINBURGH AND NEW YORK
THE
'OPUS MAJUS'
OF
ROGER BACON
EDITED, WITH
INTRODUCTION AND ANALYTICAL TABLE
BY
JOHN HENRY BRIDGES
FELLOW OF THE ROYAL COLLEGE OF PHYSICIANS
SOMETIME FELLOW OF ORIEL COLLEGE
' Induiir pour deduire alin de construire '
AUGUSTK COMTE
' Omnes scientiae sum connexac , et rnutuis se fovent auxiliis, sicut partes ejusdem
totius, quarum quaelibet opus suum peragit non solum pro se sed pro aliis*
ROGER BACON, Opus Tertium
IN TWO VOLUMES: VOL. II
OXFORD
AT THE CLARENDON PRESS
MDCCCXCVII
IKE INSTITUTE OF KK^CVAL STUDIES
10 EL IV,: LEY PLACE
TORONTO 5, CANADA,
OCT231931
PRINTED AT THE CLARENDON PRESS
BY HORACE HART, M.A.
PRINTER TO THE UNIVERSITY
FRATRIS ROGERI BACON
ORDINIS MINORUM, OPUS MAJUS.
PARS QUINTA^
HUJUS PERSUASIONIS.
De Scientia Perspectiva ; habens tres partes :
Prima est de communibus ad caeteras duas ; secunda
descendit in speciali ad visionem rectam principaliter ; tertia
ad visionem reflexam et fractam. Prima pars habet duodecim
distinctiones.
DISTINCTIO PRIMA,
Quae est de proprietatibus istius scientiae, et de partibus
animae et cerebri, et instruments videndi ; habens quinque
capitula.
CAPITULUM I.
De proprietatibus hujus scientiae.
Propositis 2 radicibus sapientiae tarn divinae quam humanae, The sense
quae sumuntur penes linguas a quibus scientiae Latinorum of vlslon *
1 In O. we have, 'Pars Quinta hujus persuasionis, habens novem distinctiones.
Prima habet quinque capitula. Primum est de pulcritudine et utilitate hujus
partis in universali.' No intimation is given that this is only the first part of the
treatise on Perspective. The heading in the text, the first four words excepted,
is that of Reg., the most important authority for this part of the work.
2 The version of the Perspectiva published by Combach in 1614, begins thus :
'Cupiens te et alios sapientiae dignos excitare et disponere ad scientiam
VOL. II. B
2 OPERIS MAJOR1S PARS QUINTA.
sunt translatae, et similiter penes mathematicam ; nunc volo
radices aliquas discutere, quae ex potestate perspectivae
oriuntur. Et si pulchra et delectabilis est consideratio quae
dicta est, haec longe pulchrior et delectabilior, quoniam prae-
cipua delectatio nostra est in visu, et lux et color habent
specialem pulchritudinem ultra alia quae sensibus nostris
inferuntur, et non solum pulchritudo elucescit, sed utilitas et
necessitas major exsurgunt. Nam Aristoteles dicit in primo
Metaphysicae quod visus solus ostendit nobis rerum differen-
tias : per ilium enim exquirimus certas experientias omnium
quae in coelis sunt et in terra. Nam ea quae in coelestibus
sunt considerantur per instrumenta visualia, ut Ptolemaeus et
caeteri decent astronomi. Et similiter ea quae in aere gene-
rantur, sicut cometae et irides et hujusmodi. Nam altitudo
earum super horizonta, et magnitudo, et figura, et multitudo,
et omnia quae in eis sunt, certificantur per modos videndi in
instruments. Quae vero hie in terra sunt experimur per
visum, quia caecus nihil potest de hoc mundo quod dignum
sit experiri. Et auditus facit nos credere, quia credimus
doctoribus, sed non possumus experiri quae addiscimus nisi
perspectivam, scias auctores multos tractare de hac scientia. Sed quidam
nimis parum ut Euclides et Jacobus Alkindi, et quidam alii diversos tractatus
componunt de partibus perspectivae, sicut est liber de visu, et liber de speculis
et alii praeter istos. Alhazen vero nimis superflue tractavit et in substantia et
in modo. Ptolemaeus vero satis mediocriter procedit. Nunc ergo ad instantiam
tuam quaedam medullaria sub compendio ex omnibus auctoribus cupio congregare.
Sed semper habendus est prae manibus tractatus meus de generatione specierum
et multiplicatione et actione et corruptione earum, sine quo nihil dignum potest
intelligi de perspectiva. Haec autem scientia est longe pulcrior aliis et utilior,
et ideo delectabilior, quoniam praecipua nostra delectatio est in visu/
To whom this remarkable passage was addressed, or at what period of Bacon's
life it was written, we do not know. Clearly it was not addressed to Pope
Clement IV, who is always approached in the Opus Majus in a very different
style. We may, I think, regard it as the preface to a later copy of the Perspec-
tiva, written after 1267, but before the rigorous oppression which hampered
the greater part of Bacon's life was renewed and intensified
Of the works mentioned, Ptolemy's Optics have been recently edited by Govi
(Turin, 1885), Euclid's by Heiberg (Leipsic, 1895). Alhazen l^Ibn Alhaitan) is
accessible in Risner's edition of Gerard of Cremona's translation (Basle, 1572).
Alkindi has not, so far as I know, been edited. The book De Visu appears to
have been an abridgement of Euclid's Optica ; the De Speculis is better known
as the Catoptrica, erroneously ascribed to Euclid (see Heiberg's Prolegomena to
Euclid's Optica}.
PERSPECTIVE PARS PRIM A : DIST. I. 3
per visum. Si autem allegemus gustum et tactum et olfactum
tune induimus bestialem sapientiam. Nam bruta circa gusta-
bilia et tangibilia versantur, et olfactum exercent propter
gustum et tactum, sed vilia sunt et pauca et communia brutis
de quibus certificant hi sensus, et ideo non assurgunt in
dignitatem sapientiae humanae. Caeterum propter neces-
sitatem et utilitatem et difficultatem constituuntur scientiae,
quia ars est de difficili et bono, ut Aristoteles dicit secundo
Ethicorum. Si enim facile est quod quaeritur, non oportet
scientiam constitui. Similiter etsi sit difficile, et non sit utile,
non fit scientia de eo. quia labor stultus esset et inanis. Etiam
nisi valde esset utile et multas et praeclaras haberet veritates,
non debet scientia separata constitui, sed surficit ut in aliquo
partiali libro vel capitulo determinetur cum aliis in scientia
communi. Sed de solo visu scientia separata constituitur apud
philosophos, ut perspectiva, et non de alio sensu. Quapropter
oportet quod sit specialis utilitas sapientiae per visum, quae
non reperiatur in aliis sensibus. Et quod nunc in universal!
jam teti^i, volo in particulari exhibere revolvendo radices
hujus scientiae pulcherrimae. Potest vero aliqua scientia esse
utilior, sed nulla tantam suavitatem et pulchritudinem utilitatis
habet. [Et ideo est flos philosophiae totius et per quam, nee
sine qua, aliae scientiae sciri possunt. Sciendum autem quod
Aristoteles primo composuit hanc scientiam, de qua loquitur
secundo Physicorum quod subalternatur res, et in libro de
sensu et sensato, et redarguit Democritum quia non nominavit
fiactiones reflexiones visus de opticis et de nervis concavis
visualibus, qui est translatus in Latinum. Post eum Alhazen
abundantius exponit qui habetur. Abundantius Alkindi etiam
aliqua composuit, et auctores librorum de visu et speculis *.]
1 This passage comes from the Magd. MS. and is not found in the other
MSS. of Perspectiv a which have come to my knowledge. The first reference to
Aristotle is, I suppose, to Nat. Auscult. lib. ii. cap. a, where Optic (OTTTI^) is
spoken of as a distinct science, and is classed with Harmonic and Astronomy in
opposition to pure mathematic. The expression subalternatur res is obscure.
The second reference is to De Sensu et Sensato, cap. a. This apparently is
the work which Bacon speaks of as ' translatus in Latinum.'
B 2
3d
639Z
4 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
CAPITULUM II.
De virtutibus animae sensitivae interioribus, quae sunt
imaginatio et sensus communis.
Organs of Quoniam vero nervi optici, id est, concavi facientes visum,
sensation . . .........
and per- onuntur a cerebro, atque auctores perspectivae virtuti distinc-
ception. tivae mediante visu ascribunt judicia facienda de viginti
speciebus visibilium, quae postea tangentur, nee scitur utrum
ilia virtus distinctiva sit inter virtutes animae quarum organa
sunt in cerebro distincta, multaque alia inferius tractanda
supponunt certificationem virtutum animae sensitivae, ideo
oportet a partibus cerebri et virtutibus animae inchoare, ut
inveniamus ea quae ad visum sunt necessaria. Et auctores
perspectivae dant nobis viam ad hoc, ostendentes quomodo
a pelliculis cerebri et cute cranii descendunt nervi visuales ;
sed nullus explicat omnia necessaria in hac parte. Dico ergo,
sicut omnes naturales et medici et perspectivi concordant,
quod cerebrum involvitur duplici pelle, quarum una vocatur
pia mater, quae est immediate continens cerebrum ; et altera
vocatur dura mater, quae adhaeret concavitati ossis capitis,
quod cranium vocatur. Nam haec durior est, ut resistat ossi,
et alia est mollior et suavior propter mollitiem cerebri, cujus
substantia est medullaris, et unctuosa, in qua phlegma
dominatur, et habet tres distinctiones, quae vocantur thalami,
et cellulae, et partes. Et divisiones in prima cellula sunt duae
virtutes : et est una sensus communis in anteriori ejus parte
consistens, ut Avicenna dicit primo de Anima, qui est sicut
fons respectu sensuum particularium, et sicut centrum respectu
linearum exeuntium ab eodem puncto ad circumferentiam
secundum Aristotelem secundo de Anima 1 , qui judicat de
singulis sensibilibus particularibus. Nam non completur judi-
cium de visibili antequam species veniat ad sensum communem,
et sic de audibili et aliis, ut patet ex fine de Sensu et Sensato,
1 This should be tertio. It is in the third book that most of Aristotle's remarks
on Sensus communis are to be found, Cap. i and 2 ; cf. also De Somno et Vigilia,
cap. 2 "Eart 8e TIS /cat KOIV}) 8vva.fj.is aicoXovdovca irdcrais, 77 Kal on opa Hal dtcovfi
alaOdvcrar ov yap rr/ y' oif/et opa on opa, Kal Kpivei of) Kal ovvarai Kpivfiv on ere pa
TO. yXvKfa rHuv \CVKWV cure yevffei ovr' o^et OVT' ap-fyoiv, dAAti nvt Koivca popica TUV
a.ira.vr<av .
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. I. 5
et secundo de Anima, et judicat de diversitate sensibilium, ut
quod in lacte sit album aliud a dulci, quod non potest facere
visus, ncc gustus, eo quod non discernunt extrema, ut Aris-
toteles vult secundo de Anima. Et judicat de operibus sen-
suum particularium, nam visus non sentit se videre, nee auditus
percipitse audire, sed alia virtus quae est sensus communis, ut
vult Aristoteles secundo de Somno et Vigilia. Ejus autem
operatic ultima est recipere species venientes a sensibus particu-
laribus, et complere judicium de eis. Sed non retinet eas
propter nimiam lubricitatem instrument!* sui, secundum quod
vult Avicenna primo de Anima. Et ideo oportet quod sit alia
virtus animae in ultima parte primae cellulae, cujus officium est
retinere species venientes a sensibus particularibus propter sui
temperatam humiditatem et siccitatem, quae vocatur imagi-
natio, et est area ac repositorium sensus communis, secundum
Avicennam ponentem exemplum de sigillo, cujus speciem
aqua bene recipit, sed non retinet propter sui superfluam
humiditatem : cera vero bene retinet propter sui temperatam
humiditatem cum siccitate. Unde dicit quod aliud est recipere
et aliud retinere, sicut patet in his exemplis. Et sic est in
organo sensus communis et imaginationis. Et tamen tota virtus
composita ex his duabus, scilicet, quae occupat totam cellulam
primam, vocatur phantasia. Nam ex secundo de Anima et
de Somno et Vigilia et libro de Sensu et Sensato patet quod
phantasia et sensus communis sunt idem secundum subjectum,
differentes secundum esse, ut Aristoteles dicit, et quod phan-
tasia et imaginatio sunt idem secundum subjectum, differentes
secundum esse. Quapropter phantasia comprehendit utram-
que virtutem, et non differt ab eis nisi sicut totum a parte.
Et ideo cum sensus communis recipiat speciem, et imaginatio
retineat earn, sequitur judicium completum de re, quod exercet
phantasia.
CAPITULUM III.
De sensibilibus, quae sentiuntur a propriis sensibus, et sensu
communi et imaginatione.
Sciendum est, quod imaginatio et sensus communis et sensus
6 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Properties particularis non judicant per se nisi de viginti novem sensibili-
hencied by bus ; ut visus de luce et colore ; tactus de calido et frigido,
sense. humido et sicco ; auditus de sono ; olfactus de odore ; gustus
de sapore. Et haec sunt novem propria sensibilia, quae suis
sensibus, ut nominavi, appropriantur ; de quibus nullus alius
sensus particularis potest judicare. Sunt autem viginti l alia
sensibilia, scilicet remotio, situs, corporeitas, figura, magnitude,
continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies,
asperitas, laevitas, diaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas,
pulchritude, turpitude, item similitude et diversitas in om-
nibus his, et in omnibus compositis ex his. Et praeter
haec sunt aliqua, quae collocantur sub aliqua vel aliquibus
istarum, ut ordinatio sub situ, et scriptura et pictura sub
figura et ordinatione ; et sicut rectitude et curvitas, et con-
cavitas et convexum, quae collocantur sub figura ; et mul-
titude et paucitas, quae collocantur sub numero ; et sicut
aequalitas, et augmentum, et diminutio, quae collocantur
sub similitudine et diversitate ; et sicut alacritas et risus et
tristitia, quae comprehendiintur ex figura formaque faciei ;
et sicut fletus, qui comprehenditur ex figura faciei cum motu
lachrymarum ; et sicut humiditas et siccitas, quae collocantur
sub motu et quiete, quoniam ex sensu visus non comprehen-
ditur humiditas, nisi ex liquiditate corporis humidi, et ex
motu unius partis illius ante aliam, et siccitas comprehen-
ditur ex retentione partium sicci, et ex privatione liquiditatis.
Hie tamen considerandum, quod Aristoteles vult secundo
de Generatione, quod humidum et siccum uno modo sunt
qualitates primae, quae naturaliter elementis debentur, et per
eas oriuntur inelementalis humiditas et siccitas, quae redu-
cuntur ad primas, et causantur ab eis. De primis ergo dictum
est, quod sunt sensibilia propria, et solo tactu perceptibilia.
De aliis fit hie mentio. Prima enim humiditas est, quae de
facili transit in omnes figuras male terminabiles de se, et bene
termino alieno, ut in aere maxime, et deinde in aqua. Siccum
1 * Intentiones particulares quae comprehenduntur sensu visus sunt multae,
sed generaliter dividuntur in viginti duo, et sunt lux, color, remotio, situs, cor-
poreitas, figura, magnitude, continuum, discretio, separatio, numerus, motus,
quies, asperitas, laevitas, diaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulcritudo,
turpitude, consimilitudo, et diversitas,' Alhazen, ii. 15.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. I. 7
e contrario, et hoc maxime in terra, secundario in igne. Hie
vero vocatur humiditas pro liquido et lubrico, et siccum vocatur
aridum et coagulatum. Et est sic de multis aliis, quae redu-
cuntur ad species et modos visibilium principales superius
enumeratos. Et haec omnia patent ex primo l Ptolemaei de
opticis et ex secundo Alhazen de aspectibus, et ex aliis auc-
toribus perspectivae. Et sunt sensibilia communia, de quorum
aliquibus exemplificat Aristoteles secundo de Anima et in
principio de Sensu et Sensato, ut de magnitudine, et figura,
motu, quiete et numero ; sed non solum sunt ista sensibilia
communia sed omnia praedicta, licet vulgus naturalium non
consideret hoc, quia non est expertum per scientiam perspec-
tivae. Nam sensibilia communia non sic dicuntur quia sen-
tiantur a sensu communi, sed quia communiter ab omnibus
sensibus particularibus vel a pluribus determinantur, et maxime
a visu et tactu, quia Ptolemaeus dicit secundo perspectivae,
quod tactus et visus communicant in omnibus his viginti. Et
haec viginti novem, cum eis quae reducuntur ad ea, sentiuntur
a sensibus particularibus, et sensu communi, et imaginatione,
et non possunt hae virtutes animae de aliis sensibilibus per se
judicare nisi per accidens.
CAPITULUM IV.
De investigation aestimativae et memoriae et cogitativae
virtutis.
Sunt autem alia sensibilia per se, nam bruta animalia The faculty
utuntur solo sensu, quia non habent intellectum. Et ovis, si f j u f dge ~
men i.
nunquam viderit lupum, fugit eum statim, et omne animal
timet ad rugitum leonis, etsi nunquam audiverit prius nee
viderit, et sic est de multis quae sunt nociva et contraria
complexioni animalium. Et eodem modo de utilibus et
convenientibus. Nam si agnus nunquam viderit agnum,
currit ad eum, ct libenter moratur cum eo, et sic de aliis.
Bruta ergo aliquid sentiunt in rebus convenientibus et nocivis,
1 It seems that Bacon had access to the first book of Ptolemy's Optics, which
is not now discoverable. [See Govi's edition, Turin, 1885.]
8 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Ergo est aliquid ibi sensibiliter praeter viginti novem praedicta,
et praeter ea quae ad ilia reducuntur. Nam oportet quod sit
aliquid magis activum et alterativum corporis sentientis quam
lux et color, quia non solum inducit comprehensionem, sed
affectum timoris vel amoris vel fugae vel morae. Et haec est
qualitas complexionis cujuslibet rei qua assimilatur aliis in
natura speciali vel generali, per quam conveniunt ad invicem
confortantur et vigorantur, vel per quam difTerunt et contra-
riantur et mutuo sibi invicem fiunt nociva. Unde non solum
lux et color faciunt suas species et virtutes, sed longe magls
qualitates complexionales, immo ipsae naturae substantiales
rerum sibi invicem convenientes vel contrariae faciunt fortes
species, quae immutant animam sensitivam fortiter, ut
moveatur affectionibus timoris et horroris et fugae vel
contrariis. Et hae species seu virtutes venientes a rebus,
licet immutent et alterent sensus particulares et sensum
communem et imaginationem, sicut aerem per quern transeunt,
tamen nulla illarum virtutum animae judicat de his, sed
oportet quod sit virtus animae sensitivae longe nobilior et
potentior, et haec vocatur aestimatio seu virtus aestimativa,
ut dicit Avicenna primo de Anima, quam dicit sentire formas
insensatas circa sensibilem materiam. Sensibilis materia
vocatur hie ilia, quae a sensibus particularibus et sensu com-
muni cognoscitur, ut sunt viginti novem praedicta. Et insensata
forma vocatur quae ab illis sensibus non percipitur per se,
quia illi vulgo vocantur sensus, quamvis aliae virtutes animae
sensitivae possint aeque bene dici sensus, si vellemus sic
vocare, quoniam sunt partes animae sensitivae. Nam omnis
pars animae sensitivae potest sensus dici, quia in veritate est
sensus, et virtus sensitiva. Quod ergo dicitur, quod qualitates
complexionales l non sentiuntur a sensu, intelligendum est
quod a sensu particulari et communi, et imaginatione ; sed
bene possunt sentiri ab aestimatione, quae licet non dicatur
sensus, est tamen pars animae sensitivae.
Animals Sed aestimatio non retinet speciem, licet recipiat earn sicut
organ of sensus communis, et ideo indiget alia virtute in ultima parte
1 Qualitates complexionales, as given in Magd., seems better than substantiae,
the reading of the other MSS.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. I.
postremae cellulae, quae retineat species aestimativae et sit thought
area ejus et repositorium, sicut imaginatio est area sensus
communis, et haec est virtus memorativa, et hoc dicit Avi- of judge-
cenna in primo de Anima. Cogitatio vero seu virtus cogitativa
est in media cellula, quae est domina virtutum sensitivarum,
et loco rationis in brutis, et ideo vocatur logistica, id est,
rationalis, non quia utatur ratione, sed quia est ultima per-
fectio brutorum sicut ratio in homine, et quia illi immediate
unitur anima rationalis in hominibus. Et per hanc facit
aranea telam geometricam, et apis domum hexagonam, eligens
unam de replentibus locum, et hirundo nidum, et sic de
omnibus operibus brutorum, quae sunt similia artificio
humano. Et homo in somnis videt mira per hanc virtutem,
et huic serviunt omnes virtutes animae sensitivae et obediunt
tarn posteriores quam anteriores, quia propter earn sunt
omnes. Nam species quae sunt apud imaginationem
multiplicant se in cogitationem, licet apud imaginationem
sint secundum suum esse primum propter phantasiam quae
utitur illis speciebus ; sed cogitativa nobilius habet species
illas, atque species aestimativae et memorativae fiunt in
cogitativa secundum esse nobilius quam sit in eis, et ideo
utitur omnibus virtutibus aliis tanquam suis instrumentis.
Et in homine supervenit ab extrinseco et a creatione anima
rationalis, et unitur cogitativae primo et immediate, et utitur
ea principaliter sicut suo instrumento speciali, et ab ea fiunt
species in anima rationali. Unde quando ilia laeditur,
pervertitur maxime judicium rationis, et quando ilia est sana,
tune bene et rationabiliter operatur intellectus.
CAPITULUM V.
De expositione auctoritatum contrariarum circa jam dictas
virtutes.
Sed textus Aristotelis Latinus 1 non ostendit nobis hanc
1 Bacon had good cause to suspect the accuracy of the Latin translations of
Aristotle, whether made from Arabic versions or directly from the Greek. But
he exaggerates their defects ; and sometimes, perhaps, he finds it a convenient
io OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Aristotle distinctionem, nam non expresse fit mentio nisi de sensu
on this sub- , . ^
ject im- communi, et imagmatione, et memona. Quoniam autem non
perfectly potest textus Aristotelis propter perversitatem translationis
translated. :.....,.. ... . , . . . r .
mtelligi ibi sicut nee alibi, et quoniam ubique Avicenna fuit
perfectus imitator et expositor Aristotelis atque dux et
princeps philosophiae post eum, ut dicit commentator super
caput de Iride, propter hoc sententiae Avicennae, quae plana
et perfecta est, adhaerendum est. Et licet translatores
librorum Avicennae, ut in illo libro de Anima et in libro de
Animalibuset in librismedicinae,alitertranstulerunt etvocabula
mutaverunt, ita ut ubique non sit eadem intentio Avicennae
translata, quoniam in libro de Animalibus Avicennae reperitur
quod aestimatio est loco rationis in brutis, et sic aliquando
invenitur alibi contrarietas respectu praedictorum, tamen non
est vis de hoc quod diversi interpretes diversificantur in
vocabulis, et aliquando a parte rei habent aliquam diversi-
tatem ; sed tenenda est ejus sententia in libro de Anima, quia
ibi ex principal! intentione discutit vires animae, alibi autem
magis ex incidenti facit mentionem. Item ille liber est melius
mode of expressing a difference from Aristotle, who even then was beginning '
to assert the supremacy which in the two following centuries became so
dangerous.
In the present instance the difference between Aristotle and the Schoolmen
is a real one. Their studies of Arabian thinkers, and especially of Avicenna,
had given them far sounder views of animal intelligence than those which
Aristotle had held. Such passages as De minima, iii. io (tv rots aAXois a>oi? ov
v6r)ffis ou5e \oyifffj,6s tariv, d\\d (pa.VTa.aia), or Polit. vii. 12 {IJLOVOV ^dp f-^ft \6yov~),
or Nat. Auscult. ii. 8 (MaXtara 5e (pavepuv kirl r!av aAAa/j/ a ovre T)(yri ovre fafri-
aavra ovre fiovXfvoafjifva wottf) show systematic refusal to admit anything like
reasoning power in animals. Memory as (distinct from recollection) he allowed
them, sensus communis, and phantasia, but not anything which could be called
cogitativa, or the rudimentary syllogizing of which Bacon speaks.
Turning to the psychology of Aquinas (S. T. Pars Prima, Quaest. Ixxviii.
Art. 4), we find substantial accordance with Bacon's view. For though Aquinas
does not specify cogitativa as a distinct faculty of animals as distinct from aestima-
tiva, yet he says : ' Quae in aliis animalibus dicitur aestimativa naturalis in homine
dicitur cogitativa, quae per collationem quandam hujusmodi inventiones invenit.
Unde etiam dicitur ratio particularis cui medici assignant determinatum or-
ganum, scilicet mediam partem capitis. Est eriim collativa intentionum indivi-
dualium, sicut ratio intellectiva est collativa intentionum universalium.' Cf. the
Quaestiones Naturales of Adelard of Bath, cap. xiv, Utrum bruta animas habent.
The translation of the De Animalibus (printed 1500) is, as Bacon says, stuffed
with Arabic words. The De Anima of Avicenna (newly translated) was printed
1546.
PERSPECT1VAE PARS PRIM A: DIST. I. it
translatus longe quam alii ; quod manifestum est, quia pauca
vel nulla habet vocabula aliarum linguarum, scd alii ejus libri
habent infinita. Si quis vero consideret praedicta, necesse est
ponere tres virtutes omnino diversas, secundum tres cellulas.
Nam diversitas objectorum ostendit nobis diversitatem vir-
tutum. Sensibilium enim duo sunt genera, scilicet unum
exterius, ut viginti novem praedicta, aliud interius latens
sensum exteriorem, ut qualitas complexionis nocivae vel
utilis, seu magis ipsa natura substantial utilis vel nociva.
Et ideo oportet necessario quod ex hac causa sunt duo genera
sensuum, scilicet unum quod continet sensus particulars et
sensum communem et imaginationem, quae moventur per
primum genus sensibile : et aliud quod continet aestimationem
et memoriam, quae feruntur in secundum genus sensibile.
Sed propter operationum nobilitatem quam habet cogitativa
respectu aliarum, ideo distinguitur ab aliis. Apud translatio-
nem ergo Aristotelis vulgatam vocatur omnis virtus memoria,
quae habet potestatem retinendi species, et ideo tarn area
sensus communis quam aestimationis secundum hoc vocatur
memoria. Et ideo quod hie vocatur imaginatio, comprehen-
ditur sub memoria apud translationem Aristotelis quae est in
usu vulgi. Sed proculdubio oportet tune quod memoria sit
duplex et valde diversa, ita quod una erit area sensus com-
munis et alia aestimationis ; et erunt diversae secundum
speciem et secundum subjectum et organum et operationem.
Et cum jam positae sint istae virtutes in cerebro, intelli-
gcndum est, quod substantia cerebri medullaris non sentit, ut
Avicenna docet decimo de Animalibus ; et in hoc corrigit l
Aristotelem pia interpretatione et reverenda.
Nam medulla in aliis locis corporis sensum non habet, et Relation of
ideo nee hie. Sed est vas et area virtutum sensitivarum, ai
continens nervos subtilcs in quibus sensus et species sensibiles
consistunt. Sed considerandum est, ut omnis tollatur dubitatio,
quod anima sensitiva habet duplex instrumentum seu sub-
jectum: unum est radicale et fontale, et hoc est cor, secundum
1 Aristotle was aware that the substance of the brain was not sensitive. In
De Animalibus, lib. iii. cap. 19. he remarks- OVK <x f< 8* aiodrjotv TU atpa OLT,TJ-
. ouS^ 5r) u 7*</>aAoy, oW u fiveAta OVK
12 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Aristotelem et Avicennam in libro de Animalibus ; aliud est
quod primo immutatur a speciebus sensibilium, et in quo magis
manifestantur et distinguuntur operationes sensuum, et hoc est
cerebrum. Nam laeso capite accidit manifesta laesio virtutum
sensitivarum, et laesio capitis est nobis magis manifesta quam
cordis, et pluries accidit, et ideo secundum manifestiorem
considerationem ponimus virtutes sensitivas in capite ; et haec
est opinio medicorum, non aestimantium quod a corde sit fon-
talis origo virtutum. Sed Avicenna in primo Artis Medicinae
dicit, quod licet ad sensum opinio medicorum sit manifestior,
tamen opinio Philosophi est verier, quoniam omnes nervi et
venae et virtutes animae oriuntur a corde primo et princi-
paliter, sicut Aristoteles duodecimo de Animalibus demon-
strat, et Avicenna tertio de Animalibus.
DISTINCTIO SECUNDA;
Habens tria capitula. Primum est de origine nervorum
qui ad oculum exiguntur.
CAPITULUM I.
Origin and Manifestis ergo his, ne aliquis scrupulus dubitationis in
theoptic sec l uent ibus occurrat, consideranda est compositio oculi 1 , quia
nerves. sine hoc nihil potest sciri de modo videndi. Sed auctores
quidam minus dicunt, quidam plus, et in aliquibus diversifi-
cantur. Auctores enim perspectivae transeunt generalius de
his, supponentes naturales philosophos et auctores medicinae,
tanquam omnis qui legit perspectivorum scientias praeviderit
medicos et naturales. Et ideo sermo eorum in se est obscurus,
1 This and the two following Distinctions deal with the anatomy of the eye
and of the optic nerves. The description may be compared with that of
Alhazen, lib. i. prop. 4-13, whom, however, Bacon has not followed blindly.
Alhazen himself remarks at the end of his description : ' Omne quod diximus de
tunicis oculi et compositione earum jam declaratum est ab anatomicis in libris
anatomiae.'
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. If. 13
nee intelligitur nisi recurratur ad intentionem medicorum et
naturalium pleniorem. Propter quod necesse est hie aliquid
uberius dici quam apud perspectives inveniatur. Et quamvis
sit difficile certificare ista, et certificata explanare, tamen spero
per auctores certos haec posse fieri manifesta. Sed ne singu-
larum opinionum rivulos superflue deducam, recitabo compo-
sitionem oculi praecipue secundum tres auctores, scilicet
Alhazen in primo Perspectivae, et Constantinum ^ in libro de
oculo, et Avicennam in libris suis ; nam hi sufficiunt et
certius pertractant quae volumus. Non tamen possum sequi
verba singula cujuslibet, quia aliquando contrariantur propter
malam translationem, sed ex omnibus formabo unam veri-
tatem. Concordant ergo omnes, quod duae sunt partes
anterioris concavitatis cerebri, quas vocant ventriculos, vel
concavitates, vel cellulas. Et hi ventriculi non possunt esse
instrumenta sensus communis et imaginationis de quibus
dictum est prius. Nam illi sunt ordinati secundum prius
et posterius, hi autem sunt positi secundum dextrum et
sinistrum, ut dicit Constantinus. Nam tota cellula cerebri
potest dividi in partem anteriorem et posteriorem ut superius
dictum est. Et nihilominus secundum dextrum et sinistrum.
Et anterius ejus, scilicet locus sensus communis, habet dextrum
et sinistrum, ubi sunt duo ventriculi quodammodo distincti.
Et a pia matre, quae tegit utrumque ventriculum, exit nervus
duplex, unus de dextro ventriculo, et alius de sinistro, et sunt
nervi optici, id est concavi secundum dictos auctores. Et
inchoatur concavitas non a medio anterioris partis cerebri,
quia ibi est instrumentum odoratus, qui est unus nervus,
habens ex lateribus duas carunculas similes summitatibus
mamillarum, secundum quod docet Avicenna decimo de
Animalibus. Sed secundum Avicennam, et auctorem perspec-
tivae, et Constantinum, nervi isti visuales de quibus loquimur
exeunt a fundo ventriculorum anterioris partis ; sicut Con-
1 Constantinus Africanus lived in the middle of the eleventh century, and
spent much of his life in Mesopotamia. His works were printed at Basle 1536
and 1539. The second volume contains a short anatomical treatise, in which
is a brief and not very accurate description of the brain and of the eye. It is
dedicated to Desiderius, Abbot of Monte Cassino.
14 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
stantinus exponit, docens respicere capita magnorum anima-
Hum, cum occiduntur non in aestate nee in calore, et inveniet
foramen parvum in cranio per quod transit nervus, et postea
scrutetur caute panniculum piae matris ne frangatur, et
inveniet nervum exire a fundo anterioris partis cerebri.
Sed duo nervi, ut dictum est, a duabus partibus dextra
scilicet et sinistra, secundum omnes concurrunt, et fiunt unus
nervus, et post conjunctionem iterum dividuntur. Melius
autem fuit ut concurrerent in foramine quam ante vel post.
Nam sive sic sive sic, facerent duo foramina in osse capitis,
sed melius est fieri per unum, quam per duo. Et os nrmius
est, quanto minus perforatur. Ergo cum natura facit melioii
modo quo potest, concursus erit in foramine cranii, a quo
loco iterum dividuntur. Et nervus, qui venit a dextra parte,
vadit ad sinistrum oculum, et qui a sinistra vadit ad dextrum,
ut recta sit extensio nervorum ab origine sua ad oculos. Nam
si ille qui venit a dextra parte anterioris cerebri, iret ad dextrum
oculum, jam fieret angulus in nervo communi ubi concurrunt
et fieret nervus curvus et non recte extensus ad oculum. Sed
hoc impediret visum, quia visus semper eligit rectas lineas
quantum potest. Et tune cum os oculi sit
concavum habens foramen versus caput,
ingreditur nervus foramen oculi et ex-
pandit se in concavitate ossis ad modum
instrument!, quo ponitur vinum in doliis.
Sit ergo a b c cranium, et d sit dextra
pars anterioris concavitatis cerebri, et e sit
sinistra, involuta pia matre, a cujus fundo
exeant a dextris et sinistris duo nervi
concurrentes in foramine cranii, et postea
se dividentes, ut nervus, qui venit a dex-
tro, vadat ad sinistrum oculum qui sit y,
et qui a sinistro, vadat ad dextrum, qui sit g, et ingrediantur
foramina ossium concavorum, ut in ilia concavitate expan-
dantur, ut patet in figura. Sed intelligendum quod sicut
a pia matre fiunt duo nervi, sic a dura, et similiter a cute
cranii, in qua exterius involvitur, et isti tres nervi sunt concavi,
et concurrunt in foramine, et fit unus nervus habens tres
PERSPECT1VAE PARS PRIM A : DIST. II. 15
tunicas nervalcs, et iste nervus sic compositus vadit ad
utrumque oculum, et uterque oculus habet naturaliter situm
consimilem respectu concursus eorum in foramine, et aequalem
distant iam ab eo, ut certius 1 compleatur visio.
CAPITULUM II.
De tunicis oculi compositis ex tribus nervis dictis.
Oculus ergo habet tres tunicas seu panniculos, et tres The
hu mores, et unam telam ad modum telae araneae. Et prima
ejus tunica fit ex tunica nervi interioris, quae venit a pia matre
secundum omnes auctores, et expanditur ab extremitate nervi,
ubi ingreditur foramen ossis, et ramificatur ad modum retis
concavi in prima parte sui, quae ideo vocatur rete vel retina,
secundum Avicennam tertio libro Medicinae et secundum Con-
stantinum, habens venas et arterias et nervos subtiles. Deindc
pars ejus secunda est spissior, ut dicit Avicenna, et expanditur
sphaerice usque ad anterius oculi habens foramen in medio
suae anterioris partis, ut species lucis et coloris et caeterorum
visibilium valeant pertransire per medium oculi usque ad
nervum qui venit a cerebro. Nam hoc foramen opponitur
directe extremitati nervi a qua expanditur retina, et ideo in
hac tota tunica dicit Alhacen esse duo foramina, unum
anterius, et aliud posterius quod est nervi concavi extremitas.
Et haec pars ejus secunda vocatur uvea, quoniam est similis
uveae, eo quod dimittit in anteriori parte sua foramen, sicut
relinquitur in uva quando removetur suspensorium ejus, ut
dicit Avicenna tertio libro Medicinae. Et a tunica nervi quae
venit a dura matre, secundum omnes expanditur tunica oculi
secunda, quae habet duas partes. Nam prima pars componitur
ex venis et nervis et arteriis, et vocatur secundina, quia est
similis secundinae; et secunda pars expanditur usque ad
anterius oculi, et ibi apparet ejus pars manifesta, scilicet
portio cujusdam sphaerae, quae circulatur super extremitatem
1 Certius, the reading of the Harl. MSS. is better than citius, as given in J.
16 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
uveae, et est sicut cornu clarum, et ideo vocatur cornea. Et
componitur, ut Avicenna dicit libro memorato, ex quatuor
tunicis subtilibus corticalibus, et sunt sicut cortices, ut, si
excorticetur unus eorum, non propter hoc laedantur alii. Et
factum est ita, ut sit haec tunica fortis propter laesiones et
impressiones exteriores ab acre venientes, et turn est valde
diaphana, ut multitudo tunicarum ejus non impediat transitum
specierum rerum visibilium. Tertia tunica oculi fit ex ilia
pellicula nervi tertia, quae venit a membrana corneae, et ejus
pars prima conjungitur ossi oculi, et adeo est dura, et solida,
et ideo dicitur sclerotica, reliqua vero pars extenditur usque
ad corneam. Nam non completur haec tunica, sed deficit ei
portio sphaerae, et est repleta carne pingui et alba, sicut
videmus exterius in oculis, et vocatur consolidativa seu con-
junctiva. Considerandum vero diligenter, quod uno modo
dicuntur tres tunicae tantum, alio modo sex : et utraque
consideratio vera est et rationabilis. Nam si integras tunicas
consideremus, sunt tantum tres. Si vero consideremus partes
posteriores distinctas a prioribus et nomine et re, sic sunt
sex. Nam tres partes sunt a posteriori, et tres ab anteriori.
Aliqui etiam voluerunt esse pauciores, et hoc multiplici
consideratione ; sed de his non est curandum, quia violenta
est eorum interpretatio, et deviat a recta ratione. Aliqui etiam
septem l tunicas posuerunt ; sed falsum est, quia telam araneae
pro tunica computaverunt, cum non sit : et illi, qui dicunt tres
esse, totam primam tunicam vocant uveam, et totam secundam
vocant corneam, et totam tertiam vocant consolidativam. Unde
auctores perspectivae totam primam vocant uveam, et sic volo
principaliter uti in modo videndi exequendo. Et ideo Alhazen
dicit quod uvea habeat duo foramina, unum anterius, et aliud
posterius quod est foramen nervi, a quo incipit expansio
concavitatis uveae, unde extremitas nervi cum tota concavi-
tate sequente usque ad foramen anterius est uvea secundurn
veritatem.
1 Constantinus took this view.
PERSPECTIVAE PARS PR1MA : DIST. II. 17
CAPITULUM III.
De humoribus oculi, et tela araneae.
Et ista tunica continet in se tres humores et unam telam. The
humours of
Nam ab antenon parte ilhus tunicae ontur una tela parva et the eye.
subtilis ad modum telae araneae, et in hac continetur corpus,
quod vocatur glaciale yel crystallinum, vel grandinosum, et est
hoc corpus directe compositum super extremitatem nervi.
Sed habet duas partes ; una est interior apud extremitatem
nervi, et est similis vitro liquefacto, propter quod vocatur
humor vitreus. Altera pars anterior est similis glaciei, et
grandini, et crystallo, magis alba quam humor vitreus, et
vocatur anterior glacialis, non habens aliud nomen proprium
apud auctorem perspectivae. Sed vocatur apud alios humor
crystallinus, vel glacialis, vel grandinosus, quia est similis eis,
et totum corpus contentum infra telam sic vocatur ab hac
parte sua. Deinde versus anterius oculi extra telam unus
humor similis albumini ovi replet concavitatem uvae ante-
riorem, et ab una parte contingit anterius glacialis, et ex alia
ingreditur foramen uveae, et contingit usque ad corneam, ita
quod hujus humoris convexitas sphaerica tangit concavitatem
corneae, et vocatur humor albugineus. Erunt ergo cornea, et
humor albugineus, et glacialis, et vitreus, et extremitas nervi
consequenter, ut species rerum transeant per medium omnium
usque ad cerebrum. Et dicit Avicenna quarto de Animalibus,
quod retina ducit nutrimentum secundum veritatem ad partes
oculi, et continet vitreum, ut dicit Constantinus, et auctor
perspectivae concordat, volens quod pars uveae inferior con-
tineat humorem vitreum, et in ultimo sui deferens sanguinem
in venis suis et arteriis bene digestum, quo fiat et nutriatur
vitreus humor, quatenus vitreus possit nutrire humorem
crystallinum. Nam, ut Avicenna dicit tertio libro Medicinae
humor vitreus est nutrimentum crystallini. Et hoc dicit Con-
stantinus. Unde quia crystallinus est nimis albus et clarus, ei
non competit sanguis pro nutrimento immediate, sed indiget
nutrimento medio inter sanguinem et crystallinum, et hujus-
VOL. II. C
i8 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
modi est humor vftreus, qui est albior sanguine, et minus albus
quam crystallinus. Et dicit Avicenna quod humor albugineus
est superfluitas crystallini, et ideo opponitur in situ respectu
sui nutrimenti, quod est vitreus, et propter hoc crystallinus
est in medio eorum. Et humor vitreus replet totam conca-
vitatem nervi usque ad sectionem communem, et est magis
spissus quam anterior glacialis, uterque tamen est diaphanus,
quatenus species rerum pertranseant in eis. Et humor crystal-
linus vocatur pupilla, et in ea est virtus visiva, sicut in subjecto
quod primo immutatur, licet non radicaliter, quoniam nervus
communis est organum radicale, et ibi completur visio, quantum
potest virtus visiva, ut sequentia demonstrabunt.
DISTINCTIO TERTIA.
Habens capitula tria. Primum est de sphaericitate et
centris hurnoris vitrei et glacialis, et corneae, et humoris
albuginei et uveaie.
CAPITULUM I.
The centres Considerafldum vero deinceps est de figura oculi et partium
vature of e j us > et de centris tunicarum et humorum inveniendis : nam
the various nae c stint omnino necessaria, sine quibus modus videndi non
ocular . ^
structures, patescit. Oculus ergo totus accedit ad formam sphaencam, et
tunicae similiter et humores propter proprietates sphaericae
figurae laudabiles, quia est magis elongata ab impedimentis
quam figura habens angulos, et est simplicior figurarum et
amplior isoperimetrorum, ut dicit hie Alhazen auctor perspec-
tivae. Sed in praecedentibus hae proprietates et aliae tactae
sunt. Anterior vero glacialis est portio sphaerae diversae
a sphaera cujus vitreus est portio : nam diversa corpora sunt,
et diversarum diaphaneitatum. Et anterior glacialis est portio
majoris sphaerae quam sit sphaera cujus humor vitreus est
portio. Unde non sunt corpora sphaerica completa, sed sunt
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. III. 19
portiones sphaerarum diversarum, et ideo cum hae sphaerae
secent se, oportet quod habeant di versa centra. Et cum con-
cavitas vitrei sit versus glacialem, tune ejus centrum est ultra
centrum oculi versus anterius oculi. Similiter centrum ante-
rioris glacialis est in profundo oculi. Sunt tamen ista centra
super eandem lineam rectam quae intrat per foramen uveae
anterioris et per foramen quod est in extremitate nervi, ubi
incipit retina expandi. Corpora enim haec sic ordinantur,
secundum auctores Perspectivae, videlicet quod a foramine
ossis, ubi intrat nervus, extenditur nervus per aliquod spatium,
et semper magis dilatatur, quousque veniat ad circumferentiam
sphaerae totius glacialis, et consolidatur cum circumferentia
ejus. Et tune super extremitatem nervi componitur totum
glaciale, et continetur in inferiori parte uveae, quod Alhazen
vocat punctum concavitatis uveae, in cujus ultimo est foramen
quod est extremitas nervi, ubi incipit uvea. Sed medium totius
glacialis, scilicet humor vitreus, est in orificio foraminis. Nam
extremitas nervi continet medium sphaerae totius glacialis, ut
dicit Alhazen, quod medium est humor vitreus ; et uvea con-
solidatur cum circumferentia sphaerae glacialis. Et humor
albugineus contentus in uvea contingit sphaeram anterioris
glacialis, et ille replet foramen usque ad contactum corneae,
non quod contingat corneam in puncto, sed per applicationem
superficierum, sicut sphaera interior continetur ab exteriori.
Quoniam autem superficies convexa corneae est continuata
cum superficie totius oculi, et cum toto oculo, ut dicit Alhazen,
oportet quod habeant idem centrum. Et quoniam superficies
corneae concava est, aequidistans superficiei exteriori convexae,
oportet quod utraque superficies corneae et oculus totus
habeant idem centrum, per librum Theodosii de sphaeris :
sphaerae enim aequidistantes continentes se, una continens et
alia contenta, habent idem centrum, ut sphaerae mundi, sicut
coelum stellatum, et sphaera ignis, similiter in aliis : centrum
enim mundi est centrum omnium. Et quoniam concava
superficies corneae, et convexa superficies humoris albuginei,
qui est in foramine sunt sicut sphaera interior et exterior,
oportet quod convexa superficies humoris albuginei habeat
centrum idem cum praedictis. Sed quia superficies concava
C 2
20
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
corneae non contingit uveam in puncto uno, nee applicatur ei ut
sphaera exterior interiori,sed conjungitur ei in circumferentia sui
foraminis, oportet quod cornea secet uveam, et ideo habebunt
diversa centra. Et quoniam cornea est major sphaera quam
uvea, quia continuatur cum superficie totius oculi, et uvea
continetur infra sphaericitatem corneae, ideo oportet quod
centrum corneae sit ulterius in profundo oculi, sicut patet ad
sensum in corporibus sphaericis sic junctis ; et hoc patet per
Theodosium de sphaeris, et Alhazen sic dicit.
Ocular
structures
only
partially
spherical.
CAPITULUM II.
In quo explicatur dubitatio difficilis circa praedicta.
Sed tune grandis est dubitatio, quid replebit spatium inter
ea, ubi declinat sphaera minor a majore, et ideo aestimant
multi quod humor albugineus diffundit se infra concavitatem
corneae, ubi separatur uvea ab ea. Caeterum objicitur, quod
cum humor albugineus sit concentricus corneae, tune contine-
bitur in concavitate corneae, sicut sphaera applicata ei vel
aequidistans ; sed non est aequidistans, quia tangit earn ; ergo
applicabitur ei in concavitate sua, et replebit spatium quod
est inter uveam et corneam. Sed contra hoc est, quod auctor
Perspectivae non dicit hoc, sed semper quod sit intra uveam.
Et ideo objecta solvuntur per hoc, quod partes oculi non sunt
sphaerae completae, sed portiones sphaerarum, ut patet de
partibus glacialis et sic de aliis quae antecedunt eas quae eis
deserviunt principaliter, ut sunt anterius corneae, et humor
albugineus in foramine uveae, et anterius uveae ; unde non est
curandum hie nisi de sphaericitate portionum : et ideo cum
loquitur de sphaericitate corneae, hoc non est nisi in portione
ilia quae visui necessaria est, scilicet, quae est in anteriori
parte oculi, alibi vero non est sphaerica. Et uvea licet in
parte superiore sit sphaerica non tamen in inferior! : similiter
albugineus non habet sphaericitatem concentricam corneae,
nisi in foramine uveae, ubi ad corneam applicatur, infra enim
uveam habet concentricitatem cum uvea. Et quia haec ita
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. III. 21
sunt, non oportet quod humor albugineus currat inter corneam
et uveam. Si enim essent corpora completae sphaericitatis,
hoc exigeretur, sed non est sic. Sed ubi declinant cornea
et uvea, diffundit se consolidativa, et replet quicquid replen-
dum est inter consolidativam et corneam, vel cornea et uvea
relinquentes sphaericitatem completam dilatant se, et exterius
coeunt vel interius vel utroque modo, et replent omne quod
oportet repleri. Et quia anterior glacialis in sua convexitate
secat uveam, oportet similiter quod ejus centrum sit aliud ab
uvea, et sit interius in profundo ; et quia totus oculus, et
cornea, et humor albugineus habent aliud centrum ab uvea et
in profundo oculi, sicut anterior glacialis, et haec requiruntur
ut fiat visus in glaciali, melius est, ut dicit Alhazen, quod
anterior glacialis habeat centrum idem cum istis. Et ideo
totus oculus, et cornea, et humor albugineus, et anterior
glacialis sunt concentrici. De anteriori vero glaciali citius
manifestabitur in sequentibus, quod oportet ipsum habere
idem centrum cum centro corneae et totius oculi, cum osten-
detur fractio in vitreo humore. Interim sufficiat quod
dictum est.
CAPITULUM III.
De centro et sphaericitate consolidativae.
De consolidativa aestimatur, quod habeat centrum aliud ab The centres
omnibus his interius in profundo. Sed auctor perspectivae ^tnre'of
non dicit hoc, sed solum de uvea, et de humore vitreo, quod these struc-
nec ad invicem nee cum aliis habeant centrum idem, atque identical 1
arguendo quod centrum corneae et centrum uveae non sunt but . on one
idem, dicit quod sphaera uveae non est in medio consolida-
tivae, sed antecedens ad partem superficiei manifestae in
anteriori ipsius oculi, et superficies manifesta oculi est ex
sphaera majori sphaera uveae, quare centrum superficiei hujus
manifestae erit interius in profundo quam centrum uveae.
Sed superficies corneae manifesta et oculi, ut supponit ibi et
postea exponit, sunt idem, ergo centrum uveae et corneae
non sunt idem. Ex quo arguitur ab aliis, quod centrum
22 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
concavae superficiei consolidativae et corneae sunt idem,
propter hoc, quod per elevationem uveae a medio consolida-
tionis ostendit uveam habere aliud centrum a centro corneae et
totius oculi. Sed dicendum est, quod exterior superficies
consolidativae non est concentrica interiori, ut patet ; nee etiam
interior est sphaerica plene, quia replet spatium ubi separan-
tur cornea et uvea, propter quod egreditur a recta sphaeri-
citate, et descendit ad interius oculi in ilia parte magis quam
alibi, et ideo cornea et interior consolidativa non sunt con-
centricae. Sed si sphaera utraque, scilicet cornea et
consolidativa, compleretur, tune jaceret cornea in concavitate
consolidativae, et essent interior consolidativae et exterior
corneae concentricae. Et cum superficies exterior consolida-
tivae et interior non sunt concentricae, etiam exterior corneae
et exterior consolidativae non erunt concentricae. Et etiam
quia consolidativa non habet perfectam sphaericitatem ex-
terius, ut dicit Alhazen, tendit enim in suo anteriori ad
acuitatem, et ideo non recte habet centrum, a quo omnes
lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales, ideo nee
extra nee intra est corpus vere sphaericum, et ideo ei non
assignatur centrum ab Alhazen. Sic tamen potest habere
punctum simile centro, quod erit ulterius in profundo oculi
magis quam centrum alicujus alterius, ut patebit in figura.
Si tamen volumus vitare omnem contentionem, possumus
dicere quod superficies consolidativae exterior non est omnino
sphaerica, sicut totius oculi, quia aliquantulum acuitur in
anteriori parte, et sic non habebit totus oculus centrum
sphaerae, nee superficies exterior consolidativae. Si vero
interior superficies consolidativae sit sphaerica, tune non
replet quod replendum esset inter corneam et uveam. Sed
vel cornea contrahit se ad superficiem uveae, et profundatur
declinando a vera sphaericitate, praeterquam in anteriori parte
quae objicitur foramini, vel uvea se exaltat et exit in gibbosi-
tatem exterius derelinquens veram sphaericitatem. Sed
quamvis centra sint diversa in partibus oculi, tamen omnia
sunt in eadem linea, quae est perpendicularis super totum
oculum et partes omnes, quae transit per medium foraminis
uveae, et per centra omnium, ac per medium foraminis in
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. III. 23
extremitate nervi, super quern componitur oculus. Quae linea
est axis oculi. per quam oculus videt in fine certitudinis et per
quam discurrit super singula puncta rei visae, ut quaelibet
ccrtificet successive, quamvis unam rem visibilem vel partem
rei visibilis simul et semel comprehendat cum plena
certitudine. Nam quia haec linea est perpendicularis super
oculum et omnes ejus partes, ideo species veniens super earn
est fortissima, quia incessus perpendicularis est fortissimus, ut
habitum est in eis quae dicta sunt de multiplicatione
specierum. Et illud necessum est, quatenus fortissime et
certissime comprehendat quod debet.
Protraham ergo figuram in qua haec omnia declarantur ut
possibile est in superficie, sed completa ostensio esset in
corpore figurato ad modum oculi secundum omnia praedicta.
Et exemplum ad hoc potest esse oculus bovis et porci et
aliorum animalium, si quis vult expefiri. Hanc autem figura-
tionem aestimo meliorem sequenti, quamvis sequens sit
antiquorum. Nam impossibile est quod centrum vitrei sit
infra sphaeram anterioris glacialis, quia tune dextrum vide-
bitur sinistrum, et e contra, ut inferius declarabitur : nee
etiam in superficie corporis sui, quia tune species dextra
nimis iret in dextram partem, et sinistra in sinistram, et
nunquam concurrerent in nervo communi, quapropter erit
extra versus anterius oculi. Et quoniam foramen uveae est
parvum, et anterius glaciale minus, quia interius est, concentri-
cum humori albugineo in foramine, tune oportet quod vitreus
secet valde parvam portionem de glaciali, ut est c f d, ita
quod vix potest per manum hominis figurari, nam huic
portioni respondet m o foramen uveae, quod est hie majus
quam foramen uveae in oculo cujuslibet hominis istius tem-
poris. Determinatur autem quantitas foraminis per lineas
extremas pyramidis visualis, quae est a b I. Nam sit a I
basis pyramidis, quae est res visa, cujus species penetrat
corneam sub pyramidali figura et intrat foramen, quae tendit
naturaliter in centrum oculi, et in illud iret, nisi prius obviaret
ei corpus densius, in quo frangitur, scilicet humor vitreus c h d.
Propter hoc ergo sic posui centrum vitrei, et sic figuravi
sphaeram ejus ; et patet quod sphaera ejus est minor sphaera
24 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
anterioris glacialis. Sed in oculo non sunt sphaerae integrae,
sed de illis sunt solum parvae portiones, ut sphaerae anterioris
glacialis portio c f d, et vitrei portio c h d ; complevi tamen
sphaeras in figuratione propter evidentiam centrorum et
portionum. Deinde est uvea figurata in sphaera completa,
praeterquam in ejus foramine m 0, et tamen non est in
oculo completae sphaericitatis, ut dictum est, sed in ejus
a
FIG. 25 l .
anteriori parte in qua est foramen, quia non requiritur
sphaericitas ad visum, nisi in illo loco ; alias est irregularis
figurae, ne vacuum intercidat inter uveam et corneam ;
1 This figure is an exact copy of Reg. That of Harl. is similar. The alter-
native diagram (Jebb, Tab. i. 30) is not given in these MSS., and Jebb's version
of it is wholly unintelligible, as indeed is his rendering of this one, all letters,
for instance, being omitted. It must be remembered that centrum vitrei here
means centrum concavitatis vitrei. The vitreous humour is hollowed out in
front to receive the lens or anterior glacialis. It will be noted that the circle
of the vitreous curvature is slightly less than that of the anterior glacialis; i.e.
the curvature of the lens is slightly different on its two faces.
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. III. 25
et lineae c et d, quae trahuntur versus interius oculi, sunt
in lateribus nervi uveae, inter quas lineas est foramen
uveae, secundum quod est versus fundum oculi. Super
quod foramen componitur vitreus, ut patet : nam apertura
harum linearum terminatur ad extremitates portionis vitrei, et
distantia ejus est inter c et d, et haec distantia inter latera
nervi repletur humore vitreo usque ad nervum communem in
superficie cerebri ; nervus tamen iste, in quo est haec t via
humoris vitrei se diffundit et expandit in circuitu vitrei et
glacialis et albuginei, usque ad foramen uveae anterius m o t
quod opponitur foramini suo interiori, quod est c d. Deinde
sequitur cornea, et postea consolidativa, ut vocatum est in
figura 1 .
1 It need not be said that the drawing here given is not intended by Bacon
as a picture of anatomical structures, but as a geometrical diagram representing
the various curvatures of the ocular media.
The technical terms used by him need a few words of explanation. Con-
solidativa means, generally speaking, the Sclerotic, the opaque strong fibrous
tunic covering the greater part of the globe of the eye, and uniting in front
with the transparent cornea. But Bacon is not quite consistent in the use of
this term, since, in cap. ii, he seems to use it as comprehending, in addition to
the Sclerotic, the muscular and other tissues filling the bony cavity of the orbit.
(Alhazen's description of it is, ' pinguedo alba quae implet concavum ossis.')
Uvea, as used by him, and also by Vesalius three hundred years afterwards, is the
Choroid, inclusive of the Iris. The resemblance of the globe of the eye, when
the Sclerotic is removed, to a dark grape plucked from the stalk, suggested the
name : the opening where the stalk had been attached representing the pupil.
Glacialis includes the vitreous humour and the lens : the former being called
vitreus humor, the latter anterior glacialis or sometimes, anterius glaciale, or
again humor crystallinus. Humor albugineus answers to what is now called
the aqueous humour. Tela araneae appears to denote, in a somewhat confused
way, the ciliary processes of the choroid, and also the capsule of the lens; or at
least the anterior portion of this capsule.
It will be observed that by centres, Bacon means centres of curvature. Thus
the concave surface formed in the vitreous humour by the lens has its central
point in the anterior part of the eye. The centres for the cornea and the
anterior surface of the lens are identical. The centre for the globe of the eye
(uvea) is somewhat anterior. Throughout the whole of this description, Bacon
in the main follows Alhazen. (Cf. Alhaz. Opt. i. cap. 4, 5.) See, however,
Alhazen's remark quoted on p. 12. Galen was well known to the Arabs in the
ninth century through the translations of Thabit ben Corra and others. Note
that Alhazen is often called by Bacon, auctor Perspectivac.
26 OPERIS MAJOR1S PARS QUINTA.
DISTINCTIO QUARTA.
Habens capitula quatuor. Capitulum primum est de
proprietatibus corneae, albuginei, et uveae.
CAPITULUM I.
Cornea, Tunicae vero et humores secundum Alhazen habent
humour, proprietates suas laudabiles, ex quibus sequuntur utilitates
uvea. visus, secundum quod ipse ostendit. Et prima utiiitas cornea
est, quod cooperit foramen uveae, ne humor albugineus fluat,
et est diaphana, ut transeant species lucis et colons per earn,
quoniam non transeunt sensibiliter nisi per diaphana, ut prius
verificatum in multiplicatione specierum 1 . Fortitude autem
ejus est, ut non corrumpatur cito, quoniam est exposita aeri, et
potest cito corrumpi ex fumo et pulvere et similibus, et ideo
habet quatuor tunicas ut superius expositum est. Humor
albugineus est diaphanus, ut pertranseant species in ilium et
ultra. Humiditas autem ejus est, ut semper humefaciat
humorem glacialem, et telam araneam, quae valde tenuis est,
unde ex nimia siccitate posset corrumpi Uvea vero est nigra
ut in pluribus, quatenus obscuretur humor albugineus et
glacialis ita quod appareant in ea species lucis et colons
debiles, quoniam lux debilis valde apparet in locis obscuris, et
latet in locis luminosis ; et est aliquantulum fortis, ut retineat
humorem albugineum, quatenus non resudet ex eo aliquod
exterius ; et est spissa ut sit obscura. Et tamen invenitur in
oculis hominum aliquando glauca, et multoties in oculis
equorum, et hoc est, quia calor naturalis non potuit sufficienter
digerere materiam uveae vel humorum, et ideo albescunt
aliquantulum, quia actio caloris digerentis debilis in humido
est causa albedinis. Vel aliquando accidit ex perfecta digestione
humiditatis et victoria siccitatis, ut patet in foliis arborum
in autumno. Et haec glaucitas oculorum vel potest esse
1 This is not necessarily a reference to the special treatise on the subject.
See vol. i. p. 114.
PERSPECT1VAE PARS PRIM A : DIST. IV. 27
propter uveam, nam si uvea est glauca, oculus est glaucus ;
si nigra, oculus est niger. Vel potest causari glaucitas
propter humores, quoniam si fuerint humiditates clarae, et
fuerint positae prope extra, et fuerit crystallinus multae
quantitatis, et albugineus sit modicus, erit oculus glaucus, nisi
accidat contrarium a tunica. Et si fuerint humiditates
obscurae, et crystallinus sit tendens ad interius oculi, et fuerit
parvus et albugineus multus, ita quod faciat obscurationem,
sicut aqua multum profunda quae submergit et cooperit res,
tune oculus erit niger. Hoc voluit Aristoteles, et Avicenna
decimo nono de Animalibus.
CAPITULUM II.
De proprietatibus anterioris glacialis.
Anterior autem glacialis habet multas proprietates. Nam The lens,
prima et principalis est, quod virtus visiva est tantum in eo,
secundum Alhazen et caeteros. Alia enim omnia ante ipsum
sunt instrumenta ejus, et propter ipsum. Nam si ipse
laedatur, aliis salvis, destruitur visio, et si ipse sit salvus, et
aliis accidat laesio, dummodo maneat eorum diaphaneitas, non
destruitur visio, quin fiat ; nam dum remanet diaphaneitas
inter glacialem continuata cum diaphaneitate aeris, non de-
struitur visio, dummodo salvus sit ipse anterior glacialis. Et
anterior glacialis est humidus, ut citius patiatur a specie lucis
et coloris, nam bene sicca non de facili recipiunt impressiones ;
et est subtilis, quia subtilitas corporis facit ad subtilitatem
sensus ; et est aliquantulum diaphanus, ut recipiat formas
lucis et coloris, et per ipsum transeant usque ad nervum
communem ; et est aliquantulum spissus, ut retineat in eo
diu species, quatenus appareant virtuti visivae, et possit
fieri judicium. Nam si esset nimiae diaphaneitas, tune per-
transirent species in eo, et non remanerent ut ficret aliquod
judicium, et ideo oportet ut sit aliquantulum spissus, quatenus
patiatur a speciebus passionem quae est de genere doloris.
Videmus enim quod fortes luces et colores angustant visum et
laedunt, et dolorem inferunt. Sed omnis actio lucis est unius
28 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
naturae et colons similiter, nisi quod aliqua est fortior et
aliqua debilior. Ergo visus semper patitur passionem quae
est de genere doloris, licet non semper hoc percipiat, quando
scilicet species sunt temperatae. Sed passio dolorosa non
fieret in corpore, nisi sit bene densum, quia si esset nimiae
raritatis, non maneret species quatenus actionem doloris
posset facere. Et superficies ejus est ex majori sphaera quam
humor vitreus, ut superficies ejus sit aequidistans superficiei
anteriori visus, quatenus idem habeant centrum, quod est
centrum totius oculi et corneae et humoris albuginei quae ei
principaliter deserviunt ad actum videndi, et magis quam
uvea. Et est superficies seu portio anterioris glacialis minus
medietate sphaerae suae. nam aliter non sequeretur quod ejus
centrum esset interius in profundo oculi, ut suppositum est.
CAPITULUM III.
De proprietatibus vitrei, telae, et nervi visibilis, et con-
solidativae.
Vitreous, Humor vero vitreus est spissior anteriori glaciali, quoniam
sclerotic^' P rtet ) quod species quae non est perpendicularis frangatur
in eo inter perpendicularem ducendam a loco fractionis, et
inter incessum rectum, de qua fractione in parte praecedente
de multiplicatione lucis est satis dictum. Et nisi sic fieret
fractio nunquam perficeretur visio, ut inferius exponetur. Et
est color vitrei magis albus quam sanguis, et minus albus
quam anterior glacialis, quae est nutrimentum ejus, ut superius
est praetactum. Et est portio minoris sphaerae, quatenus
centrum sphaerae ejus sit diversum a centro anterioris
glacialis, quoniam hoc necesse est propter fractionem praeno-
tatam. Et ejus nobilissima proprietas est quod sensus, qui
est in anteriori glaciali, continuatur in eo per totum nervum
opticum usque ad ultimum sentiens, quod est in anteriori
cerebro, ut dicit Alhazen. Circumvolvuntur vero hi duo
humores una tela, quoniam humores nisi retinerentur, aliquo
fluerent, et non remanerent secundum unam figuram. Et ista
tela est valde rara, ut non occultet species, et est sphaerica,
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. IV. 29
quia continet portionem sphaerae, quamvis aliae sint rationes
de hoc, sicut de toto oculo et partibus ejus. Nervus autem,
ut dicit Alhazen, super quern componitur oculus, est totaliter
opticus, ut currat species in eo usque ad cerebrum, et quatenus
species rei visibilis, et calor naturalis ei debitus et virtus primi
sentientis veniant libere ad oculum, et ideo opticitas est idem
quod concavitas. Consolidativa quoniam est exterior, ut
congreget et conservet omnia, et est aliquantulum humida,
ut melius praeparentur loca tunicarum in ea, quia citius et
facilius capiunt figuram loci in ea propter mollitiem quam si
esset dura ; et adhuc est humida, ut non accidat velociter
siccitas in tunicis. Et est aliquantulum retentiva et fortis, ut
conservet situs et figuras tunicarum, quatenus non alterentur
cito ; et est alba, ut per ipsam forma faciei sit pulchra.
CAPITULUM IV.
De palpebris, ciliis, et toto oculo.
Palpebrae autem sunt, ut conservent oculum apud somnum, Eyelids,
et ut faciant oculum quiescere quando fatigatur a forti specie. lashes '
Et licet species sint temperatae adhuc, ne continue laboret
oculus, indiget clausione palpebrarum. Et similiter nocet visui
fumus et pulvis et alia, propter quod indiget clausione, et ideo
sunt velocis motus, ut cito supponantur oculo cum appropin-
quant nocumenta. Cilia vero sunt ad temperandam lucem,
quando generatur visus, et propter hoc adunat aspiciens
oculum suum, et constringit ita ut possit aspicere ab angusto,
quando lux fortis nocuerit ei. Duos autem oportet esse
oculos ex benignitate Creatoris, ita quod si uni illorum
accideret occasio vel laesio, remaneat alter. Et iterum ut
forma faciei sit pulchrior. Oculi autem ambo sunt con-
similes in suis dispositionibus, et in suis tunicis, et figuris
suarum tunicarum, et in situ cujuslibet tunicae respectu totius
oculi ; et ambo habent consimilem positionem respectu nervi
communis et cerebri. Et quamvis causae generales de
rotunditate oculorum et partium suarum datae sint superius
penes proprietates sphaerae, tamen oportuit specialiter ipsos
30 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
esse rotundos propter duo, scilicet propter motum velocem
ejus, ut possit visus discurrere quando volumus de uno visibili
in aliud, et de parte una ejusdem visibilis ad aliam, quatenus
quilibet comprehendatur in plena certitudine per hujusmodi
motum velocem. Sed omnium figurarum sphaera est maxime
apta motui. Atque oportuit oculos esse rotundos et partes
ejus similiter, nam si esset planae figurae, species rei majoris
oculo non posset cadere perpendiculariter super eum, quia
lineae perpendiculares super planum tendunt ad puncta diversa,
et singula secundum angulos rectos ut patet in figura. Nam
lineae possunt cadere
perpendiculariter super
oculum f g, quod
veniunt a c d visibili,
quod aequatur oculo,
~b sed ab a puncto et b non
potest species venire
perpendiculariter, sed ad angulos obliquos. Sed sensibilis actio,
et talis qualis in visu exigitur, non est nisi quando species
perpendiculariter cadit super visum. Cum ergo oculus videt
magna corpora, ut fere quartam coeli uno aspectu, manifestum
est quod non potest esse planae figurae nee alicujus nisi
sphaericae, quoniam super sphaeram parvam possunt cadere
perpendiculares infinitae quae a magno corpore veniunt, et
tendunt in centrum sphaerae, et sic magnum corpus potest ab
oculo parvo videri, ut patet in figura.
d
FIG. 26.
DISTINCTIO QUINTA.
Habens tria capitula. Primum est, quod species lucis et
coloris exiguntur ad sensum.
CAPITULUM I.
Vision Habitis his, quae proponenda sunt propter modum videndi,
takes place . , r
through nunc oportet considerare quid sit iste modus, et quomodo fiat.
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. V. 31
Et prime determinanda sunt, quae requiruntur ad visum rays of
factum per lineas rectas. Primum autem quod hie consideratur colour"
est, quod visus indiget specie rei visibilis, nam sine ilia non vide- P assin ? .
bit, secundum quod Aristoteles dicit secundo de Anima, quod to eye.
universaliter sensus suscipit species sensibilium ad hoc, ut fiat
operatic sentiendi. Item oportet patiens assimilari per agens ;
sed visus est virtus passiva, ut ostendit Aristoteles secundo de
Anima, et ideo oportet quod assimiletur agenti, quod est
visibile. Sed similitudo agentis non est nisi species, ut omnes
sciunt. Item res continue facit speciem undique secundum
omnes diametros. Sed cum obstaculum est inter speciem rei
et visum non fit visus. Quando vero omne impedimentum
amovetur, ut species ad oculum veniat, tune videtur res.
Quapropter oportet, quod visio fiat per speciem ; sed prae-
cipue per speciem lucis, et coloris. Quod enim colores
operantur in visum, patet per hoc, quod cum aliquis aspexerit
viridarium multae spissitudinis herbarum super quod oritur
lux solis, et moretur in aspiciendo ipsum, deinde auferat visum
suum et convertat eum ad locum obscurum, inveniet in illo
loco obscuro formam illius lucis coloratam a virore herbarum.
Et si in hac dispositione aspexerit visibilia alba in umbra, et in
loco debilis lucis, inveniet colores rerum admixtos cum virore.
Et si clauserit oculum et fuerit intuens in eo, inveniet in suo
oculo formam lucis cum virore. Et eodem modo inveniet
hujusmodi alterationem, si aspexerit colorem lazuleum vel
purpureum, vel alium colorem fortem, ut quilibet potest
experiri. Ergo oportet quod color operetur in visum. Sed
lux magis; quoniam secundum diversitatem lucis orientis
super visum et visibilia, accidit diversitas visionis in singulis.
Nam lux multum excellens occultat visibilia caetera, et etiam
laedit et gravat visum, et debilitat actionem videndi. Lux
vero valde debilis non immutat visum ut oportet nee res
revelat. Lux vero mediocris confortat visum in actione sua,
et res denudat sufficienter. Quapropter species lucis maxime
requiritur ad visum. Et iterum nos videmus, quod secundum
diversitatem casus lucis ejusdem super eandem rem mutatur
aspectus, et apparet visui color diversus, ut in collo columbae
secundum quod vertit collum diversis sitibus ab luce, et sic
32 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
de cauda pavonis. Similiter multae res, ut squamae piscium,
vel quercus putrida, et vermis quidam et avis quae vocatur
noctiluca, quando lux oritur, occultatur eorum lux, et videtur
color : quando vero sunt in tenebris, tune lux eorum apparet.
Manifestum est igitur, quod species lucis maxime operatur in
visum. Et sine contradictione experimur, quod sine luce
nihil videtur ; oportet enim quod lux extrinseca solis, vel
stellarum, vel ignis sit praesens in acre, vel lux propria oculi
multiplicata ab oculo, sicut accidit de oculo cati. Quapropter
oportet semper speciem lucis requiri ad visum.
CAPITULUM II.
Quod visio non compleatur in oculis, sed in nervo.
Vision Sciendum est, quod visio non completur in oculis secundum
intlw e n e 0t ( 1 UO( ^ decent auctores Perspectivae. Nam duae species diversae
but in the veniunt ad oculos, et diversitas speciei diversificat judicium,
quia per diversas species judicabitur una res esse duae.
Similiter per diversitatem judicantis. In duobus enim oculis
judicia fiunt diversa. Ergo una res visa aestimabitur adhuc
diversa. Oportet ergo quod aliud sit sentiens praeter oculos,
in quo completur visio, cujus instrumenta sunt oculi qui
reddunt ei speciem visibilem ; et hoc est nervus communis in
superficie cerebri, ubi concurrunt duo nervi venientes a duabus
partibus anterioris cerebri, qui post concursum dividuntur, et
extenduntur ad oculos. Ibi igitur est virtus visiva, ut in fonte,
et quia tune virtus fontalis est una, ad quam continuantur vir-
tutes oculorum per medium nervorum opticorum, ideo potest
una res apparere una, quantum est ex hac causa. Sed adhuc
oportet quod duae species venientes ab oculis concurrant ad
unum locum in nervo communi, et una fiat ex eis intensior et
plenior, quam altera illarum. Naturaliter enim miscentur
duae formae ejusdem speciei in eadem materia et eodem loco,
et ideo non distinguuntur, sed fit una 1 postquam ad unum
locum veniunt, et tune quia virtus judicans est una, et species
una, fit unum judicium a re una. Cujus signum est, quod
1 fit una, i. e. una species ; or una forma.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. V. 33
quando non veniunt species a duobus oculis ad unum locum
in nervo communi, videtur una res duae. Et hoc patet, quia
situs naturalis oculorum mutatur, ut si supponatur digitus
alteri oculo aut obliquetur aliqualiter a loco suo, tune species
ambae non veniunt ad unum locum in nervo communi, et tune
videtur una res duae ; sicut accidit de lusco, qui non habet
situm consimilem oculorum respectu nervi communis, et ideo
suorum oculorum species, nisi diligenter caveat et rectificet
situm eorum, venient ad loca diversa in nervo communi, et
ideo ei saepius apparet unum duo. Sed naturaliter oculi
bene compositi et sani habent situm consimilem respectu nervi
communis, et ideo species duae veniunt ad eundem locum in
eo et fiunt una, ut sic per unam speciem et unum sentiens fiat
judicium unum de re una. Et experientia docet quod quando
laeditur nervus communis, destruitur visio in oculis. et non
destruitur virtus in nervo communi, propter laesionem ocu-
lorum. Et quando curatur nervus communis, fit visio in oculis
sanis, et quando oculi sanantur, iterum fit visio, propter hoc
quod virtus in nervo communi fuit salva, et non destruitur in
nervo communi.
CAPITULUM III.
De ultimo sentiente.
Quoniam autem Alhazen dicit, quod istud ultimum sen- The act of
tiens est in anteriori parte cerebri, videretur sic alicui, quod
n
esset sensus communis, et imaginatio, vel phantasia, quae the eye,
. .. , but is com-
sunt in anteriori cerebro, ut pnus dictum est : praecipue p i e t e d at
cum ibi dictum sit, quod non completur judicium de aliquo the P oint
J in the brain
sensibih antequam veniat species ad sensum communem. w here the
Sed dicendum est quod ultimum sentiens potest esse origo
omnium sensuum, et sic non loquitur hie de ultimo sentiente :
hoc enim est sensus communis in anteriori cerebri. Aliter est
ultimum sentiens specialiter in visu, vel auditu, vel odoratu,
vel aliis, loquendo de uno sensu particulari, et sic ultimum
sentiens est nervus communis in visu respectu duorum ocu-
lorum, qui sunt instrumenta, quae primo immutantur a visibili,
VOL. II. D
34 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
sicut carunculae similes summitatibus mamillarum ; nam ilia
sunt instrumenta quae primo immutantur ab odore, et nervus
ad quern continuantur apud anterius cerebri est radicale et
fontale instrumentum olfaciendi. Quod autem dicit hie ulti-
mum sentiens esse in anteriori parte cerebri, dicendum quod
non sumitur hoc anterius cerebri pro cellula prima cerebri, sed
locus propinquus ei, scilicet in foramine cranii, ubi est concursus
nervorum ; quia enim est ante cerebrum et prope, vocatur
anterius cerebri. Similiter est de instrumento olfactus ; nam
oritur ex medio anterioris cerebri, et extenditur inter duas
summitates uberum prope cerebrum, et propinquius quam
nervus visualis, quia maxime necessanum est animali ut per
odorem confortetur cerebrum. Et praecipue in homine, quia
habet majus cerebrum respectu sui corporis quam aliud animal,
ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus.
Et sic patet quod non solum oculi judicant de visibili, sed
incipitur judicium in eis, et completur per ultimum sentiens,
quod est virtus visiva fontalis in nervo communi. Et similiter
patet quod oculi sentiunt, et non solum nervus com munis.
Sed quoniam oculi ordinantur ad virtutem radicalem, et ab ilia
fluunt virtutes ad oculos, et continuatur virtus sensitiva per
totum nervum a nervo communi ad oculos, ut dicit Alhazen,
ideo una est operatic visiva, et judicium quod perficitur per
oculos et nervum communem. Et licet dicat, quod oculus est
instrumentum ultimi sentientis, et medium inter ipsum et
visibile, tamen oculus necessario habet judicium et virtutem
videndi, licet incompletum. Nam angulus, per quem rei
quantitas cognoscitur glacialem non excedit, atque ordinatio
rei visae secundum esse suum fit in superficie glacialis, per
quam ordmationem res distincte cognoscitur, et hoc est quod
statim declaratur 1 .
1 With the foregoing description the words of Alhazen may be compared.
' Spiritus visibilis emittitur ex anteriori parte cerebri, et implet duas concavitates
duorum nervorum primorum conjunctorum cum cerebro, et pervenit ad nervum
communem et implet concavitatem ejus, et venit ad duos nervos secundos
opticos, et implet ipsos, et pervenit ad glacialem, et dat ei virtutem visibilem.'
PERSPECT1VAE PARS PRIMA : DIST. VI. 35
DISTINCTIO SEXTA.
De evacuatione confusionis videndi, habens capita quatuor.
CAPITULUM I.
In quo principaliter excluditur confusio videndi, quae videtur
oriri ex parvitate pupillae.
Considerandurn ergo est, quod, ut in superforibus verificatum Rays per-
est 1 , actio naturalis completur per pyramidem, cujus conus est \ Q ^
in patiente, et basis est superficies agentis. Nam sic virtus ocular sur-
face need
venit a toto agente objecto patienti, ut prius declaratum est, alone be
quatenus actio fortis sit et completa ; et ideo in visu sic consi<]
exigitur, ut a tota superficie agentis veniat species. Sed licet
in alteratione naturali patientium exigatur quod singulae pyra-
mides veniant ad singulas partes patientis, propter hoc quod
quilibet punctus patientis debet alterari, tamen in alteratione
visus principaliter non exigitur nisi quod una pyramis veniat
ab agente, et conus cadat in oculum, quae pyramis cadit per-
pendiculariter super oculum, ita quod omnes ejus lineae sint
perpendiculares super ipsum. Nam principaliter non requiri-
tur, nisi quod visus percipiat distincte rem ipsam et certitudina-
liter et sufficienter, et hoc fieri potest per unam pyramidem
in qua sint tot lineae quot sunt partes vel puncta m corpore
viso, super quas species singulae veniant a singulis partibus
usque ad anterius glaciale in quo est virtus visiva. Et illae
lineae terminabuntur ad singulas partes glacialis, ut ordinentur
species partium rei visae in superficies membri sentientis sicut
sunt partes in re ipsa ordinatae, quatenus distinctum fiat
judicium de singulis partibus et non confusum. Et sunt istae
lineae perpendiculares super oculum ut fortiores species veniant,
quatenus posset fortiter et potenter ac sufficienter videre, et
judicare de re ipsa secundum esse suum. Nam oculus aut non
1 Cf. vol. i. p. 119.
Da
36 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
judicat, aut male per solas lineas non perpendiculares propter
debilitatem speciei venientis per illas, quamvis tamen illae
concurrentes cum perpendicularibus abundantius operentur ad
cognitionem visibilis, lit inferius patebit. De perpendicularitate
vero linearum et specierum, quare exigantur ad bonitatem
actionis, satis habitum est in superioribus de multitudine
specierum 1 .
These may Sed nunc verificandum est, quod in superficie glacialis, licet
through the s ^ m dica, potest fieri distinctio visibilis cujuscunque per
pupil in ordinationem specierum venientium ab eis, quoniam species
infinite . . ... - n
numbers. rei > quantacunque sit, potest in mmimo spatio ordmate collo-
cari, quia tot sunt partes minimi corporis, quot sunt maximi,
quia omne corpus est divisibile in infinitnm, et omne quantum,
sicut clamat tota philosophia. Et Aristoteles probat sexto
Physicorum 2 , quod non sit divisio quanti ad indivisibilia, nee
componitur quantum ex indivisibilibus, et ideo tot sunt partes
in grano milii, sicut in diametro mundi, quod patet in figura.
Si fiat triangulus vel pyramis magnae basis a b c, et subten-
datur cono ejus linea brevissima e d, constat autem quod
a quodlibet puncto lineae a b potest duci linea in c, quia
T a puncto in punctum possumus lineam rectam
ducere, et qua ratione ab extremitatibus basis
potest duci linea in c, et ab aliis ejus punctis
potest, et ab omnibus ejus partibus, quia
lineae infinitae possunt ad unum punctum ter-
minari. Hoc satis notum est. Si ergo omnes
istae lineae pertingunt ad c, tune pertranseunt
FIG. 27. , T
per puncta d e lineae ; cum ergo non con-
currant ante c, transibunt per diversa puncta in d e linea, quia
si per idem punctum omnes vel aliquae transirent, fieret
concursus ante c, sed positum est quod non. Si enim fieret
concursus omnium vel aliquarum in aliquo puncto d e lineae,
proculdubio tune post concursum separarentur ab invicem
in infinitum, et non unquam concurrerent in c, ut patet ad
sensum in hac pyramide breviori / g h. Quoniam ergo
1 Cf. vol. i. pp. 120-123.
2 De Nat. Auscult. vi. 3 (pavepov 8c KOI OTL irav crwe^fs Staipfrov els dei
aiptra. Cf. Metaph. xii. 8, 9 ptyeOos S' c aStatpfTuv avyKeiaBai TTWS Svvaruv ;
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. VL 37
species partium rei visae quantaecunque possunt ordinari in
superficie glacialis propter divisibilitatem
quantitatis quae vadit in infinitum, et quae
ponit tot partes in parvo corpore quot in
magno, non accidit confusio quando species
magna venit ad parvam superficiem glacialis.
>
FIG. 28.
CAPITULUM II.
In quo evacuatur confusio secunda propter concursum
radiorum declinantium cum perpendicularibus.
Caeterum oportet quod excludatur alia confusio quae potest The
fingi aliunde. Nam a qualibet parte rei visae exeunt species obll( l ue
infinitae, ut in legibus l multiplications habitum est. Ergo neutralized
tune ad quamlibet partem glacialis venit species a tota re, greater
et singulae pyramides, quarum coni sunt in quolibet puncto force of
, . . r , i_ the direct.
ocuh et corneae et foramims uveae, et basis omnium est res
visa. Et ideo quilibet punctus corneae et foraminis uveae
habebit species omnium partium confusas in se ; quare fiet
judicium confusum. Nee dicendum est, quod quilibet punctus
oculi est divisibilis in infinitum, ut cadamus in cavillationem
priorem. Quoniam nos hie accipimus punctum pupillae vel
partem pro minimo sensibili in divisione partium pupillae,
qua divisione hie utimur in distinctione partium membri
sentientis secundum divisionem partium rei visae. Et prop-
terea exclusa hac cavillatione possumus dicere, quod licet
veraciter ad omnem punctum oculi et corneae veniat conus
unius pyramidis a tota re, et quod species omnium partium
sint ibi mixtae, tamen ad unum punctum oculi vel corneae
et foraminis uveae non venit species perpendiculariter nisi
ab uno puncto rei visae, quamvis ad eundem punctum veniant
species infinitae declinantes ad angulos inaequales. Et ideo
cum corpus oculi sit densius acre, oportet secundum leges
1 speciebus, J. The reading of O., legibus, is better. Cf. vol. i. p. 117.
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
FIG. 29 1
fractionis superius determinatas quod omnes lineae 1 decli-
nantes frangantur in superficie corneae. Et quia casus ad
angulos inaequales debilitat speciem, et similiter fractio, et
perpendicularis incessus est fortis, ideo species perpendicularis
occultat omnes declinantes, sicut lux major et fortior occultat
multas debiles luces, ut lux solis luces stellarum infinitas
occultat, unde ad b punctum venit
perpendicularis ab ipso , et ad idem
b venit a b non perpendicularis, cum
non cadat ad centrum oculi, et ideo
occultatur species ipsius a, quamvis
a puncto b possit species ipsius a
venire ad glacialem per lineam b d
fractam ; et ideo penes perpendiculares
est judicium. Et quia species per-
pendiculares sunt distinctae et ordi-
natae in superficie visus, ideo accidit
distinctio 3 . Pyramis ergo perpendiculariter veniens facit
visum adeo fortem, ut per ejus fortitudinem occultentur
formae declinantes, et nihilominus distinctum ut excludat
confusionem quae accidere videtur ex radiis declinantibus
infinitis qui occupant quodlibet punctum pupillae. Et haec
pyramis dicitur pyramis visualis et radiosa, per quam fit visus
principaliter.
Somehow- Hoc dico, quia radii exeuntes a puncto rei a quo venit
fraction re ~ species perpendicularis ad punctum oculi, licet non cadant in
may take iH um punctum directe, sed ad alia puncta, tamen possunt ab
vision. aliis punctis in quae cadunt pertingere, per fractionem in tunicis
oculi, ad eundem locum glacialis et nervi communis ad quern
species perpendicularis super oculum venit ab eodem puncto
rei, a quo veniunt illae declinantes ; ut sic abundantius fiat
visio cujuslibet partis rei visae, cum videatur per radios suos
rectos et fractos. Sed de hoc fiet mentio in his quae de
fractione dicentur. Atque propterea dixi fieri visum princi-
1 illae, J. 3 The figure is omitted in J.
3 The reading in O. is, ' accidit distinctio, ut per ejus fortitudinem occultentur
formae declinantes. Pyramis ejus perpendiculariter veniens facit adeo visum
fortem et nihilominus distinctum ut excludat confusionem/ &c.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. VI. 39
paliter per pyramidem radiosam : quoniam enim haec sola
pyramis est perpendicularis super oculum, et cadit in foramen
uveae, et directe opponitur centre oculi, ideo facit visionem
bonam et principalem ; et tamen nihilominus possunt species
venire extra istam pyramidem ad oculum, quae cadent non
perpendiculariter super corneam, et frangentur omnes, ut sic
fiat visus per eas ; sed debilis fiet, quia non perpendiculariter
visa non manifeste apparent oculo. Et ideo possumus hie
considerare duas pyramides ; scilicet principalem, quae cadit
in foramen uveae, vel unam majorem, compositam ex hac et
ex speciebus venientibus ex utraque parte foraminis super
corneam ; quae tota sic aggregata non dicitur pyramis visualis,
nee pyramis radiosa, cum tamen oculus per earn videat, sed
aliquod principaliter et manifeste, ut omne illud quod cadit
infra pyramidem visibilem, et alia oblique et debiliter, scilicet
quae extra illam cadunt. Unde res potest esse ita magna,
quod aliquod ejus cadet in pyramidem visualem, et bene
videbitur, et alia a lateribus cadent extra pyramidem super
oculum, et male videbuntur. Vel potest contingere, quod
una res mediocris cadat in pyramidem visualem, et aliae res
diversae videbuntur a lateribus. Vel potest esse, quod plures
res parvae cadent in pyramide visibili, et a latere similiter
cadent aliae. Sed semper videbitur principaliter et manifeste
quod cadit in pyramide visibili, et nihil aliud. Maxime vero
et in fine certitudinis videbitur illud, ad quod terminatur
axis pyramidis visualis. Nam ille est perpendicularis super
omnes tunicas et humores, et transit per omnia centra ; et ideo
species quae venit super eum est fortissima et plenissima, et
facit certificationem. Sed de hoc inferius fiet sermo.
CAPITULUM III.
In quo evacuatur confusio tertia propter mixtionem spe-
cierum in acre.
Sed adhuc non modica dubitatio est, circa evacuationem
tertiae confusionis, quae l habet ad purum discuti in tractatu
1 From quae to the end of the following sentence is omitted from J.'s text,
40 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Why rays de gcneratione et multiplicatione et corruptione et actione
jectso?" specierum, sine quo tractatu non potest sciri perspectiva.
many Sed tamen debet hie haec dubitatio propter necessitatem
are not visionis aliquo modo brevius exponi, ne nimiam turbationem
blended ingerat in modo videndi. Nam secundum veritatem species
and blurred r
in transit, colorum miscentur in omni puncto medii ; quoniam ex colonbus
extremis fit medius, et ex duobus ejusdem naturae specificae
fit una. Contraria enim scilicet extrema, dicit Aristoteles in
decimo Metaphysicae 1 , medium faciunt, ut album et nigrum ;
et duae albedines concurrunt in unum, quando sunt in eodem
subjecto ; non enim in eodem loco et subjecto possunt nume-
rari, sed fit una. Sed sicut est de coloribus, sic de speciebus
colorum, nam species est ejusdem naturae cujus est agens
earn, et ideo de genere colorum est species colorum, quoniam
species albedinis non potest esse in substantia nee in alio
praedicamento, quam in qualitate, nee potest esse in aliquo
genere vel specie specialissima alia quam in albedine, non
enim est nigredo vel viriditas, nee aliqua alia. Ergo relin-
quitur quod species albedinis, quae est ejus similitudo, erit
individuum in specie albedinis praedicamentali. Quapropter
sicut albedo cum nigredine miscetur in eodem subjecto, sic
species albedinis cum specie nigredinis. Et si hoc, ergo species
mixtavenit ab omni puncto aeris ad oculum perpendiculariter,
et tota pyramis radiosa erit mixta a loco mixtionis in aere,
et hoc est necessarium.
The reply t multitude philosophantium vult in hac parte illud im-
ray is of pedire, et dicunt quod species habent esse spirituale in medio
naturels ial et ' m sensu > et impo ni mt hoc Aristoteles et Averroes in libro de
erroneous. Anima secundo. Et quia esse habent spirituale et non materiale,
ideo non servant leges formarum materialium, et propter hoc
non miscentur, quia propter esse materiale miscentur formae
materiales. Et ideo ponunt, quod diversae species lucis in
medio et lumina infinita numerantur in eodem puncto aeris ac
and inserted in a foot-note. It should be restored to the text however, as
it is found in the Harl. MSS. and in Combach's edition. [Cf. De Multiplicatione
Specierum, Part III, cap. 3.]
1 Apparently the reference is to Metaphys. lib. ix. 7, where proof is given
that intermediate degrees must be of the same ytvos as the extremes.
PERSPECT1VAE PARS PRIM A : D1ST. VI. 41
distinguuntur, ac species coloris et omnes hujusmodi species
rerum, ct propter hoc visus potest distincte videre res. Hie
error est gravis valde : nam multa continet falsa et absurda, et
oritur ex hoc, quod creditor quod oporteat ponere distinctionem
visus, quam non aestimant fieri nisi species sint omnino dis-
tinctae in acre. Primo ergo salvabo distinctionem visus, ut
videatur quod non est necesse sic errare. Deinde evacuabo
facilius errorem, et exponam auctores qui videntur esse con-
trarii.
Dico ergo, quod species habent esse materiale et naturale in The solu-
medio et in sensu : et quod vera mixtione miscentur species [h^pre- '
contrariae, ut species albi et nigri et mediorum colorum, et ponderance
quod una sit species duarum albedinum et duarum lucium, et ove r
sic de caeteris speciebus ejusdem speciei praedicamentalis, Wlc i ne
et a loco mixtionis veniet species mixta ad oculum, et tota
pyramis mixta erit. Sed species unius visibilis habet princi-
palem et primam multiplicationem, caeterae autem habent
accidentalem. Principalis autem multiplicatio seu prima est
recta, fracta, et reflexa, et venit ab agente, ut superius veri-
ficatum est. Accidentalis vero seu secundaria non venit ab
agente, sed a specie principali ; sicut est de luce, quae venit
ad angulos domus a radio solis cadente per fenestram ; et haec
est ita debilis ut non habeat comparationem ad principalem,
nee ducit oculum in rem a qua venit multiplicatio. Unde homo
in angulo domus habens speciem secundariam lucis Solaris in
oculo non videt solem sed radium cadentem per fenestram.
Si vero ponat oculum ad radium principalem bene videbit
solem. Dico ergo quod sicut radius perpendicularis occultat
omnes declinantes qui cum eo terminantur ; sic radius
principalis occultat omnes radios accidentales. Unde in d
puncto est vera mixtio albedinis, nigredinis, et rubedinis, et ab
eo venit species mixta usque ad oculum super lineam d e. Sed
in linea d e non est principalis multiplicatio nisi ab ipso b
visibili, non ab a neque c, sed accidentalis et secundaria; quia
non venit multiplicatio similis a et c nisi a speciebus eorum
non ab ipsis. Sed principalis multiplicatio occultat omnes
accidentales, sicut perpendicularis occultat omnes declinantes
ei conterminales. Et sic tota pyramis est mixta ubique, sed
OPER1S MAJORIS PARS QUINTA.
Additional
proof.
nulla mixtio secundum multiplicationem principalem venit
ad oculum.
Et istud confirmatur per hoc,
quod quando colores diversi habent
eandem multiplicationem princi-
palem, tune apparet oculo color
mixtus ; ut quando vitrum vel crys-
tallus, vel aliud corpus perspicuum
coloratum opponitur visui, et aliud
corpus densum retro illud per-
spicuum sit in directo illius et visus,
tune species utriusque corporis
vadit in visum in eodem loco
secundum multiplicationem princi-
palem, et ideo mixtus color apparet.
Et ideo per oppositum color sim-
plex apparebit, quando unus color
multiplicat se secundum lineam
principalem, et alius accidentaliter,
FlG - 3- licet in eodem loco. Si ergo philo-
sophantes istam visus distinctionem adverterent, nunquam
ponerent species non misceri in medio, quia propter distinc-
tionem visus, quam nesciunt salvare, cadunt in ilium errorem.
Et si dicatur, quod sicut species illae miscentur principal!
mixtione in quolibet puncto aeris, sic in oculo ; ergo tune erit
confusio plena, quia vera et principalis erit ibi mixtio ; dicen-
dum est, quod vera et principalis potest esse mixtio in quolibet
puncto oculi ; sed una sola species in uno puncto erit perpen-
dicularis, quae cadit in centrum oculi, et omnes aliae erunt
declinantes, ut sunt a /i, eg, et ideo occultabuntur, et non fiet
judicium de eis, sed de perpendiculari quae est b e> et per earn
de re ipsa quae est b l .
1 The figure in J. is incorrectly drawn ; and further, as no reference is made
to it in the text, the reasoning is made difficult to follow.
PERSPECT1VAE PARS PRIM A : DIST. VI. 43
CAPITULUM IV.
In quo probatur vera mixtio specierum in quolibet puncto
medii, cum evacuatione cavillationum in contrarium.
Cum autem dicunt, quod species habet esse spirituale in Proof that
medio, hoc non est secundum quod spirituale sumitur proprie material?
et primo, a spiritu, secundum quod dicimus Deum et angelum not spirit-
et animam esse res spirituales : quia planum est quod species
rerum corporalium non sic sunt spirituales. Ergo de necessitate
habebunt esse corporate, quia corpus et spiritus opponuntur
sine medio. Et si habent esse corporale, etiam habent esse
materiale, et ideo debent servare leges rerum materialium et
corporalium, et ideo misceri, quando sunt contrariae, et una
fieri, quando sunt ejusdem speciei praedicamentalis. Et hoc
iterum patet, quoniam species est similitude rei corporalis et
non spiritualis : ergo habebit esse corporale. Item est in
medio corporali et materiali, et omne quod recipitur in alio
est per modum recipients, ut dicitur in libro de Causis, et
Boetius dicit in libro quinto de Consolatione. Ergo oportet
quod habeat esse corporale in medio corporali. Caeterum
species facit operationem corporalem, ut species caloris cale-
facit corpora, et exsiccat, et putrefacit, et sic de aliis speciebus.
Ergo cum hoc facit calorem univoce, et mediante calore facit
alia, necesse est quod sit res corporalis, quia res spiritualis non
facit actionem corporalem univoce. Atque maxime facit ad
hoc, quod species est ejusdem essentiae cum effectu agentis
completo, et fit ille, quando agens invalescit super patiens.
Quoniam in principio, quando ligna calefiunt, dum adhuc
manent ligna, habent speciem ignis, et postea fortificatur actio,
et species promovetur in ignem completum, quando ignis
corruperit naturam specificam lignorum, et fit flamma, et
carbo. Non ergo differt species a carbone et flamma, nisi
sicut incompletum a completo, sicut embryo a puero, et puer
a viro. Sed constat quod completum est materiale: ergo
et incompletum, ubicunque accipiamus ea, quia incompletum
fit completum. Manifestum est ergo, quod species rerum
44 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
corporalium et materialium habebimt semper esse materiale
et corporale, unde insania est contrarium sentire.
How the Cum ergo Aristoteles et Averroes dicunt, quod species
error arose. -, , .... . .
habet esse spirituale in medio et in sensu, patet quod non
sumitur spirituale a spiritu 3 nee proprie. Ergo aequivoce et
improprie, et hoc est verum. Nam pro insensibili sumitur :
quia enim omne vere spirituale, ut Deus, angelus et anima, est
insensibile, et non cadit sub sensum, ideo convertimus terminos
et insensibilia vocamus spiritualia. Sed hoc est aequivoce, et
extra verum et proprium sensum rei spiritualis. Unde species
rerum non cadunt sub sensu forti et distinguenti et per se :
cum enim nihil sit sensibile per se nisi densum, quia id solum
potest visum terminare, lux vel species colon's in acre per-
spicuo non est visibilis per se, sed per accidens, quia scilicet
aliquod densum est ultra aerem, ad quod visus terminatur, et
sic percipit perspicuum esse in medio ad quod non terminatur
visus, et per consequens claritas lucis in eo apparet. Et simi-
liter cum cadit per fenestram radius, videtur per accidens
propter figuram determinatam fenestrae a qua figuratur lux,
et propter loca opaca undique, ut sic oppositum juxta suum
contrarium positum facilius appareat. Similiter quando radius
Solaris transit per vitrum vel per pannum fortiter coloratum,
apparet species colons in opaco. Sed hoc est dupliciter
per accidens, turn propter nimiam claritatem lucis respectu
colons, turn respectu opaci, quod luci opponitur. Et in
corporibus stellarum videtur species lucis Solaris, sed non per
earn, sed propter densitatem corporis stellae, quae densitas
terminat visum ; et densum etiam est causa illuminationis, ut
superius est annotatum. His ergo casibus videtur species per
accidens, et similiter aliquando propter debilitatem visus
nimiam et propter negligentiam videndi, sicut in certis casibus
exponetur inferius. Et quia solum per accidens, ut ex defectu
visus et negligentia videndi, possunt aliquando quasi a casu
species visibilium percipi quodammodo, ideo non dicuntur
visibiles nee sensibiles simpliciter, et nomine absoluto. Simi-
liter in tangibilibus et odorabilibus et aliis speciebus sensibi-
lium, nee per se nee per accidens accidit sensus de eis, et ideo
species sunt insensibiles. Et quia insensibiles sunt, vocantur
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. VI. 45
spirituales : sed haec spiritualitas non contradicit corporalitati
nee materialitati in rebus materialibus et corporalibus.
Quod etiam species concurrant in unam, et quod vere fiat True
una ex pluribus, patet per auctorem perspectivae Alhazen l ,
et per Ptolemaeum, qui hoc dicunt, et per ea quae dicta sunt
de primo sentiente. Nam oportet quod in eo duae species
venientes ab oculis fiant una, ut res visa appareat una, et non
duae. Et dicit Alhazen in primo libro quod luces miscentur
medio ; et Ptolemaeus manifeste docet mixtionem specierum
in libro tertio. Quod autem Alhazen per experimentum 2
vult probare, luces non misceri in acre, cum tres candelae
opponuntur uni foramini ; nam tune luces apparent ultra
foramen distinctae, ergo et in foramine, ut videtur dicere:
dicendum est, quod uno modo intelligitur vera mixtio, et alio
modo dicitur esse distinctio. Nam in veritate miscentur in
foramine; sed quia lux incedit directo incessu, dum in eodem
medio multiplicatur, ideo oportet quod lux cujuslibet candelae,
sicut ante foramen per diversas lineas rectas transivit, sic ultra
foramen quantum ad multiplicationem principalem, et ideo
incessus primi et principales dividuntur ultra foramen sicut
ante. Sed multiplicatio accidentals duarum candelarum
decurrit cum multiplication principali tertiae candelae, et
sic est mixtio ultra foramen. Sed quia multiplicatio acciden-
talis non ponitur in nervum cum principali, nee visus de ilia
judicat, quia occultatur per principalem, ideo non apparet
nobis confusio, nee mixtio in locis ubi cadunt lumina cande-
larum. Est ergo mixtio in casu luminum, scilicet accidentalis
lucis cum principali ; et auctor negat apparentiam mixtionis,
1 Alhazen, i. cap. 5, 28. Cf. Ptol. Opt. p. 79 (ed. Govi). Ptolemy deals
specially with the union of the tvfo/omtae ( = species, or impressions) received
by the two eyes. Alhazen, in the passage referred to, is speaking of the
mixture of/onnae in the medium. His account of the matter is less clear than
Bacon's. ' Proprietas coloris et lucis est,' he says, ' ut formae eorum exten-
dantur secundum verticationes rectas.' Bacon admits the mixture, but asserts
the preponderance of the vertical radiation. With regard to the experiment
with the candles, the only difference between Alhazen and Bacon seems to be
that the latter asserted that a mixture of rays took place in the opening, from
which secondary rays proceeded. The distinctness, however, of the image of
each candle is obvious to any one who tries the experiment
2 Alhazen, i. cap. 5, 29.
46 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
quia occultatur, atque negat mixtionem principalium multi-
plicationum in locis ubi cadunt ; et hoc concede ; et turn est
ibi mixtio quam dixi de foramine. Dico vero quod lux con-
siderata ut est in foramine absolute, oportet quod misceatur
naturali mixtione, et fiat una lux mdivisa, et hoc non negat.
Sed si consideremus luces in foramine in quantum natae sunt
ad incessus rectos principales divisos post foramen, sicut ante,
sic dicuntur dividi et non misceri. Unde absolute loquendo
miscentur, sed respectu incessuum principalium diversorum,
in quos ipsae luces jam derivandae dicuntur esse in foramine,
divisae et distinctae. Sed sic esse distinctum est aequivoce
acceptum, nee opponitur verae mixtioni absolute, quia hoc est
effective, non fornraliter : solum enirn in foramine dicuntur esse
distinctae, quia faciunt post foramen incessus distinctos, sicut
sol dicitur calidus, quia facit calorem, non quia informetur
calore. Quicunque ergo vel stoici, vel philosophi, vel qui-
cunque sapientes antiqui dicunt, quod species lucis et coloris
vel aliae species simul sunt distinctae in medio. non est hoc
intelligendum absolute, sed quia faciunt incessus distinctos
principales ultra locum mixtionis, sicut ante l .
1 The problem discussed by Bacon in the two foregoing chapters is one that
presented great difficulties to natural philosophers, not merely in antiquity and
in the middle ages, but down to a period at least as late as the middle of the
eighteenth century. Assuming that light, heat, or sound were conveyed to
our senses by progressive disturbances of the medium interposed between the
sensory organ and the object apprehended (and this, as will be seen, was
Bacon's view), how was it that these lines of disturbance proceeding simul-
taneously from different objects or from different points in the same object
did not produce confusion when they intersected ? The explanation offered by
some that these lines of radiating force were of immaterial and spiritual
nature, and therefore like other spiritual things had no relation to space, Bacon
rejects as an untenable evasion of the difficulty : one of the barren solutions
characteristic of scholastic logic when unimpregnated by scientific research. (Cf.
Mult. Sp. iii. 2.) His own solution was that the line of force which impinged
vertically on the sense-organ was so much more effectual than those which
fell upon it obliquely as to neutralize them. The solution was at least real,
so far as it went ; though of course entirely insufficient. But it was much to
have conceived distinctly the importance of the problem. For a better solution
the world had to wait until Daniel Bernoulli solved the problem of the
coexistence of small oscillations ; proving that the oscillations due to different
causes went on as though each took place separately. (Cf. Comte, Philosophic
Positive, i. 530, ed. Littre.)
PERSPECT1VAE PARS PRIM A : DIST. VII.
47
DISTINCTIO SEPTIMA.
Habens capitula quatuor. Primum evacuat errorem visus,
qui fieret si vitreus et glacialis essent ejusdem naturae.
CAPITULUM I.
Postquam evacuata est confusio videndi, nunc ostendum The vi-
est quomodo alia, in quibus inest error, vitentur. Nam si f s " s r than
radii pyramidis visualis concurrant in centrum anterioris lens > s <>
glacialis, tune oportet quod dividantur ab invicem, et quod entering
fuit dextrum fiat sinistrum et e contra, et superius fiat frorn . latter
. . . . is refracted.
mferius, et sic totus ordo rei visae mutabitur, ut facile patet in
figura : et ita non veniet species dextrae DEXTRUM SIN.STRUM
partis rei ad locum suum, sed ad con-
trariam partem, et sic de sinistro, et de
aliis differentiis positionis. Quatenus
ergo hie error vitetur et species dextrae
partis currat secundum suam partem,
et sinistra secundum suam, et sic de
aliis, oportet quod sit aliud inter anterius
glacialis et inter centrum ejus, quod
impediat hujusmodi concursum. Et ideo
ingeniata est natura, ut poneret humorem
vitreum ante centrum glacialis, quod est
alterius diaphaneitatis et alterius centri,
FIG. 31.
ut posset fieri fractio in eo, quatenus radii pyramidis elongentur
a concursu in centrum anterioris glacialis. Cum ergo omnes
radii pyramidis radiosae praeter axem, qui transit per omnia
centra, sint declinantes ad angulos obliquos super humorem
vitreum, quod est alterius diaphaneitatis, oportet quod omnes
illi radii frangantur in ejus superficie, sicut superius in fractio-
nibus certificatum est. Et quoniam humor vitreus est densior
anteriori glaciali, ideo oportet, quod fractio fiat inter incessum
rectum et perpendicularem ducendam a loco fractionis, ut
4 8
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
m
in multiplicationibus specierum patuit. Quapropter oportet
quod radius m q> cum venit in puncto q in superficie vitrei
humoris, qui est g df, non transeat per rectum incessum in
a centrum anterioris glacialis, quod est g hf, sed frangetur
in puncto q, inter incessum rectum qui est q a et inter
perpendicularem ducendam a loco fractionis, qni est ^, in
humorem vitreum, qui perpendicularis est b I ; nam b I vadit
p in centrum humoris vitrei 1 , quod
est b. Et sic species dextra semper
ibit secundum partem suam usque
veniat ad punctum nervi communis,
qui est c, et non ibit secundum
partem sinistram. Eodem modo p tt
radius non curret in a centrum ante-
rioris glacialis, sed frangetur inter
incessum rectum, qui est u a, et per-
pendicularem b s ducendam a loco
fractionis, qui est w, et sic / u radius
curret ad punctum nervi communis
in c y et fiet semper secundum partem
sinistram. Et sic est de speciebus
venientibus ab aliis partibus omnibus,
quod semper ibunt secundum vias
sibi debitas, et per situm quern debent
habere, ut nullus error accidat.
Quoniam vero nervus repletur a vitreo humore consimili usque
ad nervum communem, ideo non est alia fractio, sed currit
species uniformiter sine fractione, nee in aliquo immutat inces-
sum rectum, nisi secundum tortuositatem nervi. Et in hoc est
miranda potestas virtutis animae, quod facit speciem sequi
1 It must again be repeated that by centrum Bacon means the centre of
curvature of the concave surface of the vitreous humour formed by the convexity
of the lens. So, too, the centrum anterioris glacialis means the centre of cur-
vature of the anterior surface of the lens. Bacon was mistaken as to the
refractive properties of these two media. The lens has the higher refractive
index.
2 In J's figure a straight line is drawn from gtof, and q and u are placed in
this line, which spoils the reasoning. The refraction of the ray on entering the
lens is not given.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. VII. 49
tortuositatem nervi, ut secundum lineam fluat tortuosam, non
secundum rectam, sicut facit in corporibus mundi inanimatis.
Dum enim est in uno medio inanimate, semper vadit secundum
vias rectas, ut superius declaratum est : sed propter necessi-
tatem et nobilitatem operum animae, species in medio animate
tenet incessum medii, et derelinquit leges communes multi-
plicationum naturalium, gaudens privilegio animae speciali.
Sic ergo considerandum est, quod species rei visae necessaria
est ad visum, et quomodo cadit in visum et omnes partes
ejus l .
CAPITULUM II.
In quo ostenditur, quod species seu virtus oculi fiat usque
ad visibile propter actum videndi.
Nunc considerandum est, an species visus exigatur ad Force
actum videndi. Manifestum est autem, quod species fit a visu from the
sicut ab aliis rebus, quia accidentia et substantiae viliores visu e y? to the
object,
possunt facere suas virtutes, multo magis ergo potest visus.
Et patet per hoc, quod oculus est visibilis a se, ut per
speculum, et ab alio potest videri. Sed nihil videtur nisi per
speciem venientem a re visa. Sed an species haec, seu virtus
visiva, seu radii visuales fiant ab oculo usque ad rem visam,
dubium fuit semper apud sapientes. Sed Aristoteles sua
dissolvit auctoritate decimo nono de Animalibus 2 hanc quaes-
tionem, dicens quod nihil aliud est videre, quam virtutem
visivam fieri ad rem visam. Et Ptolemaeus 3 in libro de Opticis,
1 This remark on the propagation of force in living nervous tissue deserves
attention.
2 If to the nine books of Historia de Animalibus we add the four De PartibuSj
the one De Incessu, and the five De Generatione, we get nineteen. In De Gene*
ratione Animaliutn, lib. v. i, Aristotle speaks of both theories, radiation to and
radiation from the eye, without expressing a distinct preference for either.
OvSlv -yap 8ta<p(pfi TO \tyav opav, uontp nvis ipaai, T$ TT)V fyiv iiivai . . . % T<)
rj7 UTTO TWV opojutvcvv Kivfjati 6pdv. On the other hand in the Treatise de Sensu,
cap. ii. he condemns the latter decidedly ; remarking, a\oyov 5' u\cus rb ii6vri
nvl rty hf/iv 6pnv t Kal dvoTfivfffOai /"XP 1 TWV dorpuv.
3 e.g. Optica, p. 17 (ed. Govi) 'Visus discernit situm corporum . . . per
ordines radiorum a visu cadentium super ilia.' And again, p. 29, ' Figuras cog-
noscit visus per figuras basium super quas cadunt visibiles radii.' But Ptolemy,
while asserting the activity of the eye in vision, does not countenance the crude
VOL. II. E
5 o OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
id est, de aspectibus seu in perspectiva sua qui prius quam
Alhazen dedit hanc scientiam, quam a Ptolemaeo acceptam
Alhazen exposuit, vult per totum librum suum, quod ab oculo
fiant radii visuales, usque ad rem visam. Et Tideus in libro
Aspectuum affirmat hoc, et infert, quod visus nunquam certifi-
caret distantiam inter ipsum et rem visam, neque quanti-
tatem rei visae, neque locum et situm ejus, nisi radii visuales
fierent a visu usque ad rem visam, et starent super ipsam, et
comprehenderent superficiem ejus,et extremitates continerent.
Et hoc similiter asserit Jacobus Alkindi in scientia sua de
aspectibus, et Euclides, et omnes. Et si volumus per sanctos
hoc confirmare, dicemus, quod ipsi concordant in hoc, et prae-
cipue Augustinus ; nam vult in sexto Musicae : quod species
visus veniat et vegetetur in acre usque ad rem. Unde sicut
res inanimata facit suam speciem inanimatam, sic res animata
facit speciem quae habet quodammodo virtutem animae. Nam
sicut se habet res inanimata ad suam speciem, quae similis est
ei, sic se habet animata res ad speciem ei similem. Non
tamen propter hoc medium quod est inanimatum erit anima-
tum, sed assimilabitur animate per suam similitudinem jam
receptam.
CAPiTULUM III.
In quo objectiones solvuntur.
Apparent Et si contra hoc allegentur Alhazen, et Avicenna tertio de
of P Amazen Animalibus, et Averroes in libello suo de Sensu et Sensato,
and Aris- respondeo quod non sunt contra generationem speciei visus,
view. ne c contra hoc quod faciat ad operationem visus, sed contra
eos, qui posuerunt aliquod corpus ut speciem visibilem vel
view which Aristotle condemns, that the eye projects something from its
substance towards the visible object. Euclid, again, in his Optica, and Theon,
in his commentary on Euclid's work, speak of rays drawn from the eye to the
object ; as e. g. in the first of the definitions or postulates ; vvoKfiaQca rds
dirb TOV opfMTOs ega.yofj.evas fvOftas ypaf^fMS <ppeff6ai 8Laarrjfj,a pfyeOcuv p.fya\<uv.
But they use this language rather as geometers than as physiologists.
1 See Aug. de Musica, vi. 10, in which Augustine dwells on the activity of
the soul (anima) in the act of sensation. But his language is hardly as explicit
as Bacon represents it.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. VII. 51
consimilem protendi a visu usque ad rem visam, per quod
visus sentiret rem ipsam, et quod raperet speciem rei visae ac
reportaret earn in visum. Haec enim fuit opinio aliquorum
antiquorum in hac parte, qui nondum fuerunt experti certitu-
dinem visionis. Dicendum est ergo quod praedicti philosophi,
scilicet, Alhazen et Avicenna et Averroes, nihil aliud impug-
nant, sicut patet ex eorum textu. Sed tamen vulgus
imbuitur contrario propter exemplum Aristotelis in Topicis,
quia quod quilibet audit a juventute trahit in consuetudinem,
ut aliud recipere non velit. Aristoteles enim in libro Topi-
corum, quia dat artem arguendi ad omne problema, ponit
exempla, quae sunt positiones philosophorum de quibus fuit
dubitatio et sermo communis inter eos, sicut manifestum est
ex libro illo. Et ideo illud exemplum famosum, quod visus
fiat intus suscipiendo et non extramittendo, recitat secundum
opiniones famosas. Nam Stoici sic posuerunt, ut patet per
Boetium quinto de Consolatione in illo metro, Quondam porticus
attulit obscuros nimium senes, &c. Atque in libro Priorum
dicit, quod exempla non ponimus semper quia vera sunt, sed
ut assentiat qui addiscit. Non ergo assent Aristoteles quod
visus non fiat extramittendo, sed recitat secundum opinionem
vulgatam, et pro exemplo non pro veritate. Quod etiam
secundo de Anima 1 nitaturostendere, quod universaliter sensus
est de genere virtutum passivarum, et non docet sensum esse
activum ; dicendum est, quod hoc fuit necessarium propter
positionem sui magistri Platonis, et multorum Platonicorum.
Nam vulgatum fuit inter eos, quod visus tantummodo fuit
activus, et quod emitteret speciem visibilem ad omnia visibilia
contuenda, unde subito ad astra visus secundum eos mittit
speciem visibilem qui contuetur ea et reddit visui species
1 J. has animalibus ; but the reference is clearly to De Anima, ii. 12 i
(i) aiaOqais fan -rti &(KTIK&V rwv aia0r)Tu>v (foajv, et seq.). The passage in the
Topics (i. 12, 2) merely expresses a view which might be held with a fair
degree of probability, based on the analogy of the sense of sight with the
sense of hearing.
The excuse here given for what Bacon evidently considers Aristotle's
obscurity, if not error, is curious. This time it is not bad translation. By his
use of the word Stoici, here and elsewhere, Bacon shows that he did not
distinguish between the two Zenos.
E a
52 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
earum. Et ideo Aristoteles, qui voluit certificate de singulis
secundum possibilitatem sui temporis, reprobavit utramque
opinionem de visu, scilicet Stoicorum, qui posuerunt eum
tantum esse passivum, et Platonicorum, qui voluerunt esse
tantum vel principaliter activum et erronee. Sed unam
scilicet Stoicorum libro de Animalibus destruit, aliam Platoni-
corum libro de Anima, sicut ei placuit. Exercitati vero in
philosophia Aristotelis et praecipue in perspectiva aestimant
quod visus est activus et passivus. Nam recipit speciem rei
visae, et facit suam vktutem in medium usque ad visibile.
Quoniam multiplicatio speciei ad omnem distantiam est in
instanti, ut plures aestimant, vel magis in tempore sed tamen
insensibili, et latet sensum hoc tempus propter sui parvitatem.
CAPITULUM IV.
In quo redditur ratio veritatis.
Force Et ratio fit hujus positionis, quod omnis res naturalis
simul- complet suam actionem per solam virtutem suam et speciem,
taneously ut sol et caetera coelestia per suas virtutes immissas in res
toeye and munot i causant gejieratione.m et corruptionem rerum ; et simi-
from eye to liter res inferiores, ut ignis per suam virtutem exsiccat, et
consumit, et multa facit. Et ideo oportet quod visus faciat
operationem videndi per suam virtutem. Sed operatio videndi
est certa cognitio visibilis distantis, et ideo visus cognoscit
visibile per suam virtutem multiplicatam ad ipsum. Prae-
terea species rerum mundi non sunt natae statim de se agere
ad plenam actionem in visu propter ejus nobilitatem. Unde
oportet quod juventur et excitentur per speciem oculi, quae
incedat in loco pyramidis visualis, et alteret medium ac
nobilitet, et reddat ipsum proportionate visui, et sic praeparet
incessum speciei ipsius rei visibilis, et insuper earn nobilitet,
ut omnino sit conformis et proportionalis nobilitati corporis
animati, quod est oculus. Sed quoniam haec positio est dubia
multis, ideo praeter verifications nunc habitas afTeram veras
et certas experientias multiformes, secundum quod in diversis
locis occurrent inferius circa alias conclusiones, quae necessario
PERSPECT1VAE PARS PRIM A: D1ST. VIL 53
hanc positionem comitantur. De multiplicatione autem ejus
intelligendum est quod jacet in loco eodem cum specie rei
visae inter visum et rem visam, et fit secundum pyramidem
cujus conus est in oculo et basis in re visa. Et secundum
quod species rei in eodem medio recte incedit et frangitur
diversis modis, quando occurrit medium alterius diaphanei-
tatis, et reflectitur quando venit obstaculum densi corporis ;
sic est de specie visus, quod omnino incedit secundum incessum
speciei ipsius visibilis. Et quamvis species oculi jaceat in
forma pyramidis, cujus conus est in oculo, et basis stat super
omnes partes rei visae, tamen a superficie glacialis fiunt pyra-
mides infinitae, quarum omnium una basis est, et earum coni
cadunt in singula puncta rei visae, ut sic videantur omnes
partes visibilis in ea fortitudine quae fieri potest. Et tamen
una pyramis est principalis, scilicet ilia cujus axis est linea
transiens per centrum omnium partium oculi, quae est axis
totius oculi ; nam ilia certificat omnia, sicut superius dictum
est, et uberius exponetur.
Et licet species visibilium, ut lucis et coloris, misceantur in Being of
medio, scilicet quod plures luces in unam concurrant, et plures nature" no
colores misceantur, ut dictum est, et haec species rei et species confusion
, . arises from
visus jacent in eodem loco indiviso ; tamen non est confusio their mect-
istarum specierum, nee mixtio, nee fit unum ex eis, quoniam lng>
non sunt ejusdem speciei, nee ejusdem generis ; quoniam
pupilla colorem non habet, nee color et lux habent virtutem
animae. Species autem oculi est species animati corporis, in
qua virtus animae dominatur 1 , et ideo non habet comparationem
ad speciem inanimatae rei, ut unum fiat ex eis, sicut nee ex
albedine et dulcedine in lacte ; et multo minus hie, quia magis
distat animatum ab inanimate, quam duo inanimata.
1 This is not inconsistent with what has been said before, that the species, or
ray, is in all cases of material not of spiritual nature. Animatum corpus was, in
Bacon's view, as material as inanimatum. His peculiar views as to the
diversity of matter, of which something has been said in the Introduction, made
this way of thinking easy to him.
54 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
DISTINCTIO OCTAVA.
In qua proponitur quod praeter speciem exiguntur novem 1
ad visum, habens tria capitula. In primo docetur, quod lux
et distantia debita requiruntur ad visionem.
CAPITULUM I.
Conditions Post haec vero considerandum est, quod praeter speciem,
(i) Light. novem requiruntur ad visum, sicut decent auctores perspec-
tivae. Unum est lux, quia nihil videtur sine luce. Lux enirn
est primo visibile, deinde color et caetera viginti quae prius
numeravi, et omnia alia mediantibus eis videntur, sed nullum
videtur nisi luce perfundatur. Cujus causa aestimatur multis
modis esse, scilicet aut quia color non habet esse verum in
tenebris, secundum Avicennam tertio de Anima, aut si habeat,
non potest facere speciem in eis secundum Alhazen, aut si potest
non operabitur in visum, nee immutabit ipsum ut fiat actus
visionis, secundum eundem Alhazen. Primum destruit Ptole-
maeus in secundo Perspectivae dicens 2 : Si enim sic esset, etiam
quaelibet res duae habentes situm eundem respectu lucis et
visus viderentur similis coloris, cujus contrarium videmus in
diversis rebus quasi universaliter, et in eadem re in diversis
temporibus, ut in chameleone, qui mutat colorem secundum
diversitatem rerum quae appropinquant ei, et in eo qui
rubescit ex verecundia et pallescit in timore ; quamvis eundem
situm habeat res semper respectu lucis. Secundum patet esse
falsum per simile de omni re alia activa, quae speciem faciunt
in tenebris et in luce. Tertium est verum, et causa, quia
visibile primum et principale est lux, et ideo nihil potest
videri nisi mediante ea ; sicut in aliis sensibus, nihil olfacimus
nisi mediante odore, nee tangimus nisi mediantibus quatuor
1 The first six of those conditions are laid down by Alhazen, lib. i. prop.
36-42-
3 Ptolem. Optica, pp. 11-12. Bacon has condensed Ptolemy's remarks, but
has given his meaning accurately.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. VIIL 55
qualitatibus primis, quae sunt calidum, frigidum, humidum,
siccum.
Secundum, quod ad visum exigitur, est distantia. Nam (2) Di$-
universaliter sensibile positum super sensum l non sentitur, ut ta
Aristoteles dicit secundo de Anima : cujus causa est, quia omnis
sensus fit extramittendo, id est, faciendo virtutem suam a se
in medium, ut species sensibilis reddatur magis proportionalis
sensui, et recipiat esse nobilius a specie sensus quatenus sit
magis conformis sensui. Et hoc invenimus in omnibus sensibus.
Nam de visu prius ostensum est ; et similiter est in aliis duobus
sensibus, qui habent medium extrinsecum, ut olfactus et audi-
tus, quoniam Aristoteles dicit decimo nono de Animalibus *,
quod virtutes fiunt ab olfactu et auditu, sicut aqua de canalibus.
Et similiter de sensibus qui non habent medium extrinsecum
sed intrinsecum, ut tactus et gustus. Nam de tactu dicit
Aristoteles secundo de Animalibus, quod ejus medium est caro
et ejus instrumentum est nervus. Sed in duodecimo de Ani-
malibus vult quod caro sentiat in tactu, sicut oculus in visu.
Et Avicenna primo et secundo et tertio de Animalibus vult,
quod cutis et caro sentiant. Ergo virtus sensitiva quae est
in nervo, diffundit suam virtutem in medium tactus, quod
est caro et cutis. Sed gustus est qu.idam tactus, ut Aristoteles
dicit secundo de Anima, et habet medium intrinsecum, sicut
tactus. Et idco virtus gustandi, quae est in nervo, suam
facit speciem in carnem et cutem linguae, immo quod plus est,
in palatum et oris partes reliquas, ut quodammodo illae partes
videantur sentire saporem.
Ad quantam vero distantiam possumus videre in planitie
terrae et in montibus docet auctor de crepusculis 3 , dicens, quod
' De Anima, ii. cap. 7, 8. Aristotle shows that what is true of vision is also true
of hearing and smell. Oi/Olv ydp OLVTUIV avrupfvov TOV ala8t)rr]piov ITOKITTJV atadrjatv.
It is even true, he goes on to say, though less evidently, of taste and touch.
3 The nineteenth book De Animalibus is the fifth book De Generatione. The
reference is apparently to the second chapter ; though all that Aristotle says
there is that animals which have something like long canals (olov 6x*rovs) con-
nected with the senses of hearing and smell, hear and smell at greater distances.
The twelfth book De A nimalibus, shortly afterwards referred to, seems to be
the second book De Partibus. The reference is to cap. 8. See note on p. 170
of Dr. Ogle's admirable edition of this treatise.
3 See vol. i. p. 229. The distance that would be visible from the summit of
56 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
prope tria milliaria ad plus videmus in terra plana ; et in
altissimo monte, cujus altitude maxima est octo milliaria, non
videbimus adhuc in superficie terrae nisi circiter 250 milliaria ;
et hoc facit gibbositas terrae visui resistens.
CAPITULUM II.
De tertio, quod est oppositio visibilis respectu visus.
Third Tertium est oppositio visibilis respectu visus. Hoc enim
The object exigitur in visu fracto secundum lineas rectas, sicut hie est
must con- intentio, quamvis per reflexionem et fractionem possit res
front the ., . . .. c , .... V ,.
eye. viden sine oppositione. Sed mirabile est hoc, cum nos audia-
mus undique et olfaciatnus, et in fronte sentiamus calorem
jo ignis retro positi, si multus sit et fortis; et visus, qui est
sensus nobilior, non facit sic. Et causa hujus rei est valde
occulta et adhuc inaudita et invisa apud sapientes. Aristo-
teles enim in libro Problematum 1 debuit nos certificare de hoc,
nam ibi tangit istud inter alia sua problemata secreta. Sed
vel mala translatio, vel falsitas exemplaris Graeci, vel aliqua
alia causa nos impedit in hac parte.
Propaga- Certum tamen est, quod audimus ex omni parte sonos sine
ound and f rac tione et sine reflexione, ut proferens audit vocem pro-
odour dif- priam ; sed impossible est quod hoc sit secundum multiplica-
that of tionem accidentalem, quia species accidentalis non facit nos
lig ht - sentire objectum, ut prius habitum est. Nee est per frac-
tionem, quia unum est medium ; nee est ibi densum, a quo fit
reflexio ; quapropter necesse est, quod sit secundum lineas
rectas factas 2 in aurem. Ergo oportet quod sonus verus et
non sola species soni sit opposita auri, et fiat multiplicatio in
a mountain eight miles in height is put, in J.'s ed v as viginti quinque, which is
of course a gross understatement. In Alhazen's work, and in most MSS. of
Bacon it is written in Arabic numerals, and the smallness of the final cipher led
perhaps to the mistake.
1 The reference is probably to sect. xi. 58, of this spurious work.
2 Some MSS. have fractas (as in J.'s ed.) or fracta : but factas seems obviously
right.
The meaning of the paragraph is that sound itself, consisting in tremor of
aerial particles, and not merely the species, or radiation, from sound was diffused
through space. (Cf. De Mult. Spec. i. a.)
PERSPECTIVAE PARS PRIM A: DIST. VIIL 57
earn ; sed primus sonus non potest objici auri. Ergo oportet
quod sonus verus generetur in oppositione auris ; et hoc est
verum per hunc modum quern dicam. Nam sonus generatur
ex hoc, quod partes rei percussae egrediuntur a situ suo
naturali, ad quern situm sequitur tremor partium in omnem
partem cum quadam rarefactione, quia motus rarefactionis est
a centro ad circumferentiam, et sicut cum primo tremore
generatur primus sonus, sic cum secundo secundus in secunda
parte aeris, et cum tertio tertius in tertia parte aeris, et sic
ulterius. Et quia hi tremores sunt impetuosi et maxime in
acre, qui de facili mobilis est, et cum movetur bene, retinet
impressionem motus, ideo secundus sonus et ultra usque ad
bonam distantiam non est sola species soni, sed verus sonus
saltern habens plus quam species. Et quia sic est, ideo voci
multiplicatae ab ore juxta superficiem auris l secundum in-
cessum primum potest consimilis per hujusmodi tremores aeris
in omnem partem factos generari in aurem, non accidental!
generatione sed principali, quia causa ejus est ibi, scilicet
tremor dictus qui facit aerem tremere in aurem, et facit sonum
verum in earn, et in omnem partem. Et sonus factus in aure
vel prope aurem, et in directo ejus, non est species speciei,
sed est ipse sonus factus a tremore. Et signum, quod sonus
in partibus medii aeris a primo loco generationis non est
species sola soni, sed habet magis de natura objecti, est quod
violentior est sonus quam aliud sensibile, quia subito confundit
auditum et interficit, quando multum excedit.
Odor autem non solum facit speciem, sed ab odorabili exit
fumus, qui est corpus subtile diffundens se ubique in aerem,
et cum venit in oppositione narium, multiplicat speciem suam
usque ad instrumentum olfactus, et ideo fumus ille habet
verum odorem, sicut odorabile primum ; et propter hoc non
solum species, sed verus odor invenitur hie in apertione
narium, sed non primus, immo secundus, qui est in fumo.
Quatuor vero qualitates, ut superius tactum est 2 in legibus
1 ' superficiem auris ' is the reading of O. Four lines afterwards O. has
'aerem tremere in aurem.' The reading of J. 'aurem tremere in aurem' is
unintelligible.
a The whole question of propagation of force is dealt with, though in a com-
paratively cursory way, in the fourth part of the Opus Majus. But it does
58 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
multiplicationum, possunt complere species suas, sicut quatuor
elementa propter necessitatem generationis. Nam videmus,
quod ignis non solum generat speciem suam, sed verum et
perfectum ignem, in flamma et carbone ; et sic calor ignis
potest generare verum calorem, habens plus quam species
sola, et hoc potest fieri undique in acre. Et ideo potest
pertingere in oppositione partis animalis, quae non est exposita
igni, scilicet, quando venit extra umbram ignis, quam facit
res objecta usque ad punctum a, et tune potest facere speciem
in superficie rei, quae non est exposita igni per lineam a b.
Sed hujusmodi casus non accidunt in istis visibilibus consuetis,
et ideo oportet quod res sit in oppositione visus.
CAPITULUM III.
De quantitate sensibili ipsius visibilis.
Fourth Ouartum quod ad visionem exigitur est, ut res sit quanti-
condition. __
The object tatis sensibilis respectu sensus. Nam ita parvum potest esse
must be of v i s i D ii ej quod non videbitur. Cujus causa est, quod species
ti ccrtn.in
magnitude, venientes a partibus visibilis debent ordinari distincte in super-
ficie glacialis, et hoc sensibiliter respectu virtutis sentientis.
Sed quando res est nimis parva, tune species venientes a
partibus visibilis singulis ad partes membri sentientis, licet
secundum positionem quantitatis, ut est divisibilis in infinitum,
distinguantur, tamen respectu sensus non distinguuntur, sed
confunduntur propter nimiam propinquitatem in parva parte
membri sentientis quam occupat pyramis visualis.
Extreme Et huic annexum est considerare quantum in magnitudine
angle of maxima possumus videre per pyramidem visualem. Et hie
vision said es t ingens dubitatio, quantum scilicet in maxima magnitudine
right angle, potest ab oculo videri. Et homines dediti considerationibus
perspectivae aestimant, quod oculus in superficie terrae, ut
nunc videmus, non potest videre quartam coeli per pyramidem
not appear to contain any passage to which this can be a reference. On the
other hand, in the treatise De Multiplication* Specierum (Part I, cap. 6), this
point is specially considered. The Perspective* was often copied; and this
reference to De Mult. Spec, may have been inserted afterwards.
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. VIII. 59
radialem ; sed si oculus esset in centro mundi, videret quartam
coeli sub ilia pyramide ; quoniam ponunt, quod pyramis
contineat in oculo angulum rectum, eo quod illi angulo sub-
tenditur latus quadrati descriptibilis in sphaera uveae. scilicet,
quod portio uveae, in qua est foramen, potest capere latus
quadrati, et lateri quadrati respondet angulus rectus ; et cum
ita sit secundum opinionem istorum, tune aestimant quod
in portione visa de coelo possit contineri latus quadrati, et
ideo tota quarta videretur, si oculus esset in centro terrae.
Quod si hoc, tune sine dubitatione non potest quarta videri
ab oculo existente in superficie terrae, per 1 vicesimam primi
Elementorum Euclidis. Nam secundum earn, si a terminis
basis trianguli ducantur duae lineae infra
triangulum continebunt angulum majorem,
ut patet in figura. Ergo conus pyramidis
venientis in quarta coeli ad oculum in
superficie terrae, contineret angulum ob-
tusum. Cum ergo angulus pyramidis
secundum eos rectus est, ipsa pyramis non
habebit quartam coeli pro basi, quando
oculus est in superficie terrae, sed minus quam quarta.
Sed quod supponitur, quod pyramis radialis contineat
angulum rectum, neque habet auctoritatem neque experien- This not
tiam neque demonstrationem usque ad hunc diem, et ideo ei {^ ^
eadem facilitate contemnitur qua probatur. Et cum redditur theory,
hujus causa per latus quadrati descripti in sphaera uveae hoc
stare non potest : quia sphaera uveae et anterior glacialis non
sunt concentricae, et ideo lateri quadrati in sphaera uveae
non respondebit angulus rectus in sphaera glacialis, nee erunt
portiones glacialis et uveae similes, et ideo nee portio coeli
erit similis portioni uveae in qua protrahitur latus quadrati ;
quod tamen oporteret. Et voco hie portiones similes, quae
habent portiones proportionabiles respectu suarum sphae-
rarum, cum secentur ab ejusdem diametris terrae, ut patet in
figura. Nam sit sphaera coeli a c i, sphaera glacialis ei con-
centrica d 0, et sphaera uveae, cujus centrum est aliud versus
anterius oculi scilicet /, sit e f g. Patet ergo quod a c quarta
1 The twenty-first proposition in modern editions of Euclid.
6o
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
coeli, et d o quarta glacialis sunt similes, et habebunt eundem
angulum rectum, scilicet o h d\ sed illud non habet eg quarta
uveae, quoniam respicit angulum g h e, qui est pars anguli
recti o h d, sed est major portio quam sit ilia quarta scilicet
ef, et ideo latus quadrati, -describendi in quarta uveae non
potest respicere angulum rectum pyramidis et glacialis, et ideo
per illud latus non potest concludi angulus pyramidis. Quod
si concludatur, erit acutus, non rectus, ut patet ad sensum in
angulo g h e, quoniam est pars recti anguli f h d, et o h d.,
quod idem est. Sed melius esset dicere, quod portio anterioris
glacialis est quarta sphaerae ; nam sic angulus pyramidis esset
rectus, quia tota portio ilia, quantacunque sit, est occupata per
angulum pyramidis, quia tota est instrumentum videndi, et
non sola pars aliqua. Et tune latus quadrati describendi in
glaciali subtenditur angulo recto pyramidis; et similiter in
portione humoris albuginei, quae est in foramine uveae ; et
eodem modo in portione corneae, nam erunt quartae tune
sphaerarum suarum, quia sunt concentricae glaciali. Et quia
coelum esset concentricum eis, si centrum oculi esset in centro
mundi, tune quarta coeli eis responderet cum latere quadrati
describendi in ea, et sic videretur quarta coeli. Sed nee est
certificatum, an portio anterioris glacialis sit quarta suae
1 J. omits reference to this and the following figure.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. VIII. 61
sphaerae, et ideo nobis non est certificatum, quod oculus in
centre mundi videret quartam coeli, nee per hanc viam potest
nobis certificari quod oculus in superficie terrae videbit minus
quarta, nee quantum minus.
Sed per experientiam * certum est, quod oculus non potest or by ex-
videre quartam coeli in superficie terrae. Nam si aliquis p<
inspiciat stellam aliquam quae est super caput ejus, et stet
in loco piano, non poterit usque ad terram respicere, quantum-
cunque nitatur; sed quarta coeli est a zenith capitis usque
ad terram. Et ideo quartam non videbit. Sed tamen parum
minus, quia si sic aspiciens parum inclinet caput videbit terram,
et non videbit stellam, et hujus causa non est alia quam dis-
positio oculi, eo quod pupilla est sic situata, et foramen uveae
sic dispositum, quod non potest plus videre. Quod manifestum
est per hoc, quod aliquis propter dispositionem oculi videbit
plus de quarta et alius minus. Nam qui habet foramen uveae
parvum, et pupillam in profundo, minus videbit de hac quarta,
et ubi est e converse, plus videbit,
ut patet in figura ; ut si pupilla sit
in a puncto, et chorda foraminis sit,
b c, videbit minus, quam si pupilla
esset in d, quia magis expanduntur
lineae d b et d c, quam a b et a c.
Similiter si foramen sit majus cum
propinquitate pupillae plus videbitur,
ut patet per d f et d g lineas, quae
magis separantur ; et haec est causa
certa in hoc casu ; et ideo in vanum
finguntur, quae praetacta sunt.
FIG. 35.
1 What the greatest angular magnitude is that can be appreciated by the eye
at any one moment (i. e. the maximum of the visual angle) is a problem which
Bacon's knowledge did not enable him to solve : though he showed his usual
' positivity ' in proposing it. As the angle becomes larger, the extreme rays
will fall on portions of the retina nearer to its anterior border and less adapted
for vision. The practice of landscape artists would indicate that the largest
available visual angle was between 60 and 45. The precise determination of
the angle is complicated by the extreme mobility of the eye round its focal
centre. Dr. Young calculated that the range of motion in the eye-ball is 55 in
every direction, so that, the head being fixed, a single eye may have perfect
vision of any point within a range of m (Todd's Cycl. of Anat. iv. p. 1442).
62 OPERIS MAJORIS PARS QUJNTA.
DISTINCTIO NONA.
Habens quatuor capitula. Primum est de densitate et rari-
tate objecti.
CAPITULUM I.
Fifth Quintum est, quod oportet ut visibile, quod communiter
The Object vocamus objectum visus, excedat densitatem aeris et coeli,
must be ut docet Alhazen. Ideoque videmus aquam bene, quia densior
the e est acre, et vapores, et nubes, et vitra et hujusmodi perspicua,
medium. q uae parum habent de denso respectu eorum quae perfectam
habent densitatem. Sed tamen sciendum est, quod Ptolemaeus
dicit in secundo libro Perspectivae, quod nos videmus aerem vel
perspicuum coeleste a longe et in superflua distantia, quamvis
non in propinqua; multum enim de perspicuo cumulatur in
magna distantia et se habet ad visum sicut illud quod est
perfecte densum in parva distantia. Multum ergo de per-
spicuo cumulatum in magna distantia fit umbrosum, sicut nos
videmus in aqua profunda, per cujus medium non possumus
videre terram sicut per aquam parum profundam. Nam
partes aquae profundae projiciunt umbram priores in pos-
teriores, et fit obscuritas quae proprietatem raritatis absorbet,
ut sic tanquam aliquod densum appareat tota aqua, et sic de
aere vel perspicuo coelesti longinquo, propter quod redditur
visibile, et non de prope.
Limitation Sed et alia causa est, scilicet quod visus terminatur ad
perspicuum longinquum. Nam ut dicit Alhazen in septimo,
in a rare raritas corporum mundi finita est, et ideo quodlibet eorum
medium. ,. ., .,.
habet aliquid densitatis et raritatis, licet non bene sensibilis et
maxime a propinquo : nam species visus fit ab ipso ad visibile,
et debilitatur in distantia, ita ut licet propter fortitudinem
sui penetret aerem propinquum, non tamen perspicuum
coeleste remotum ; et ideo terminatur visus ad illud. Sed
Avicenna dicit tertio de Anima, quod illud est verum visibile,
quod terminat visum, et ideo hoc perspicuum coeleste est vere
visibile a longe. Et pono exemplum in aere vaporoso et
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST IX. 63
nebuloso in hyeme, qui a longe videtur sed non de prope,
et tamen aer vaporosus uniformis est in densitate et rari-
tate. Sed a distantia magna videtur propter hoc quod
potest terminare speciem visus et ei resistere; et sic fit
visibile, quod non potest facere de prope propter fortitu-
dinem speciei visus. Nee est deceptio visus, quia aer
ille vaporosus habet rationem objecti, quae ratio consistit
secundum Avicennam in hoc quod potest visum terminare.
Similiter dico hie, quod aer, vel sphaera ignis, vel coelum, de
prope et a longe est similis raritatis quantum ad sensum :
sed tamen habet aliquid densitatis de sua natura, et haec
densitas potest speciem visus in magna distantia terminare,
quod non potest facere in parva, et ideo bene videbitur a
longinquo, sed non de prope. Quod ergo dicit Alhazen,
quod visibile habet excedere densitatem aeris, et vocat aerem
perspicuum totum usque ad Stellas, intelligendum est in
visibilibus consuetis quae in debita distantia et in fortitudine
visus possunt videri. Quare vero appareat coloris vergentis ad
nigrum, scilicet coloris caerulei, est propter hoc, quod sicut
in aqua profunda apparet similiter ille color propter umbras
projectas a partibus, ex quibus umbris redditur obscuritas,
quae est similis nigredini, sic est in acre sive medio inter nos
et coelum ultimum. Si vero aliquod corpus coeleste esset
densum, tune posset dici quod illud esset visibile principale
quod visum terminaret, et totum perspicuum inter ipsum et
oculum non perciperetur, nisi quia visus percipit se non
terminari, antequam species ejus veniat ad illud densum. Et
aestimatur a sapientibus astronomis, qui theologiam ignorant,
quod coelum stellatum sit ubique densum. Sed aliter aesti-
matur, scilicet quod illud, quod videtur superius ad quod
terminatur visus, sit coelum aqueum. Nam colorem habet
sicut aqua maris hie, et illud coelum videmus per medium
coelorum omnium octo quae sunt citra. Non enim est dubium
theologis et philosophantibus secundum theologiam quin
coelum nonum sit aqueum 1 ; et tune ultra illud est decimum.
Sed de his alibi sermo est proprius.
1 This corresponds to the ct'elo crystalline of Dante, Parad. xxvii-xxix. Neither
here, however, nor in the second section of the Convito, in which the heavenly
6 4
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
How a Sed objicitur de radio vel acre lucido cadente per fenestram
luminous q uo d ille est bene visibilis, et tamen aer ille est rarus, et
ray is
rendered
visible.
FIG. 36.
spheres are described, is anything said of the aqueous nature of the ninth sphere.
I subjoin the diagram contained in Bacon's commentary on Aristotle's Secretum
Secretorum (Bodleian, Tanner MSS., 116), which illustrates this view of the
celestial spheres. It is appended to his note on ch. 67 of the Secretum Secre-
torum, in which he observes : ' Sphaera circumdans scilicet omnia, scilicet
coelum nonum ; et est coelum aqueum et empireum, ut intelligamus hos duos
coelos hie ab Aristotele comprehendi sub sphaera continente. Quia primo
Metaphysicae facit mentionem de coelo decimo quod est empireum circumdans
scilicet omnia visibilia, et haec habet duas sphaeras scilicet coelum empireum
et coelum aqueum. Hi duo coeli sunt invisibiles mortalibus et circumdant
octo coelos inferiores et quatuor sphaeras elementorum. Unde quatuordecim
sunt sphaerae mundi. De istis autem decem coelis non solum theologi sed
philosophi loquuntur ut antiquissimus Pythagoras et Aristoteles in secundo
PERSPECTIVE PARS PRIM A: DIST. IX. 65
rarior quam extra casum lucis, quia lux rarefacit aerem ut
generat calorem ; calor enim non generatur nisi ex rarefac-
tione. Et hie aliqui conati sunt ostendere, quod densitas non
exigitur in corporibus luminosis, unde aestimant Stellas non
esse densas, sicut nee orbes. Sed propter nimium fulgorem
lucis dicunt quod visus non potest eos penetrare, sed rever-
beratur aut deficit ex nimietate splendoris. Exemplum autem
de radio cadente per fenestram solvitur evidehter, ut superius
tactum est. Nam non est de se visibile nee visum terminat,
sed densum circumstans terminat visum, et non radius: si
enim non esset densum ultra ilium non videretur, sicut nee
aer lucidus extra videtur, nisi per densitatem coeli alicujus
terminetur. Accedit tamen ad majorem sensibilitatem aer in
fenestra, quia coarctatur in figura determinata propter partes
fenestrae, et terram ad quam cadit. Non est ergo visibile
nisi secundario et non primo, nee est visibile de quo loquimur
hoc quod scilicet potest de se debita distantia visum terminare.
Et sicut hujus exempli intellectu jam falsitas evacuatur, sic
oportet de illo quod confirmant per jam dictum exemplum de
corporibus luminosis. Nam postquam antecedens falsum est,
non oportet quod credatur consequentiae. Superius l vero in
mathematicis declaratum est quod orbes non sunt lucidi, sed
Stella sola propter suam densitatem, ut dicit Averroes, sicut
ibi notatum est. Et licet nimius fulgor confundat visum, ut
patet aspiciendo ad solem in sua puritate, tamen hoc non
excludit densitatem solis, quia densitas est causa illumina-
tionis, ut dicit Averroes, atque luna et stellae fixae cum
aspiciuntur non confundunt visum ex nimio splendore. Ergo
visus penetrabit eas, nisi esset densitas corporum.
Ex hoc autem capitulo patet bene consideranti, quod
oportet visum fieri per suam speciem factam ad visibile. Nam
si perspicuum unum continuatum in superflua distantia
I terminat visum, et non terminat propter densitatem debitam,
quae secundum se sit sensibilis in omni distantia, sed propter
debilitatem speciei visus, quae deficit ad nimiam distantiam,
:Metaphysicorum in translatione Boethii ; et Messolana astronomicus in libro
de causis orbis et commentator Ptolemaei super Almagesti.'
1 Vol. i. p. 128.
VOL. II. F
66 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
oportet quod visus fiat extramittendo speciem, id est, faciendo
speciem a se propter actum videndi l .
CAPITULUM II.
De raritate medii.
. Sextum quod ad visum requiritur est raritas medii. Nam
condition.
Rarity of si densum ponatur inter visum et visibile, non potest species
medium pertransire hinc inde, et sic abscindetur visus de necessitate.
Sed aliqui, multa bene intelligentes in scientia Perspectivae,
objiciunt de flamma interposita inter visum et visibile
impediente visionem ; et flamma, ut dicunt, est corpus raris-
simum, propter quod Alhazen dicit libro tertio quod flammae
raritas egreditur temperamentum. Ergo rarum magis impedit
quam densum. Hie autem est magnus error nam oportet de
necessitate quod flamma sit densior aere, quia Aristoteles
dicit secundo de Generatione quod flamma est fumus terrestris
ardens ; et ideo egressus raritatis a temperamento potest
intelligi, vel per declinationem ad extremum deficiens, vel ad
extremum superabundans, quia temperamentum est medium 2
utriusque, sicut largitas inter prodigalitatem et avaritiam. Et
ideo sicut avaritia egreditur temperamentum largitatis per
defectum ejus, sic flamma egreditur temperamentum raritatis
deficiendo ab ea, non excellendo. Et hoc intendit Alhazen ;
nam sic se exponit in sequentibus. Si vero objiciatur de
lynce, qui videt per medium parietem, ut Boetius 3 tertio de
Consolatione imponit Aristoteli, dicemus, etsi hoc sit verum
de visu lyncis, tamen non de visu humano de quo datur
scientia Perspectivae. De illo enim est hie sermo.
1 It must be owned that in this fanciful conception of lines of force proceed-
ing from the eye to the object, in addition to the lines of force proceeding from
the object to the eye, Bacon shows himself inferior to his teacher, Alhazen ;
whose demonstration (lib. v. cap. v. 23) that any such view was ' superfluus
et otiosus* ought to have been conclusive.
2 This reference to Aristotle's Ethics without mention of the treatise is
significant as showing how familiar it had already become among students.
It illustrates also the dominant tendency of Bacon's method ; that of illustrating
one science by another.
3 De Consolatione, lib. iii. Prosa viii.
PERSPECT1VAE PARS PR1MA : DIST. IX. 67
Sed si vacuum l poneremus inter coelum et terrain, nee No
esset densum nee rarum. Et tamen aestimavit Democritus
oculum in terra posse videre formicam in coelo, ut Aristoteles and heaven.
dicit secundo de Anima. Atque vacuum non habet aliquam
naturam, unde impediat speciem, nee unde resistat speciei, quia
nulla natura est ibi, ut Aristoteles dicit quarto Physicorum.
Ergo species pertransirit a coelo ad oculum, et sic videremus
Stellas sine raro et denso. Dicendum est autem hie, quod non
videremus aliquod, si vacuum esset. Sed hoc non esset
propter aliquam naturam impedientem speciem, et resistentem
ei, sed propter defectum naturae convenientis multiplication!*
speciei ; species enim est res naturalis, et ideo indiget medio
naturali, sed in vacuo nulla natura est. Nam vacuum recte
imaginatum est sola quantitas mathematica extensa secundum
trinam dimensionem, stans per se sine calido et frigido, molli
et duro, raro et denso, et sine omni passione naturali occupans
locum, ut posuerunt philosophi ante Aristotelem tarn infra
coelum quam extra.
Septimum vero quod exigitur ad visum est tempus sensibile. Seventh
Nam Aristoteles dicit libro de Memoria et Reminiscentia, quod
omnis intellectus noster est cum continue et tempore ; multo &oflight
9 -KT .... occupies
ergo magis sensus . Nam operatio intellectus est spintuahs, time.
et operatio sensus est corporalis. Caeterum si repente ante
oculos res deferatur, non videtur distincte et perfecte, et ideo
ad sufficientem visum exigitur tempus sensibile, in quo fiat
judicium visus. Unde Ptolemaeus secundo Opticorum dicit,
quod res quae pertranseunt pyramidem visualem aestimantur
velociter moveri, sicut sunt favillae ignis et res transeuntes per
foramina et angusta loca, ad quae penetrat visus. Quia enim
in parvo tempore pertranseunt pyramidem, aestimantur ferri
velociter. Sed non est ita.
1 De Ani*na, ii. 7, 6 naax ovro * 1&P rt r v alfffynicov yivtrai rb &pdv "fir'
avrov fjitv ovv rov 6pwfjivov \pwfjunos dSvvarov Xtiirtrai 8?) vno rov fjifrafv, war 1
&vafKaT6v n flvat n(rav- Ktvov 51 yei/o/uVov, ovx on d/fpt/3a)y, dAA.' oAo>s ovOlv
6<p6r}<T(Tcu. Cf. Natur. Auscult. lib. iv. cap. 6-9. See also De Multipl. Specierum,
iv. cap. 2. The reference to Democritus immediately precedes the passage
quoted.
2 sensu, J. O. has sensus.
F 2
68 O PERIS MAJORIS PARS QUINT A.
CAPITULUM III *.
Quod species visus et visibilis fiat in tempore.
View of Sed hie oritur dubitatio maxima circa speciem visus et
and Al- visibilis, an fiant subito et in instanti, an fiant in tempore ;
kindi as to e t s i in tempore, an in tempore sensibili et perceptibili,
taneous vel non 2 ? Nititur autem Alkindus ostendere in libro suo
tion P of a ^ e Aspectibus, quod radius pertranseat in instanti omnino
light. indivisibili, et affert rationem satis curialem et probabilem,
cum dicit : Si in tempore aliquo species, ut lux solis quando
oritur, fiat in prima parte aeris, tune si illud tempus dupli-
caretur in secunda parte aequali, et in tertia triplicaretur,
et sic quando veniret ad occidens, fieret unum tempus multi-
plex in magna proportione ad primum tempus ; et quamvis
primum esset insensibile, istud tamen tempus totum propter
sui magnitudinem quasi incomparabilem respectu primi tem-
poris erit sensibile. Et Aristoteles dicit secundo de Anima,
quod licet in parva distantia posset sensum nostrum latere
lucis multiplicatio, non tamen in tanta quae est inter oriens et
occidens 3 . Ergo si in tempore fieret aliquo, hoc esset per-
ceptibile sensu ; sed non percipimus. Ergo non fiet in tempore
sed subito. Et Aristoteles dicit libro de Sensu et Sensato
quod de lumine alia ratio 4 est quam de aliis sensibilibus, et de
1 This subject is also discussed in De Mult. Spec. iv. cap. 3. The present
chapter and that which follows are specially interesting as showing the
independent manner in which Bacon criticized his authorities, Aristotle in-
cluded, while allowing due weight to their objections. He dissents from the
conclusion of Aristotle and Alkindi that the propagation of light was instan-
taneous. He adopts the conclusion of Alhazen, while explaining that some of
Alhazen's reasons for it were fallacious. Bacon's own reasoning on the subject
is remarkable as an anticipation of the discovery made by Roemer in 1675.
2 In Combach's edition we find the words ' Quae licet in tractatu de speciebus
habet ad plenum determinari hie tamen tangenda est et exponenda, ut sufficit
huic loco.' This, like other similar passages, was probably inserted in some
version of the Perspective* subsequent to that of 1267.
3 De Anima, ii. cap. 7, 3 fv [UKpy f&v yap SiaoTrjjj.aTi \aOoi av, air* dvaro\rjs
8* ITTI 8vffp.as rb \avQavfiv fjieya \iav rb atTTjfia.
* De Sensu, cap. 6 irepl ffe rov (jxaros d\\os \6yos, &c. The distinction drawn
here by Aristotle between vision and the other senses seems hardly consistent
with other passages in which he speaks of light as Kivrjais TIS.
PERSPECT1VAE PARS PRIM A : DIST. IX. 69
aliis docet quod multiplicationes eorum sunt in tempore. Ergo
multiplicatio lucis est in instanti.
Et omnes auctores istud dicunt praeter Alhazen qui conatur Alhnzen
hoc destruere in secundo libro arguens sic 1 ; Accipiatur
ultimum instans in quo lux est in termino a quo et primum in . n insuffi-
cient
quo est in termino ad quern. Cum ergo instantia sunt diversa. grounds.
sicut nititur per experimentum probare, erit inter ilia tempus
medium ; et dicit quod omnis alteratio est in tempore, sed
medium et oculus alterantur per speciem. Sed hae rationes
ipsius Alhazen non habent aliquam efficaciam, quia alibi 2
solvitur prima. Non enim oportet dare semper ultimum
instans existantiae rei in termino a quo, sicut universaliter
accidit in generatione rerum permanentium, sed oportet dare
primum instans termini ad quern, sicut docet Aristoteles
octavo Physicorum. Unde cum Socrates de non albo fit
albus, non potest dici nunc ultimo est non albus, sumendo
nunc pro instanti, sed nunc primo est albus : nam non albus
est in toto tempore mensurante alterationem, et fit albus in
fine illius temporis, scilicet in instanti quod est terminus ejus,
ut Aristoteles docet, et est certum, licet sit nimis difficile ad
intelligendum nisi optime explanetur ; sed alias requiritur hoc
Secunda ratio ejus nihil valet ; nam omnes contrarium
sentientes negant lucis multiplicationem esse alterationem
successivam et temporalem.
Potest tamen sumi argumentum insolubile pro opinione Better
Alhazen ex eis quae dicit in septimo. Nam ibi docet, quod "j^JJe
ab eodem termino radius perpendicularis fit citius ad terminum given.
spatii quam non perpendicularis. Sed citius et tardius non
sunt nisi in tempore, ut Aristoteles dicit quarto Physicorum
et sexto. Et istud demonstratur sine contradictione possibili.
Nam nulla virtus finita agit in instanti, ut Aristoteles
dicit sexto Physicorum :1 ; et probat hoc, quia tune major
1 Alhazen, lib. ii. prop 21. Cf. lib. vii. prop. 8.
3 Cf. vol. i. p. 150.
* Nat. A use. vi. cap. 3, 6 on 5' ovSlv iv r$ vvv Kivtircu IK rwvfe <pavtp6v (I
ycip (ffriv, ivStxtrai nal $OLTTOV KtvftaOai tv avry *at ftpaovrcpov . . . ind 5 TO
PpafivTfpov fv o\o) T(j> vvv KfKiVTjTai, TO OO.TTOV tv I^CLTTOVI TOVTOV KivrjOrjatrai.
"Clart 5iaip(0rja(Tai TO vvv. *A\A' rjv a&aiperov. Cf. iv. cap. II, and viii.
cap. 10
70 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
virtus ageret in minori quam sit instans, quod est
impossibile. Sed virtus oculi, et suae speciei, et cujuslibet rei
creatae est finita. Ergo nulla potest agere in instanti. Et in
octavo Physicorum in fine ultimi, quod virtus finita et infinita
non possunt agere in aequali et eadem duratione, quoniam
tune possent habere operationes aequales, et sic ipsae sibi
invicem aequarentur. Sed proprium est virtu tis infinitae agere
in instanti. Ergo virtus finita non potest in eo aliquid facere,
quapropter in tempore. Item sicut se habet instans ad
tempus, sic punctus ad lineam. Ergo permutative, sicut se
habet instans ad punctum, sic tempus ad lineam ; sed
pertransitus puncti est in instanti. Ergo omnis lineae
pertransitus est in tempore. Ergo species pertransiens
spatium lineare quantumcunque parvum pertransibit in
tempore. Item prius et posterius in spatio sunt causa prioris
et posterioris in translatione facta super spatium et in
duratione, ut Aristoteles dicit quarto Physicorum. Ergo cum
spatium per quod fertur species habet prius et posterius,
oportet quod translatio facta habeat prius et posterius in se
et sua duratione : sed prius et posterius in duratione non est
nisi in tempore, quoniam in instanti esse non potest. Et si
dicatur quod hoc est verum de illis quae habent esse corporale
in medio, non de his quae habent esse spirituale, ut hie fingitur,
jam patet per praedicta quod hoc nihil est. Et iterum si
dicatur hoc esse verum de his quae commetiuntur se partibus
spatii, quod non est species, ut fingitur, adhuc nihil est, quia
illud secundum non dicitur nisi propter esse spirituale. Cum
ergo species rei corporalis habeat verum esse corporale in
medio, et sit vera res corporalis, ut prius ostensum est, oportet
de necessitate quod sit dimensionata, et ideo dimensionibus
medii coaptata.
Caeterum si in instanti eodem fieret per totum medium,
tune esset in termino a quo, et in medio spatii, et in termino
ad quern, scilicet simul et semel. Sed hoc est multipliciter
impossibile. Nam primo sequitur ex hoc, quod res creata
esset simul et semel in pluribus locis, et qua ratione in
pluribus, etiam in infinitis, sicut prius habitum est in capitulo
de materia. Ergo haberet potentiam infinitam et esset Deus,
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. IX. 71
vel aequalis Deo. Secundo arguitur ex hoc, quod dum res
est in termino a quo, quiescit omnino. nee aliquo modo
transmutatur ; et quando est in termino ad quern, facta est jam
transmutatio, et inter hos terminos fit transmutatio. Ergo
simul et semel quiescerent species ante translationem, et
finiretur transmutatio, et transmutaretur actualiter per totum
spatium. Ergo simul transmutaretur et non transmutaretur,
quae sunt contradictoria, ut arguit Aristoteles ad impossibile
in alio casu sexto Physicorum.
Ratio autem ultima ad hoc est, scilicet quod postquam Time
lucis multiplicatio non dependet ab aliquo motu alio, ponamus
ergo coelum quiescere et motum non esse, nam stante coelo though
,.,.. -.- ,.. less than
bene potest fieri lucis multiplicatio, et fiet in fine mundi, si sense can
coelum stabit sicut creditur. Si ergo lucis multiplicatio est appreciate.
in instanti, et non in tempore, erit instans sine tempore ; quia
tempus non est sine motu. Sed impossibile est instans esse
sine tempore, sicut nee punctum sine linea. Relinquitur ergo
quod lux multiplicatur in tempore, et omnes species rei visibilis
et visus similiter. Sed tamen non in tempore sensibili et
perceptibili a visu, sed insensibili, quia quilibet experitur
quod ipse non percipit tempus in quo fit lux ab oriente in
occidens.
CAPITULUM IV.
De solutione objectorum contra veritates.
Ad hoc autem quod allegat Jacobus Alkindi, dicendum est, Alkindi
quod sicut primum tempus est insensibile, sic duplum ejus et ^ e Arls
triplum, et millesimum : unde totum tempus est insensibile, answered
licet habeat partes multas quae omnes compositae ad invicem
faciunt totum insensibile, tantae enim velocitatis est hie motus
speciei, quod potest fieri in tempore insensibili in spatio
maximo. Quod vero Aristoteles dicit, verum est secundum
intellectum ejus, nam ipse arguit ibi contra Empedoclem, qui
posuit lucem esse corpus et defluxum corporis, sicut aqua
defluit a fonte ; et non est possibile quod corpus mutaret
locum secundum se totum ab oriente in occidens, quin
perciperetur propter magnitudinem distantiae. Sed species
72 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
non est corpus, neque mutatur secundum se totam ab uno
loco in alium, sed ilia quae in prima parte aeris fit non
separatur ab ilia, cum forma non potest separari a materia in
qua est, nisi sit anima, sed facit sibi simile in secundam
partem, et sic ultra. Et ideo non est motus localis, sed est
generatio l multiplicata per diversas partes medii ; nee est
corpus quod ibi generatur, sed forma corporalis non habens
tamen dimensiones per se, sed fit sub dimensionibus aeris :
atque non fit per defluxum a corpore luminoso, sed per
educationem de potentia materiae aeris, ut superius dictum 2
est quando tractabatur de generatione specierum. Et si adhuc
diligentius quaeratur, quare non percipimus hanc generationem
lucis fieri successive in partibus aeris, dici potest, quod lux in
aere non est objectum, sed species habens esse debile et quasi
insensibile secundum se, et suum subjectum inter oriens et
occidens est insensibile, scilicet ipse aer, et propter hoc sensus
non potest hujusmodi generationem successivam percipere.
Differences Ad illud autem quod dicit Aristoteles aliam rationem esse
gation P of de ^ uce et * n a ^" s y dicendum est quod hie decipiuntur multi :
H S ht and nam verum est quod dicit, sed haec alia ratio non est
intelligenda ut lux fiat in instanti et caetera in tempore, immo
intelligendum est quod licet lux habeat successionem in suo
transitu, non tamen habet tantam sicut sonus et odor, de
quibus loquitur ibi. Nam sonus habet motum egressionis
partium rei percussae a situ suo naturali, et motum tremoris
consequentis, et motum rarefactionis in omnem partem, sicut
dictum est prius, et patet ex secundo de Anima ; et hi sunt tres
motus locales partium aeris, sicut rei percussae, quorum nullus
accidit propter multiplicationem lucis. Nam licet ad hoc
quod lux faciat calorem, oporteat aerem rarefied, tamen
propter sui ipsius multiplicationem non oportet, quon-iam in
coelestibus multiplicatur lux, ubi non est possibilis rarefactio
nee caloris generatio. Quoniam ergo non est successio a parte
lucis praeter ipsam successionem in multiplicatione, sed in
multiplicatione soni triplex successio temporalis cui accidit,
1 This view of light, not as an emanation of particles but as a propagation of
motion, is in striking conformity with the undulato^- theory.
2 This appears to be a reference to Mult. Spec. Part. iii. cap. i. See note on
p. 68.
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. IX. 73
quarum trium nulla est in lucis multiplicatione, ideo longe
aliter est in luce quam in sono. Et tamen utriusque multipli-
catio secundum se est successiva et in tempore.
Similiter de odore longe alia ratio est, quam de luce, et Propaga-
tamen utriusque species transibit in tempore, nam in odore odour!"
accidit fumi subtilis evaporatio, qui in veritate corpus est
diffusum in acre usque ad sensum praeter speciem, quae
similiter fit. Est etiam narium attractio fortis hujusmodi fumi
et speciei ad hoc quod fiat sensus, sicut Avicenna docet tertio
de Anima, et scimus per experimentum, et hoc est, ut re-
moveatur cooperculum quod est super instrumentum olfactus
secundum Aristotelem secundo de Anima '. Et ideo in sensu
odoris est duplex motus localis, unus ex resolutione vaporis, et
alius ex attractione ejus, praeter successionem in multiplicatione
speciei ; sed in visu nihil invenitur nisi successio multiplica-
tionis. Et adhuc aliter potest exponi illud, quod alia ratio est
de luce, et sono, et odore, nam lux citius longe fertur in acre
quam illi, ut videmus de aliquo a longe percutiente cum malleo
vel baculo, citius videmus eum percutere, quam sonum
generatum audiamus. Nam secundam percussionem per-
cipimus visu, antequam sonus primae percussionis veniat ad
auditum. Et sic est de coruscatione, quam prius videmus
ante auditum tonitrui, cum tamen fiat prius sonus in nube,
quam coruscatio, quia ex ruptione nubis per vaporem
inflammatum in eo nascitur coruscatio. Et ideo quod dicit,
alia ratio est de luce et aliis, intelligi potest, quod ista alietas
non est penes instans et tempus, sed penes minus tempus et
majus. Omnes enim auctores, sive sancti sive alii, dicentes
lucem multiplicari in instanti, intelligendi sunt de instanti
divisibili, quod est tempus insensibile, et non de vero instanti,
quod est indivisibilis terminus temporis, sicut punctus lineae.
Si ergo speciei visus et visibilis multiplicatio sit in tempore
in sensibili, quomodo dictum est prius quod visus erat in
tempore sensibili ? Et patet quod praeter hanc multiplica-
tionem est judicium visus de visibili, et hoc judicium debet
esse notum sensui ; propter quod oportet quod fiat judicium
in tempore sensibili.
1 This seems a misunderstanding of De Anima, ii. cap. 9, 7.
74 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Eighth Octavum quod exigitur ad visum est sanitas visus cum naturali
Healthy 11 sua dispositione : nam oculus erutus, vel caecus, vel multum
state of eye. laesus, vel turbatus ex aliquo humore fluente, vel ex resolu-
tione vaporum confundentium pupillam non potest judicare de
rebus, ut patet, et ideo non oportet hie immorari. Si enim
oporteat dici aliquid, plus de hoc patebit in sequentibus. De
situ quidem, qui est ultimum in visu, non potest hie explicari,
quia coincidit cum aliis de quibus postea dicendum est.
DISTINCTIO DECIMA.
Habens capitula tria. Primum docet expressius quam
superius, quae sunt sensibilia per se et per accidens.
CAPITULUM I.
Of what Habitis his octo sine quibus non potest fieri visio, videndum
vision takes est ^ uae sunt cognosc^nda per visum, et quibus modis
cognizance, cognoscantur et certificentur, et qualiter et quare errat visus in
cognitione visibilium, cum fuerit visus per radios rectos factus.
Sciendum ergo quod quando haec novem 1 non egrediuntur
temperamentum, scilicet nee excellunt nee diminuuntur, tune
fit visus certificatus. Quando ergo egrediuntur modum vel
deficiendo vel excedendo, tune fit error in visu. Sunt autem
certificabilia per visum viginti duo prius enumerata, ut lux,
color, remotio, &c. ; et praeter hoc visus percipit hominem et
equum et caeteras res hujus mundi. Nam per lucem et
colorem ilia viginti cognoscuntur. Deinde mediantibus luce
et colore et illis viginti alia fiunt nota, ut est possibile sensui,
nam sensus particulares non possunt de omnibus certificari ;
sed ilia viginti duo sensus particularis et communis et
imaginatio possunt comprehendere sine errore, dummodo octo
praedicta non egrediantur temperamentum. Vocantur autem
1 The ninth condition is situs of which the consideration, as stated at the end
of the last chapter, is postponed.
PERSPECT1VAE PARS PRIMA : DIST. X.
75
sensibilia per se de quibus possunt certificate, sed de quibus
non possunt certificare sunt sensibilia per accidens.
Et licet prius l tactum sit de his sensibilibus per se et per Analysis of
accidens, tamen ne aliquis error incurrat, necesse est ut p(
uberius exponantur. Dico ergo quod sensibilia per accidens
sunt dupliciter : quaedam possunt certificari ab aliis virtutibus
animae sensitivae, ut ab aestimativa et memorativa, ut prius
dictum est, quaedam 2 tamen dicuntur sensibilia per accidens
respectu sensuum particularium, et sensus communis et
imaginationis, quoniam sensus. tales non percipiunt hujusmodi
secundum se et per se, sed quia reperiuntur in eisdem rebus
cum suis sensibilibus per se ; ut quia inimicitia respectu agni
est simul cum figura et colore lupi, agnus in videndo
lupum videt inimicum et coloratum, sed de inimico nihil
judicat oculus per se, sed solum quia invenitur cum colorato.
Et quia sensus particularis et communis vulgariter vocantur
sensus, ideo sensibilia de quibus illi certificant vocantur
sensibilia per se, et de quibus illi non certificant vocantur
sensibilia per accidens, quamvis aliqua illorum possint ab aliis
virtutibus animae interioribus cognosci. Aestimativa enim,
et cogitativa, et memorativa non vocantur sensus vulgato
nomine, quamvis sint partes animae sensitivae, et ideo
sensibilia ab illis vocantur sensibilia per accidens, propter hoc
quod sensibilia referuntur ad sensus particulares et communem.
Sed alia sunt sensibilia per accidens quam 3 ea quae a Reasoning
virtutibus animae sensitivae cognoscuntur. Ut quando video
hominem extraneum non possum per sensum percipere cujus
sit films, nee de qua regione sit, nee qua hora nee quo loco
fuerit natus, aut quomodo vocetur, an Petrus an Robertus ; et
hujusmodi infinita sunt, quae acciduntcuilibet, de quibus nulla
virtus animae sensitivae potest certificare, nee potest homo
scire veritatem nisi per doctrinam. Et tamen in videndo ilium
1 Cf. Distinct, i. cap. 3-4.
2 quae, J., which makes the sentence quite unintelligible, by destroying the
contrast between the two acceptations, of sensibilia per accidens. O. has
quaedam.
3 The reading in J. is quoniam, but quam is equally consistent with the
MSS., and the sentence should end with cognoscuntur. A new order of
sensibilia per accidens is introduced, requiring further analysis.
76 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
hominem visus cadit super omnes ejus proprietates. Nam si
sit filius Roberti, et Gallicus 1 , et prima hora noctis natus
Parisiis, et vocetur Petrus, videns eum videt Petrum
Parisiensem natum prima hora noctis filium Roberti, quia haec
coincidunt cum colore et figura et caeteris visibilibus. Et
similiter naturae substantiales rerum, tarn in rebus animatis,
quam in rebus inanimatis non sunt sensibiles ab aliqua virtute
animae sensitivae nisi per accidens : exceptis illis quae sunt
nocivae vel utiles, quas comprehendit aestimativa, et turn
sensus cadit super hoc per accidens. Unde cum video
hominem video substantiam et rem animatam, et ideo visus
cadit quodammodo super naturam ejus substantialem, et super
animam etiam, quae est res spiritualis ; sed hoc est valde per
accidens. Et iterum sensibilia propria unius sensus sunt
sensibilia per accidens aliorum sensuum, unde calidum et
frigidum, humidum et siccum, -odor, sonus, sapor sunt
sensibilia per accidens respectu visus, et sic quaelibet sensibilia
propria unius sunt sensibilia per accidens respectu aliorum.
Sensibilia ergo per se, ut dictum est dupliciter sunt, quaedam
sunt propria ut novem, et quaedam communia ut viginti, quia
communiter possunt sentiri a sensibus pluribus, et maxime a
visu et tactu. Nam ut Ptolemaeus 2 dicit in secundo libro,
omnia quae visus percipit tactus discernit, praeter lucem et
colorem ; et omnia quae tactus certificat, visus potest certifi-
care, praeter quatuor propria, scilicet calidum, frigidum,
humidum et siccum.
CAPITULUM II.
De his quae faciunt speciem in visum.
Of sensible Ad hoc autem ut sciamus, quomodo hujusmodi sensibilia
light'and P er se co g noscan tur, oportet primo scire an omnia faciunt
1 Callus, J.
2 ' In omnibus quae secundum principium nervosum communia sunt sensibus
tactus et visus communicant sibi excepto in colore : color enim nullo sensuum
dignoscitur nisi per visum. Debet ergo color esse sensibile proprium visui, et
ideo factus est color id quod primum videtur post lumen ; ' Ptol. Optica, lib. ii.
p. ii.
PERSPECTIVAE PARS PRIMA : DIST. X. 77
species suas in sensum. Cujus certificatio difficilis est, sed colour only
tamen Ptolemaeus in secundo libro Opticorum determinat hanc C emed in
quaestionem, dicens, quod lux et color tantum faciunt suas vlslon -
species in visum. Et hoc vult Alhazen quarto libro ; unde
alia l non sunt activa in sensum nee in medium. Et causa
quare haec non sunt activa est, quia omnia vel sunt quantitates
vel proprietates quantitatum, ut patet, et quantitatis non est
agere, quia debetur materiae cui non competit actio sed passio,
ut Aristoteles dicit primo de Generatione, et Avicenna in
secundo de Anima concordat. Nam medium vel instru-
mentum susceptivum soni est absonum, et susceptivum
colons non coloratum, ut dicit. Et ideo ejus sententia
est, quod medium et sensus non debent habere naturas
sensibilium quorum species debent suscipere, ut judicent de
sensibilibus per eas. Unde humor glacialis non habet naturam
aliquam lucis vel colons sub illo gradu quern habent res
visibiles extra. Nam licet oculus habeat lucem, hoc est
respectu coloris videndi non respectu lucis, quia patiens non
habet actu sed in potentia quo assimiletur agenti. Nee habet
glacialis anterior aliquem gradum coloris, quo assimiletur vere
coloratis extra de quibus habet judicare ; licet habeat oculus in
suis humoribus et tunicis quoddam esse coloris debile, per
quod colores phantastici aliquando appareant, ut patebit cum
de iride fiet sermo. Sed bene habet figuram, et quantitatem et
corporeitatem, et alia sensibilia communia, quae 2 ei competunt,
et ideo non est natum recipere species horum, nee ipsa sunt
activa. Et quamvis Aristoteles dicat secundo de Anima, quod
ultima perfectio omnis sensus est, quod ejus instrumentum est
medium sensibilium, tamen ' ille gradus medietatis non
invenitur in rebus sensibilibus ; quia si inveniretur et fieret
ejus species in sensum, non judicaret sensus de ilia medietate,
et ideo visus non potest species rerum recipere, ut judicet per
eas de rebus, quarum naturae similes sunt in visu 3 , Cum ergo
1 J. has haec, which is clearly wrong. Combach has alia. The reference to
Alhazen seems wrongly given. It should be lib. ii. cap. n, 17, 18; or
else, iii. cap. 5, 20. His language is quite distinct: 'non fit comprehensio
per sensum (visus) nisi lucis et coloris tantum.'
3 quod, J.
3 The meaning seems to be that the medium and also the sense-organ must
78 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
objicitur quod haec sunt sensibilia per se, ergo agunt in
sensum, sicut propria ; dicendum est, quod non dicuntur per
se sensibilia propter actionem in sensum, sed propter hoc quod
sensus potest de eis certificare. >Et si objiciatur, quod tune
visio non certificabitur de eis, postquam non faciunt in visu
species suas : dicendum est quod sic : nam non exigitur in
omnibus species propria, sed sufficit species visus cum specie
lucis et colons, et cum quibusdam aliis considerationibus ; quae
cum omnia congregata fuerint potest haberi certitudo, ut
postea explicabitur. Si dicatur, quod auctores perspectivae
multoties dicunt quod figura et qualitas rei visae et hujusmodi
ordinantur in superficie membri sentientis, et non possunt ibi
attingere nisi per species ; dicendum est, quod non est sermo
proprius, vel non bene translatus ; nam non plus volunt dicere,
nisi quod a tota quantitate et figura veniunt species lucis et
colons quae ordinantur in superficie membri sentientis, et hoc
suffich>
Et cum superius dictum est, quod nos videmus aerem
vel coelum a remotis, et certum est quod in aqua fluminis vel
alia quae magnam habet latitudinem videtur coelum per
reflexionem, sicut res in speculo ; et res in speculo
videtur per hoc, quod species sua reflectitur a speculo
ad visum ; tune diceret aliquis, quod perspicuum coeleste
vel aer remotus faciat speciem per quam in aqua
videatur. Sed dicendum est, quod nulla rei visae species
est ibi, sed species visus, quae in acre sine aqua
multiplicatur secundum lineam rectam ad perspicuum coeleste
distans, et apprehendit illud perspicuum cum adjutorio
speciei lucis illuminantis illud perspicuum ; et cum videtur
per aquam reflexive, reflectitur species visus ab aqua usque
aerem visum a remotis, et non species rei. Non ergo omne
quod videtur per reflexionem, videtur per speciem suam.
be of different nature and properties from the object perceived. The eye does
not see the ether through which light passes ; nor again has the eye (with one
exception) in its own structure anything akin to light and colour. On the
other hand the eye does possess other sensible qualities as shape, texture, &c.
For that very reason the visual organ takes no direct cognizance of these latter
properties.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. X. 79
Sed hoc est ut in pluribus visibilibus consuetis, non tamen
universaliter est hoc intelligendum, quia aquam videre possum
per speculum, sed species aquae non fit ibi, sed species visus,
et sic est hie '.
CAPITULUM III.
Distinguens tres universales modos cognoscendi per visum.
Deinde oportet scire, quod praeter modos particulars Three
....... .. . ,2 modes of
cognoscendi sensibiha per se, sunt tres modi universales knowing,
secundum auctores perspectivae. Sed praecipue Alhazen (i) Sens*
exponit hos modos et sufficienter, nisi quod aliquando
intercurrit inepta verborum translatio. Est ergo prima
cognitio solo sensu sine aliqua virtute animae, et sic
cognoscuntur lux et color in universal!. Nam visus potest
judicare quod sit color vel lux sine errore quando aspicit rem,
dummodo octo praedicta sunt in suo temperamento ; et ideo
haec duo cognoscuntur solo intuitu sensus. Sed species et
modi coloris et lucis non possunt ita leviter cognosci ; nam si
occurrat extraneus color quern non vidimus prius, nesciemus
cujus sit color ille. Similiter si aliquod lucidum renovetur in
acre, quod habeat lucem difformem ab aliis consuetis, ut
Stella comata vel aliud, et non prius vidimus, non possumus
judicare per visum quae lux sit ilia. Similiter si nos viderimus
prius aliquem colorem, et postea tradiderimus oblivioni
memoriam ejus, tune quando iterum apparebit visui, colorem
possumus judicare, sed quis color sit non percipiemus.
Similiter quando in infantia vidimus lunam plenam, non
percipiebamus an esset lux solis vel lunae, donee fuerimus
assueti et fixum fuerit in animabus nostris quod talis lux est
1 Cf. Alhazen, lib. iv. i, 20, which is in direct opposition to this view.
3 These three modes are called by Bacon, following previous writers,
sensation, science, and syllogism (see the final chapter of the second part of
Perspective?). He admits that the names are imperfect, but explains their
meaning clearly enough, i. A simple sense impression, as in the case of
vision, that of light and colour, a. The comparison of such sense impression
with others of a like kind reproduced by memory. In this way we distinguish
universals from particulars, and one particular from another. 3. Apprehen-
sion by a reasoning process, which often may be extremely rapid, and carried
on unconsciously. See Alhazen, ii. prop. 10-13.
8o OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
lunae, non soils. Et hoc modo accidit de stellis : quia multi
homines vident aliquando Jovem, vel Venerem, vel Mercurium,
et propter pulchritudinem earum libenter aspiciunt, et dicitur
eis tune ab astronomis quod talis est lux illius stellae, et talis
alterius, et perpendunt differ en tiam ad sensum. Sed elapso
tempore, quando alias vident unam illarum stellarum, non
discernunt an sit lux Mercurii vel Veneris vel alterius, quia
jam tradiderunt oblivioni imaginationem lucis propriae
cujuslibet illarum.
(2)Memory Sed si non tradiderunt oblivioni imaginationem lucis propriae
sensation. cujusJibet stellarum prius visarum, cognoscunt luces earum
cognitione secunda, quae est per similitudinem l secundum
Alhazen. Et hie modus cognitionis non solum est circa
colorem et lucem, sed circa omnes res in quibus distinguimus
universale a particulari, et particularia ab invicem ; ut cum
video hominem quern prius vidi, si habeo imaginationem quod
prius vidi eum, tune cognosco non solum hominem in
communi, sed istum particularem quern ab aliis discerno per
hoc genus cognitionis ; si autem tradidi oblivioni, video
hominem, sed nescio quis sit.
Considerandum autem, quod cum dictum est quod visus
cognoscit colorem vel lucem universalem solo sensu, et non
particularem, excluditur particulare quod est inferius in linea
praedicamentali, ut species colons. Iterum particularia
signata specie alicujus, ut lux solis, et lux lunae, quia forsan
lux non habet species 2 sed modos, quia omnes luces stellarum
a sole oriente proveniunt. Sed non excluditur particulare
vagum, nam illud est ita commune sicut suum universale et
convertitur cum eo, ut aliquis color, aliqua lux, aliquis homo,
aliquis bos. Cognoscere ergo universalia ab invicem et a
1 J.'s reading, sensibilem, deprives the passage of its meaning. Alhazen's
words with regard to this form or degree of knowledge are (lib. ii. cap. i, n)
' Cognitio est comprehensio consimilitudinis duarum formarum, scilicet formae
quam comprehendit visus apud cognitionem, et formae illius rei visae vel sibi
similis quam comprehendebat in prima vice : et propter hoc non erit cognitio
nisi per rememorationem.' It is a ratiocinative process, he goes on to say:
but distinguishable from the third degree of the (modus rationis) knowing pro-
cess, in that it lakes place ' non per inductionem omnium intentionum quae sunt
in forma, sed per signa.'
* species seems used here in its ordinary acceptation.
PERSPECTIVAE PARS PRIM A : DIST. X. 81
particularibus, et particularia ab invicem per comparationem
rei visae ad eandem prius visam, recolendo quod prius fuerit
visa et nota videnti, facit hie secundum modum compre-
hendendi per visum.
Cognitio vero tertia adhuc est, quae non potest fieri solo (3) Inter-
sensu, et non est per comparationem ad prius visum, sed J^ci 1 ^
absolute considerat praesentem rem ; ad cujus cognitionem an instinc-
.. . , tivereason-
plura requiruntur, et est quasi quoddam genus arguendi. Sicut i ng process.
cum aliquis tenet in manu lapidem perspicuum, et non percipit
ejus perspicuitatem, sed si exponat eum aeri, et sit aliquod
densum retro illud in debita distantia et lux sufficiens, videbit
lucem et densum ultra lapidem ; et tune cum non potest
mediante lapide rem videre quae est retro nisi sit diaphanus,
arguit quod sit transparens et perspicuus. Sed in rebus
consuetis nos utimur hac cognitione subito, et non percipimus l
nos arguere, cum tamen arguamus. Homo enim arguit ex
natura sine difficultate et labore ; ut cum puero offeruntur duo
poma, quorum unum est alio pulchrius, puer elegit quod
pulchrius est, sed non nisi quia melius sibi videtur, et ideo
magis eligendum. Unde facit hoc argumentum, quod est
pulchrius in quantum hujusmodi est melius, et quod est melius
est magis eligendum, ergo pulchrius est magis eligendum ; et
tamen non percipit quod arguit, propter velocitatem arguendi
innatam homini, sicut docet Alhazen.
Et jam in mathematicis et logicalibus confirmavi hanc
sententiam Alhazen, et probavi quod scientiam arguendi, quae
est logica, scimus a natura 2 , sed vocabula propria ignoramus
a principio, et ilia per studium inventionis habuerunt primi
auctores logicae, nos autem per doctrinam. Et propter haec
vocabula fit tractatus et sermo de logica, non propter scientiae
ipsius potestatem, quia haec est cuilibet innata, ut hie vult
Alhazen et alias demonstravi. Et sic comprehenduntur viginti
sensibilia communia, cum suis speciebus, non enim possent
1 'Homo est natus ad distinguendum sine difficultate et arguendum sine
labore, et non percipit quod arguit ; ' Alhazen, ii. prop. 13.
2 On the slight importance attached by Bacon to formal logic cf. Opus
Tertium, cap. xxviii. The reference here however is to other works not in-
cluded in the Opus Majus ; another proof that this copy of the Perspectiva
contains additions posterior to 1267.
VOL. II. G
82 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
certificari nisi per hanc cognitionem, et patet quod solus sensus
non potest in hos duos modos ; et vocatur hie solus sensus, ut
visus in pupilla et in nervo communi usque ad sensum
communem, Nam nisi adsit imaginatio et memoria visionis
prius factae circa rem, non fiet comprehensio in secundo modo.
Sed imaginatio et memoria sunt ultra sensum communem. Et
tertius modus magis elongatur a solo sensu, quia ibi con-
siderantur plura quam in secundo modo, et magis accedit
ad opus rationis propter viam arguendi. Sed hi modi non
habent nomina recte translata. Primum vocat Alhazen
cognitionem solo sensu. Secundum principaliter vocat
cognitionem per scientiam. Tertium vocat cognitionem per
syllogismum propter modum arguendi. Sed haec nomina
non sunt propria, quia virtutes animae sensitivae habent has
cognitiones, quibus non debetur scientia nee syllogismus ut
communiter accipiuntur. Sed de hoc certius fiet quando
inquiretur, quae sunt virtutes animae quae faciunt hie judicia
mediante visu, quod fieri non potest antequam magis pateat,
in exemplis de diversis visibilibus, qualiter certificentur.
PERSPECTIVAE PARS SECOND A:
DISTINCTIO PRIMA.
Hie incipit pars secunda hujus tractatus, quae est de modis
particularibus et causis videndi per 1 lineam rectam princi-
paliter. Et habet distinctiones tres. Prima est de visione
penes compositionem oculi, et habet tria capitula. Primum
est de his quae a longe vident vel quae prope.
CAPITULUM I.
Et quoniam eadem est scientia oppositorum, ut dicit Aris- Connexion
toteles in Topicis, et in primo de Animalibus assent quod eyes^th*
rectum est index sui et ejus obliqui, quia per privationem lor >g si^ht.
sanitatis cognoscitur infirmitas, ideo simul modos particulares
certificandi visibilia cum defectibus visus et erroribus ejus
designabo, ut statim ipse defectus et error pateat per de-
terminationem contrariae veritatis. Primo vero recurrendum
est ad reddendam rationem videndi penes ea quae ad compo-
sitionem oculi spectant. Qui vero habent oculos profundos,
necesse est ex hac causa quod possunt videre magis remota
quam habentes oculos prominentes. Et hujus ratio prima est
propter majorem fortitudinem quam habet oculus profundus
propter majorem ejus appropinquationem ad nervum com-
munem in quo est virtus vistva, sicut in fonte. Alia causa
est, quod oculus profundus magis conservatur a nocumentis
et plus elongatur a Jaesionibus quam prominens, et ideo
fortior est. Tertia causa est, quod magis congregatur virtus
visiva et adunatur, dum magis cooperitur interius in con-
cavitate ossis, ut sic capiat viam strictiorem et rectiorem in
rem visam, et minus dispergatur et dilatetur, ut sic cadat
in locum pyramidis visualis. Et propter hoc homo, quando
vult diligenter aspicere aliquid a longe, apponit concavitatem
1 secundum, J.
G2
84 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
manus suae ad os oculi, ut plus congregetur virtus visiva et
minus dispergatur. Et signum est ad hoc, quod oculi anima-
lium, ut in piscibus qui non habent custodiam palpebrarum,
male vident a longe, quoniam virtus visiva dispergitur et
dilatatur nimis, cum non habeat oculus circumdans et coarctans
ipsum. Hujus sententiae est Aristoteles in decimo nono de
Animalibus 1 , et confirmatur hoc per experientiam. Nam homo
existens in puteo vel alio loco profundo poterit videre Stellas
de die, quas non videbit cum est in superficie putei, sicut
dicit Plinius in secundo Naturalis Philosophiae, et experientia
docet. Et una causa hujus est propter angustiam viae, quia
virtus visiva coarctatur diu, ut rectius incedat ad locum stel-
larum quae sunt super puteum, et hoc fit propter cooperi-
mentum quod habet in profunditate putei. Et sic oculus
profundatus in capite eodem modo potest videre fortius ex
hac causa, quae inferius tangetur. Et hoc dicit Ptolemaeus
expresse in secundo Opticorum, sub his verbis ; Illi qui
habent concaves oculos vident a remotiori ; cujus causa est
virtus visibilis, quae fit propter coarctationem 2 , id est, congre-
gationem et adunationem, et propter loci angustiam. Cum
enim processio fuerit ex angustis locis,
protenditur visus et elongatur, quia
necessario magis colligitur virtus
oculi, et in minorem locum coarctatur,
et ideo fortior est : quia omnis virtus
unita est fortioris operationis. Et
ejus coarctatio patet in figura. Si
b c sit foramen uveae, et a sit pupilla
alicujus oculi interius, planum est
FIG. 37. quod virtus ejus cadit inter e et
1 i. e., as before stated, the fifth book of De Generatione Animalium. In the
latter part of the first chapter, the whole of this foregoing statement as to the
connexion of deep-set eyes with long sight, including the illustration of stars
seen from a well, is clearly stated. In the same passage Aristotle distinguishes
between long sight and fine discrimination of the colours of near objects ;
these are not, he says, always found in the same person. His views on this
point form part of Bacon's next chapter.
2 Jebb has cohabitationem. I substitute the word used in the passage of
Ptolemy referred to (p. 38, ed. Govi).
PERSPECT1VAE PARS SECUNDA : DIST. I. 85
f lineas ; quod si esset in d, iret virtus per g h lineas
magis dilatatas. Et tamen aliqui multa percipientes in hac
scientia perspectivae, contradicunt causae quam Ptolemaeus
et Aristoteles assignant et quam experientia docet, allegantes
quasdam persuasiones quae in auctoritate tarn valida et ex-
perientia efficaciori merito eliduntur. Hoc dico, quia non
oportet hie dissolvere omnes cavillationes quae possunt fieri
contra veritatem, nam infinitae contra quamlibet possunt
adduci.
Praeter autem hanc rationem de concavitate, potest alia other con-
assignari penes humores oculi, et est paucitas humoris albu- [^ lon s j ^
ginei : nam cum humor multus est in albugineo, accidit
glaciali sicut illi qui aspicit in aquam multam et profundam,
cujus multitudo ita abbreviat visum quod non potest longius
videre. Et hujus sententiae est Avicenna decimo nono de
Animalibus 1 ; et Averroes in libro suo de Sensu et Sensato
ponit causam videndi a remotis custodiam palpebrarum ;
dicens quod palpebrae conservant et custodiunt oculos a
calore et frigore et multis impedimentis, et ideo fortior virtus
est in oculis habentibus palpebras, et vident a longe ; et
affert exemplum de multis animalibus quae vident remotius
quam homo, propter hoc quod habent palpebras spissiores -.
Juxta hoc considerandum, quare senes multi cum distincte The sight
volunt videre res, ut cum legunt literas, vident melius a longe of old a k' e -
quam prope. Nam protendunt a se longius res, quas volunt
videre. Et hujus causam docet Ptolemaeus in secundo Per-
spectivae, nam multa humiditas abundans in oculis eorum est
in causa ; senes enim multas humiditates accidentales super-
fluas habent. Cum ergo est modica humiditas, tune visus
1 This work, translated by Michael Scotus, and dedicated to his patron the
Emperor Frederick II, was printed in Venice in 1500. The book is not so
distinctly a commentary on Aristotle as are the principal philosophical works of
Averroes and Aquinas, though it follows to some extent the Aristotelean
arrangement. Not knowing Arabic, I can not speak of the accuracy of the
translation. But it is clumsily and ungrammatically written, is filled with
untranslated Arabic words, and gives the impression that the translator knew
little of the subject. See pp. 10, n of this volume.
2 See however Aristotle, De Partibtts, ii. 14, and Dr. Ogle's note on the
passage. Aristotle says that ' of hairy animals man alone has lashes on both
lids' ; also that very few birds have lashes.
86 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
transiens per earn statim expeditur ab ea, et sic potest rem
occurrentem prope cito distincte videre ; cum vero est super-
flua humiditas accidentalis, tune confunditur oculus, et non
ita cito expeditur propter quantitatem humiditatis. Et ideo
oportet quod res longius distet ab oculis antequam distincte
videatur ; nam humiditas haec, quae decurrit in oculo et in
superficie corneae et palpebrarum, non solum corpus oculi
occupat, sed aerem humectat prope oculum ; et ideo de
prope non possunt oculi tales videre, sed oportet visum
expediri ab ea et longius transire. Prior ratio tangebat
causam videndi a remotis per humiditatem naturalem oculi,
hie fit mentio de humiditate accidental! superflua 1 . Caeterum
hie loquimur de visione a longe aliter quam prius : nam
quod hie vocamus prope et longe continetur ibi sub altero
illorum, scilicet sub prope, eo quod remotio ibi sumitur pro
magna distantia, et hie loquimur de distantia et discreta
cognitione quae sit semper prope. Sed potest fieri propin-
quius vel remotius, qui tamen sunt gradus in propinquitate
contraria remotioni de qua in prioribus loquebamur.
CAPITULUM II.
In quo dantur causae de certa vel discreta visione in
tenebris et luce.
Depen- Et quia facta est mentio de discretione visus, quia aliud
vision on est videre a longe, aliud discernere ; considerandum est, quae
size of lens exiguntur ad discretionem visus et distinctionem, quantum
trans- est de compositione oculi. Et proculdubio necesse est quod
humours f numor g^ ac i a ^ s s & bonae quantitatis, ut in eo possint partes
and of rei bene distingui et sensibiliter. Si enim parvus est, species
cornea.
1 Fantastic as this explanation of Presbyopia may be, it should be remem-
bered how very recent is the true explanation. Not till midway in the last
century was it suggested (by Porterfield) that accommodation of sight to near
objects depended on an increase in the curvature of the lens produced by con-
traction of the ciliary muscle ; and that weakness of the muscle and rigidity of
the lens came on with age. Knowledge of the precise mechanism of the pro-
cess was reserved for our own time.
PERSPECT1VAE PARS SECUNDA : DIST. L 87
partium rei visae occupabunt loca nimis propinqua, et fiet
confusio major. Item oportet quod sit mundus, et similiter
humor albugineus: nam impressiones et maculae cito depre-
henduntur in re munda, ut patet de maculis in panno mundo,
et ideo species rerum impressae oculo melius et certius
apparebunt, si humores sunt mundi et defaecati. Caeterum
oportet quod humor albugineus sit temperatae quantitatis :
nam aliter erit respectu glacialis sicut aqua profunda, ut
dictum est, et obscurabitur visus. Praeterea oportet quod tela
aranea et cornea sint tenues et subtiles et bene perviae, ne
umbram faciant glaciali. Insuper oportet quod non sint
rugosae, sed lenem et expansam habeant superficiem. Quo-
niam si rugas habeant faciunt umbram : et haec est causa
quare senes impediantur a visione distincta et discreta, quo-
niam aranea et cornea habent rugas in senibus, sicut et cutis
totius corporis.
Non solum considerandum est de acumine visus ad viden- Relation ot
dum longius, et de discretione videndi per naturam compo- ^^1^ O f
sitionis oculis ; sed de hoc conferendum est, quare quidam
vident in tenebris et crepusculo et parva luce melius quam
in pleno lumine, et alii e contra. Et proculdubio illi qui
habent multum de humore albugineo indigent multa luce,
antequam clarificetur ; praeciptie si est spissus, et maxime
immundus ; et ideo tales oculi non vident bene de nocte ad
modicum lumen. Et ad hoc facit si humor glacialis sit
multus et spissus et immundus, et si tela aranea et cornea
sunt spissae et rugosae : necessaria 1 enim est multa operatio
lucis et fortis, ut omnia ista clarificentur, et in die et in pleno
lumine bene vident, et non aliter. Sed illi qui habent paucam
humiditatem in humoribus, et claram et mundam, et telam
et corneam bene perspicuas et sine ruga, non possunt videre
in magna luce : quia lux multa confundit oculum talem ex
nimia claritate, et in tantum occupat visum lucis fulgore ut
fiat respectu rerum visibilium exteriorum inhabilis ad dis-
cernendum in illis. Sicut homo qui stetit in forti lumine,
quando convertit se ad loca tenebrosa, non potest discernere
res in eis propter speciem lucis fortem quae in oculis suis
1 nociva, J. obviously an error, necessaria, O.
88 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
superflue operatur : nam fortior motus animae semper occultat
debiliores. Et ideo homines habentes dispositionem hujus-
modi oculi vident bene in crepusculis, et ad lumen candelae
de nocte, et ad lumen stellarum. Et in his omnibus quae
dicta sunt de distinctione et de visu in tenebris et in luce,
Aristoteles et Avicenna dant auctoritatem in libris suis de
animalibus superius annotatis.
Some eyes De visu tamen in tenebris et in luce potest alia causa
sicTight " assignari, scilicet quando oculus habet multum de luce
propria : nam oculus in hominibus, et equo, et cato 1 , et multis
animalibus lucet de se, sicut squamae piscium, quod patet
quando homo in tenebris movet oculum a situ suo per digi-
tum. Sed quidam homines habent plus de luce, quidam
minus : et illi qui multum habent possunt videre in parvo
lumine et tenebris, si aliae causae a parte humorum, et telae
et corneae adsint, quae dixi. Sed qui parum habent de luce,
non sic : praecipue si caeterae causae assint a parte humorum
et telae et corneae,
CAPITULUM III.
De variis erroribus visus propter compositionem et com-
plexionem oculi.
Double Praeterea ex bonitate compositions oculi accidit, quod res
many una videtur una ; quando scilicet pupillae habent eundem
causes. situm respectu nervi communis ; quoniam tune species veniunt
a duobus oculis ad eundem situm in nervo communi, et fit
Strabismus, unum judicium. Quando vero natura errat, ut accidit in
lusco quod glacialis unius oculi non habet situm consimilem
ad glacialem in alio, tune species naturaliter vadunt ad loca
diversa in nervo communi, et ideo oportet luscum laborare
multum et ingeniari ad hoc, ut reducat oculos ad situm con-
similem quatenus non erret, ut unitatem rei possit compre-
Cold or hendere. Et licet oculus bene sit compositus, nihilominus
tamen accidit multiplex impedimentum ex nimio calore vel
frigore, secundum quod homines stant multotiens in locis
1 caro J.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. I. 89
calidis, ut fabri, et pistores, et coquinarii, et hujusmodi ; nam
resolvitur oculus et destruitur per fortitudinem ignis et
destruitur a naturali complexione, et impeditur judicium
videndi. Similiter, ut Averroes dicit libro suo de Sensu et
Sensato, accidit impedimentum quando instrumentum videndi
fuerit infrigidatum a rebus intrinsecis infrigidatione intensa.
Nam debilitatur et obscuratur oculus in locis in quibus est
multa nix aut multa aqua, et ideo apparent ripae maris
turbidae et paucae lucis, et similiter loca nivis.
Et similiter in ebriosis et infirmis et iracundis accidit Passion or
recessus oculi a naturali complexione : unde ebriis et infirmis
videtur unum duo et res visa vacillare et moveri, propter hoc,
quod nimia humiditas vaporum ascendentium ad oculos
resolutorum per fortitudinem vini, aut humoris calidi domi-
nantis in causa morbi, turbat oculos et cogit egredi a suo situ
naturali, sicut in irato. Nam calor accenditur circa cor, et
accendit sanguinem, et resolvit vapores, qui de facili surgunt
ad oculos et penetrant propter poros eorum, et movent oculos
a suo situ naturali, ita quod species non possint figi in uno
loco nervi communis ; atque nee in uno loco glacialis oculi
ejusdem, secundum Averroem loco memorato. Nam propter
motum et ebullitionem vaporum accidit quod species formatur
in diversis partibus, sicut species solis et lunae in aqua mota,
et dum formatur in una non adhuc abscinditur ab alia, et
ideo duae apparent, sicut apparet nobis duplex species solis
et lunae in aqua mota.
Et similiter ex passione capitis accidit aliquando resolutio Nervous
vaporum ad oculum quibus visus movetur, ut in scotoma 1 et
vertigine, et tune aestimatur res visa moveri, ut exemplificat disturbance
Ptolemaeus in secundo Opticorum, et illud operatur ad in- humour?"
telligendam causam scintillationis, et sic apparet unum duo
et res visa moveri. Et Avicenna dicit tertio de Animalibus,
cum contingit aliqua causarum quae scriptae sunt in libris
philosophiae, quae moveat spiritum qui est in anteriori ven-
triculo cerebri circulariter, et virtus visibilis reddidit ei formam
sensatam, non quiescit species in loco uno, sed circulariter
movetur secundum motum spiritus revoluti, et sic videbitur res
1 Ptol. Optica, p. 51.
9 o
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Compres-
sion of
globe of
Double
vision in
a single
eye through
obstruction
of lens, or
debility.
circulariter moveri. Et Avicenna tertio de Animalibus dat
causas tres a parte dispositionis nervi communis et oculi, quod
unum potest videri plura. Nam humor vitreus, qui extenditur
ab oculo ad nervum communem, et spiritus visibilis, qui fluit
a sensu communi in nervum communem et in oculum, stint
subtilia corpora et mobilia multum, et ideo de facili mutantur
a situ suo, et hoc potest esse vel secundum dextrum et sinis-
trum, vel secundum ante et retro. Quod si in nervo communi
vacillent secundum dextrum et sinistrum tune species duae
quae veniunt ab oculis duobus non possunt figi in eodem loco
nervi communis, sed una cadit in dextrum, et alia in sinistrum,
et sic duae apparent, et oportet quod res una videatur duae.
Similiter si vacillent secundum ante et retro, figetur una
anterius et reliqua posterius, et ideo duae distinctae appare-
bunt. Et quando uterque motus accidit erit motus speciei,
sicut vertigo, et apparebit res vacillare secundum duos situs.
Tertiam causam assignat de uvea ; quae de facili recepit
motum. Nam per motum spirituum et calorem fortem et
multum, potest interius concuti, atque per conatum oculi
dilatatur, et per suum nervum ex quo componitur potest
dilatari vel comprimi secundum quod nervus ille contrahitur
vel distenditur. Potest etiam exterius concuti ex multis
occasionibus, ut quando digitus comprimit uveam vel aliis
modis, et per has concussiones aliquando mutatur foramen in
directum, aliquando in obliquum, et haec variatio potest fieri
in uno oculo et non fiet in alio, aut in ambobus oculis simul
fiet, sed diversis modis. Quapropter ipsa species diversifica-
bitur in utroque oculo et per consequens in nervo communi,
ut major vel minor appareat res et species, et sic majorem
locum in nervo communi una species habebit quam alia, et
ideo res quae est una videbitur duplicata.
Praeter omnia quae dicta sunt de hoc quod unum videatur
duo, sunt adhuc casus diversi naturales cum suis causis. Et
accidit ergo aliquando quod humor extraneus coagulatur
infra uveam inter glacialem et foramen; et aliquando a superius
ad inferius secundum longitudinem, aliquando ex transverso
secundum latitudinem, aliquando circulariter; et ita fit divisio
glacialis, ut videat per partes suas diversas eandem rem, et
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. I. 91
ideo ei apparet una res duae. Hanc causam tangunt medici
in libris et decent curationem, ut per Avicennam patet in cura
oculi. Quod si non contingeret, aestimatur quod potest fieri
hie deceptio. Et vero aliter creditur posse fieri apparitionem
duorum ex eo, quod visus fit extramittendo, et quod species
potest aliquo modo videri. Nam sunt multi homines, qui
quum aspiciunt aliquam rem unam, apparent eis duae, et non
est propter oculorum diversitatem, quoniam si uno oculo
aspiciant idem eis accidit. Uno ergo oculo vident duo omni-
bus causis exclusis praedictis. Quapropter non potest esse,
nisi vel quia species rei, dum fit prope rem, est fortior et plus
habet de natura rei, et ideo magis est sensibilis quam longius
multiplicata. Cum ergo homo habeat debiles oculos, tune
virtus non solum secundum se est debilis, sed magis debilitata
ex distantia stabit ad speciem rei prope earn, et fiet species ei
pro objecto, ut terminetur virtus debilis ad illam, sicut ad
vaporem terminatur visus ex distantia debilitatus. Sed oculus
fortis penetrat aerem, in quo est species prope rem, et occul-
tatur ei species propter fortitudinem visus, sicut vapor in acre
prope oculum occultatur et penetratur propter vigorem oculi.
Et illud frequentissime accidet hominibus habentibus debiles
oculos, maxime scilicet quando negligenter vident. Et ali-
quando homines habentes bonos oculos cadunt quoquo modo
in istam passionem, quando scilicet negligentissimi sunt in
videndo et oculum semiclaudunt, et sunt ipsi et res visa in
locis obscuris et temporibus caliginosis, sicut in crepusculis.
Et necesse est istud, vel quod oculus unus habeat geminas Double
pupillas ; quod licet sic hoc possibile, non sum hoc expertus. pupl "
Solinus enim in libro de Mirabilibus Mundi facit mentionem
de quadam regione in qua mulieres solebant habere duas
pupillas. Et Plinius sexto libro per diversa loca mundi
ostendit homines habentes geminas pupillas in oculis ; quod
si contingat unum potest videri duo.
92 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
DISTINCTIO SECUNDA.
De modo videndi recto considerate penes speciem visus et
rei visae ; habens quatuor capitula.
CAPITULUM I.
That a
cloud can Deinde considerandae sunt causae visionis a parte specierum
be seen . . ., ... ._ . .
from with- visus et visibilium. Et jam in promptu est causa quare oculus
out not existens extra aerem vaporosum et nebulosum videt eum, et
fromwithm,
proves quando est in aere tali non videt nee percipit vapores et
radiation nuD ^i a - Hoc enim superius tactum est incidenter, nunc autem
ex causa principali. Oportet enim quod fortitudo et debilitas
radii visualis sit causa hujus : nam quando est prope aerem
talero, et in eo virtus visiva est fortis ex propinquitate sua ad
oculum, propter sui fortitudinem potest penetrare aerem spis-
siorem, et nihil videtur nee percipitur a visu, nisi quod potest
visum terminare, ut dictum est prius. Et ideo tune 1 non per-
cipitur aer vaporosus. Sed quando oculus longe fit ab illo
aere vaporoso, tune species oculi debilitata invenit resistentiam
et terminationem, et ideo valet a longe videre aerem nebu-
losum. Et ex hoc experimento patet manifeste> quod fit visus
extramittendo. Nam si sola species rei visae fieret, tune non
The axis of P osset ratio reddi hujus visionis.
vision. Et a parte speciei considerandum est ulterius non solum
absolute, sed per comparationem ad situm, sine quo non potest
fieri, nee distincte, nisi diligenter observetur. Dicendum ergo
quod unus oculus facit speciem usque ad rem visam, et res visa
facit ad oculum suam speciem in eodem loco, unde habent
axem communem, qui est perpendicularis super omnes partes
oculi, eo quod transeat per centrum omnium. Et ideo cum
perpendicularis incessus sit fortis et potens, oculus judicat
1 Tune is the reading of O., not etiam, as in J. The punctuation in J., and the
insertion of et before propter sui fortitudinem, obscure the meaning. See p. 62.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. II. 93
fortissime per speciem partis quae venit super hanc lineam, et
earn comprehendit in fine certitudinis, quantum potest unus
oculus comprehendere. Et ideo dicitur in libro de Visu a , quod
nullum visorum videtur simul secundum totum, et hoc est
intelligendum in fine certitudinis, sed una pars tantum super
quam cadit axis dictus : nihilominus tamen eodem aspectu
videtur tota res quae est basis pyramidis visualis, et plus ut
tactum est, et ideo simul plura videntur. Sed propter com-
plementum certitudinis et partes ex utroque latere propin-
quiores termino axis certius videntur, et remotiores minus
certe. Quando vero oculus movetur ut certificet singulas
partes visas, tune axis decurrit super eas, et certificat succes-
sive unam post aliam.
Et quoniam naturaliter duo oculi situm habent consimi- Binocular
lem respectu nervi communis, tune se habebunt axes ocu- V1
lorum uniformiter ad omnem punctum super quem cadunt,
et cadent necessario super eundem punctum rei, et tune
ille punctus melius et certius videbitur a duobus oculis
quam ab uno. Et intelligendum est,
quod a nervo communi dirigatur linea
recta imaginabilis inter duos oculos,
usque ad rem visam, concurrens in
eandem partem rei visae cum axibus .
oculorum, et haec linea est axis
communis, et ille punctus super quem
cadunt isti tres axes, videtur in fine
certitudinis, ut patet in figura, et aliae
partes secundum magis et minus, se-
cundum quod habent situm diversum respectu hujus axis.
Nam a punctus videtur certissime, quia tres axes concurrunt
in eo, et b atque c certius videbuntur quam e et d.
1 This is the first proposition of Euclid's Optics. OuS^ rwv opcunivcav a/za o\ov
uparai. His mode of explaining this proposition is curious. Rays proceed from
the eye to the object (al -npoam-nrovoai oif/eis). These impinge upon certain
points leaving other points unaffected, and therefore unseen. It takes time for
all the points to be touched so that the image becomes continuous; although
the time is too short for us to be conscious of it. Aoff opdadat a/zo TWV 6\f/uv
Ta\v irapa(p(pofjifi'<uv. But Euclid did not combine as Bacon did, the geometrical
point of view with the physiological. The dependence of vision upon ocular
movement could hardly be better stated than Bacon states it.
OCULUS DEXTER OCULUS
94
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Sed inter omnia pars ilia certissima videtur ad quam cum
terminantur axes est species propria ei perpendicularis, nam
tune est duplex fortitude. Et propter
hoc a videtur fortius per axes, quam
c et #, nam species visus ipsius a est
perpendicularis super ipsum, ut patet,
non sic super b et c est species eorum
perpendicularis species enim b et c sunt
perpendiculares super oculum, sed non
super se ipsas. Species autem ipsius
a est perpendicularis super ipsum et
super oculum.
Experi-
ments on
double
vision.
(1) Pres-
sure on the
globe of
one eye.
(2) An ob-
ject placed
nearer than
the point of
con-
vergence
of the axes,
appears
double.
CAPITULUM II.
In quo ostenditur duobus diversis experiments, et diversis
figurationibus, quomodo unum videatur duo 1 .
Sed non solum propter causas in praecedenti distinctione
memoratas videtur unum duo, sed propter multas alias. Et
frequentius et evidentius accidit haec passio ex hoc quod
oculus alter vel uterque moveatur a situ suo, sicut quando
homo gratis revolvit alterum oculorum a situ debito, aut
quando supponit digitum oculo,et pellit eum a situ suo. Nam
tune duae species veniunt ad loca diversa in nervo communi,
et apparet una res duae. Et contingit quod unum videatur
duo secundum magnam elongationem ab axibus propter sensi-
bilem diversitatem anguli, quam faciat species in oculis, ut
patet in figura. Nam sit m c res visa, et a et b oculi, et a c et
b c sint axes fixi super punctum c, quod ab eis videtur in fine
certitudinis : tune potest aliqua pars in tantum removed ab
1 The account of binocular vision in the foregoing chapter, and that of diplopia
(double sight) in this chapter and the following, are taken from Alhazen (lib. iii.
cap. 2, 2-i5\ Bacon's exposition is far shorter and clearer than that of his
teacher. In consulting Risner's edition of the Latin version of Alhazen it must
be borne in mind that the diagrams, and the headings of each section, were
added by Risner.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. 1L 95
axibus, ut ;//, quod videbitur duo propter sensibilem diversi-
tatem anguli quern constituit in oculis, quoniam macestlonge
major in oculo a quam m b c in
oculo b ; et ideo non potest species
utraque propter hanc diversitatem
venire ad eandem partem nervi
communis, sed oportet quod major
occupet majorem partem nervi com-
munis, et ideo videtur visui, quod
m sit duo. Et non solum accidit FlG o
hoc, quando punctus visus cadit
a dextris et a sinistris axium, ut nunc figuratum est, sed
quando in aliqua distantia fit dexter respectu unius axis, et
sinister respectu alterius, scilicet quod quando inter concursum
axium cadit vel ultra, ut apparet in figura. Nam si oculorum
a et b axes figantur diligenti intentione in o
partem visibilis m o n, tune visibile k infra con-
cursum axium videbitur duo, et h visibile ultra
concursum similiter videbitur duo necessario.
Nam hoc potest experimentator probare, acci-
piendo unum asserem latitudinis unius palmae,
et longitudinis quatuor, vel quinque, vel sex, et
sit superficies ejus laevis, et accipiat tria individua
visibilia, vel de cera vel de ligno formata ad
quantitatem supremi articuli digiti minoris in figura pyramidali,
et sint diversimode colorati propter evidentiam majorem, et
ordinet ea secundum ordinem // o k y ita quod sit sensibilis
distantia inter ea, ut medium eorum sit in medio tabulae, et
unum aliorum sit in extremitate tabulae remotiore, et tertium
sit in medio inter medium videndum et oculum, et tabula in
extremitate sua respectu oculi habeat quandam concavitatem,
ut bene possit applicari oculis, et quod tabula possit bene
applicari super extremitatem nasi ad oculos, et tune oculi
figant axes super medium individuum, quod videbitur unum,
et utrumque aliorum duorum videbitur duo, nam k et h
videbuntur quatuor et o videbitur unum.
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Further
experi-
ments.
eye closed,
left image
disappears.
CAPITULUM III.
In quo ad hos duos errores componitur una figuratio per
unum experimentum, cum consideratione imaginum plurium
disparentium.
Et per eandem tabulam, si latitudinem habeat sufficientem,
potest fieri experimentum de priori errore. Sufficiat ergo
with"right una pro utroque et sit hujusmodi, ut apparet in hac figura
Nam a et c et b videbuntur ut sunt,
dummodo oculi aptentur recte, ut ex-
tremitates pyramid is visualis cadant super
c et b, et axes super a. Sed si alia
individua, vel ilia eadem, scilicet a b c
ordinentur secundum longiorem diame-
trum A a, ut c ponatur in loco m t et
b in loco ;/, videbuntur m et n esse
quatuor ; et sicut c videbitur esse unum,
quando est in diametro minori et trans-
versali, sic /, quod parum ab eo distat 1
et ab axibus ; sed f quod multum obli-
quatur videbitur duo, secundum quod in
priore errore fuit annotatum. Nam ab
oculo / videbitur sub angulo f p k^ qui
est minor recto, et ab oculo k videtur sub angulo /// qui est
rectus, et ideo oportet quod ob diversitatem anguli videatur
duo. Et experimentator potest sine tabula experiri multa in
hac parte. Nam potest de nocte elevare digitum inter ipsum
et candelam. Si ergo figat axes super candelam, videbitur unus
digitus duo. Et in his considerandum est, quod si claudatur
oculus dexter, disparebit imago sinistra, et clauso oculo
sinistro dextra evanescet imago ; quod admiratus est beatus
Augustinus, et longum fore dare causam hujus rei scribit in
undecimo libro de Trinitate capitulo secundo 2 . Et vere longum
est homini ignoranti perspectivam, quia oportet ipsum primo
addiscere hanc scientiam. Similiter est longum ut doceat
1 distant J. 3 primo J.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. II. 97
causam hujus rei, quia oportet ipsum ea quae scripta sunt in
hac parte quinta hujus persuasionis bene considerare, et
maxime quae in hoc capitulo de causis visionis a parte
specierum dicuntur et scribuntur. Certum ergo est, quod
axibus oculi fixis super a visibile, nihilominus tamen virtus
visiva tendit in m visibile, sed species veniens ab oculo dextro
tendit in sinistrum, si procedatur ultra, etsimiliter species oculi
sinistri tendit ad dextrum, nam hae species
intersecant se in m puncto, et separantur
ita, ut dextra transeat ad sinistram partem,
et sinistra ad dextram, ut patet ad sensum.
Quoniam ergo m apparet duo, necesse est
ut imago quae respondet dextro oculo sit
ultra m in partem sinistram, quia species
oculi dextri tendit in partem illam. Et
ideo quando oculus dexter clauditur, oportet FJG
quod evanescat imago sinistra ; et con-
similis ratio est de oculo sinistro et imagine dextra, et istud
patet in figura.
Et tamen non semper disparebit imago dextra oculo It is other-
. . t . , . , wise with
sinistro clauso, nee sinistra ad clausionem dextri oculi; sed rays f rom
bene accidit quod clauso dextro oculo, imago dextra dispareat, ^^ c j ! s stant
et clauso sinistro imago sinistra disparebit, ut potest quilibet
experiri ad Stellas fixas in aestate in crepusculo ante obscuram
noctem, et ita posset fieri de ignibus longe distantibus.
CAPITULUM IV.
De hoc, quod appareat unum duo propter elongationem
axium particularium ab axe communi, cum expositione
omnium modorum situs 1 et assignatione causae visionis bonae
vel malae in omnibus.
Non solum est diversitas visionis erroneae, eo quod diversa Depen-
.... . . . A j . dence of
sit positio rei visae respectu axium, ut dictum est, sed ipsi double
1 Omnium modorum situs is omitted in J. Stius is the ninth of the conditions
of vision referred to on p. 7435 needing further explanation.
VOL. II. H
98 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
vision on axes possunt obliquari nimis ab axe commimi, ut patet in
position of figura. Nam a b d angulus in b oculo est longe major quam
ocular axes. a c d angulus in oculo c, et ideo erit error, et videbitur a duo,
ad quod terminantur axes
b a, et c a, et hoc quia
declinant ab e d axe com-
muni 1 . Et hoc est quando
oculi convertunt axes suos
ab axe communi ad par-
tern unius oculi, et alius
FlG- 44 ' oculus sequitur quantum
fieri potest declinatio, et ideo axes non terminantur ad d,
nee sunt b d, et c d, sed b a et c a, nam axes sic declinant
a situ suo naturali et obliquantur. Possunt etiam ter-
minari ad punctum rei visae idem, sub tamen diverse situ
respectu nervi communis ; et tune videtur ille punctus duo,
sicut patet per elevationem unius oculi a situ suo recto vel
utriusque. Et ex his obliquationibus patet manifeste, quod
sive axes obliquantur nimis ab axe communi, sive res visa, vel
pars rei visae -nimis obliquetur ab axibus oculorum, videbitur
male res, et hoc sive uno oculo, sive duobus, sive etiam fiat
obliquatio extremitatum rei a faciali oppositione. Et per
oppositum erit, quod illud quod facialiter erit objectum, ad
quod axis specialis et communis concurrunt, videbitur in fine
certitudinis. Si vero s^t prope axes, res ab eadem parte
videbitur suftkienter; et sic minuetur visio ejusdem rei usque
ad locum tantae obliquationis quod unum videtur duo, ut
praedictum est. Et horum omnium causa est, secundum
Alhazen in tertio libro, et Ptolemaeum similiter in tertio, quod
quando res facialiter videtur vel prope, tune species ejus
venit ad superficiem glacialis sub magno angulo et occupat
magnam partem pupillae, in qua sensibiliter possunt partes
distingui ; sed quando est magna obliquatio, tune species
venit sub parvo angulo ad membrum sentiens, et occupat
parvam partem illius, ita quod insensibiliter congregantur
species partium rei visae, et collocantur confuse, et ideo non
est judicium certum de eis. Et sic patent omnia quae habent
1 This is wrongly lettered, both in the text and the figure, in J.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 99
sciri de situ respectu oculi. Nam de facili potest quilibet
differentias situs jam elicere. Est enim situs facialis, quando
res facialiter opponitur oculo vel oculis, nee elevatur una
extremitas, nee alia declinat. Et est situs obliquatus per
elevationem unius extremitatis et depressionem alterius ; et
hie dicitur situs obliquus. Item in situ faciali est situs partis
unius respectu axium, et aliae partes magis declinant ; et
similiter in situ obliquo quaedam partes sunt remotiores ab
axe, quaedam proximiores. Et dictum est quomodo fit com-
prehensio et error in omnibus similibus. Situs autem, qui est
extra pyramidem non solum visualem, sed totam, excludit
visionem omnino.
DISTINCTIO TERTIA.
In qua consideratur de triplici modo videndi penes octo
praedicta, habens septem capitula. Et primo ponuntur
exempla de cognitione solo sensu.
CAPITULUM I.
His habitis a parte oculi et specierum situs, nunc consi-
derandum ulterius de triplici modo videndi penes octo quae
necessaria sunt sine quibus non potest fieri visio. Lux ergo Perception
et color videntur solo sensu, et non erratur circa ea, quando anc/colour.
haec octo non egrediuntur a suo temperamento ; immo tune
videtur lux sicut est, et color sicut est. Quando vero egre-
diuntur a suo temperamento, tune accidit error vel defectus.
Nam lux stellarum de die non videtur quando ad oculum
venit plenitude lucis Solaris \propter cgressum illius lucis
a temperamento respectu oculi et lucis stellarum, ut quando
homo est in superficie putei, ad ejus oculos venit lux solans
principalis excellens lucem stellarum principalem. Sed si
homo ingrederetur profundum putei videret Stellas quae
essent super caput ejus ; non solum propter causam prius
tactam, sed propter hoc quod temperaretur lux Solaris, eo
H 2
ioo OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
quod sola lux ejus accidentalis veniret ad oculum et nullus
radius principalis, et ideo stellae videntur per radios suos
principales, et non occultarentur.
The milky Sed de galaxia l mirum est, quod non potest apparere in
sphaera coelesti, nee in sphaera aeris, sed in sphaera ignis.
Galaxia vero uno modo est circulus in coelo coelestis, quae
lactea via vocatur, habens multas Stellas minutas congregatas,
et haec pars coeli facit, secundum Aristotelem primo Meteoro-
. logicorum, impressionem luminosam continuam per concursum
lucis Solaris cum lucibus hujusmodi stellarum parvarum, et
haec impressio vocatur similiter galaxia. Unde aequivocatur
nomen ad causam et effectum : et apparet continuum lumen
et oblongum, licet stellae sint distinctae. Sed distantia facit
hoc, sicut si quis a longe aspiceret ollam perforatam in
partibus multis propinquis, in qua ignis contineretur : appareret
enim ei propter distantiam ignis continuus propter propin-
quitatem foraminum, quam non discerneret visus propter
remotionem. Hanc tamen impressionem non perciperet
oculus in orbe coelesti, licet hoc lumen transeat per eum, nee in
acre licet similiter transeat. Sed in igne fit sensibilis, quia
orbis coelestis est tarn excellentis subtilitatis, quod non potest
lux incorporari in eo, ut sit visibilis. Aer autem est majoris
densitatis quam hie requiratur. Nam quia ista impressio
debilis est propter debilitatem lucium parvarum stellarum,
cito potest opprimi loci obscuritate, nee sufficit ad purgandum
aeris tenebras densioris. Sed in suprema parte ignis potest
galaxia visui apparere, quia proportionalis est apparitioni
propter mediocritatem sui inter nimiam subtilitatem coelestis
perspicui, et inter majorem densitatem in acre quam hujus-
modi apparitio 2 requirat ; et ideo in igne potest apparere, ut
Aristoteles dicit, licet parum exprimat de causa. Sed lumen
stellarum aliarum fixarum rhajorum, et similiter planetarum,
1 Bacon refers to Aristotle's explanation of the milky way (Meteorologica,
lib. i. cap. 8) as though it were his own. But his own is far nearer the truth.
Aristotle attributes it to a disturbance at the confines of the sphere of air and
of fire caused by the motion of the man}' large stars which are situated in the
milky way. Bacon speaks of it as multas Stellas minutas from which a con-
tinuous luminous impression is conveyed to the eye.
2 appericatio J.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 101
habet tantum fortitudinis, quod non recipit occultationem in
acre, sicut nee in sphaera ignis et coelesti, et ideo uniformiter
illustrat totum medium, scilicet orbes coelorum et ignis et
aeris ; et ideo visus non percipit in aliquo diversitatem incor-
porationis lucis istarum. Et ideo non fit aliqua impressio
distincta apparitionis per luces cadentes ab aliis stellis quam a
stellisgalaxiae, propterquod philosophi non faciunt mentionem
de aliqua alia impressione, quae sit pura lux, quam de ilia quae
galaxia vocatur. Et sic patet, quod galaxia non potest
apparere in sphaera aeris nee coeli, propter egressum medii a
temperamento raritatis. Non in acre, propter defectum rari-
tatis sufficientis, in coelo vero propter superfluitatem.
Sciendum tamen quod multum facit ad notitiam galaxiae
consideratio fractionum in sphaera ignis ; omnes enim radii qui
cadunt ad angulos obliques in superficie ignis franguntur. Sed
hujus explanatio alibi requiratur.
Similiter mirum est de luce aurorae, qualiter apparet nobis The dawn,
tune et non ante : nam coelum totum illuminatur, praeterquam
in umbra terrae. Et coelum voco hie totum mundum, unde
extra umbram terrae aer illuminatur, et sphaera ignis et orbes
coelestes. Et nos l bene videmus Stellas de nocte in omni
parte horizontis ; ergo similiter videtur quod deberemus videre
species coelorum et ignis et aeris illuminari extra umbram.
Nam inter nos et Stellas est aer illuminatus necessario, et
sphaera ignis, et orbes coelorum, non solum per lucem
stellarum, sed per lumen solis, quod transit in acre per latera
umbrae, et ideo sicut in aurora videmus aerem illuminatum,
sic probabile est quod aer illuminatus videretur prius. Sed
egressus distantiae a temperamento cum egressu raritatis
a temperamento solvit hoc. Nam stellae sunt corpora densa,
et habent multum de luce * propria et fixa, et ex hac utraque
1 Combach reads non ; but O. and Reg. have nos, which is the reading
adopted by J. The punctuation however of J. needed 'altering. The question
asked is this : Why is there not twilight all through the night? We see tlu
stars which derive light (at least indirectly) from the sun. Why not then the
diffused light from the spheres in which the stars are placed, and also from
the sphere of air? for these are illuminated all through the night by the sun.
The answer contains much more truth than error.
9 See the discussion of this point in vol. i. p. 129. On twilight cf. vol. i.
p. 229.
102 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
causa possunt videri per species suas dififusas in umbram
usque ad oculum. Sed partes orbium illuminatae, et sphaera
ignis et aer extra umbram sunt corpora nimis rara, nee habent
lucem fixam sed transeuntem, et ideo debilis lux est, et
multum distant ; ex quibus causis videri non possunt de nocte,
quia species veniens ab eis in umbram est nimis debilis, nee
potest oculum immutare. Sed quando sol appropinquat ad
ortum, et hoc est quando est in decimo octavo gradu circuli
suae depressions sub horizonte, secundum quod Ptolemaeus
docet in Almagesti 1 , tune radii ejus cadunt in acre propinquiori
ad nos, et ingrediuntur summitatem umbrae et latera ejus, et
sic potest aer illuminatus propinquior facere speciem fortiorem
ad oculum, et incipit videre eum, et magis videtur secundum
quod propinquior illustratur. Additur autem ad hanc causam,
quod aer propinquior est densior, et praecipue quando lux
venit ad aerem vaporosum, cujus altitude maxima est
quinquaginta et unum milliaria, et quaedam partes milliaris,
secundum quod demonstratur in libro de Crepusculis ; et
propter densitatem hanc plus retinetur de luce in tali acre
denso, sicut in stellis, et ideo fit fortior species ad oculum.
Et haec nobis ostendunt, quod aurora non fit per fractionem
vel reflexionem lucis in nube, sicut sciunt instructi ; sed fit per
speciem solis accidentalem, quae venit ad nos a radiis ejus
transeuntibus in aere vaporoso et nubiloso, sicut a radio solis per
fenestram cadente venit species accidentalis per totam domum.
Luminous Accidit etiam, quod lux parva, sive corpus lucidum modicae
bodies in . . . . . .....
rapid mo- quantitatis, appareat aliquando magnae extensioms in ali-
tion. quibus propter sensibilem distantiam et motus celeritatem in
stellis discurrentibus 2 , sicut dicit Ptolemaeus in secundo Per-
spectivae. Nam impressiones inflammatae in aere ex vaporibus
ignitis in similitudinem stellarum, quae vocantur Arabice
Assub 3 ascendens et descendens, sunt corpora parvae quanti-
1 This word is properly written al-mijasti ; the i being long, corresponding to
the Greek 77 in n^iarrj. In its Latin form it is usually, though not uniformly,
treated as indeclinable.
2 Ptol. Optic, p. 41.
3 An orientalist friend referred me to Freytag's Arabic Lexicon : ' 'asb, nubes
rubicunda, apparens in magna siccitate anni.' But Professor Rieu, who has
kindly examined this passage for me is clearly of opinion that the word in
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 103
tatis. Sed propter distantiam et motus celeritatem apparent
habere lumen longum. Similiter accidit in scintillis ascen-
dentibus velociter de igne ; nam motus celeritas facit quod
multotiens apparent extendi in magna longitudine, cum
tamen sint parvae quantitatis.
Sicut vero lux percipitur solo sensu, sic color : et si ilia Modifica-
novem, de quibus dictum est quod sint necessaria ad visum,
non egrediantur temperamentum, visus percipiet veritatem
colons. Si autem egrediantur, non percipiet : ut si corpus
coloratum sit solidum sufficienter, quatenus visum possit
terminare, aestimabitur color visus esse illius corporis. Sed
si non sit satis solidum, ut crystallus, cui si applicetur a parte
posteriori corpus coloratum, apparebit visui quod sit color
crystalli, cum non sit l . Et cum viderit oculus colores fortes et
postea convertat se ad loca luminosa, remanebit species colons
fortis in oculo suo ad tempus, et primo apparebit ei color
puniceus, deinde purpureus, et postea niger, et sic evanescit,
ut Aristoteles dicit secundo de Somno et Vigilia 2 . Et
hie error contingit ex superfluitate lucis variantis sicut judicium
coloris. Et Ptolemaeus in secundo Perspectivae docet, quod
diversi colores 3 videntur unus propter duas causas. Prima
causa est ; nam in re diversorum colorum apparet unus propter
distantiam superfluam, ita quod angulus qui totam rem con-
tinet non habeat idoneam quantitatem. Cum singuli autem
anguli, qui continent diversos colores, fuerint insensibiles,
accidit ex compressione partium quae non discernuntur, quod
color totius rei sit unus aliter quam singularum partium.
Alia causa est ; nam accidit ex motu rei veloci, ut in motu
trochi plures colores habentis, quod non moratur unus et idem
radius super unum et eundem colorem, quoniam recedit color
ab eo propter celeritatem motionis ; et sic idem radius cadens
super omnes colores non potest discernere inter primum et
novissimum, nee inter eos qui sunt in toto trocho, sed apparent
question is i_> ft . 11 ash-shuhub, plural of <*->\ 4~" ash-shihdb, a shooting star ;
ascendens et descendens ought therefore to be in the plural.
1 The sentence is incomplete, though the sense is clear.
3 What Bacon calls the second book De Sontno et Vigilia is what is now
called De Jnsomniis. The passage quoted is in cap. iii.
3 Ptol. Optic, pp. 40-1.
104 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
quasi unus, et videtur quod ille sit quasi mixtus ex omnibus.
Et de his sunt exempla infinita, et posita sunt aliqua in
principio 1 , et in diversis locis ; et ideo pertranseo.
CAPITULUM II.
De cognitione per scientiam.
Vactsabout Quae vero comprehenduntur per scientiam 2 , sunt per dis-
the moon . . ... . . . . .
learnt by tmctionem universahum ad mvicem vel particulanum vel
repeated universalium a particular}, ut dictum est : unde diversitas et
experience.
distinctio rerum visibilium consideratur in hac cognitione,
et haec cognitio primo et per se attenditur circa lucem et
colorem, quoniam sunt maxime sensibilia. Quando ergo
luna est extra umbram terrae, habet lumen clarum et album,
quando est in superiori parte umbrae habet lumen rubeum,
quando vero est in inferiori parte non videtur lumen, quando
etiam soli conjungitur in novilunio non apparet ei lumen.
Et ideo visus percipit hanc diversitatem : sed non potest
solus sensus hoc certificare, sed postquam pluries vidit has
diversitates et aspiciat lunam, potest cognoscere quod in tali
tempore vel in tali sic vel sic apparet, et in aliis non videtur.
Explana- Causa vero hujus rei difficilis est ; certum tamen est quod
these facts. l umen lunae causatur a sole, sicut omnium stellarum, ut
superius dictum est. Sed ut dicit Ptolemaeus in libro secundo
Opticorum, quando conjungitur soli 3 tune illud quod impedit
lunam illuminari versus nos est propinquum lunae, quoniam
est fere medietas corporis lunaris nobis objecta, quia alia pars
illuminatur. Et ideo radii solares non possunt attingere ad
partem versus nos ; neque principales 4 , ut patet ; sed multum
1 See pp. 39-46.
2 The word is here used in the sense attributed to it, provisionally, on pp. 79-80,
of memoria visionis prius factae. The knowledge to be considered under this head
is that which results from reiterated experience : no faculty being needed other
than the power to discriminate between one universal and another, or one par-
ticular and another, or again, between a particular and a universal. The instance
here given applies of course only to the facts discerned ; not to the disquisition
as to their cause ; which, however interesting, is a digression.
3 Ptol. Optic, p. 39.
* Neque principales, should be followed by neque accidentales, but the
structure of the sentence was altered, in the hurry of composition, as is often
the case with Bacon. The explanation why the Moon is completely hidden
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 105
recedunt et separantur. Et ideo radii accidentales non suffi-
ciunt accendere lunam. Sed quando est in umbra, tune
terra quae obtegit lunam a sole, est multum elongata a luna,
et ideo radii solares principales multum prope concurrunt
propter strictitudinem umbrae in parte superiori ; et propter
hoc radii accidentales possunt venire de prope in magna
fortitudine ad corpus lunae, et ideo accendunt lunam. Sed
quia accidentales sunt debilioris operationis quam principales,
propter hoc non clare illuminant lunam nee plene, et ideo
fit subrubea vel pallida, declinans ad ruborem, et magis rubea
est, quando minus cadit in spissitudinem umbrae, et magis
pallida. quanto magis cadit in earn. Et tamen potest ingredi
spissitudinem umbrae, et descendere in eccentrico suo versus
terram, quod non possunt radii accidentales earn accendere
propter magnam separationem radiorum principalium ipsius
solis, et remanet tota tenebrosa, sicut in conjunctione, quia de
se lumen non habet, sed est corpus densum.
Similiter de colore potest poni exemplum. Nam si per Second
medium panni valde rari colorati diversis coloribus in par-
tibus suis visus aspiciat aliquod corpus unius colons, tune si ^J ect * eetl
foramina panni sunt magna, videbit colorem corporis sicut fine parti-
est, sed si sint parva et subtilia, apparebit ei color rei post-
positae mixtus, et ideo ex diversitate raritatis medii per quod
videtur videbitur color diversus, et sic errabit in scientia.
Cujus causa est dubia. Nam constat, quod colores partium
corporis non veniunt ad visum nisi per foramina panni inter
fila, et colores filorum veniunt secundum suas lineas et
verticationes proprias ad alia puncta quam species colorum
partium postpositi corporis : quapropter figuntur colores par-
tium illius corporis ad puncta alia in oculo quam colores
when in conjunction with the Sun (i. e. when new) and only partially hidden
when in eclipse, is quite just, if allowance be made for the difference in
technical language between his time and ours. He observes that, in the first
case the source of light is near to the object obscured (propinquum lunae), being,
in fact, the further side of the moon lit by the sun's rays. The direct rays
(principales), therefore, diverge so much that the diffused rays (accidentales) are
inoperative. In the second case the direct rays which bound the cone of the
earth's shadow, coming from a more distant source, are far less divergent,
and the accidental rays, being less remote, produce a dim reddish colour on
the eclipsed surface.
106 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
filorum, quare non videtur quod color erit mixtus. Sed
dicendum est, quod sic : nam quando foramina sunt minuta,
tune colores transeuntes per foramina sunt multum propinqui
filis, et ideo colores filorum et colores transeuntes per foramina
sunt valde propinqui, et attingunt ad puncta habentia insensi-
bilem distantiam : et quia sic est, ideo non erit sensibilis
diversitas colorum istorum, et per hoc apparebit visui mixtus.
CAPITULUM III.
Apprecia- De his vero quae per syllogismum comprehenduntur acci-
distance by dunt similiter exempla notabilia. Primum quidem inter ea
a series of es t distantia seu remotio. Circa quod primo consideratur,
intermedi- .
ate objects, quod distantia superflua impedit visum ; quia eadem res distans
facit parvum angulum in oculo quae faceret magnum quando
est propinqua, ut patet in figura. Et quoniam ex parvitate
anguli accidit quod parva res pupillae occupatur, non potest
i ( res sensibiliter quantum oportet dis-
tingui in oculo, et ideo res male per-
cipitur ex superflua distantia. Com-
prehenditur vero et certificatur dis-
tantia, si sit mediocris, per continua-
tionem et ordinationem corporum
sensibilium interjacentium inter visum
et rem remotam. Ut cum aliquis sit
juxta murum unum, et aspiciat ahum
murum ultra primum elevatiorem eo et satis ab illo distantem,
non percipit aliquam distantiam inter ipsos, quia aut non
sunt corpora continuata inter eos, aut ea non potest percipere
propter interjectionem primi muri sub quo stat.
Height of Et inde accidit, quod quando non sumus prope altos
clouds. mon tes, sed in locis planis, non percipimus altitudinem
nubium 1 ; immo aestimamus quod sint longe remotiores a
nobis quam sunt, quia non sunt corpora sensibilia posita
inter nos et eas sed solus aer qui non est sensibilis nobis,
et ideo tune non percipimus altitudinem nubium. Sed cum
fuerimus prope altos montes, quamvis non sint multum alti
ultima altitudine quae est circiter octo milliaria, videbimus
1 See vol. i. p. 229.
PERSPECTIVE PARS SECUNDA : DIST. III. 107
nubes in capitibus montium et cacumina superiora nubibus.
Ex quo concludit Alhazen in secundo libro quod nubes non
sunt magnae altitudinis, quamvis vapores bene ascendant
usque ad unum et quinquaginta milliaria, sicut demonstratur
in Jibro de Crepusculis. Sed non omnes vapores faciunt nubes,
soli enim aquei ; et non omnes sunt materia nubium, terrestres
vero altius ascendunt quamvis sint graviores, quia siccum est
subjectum caloris et bene calorem retinet postquam receperit,
ut lapis melius quam lignum. Inde accidit quod calor solis
fortior et abundantior retinetur in vaporibus terrestribus
quam aqueis, et propter hoc altius elevantur. Nunc autem
ne fieret objectio de altitudine nubium, per contrarietatem
libri de Crepusculis, feci mentionem de hoc libro.
Remotio l ergo comprehenditur quando corpora continuata Difficulty
sunt inter visum et rem, et hoc in mediocri distantia, et tune wex^rern
quando visus ilia corpora aspexerit et mensuras eorum certi- distances,
ficaverit. Quod si aliquid istorum defuerit non certificabitur
remotio. Et remotio mediocris respectu visus, id est cujus
quantitas certificatur a visu, est remotio apud cujus ultimum
non latet visum aliqua pars illius spatii habens quantitatem
sensibilem ad totam remotionem. Et remotio mediocris
respectu rei visae, in qua visus comprehendit unam partem
rei visae, est apud cujus ultimum non latet pars illius rei visae
habens proportionem sensibilem ad quantitatem rei visae.
Remotio vero quae est extra mediocritatem respectu visus est
ilia, apud cujus ultimum latet quantitas habens proportionem
sensibilem ad totam illam remotionem. Et remotio intem-
perata respectu rei visae est, quae partes proportionales toti
proportion! sensibili abscondit a visu.
Erratur ergo de certificatione distantiae propter intem-
1 This is treated of in Alhazen (lib. ii. cap. n, prop. 22, 24, 25, and 39). He
points out in a way that would be clear enough, were it not for his extreme
diffuseness, that our estimate of the distance of an object depends on the
existence of a series of familiar things interposed between the eye and the
object. We gain an estimate of the distance of things round us by measuring
the time taken in walking to them, or by reference to parts of our own body,
as the foot or hand, as measures of this distance. When the distance is very
great, and no such series of objects is intefposed, the eye has no means of
determining distance. Bacon is less verbose, and more lucid.
io8
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Errors of
perantiam longitudinis rerum a visu. Nam sic arbores
mu l tum a longe positae, quamvis sint satis distantes videntur
fromdis- tamen continuari aut sibi propinquae. Et ob hoc stellae
erraticae aestimabuntur in eadem superficie cum stellis fixis,
propter immoderatam distantiam stellarum a visu : cum
tamen stellae erraticae plurimum distent a fixis. Et figura
multorum aequalium laterum directe visui opposita videtur
circularis figurae, et circulus videtur recta linea, et sphaera
aestimabitur plana figura. Nam propter immoderatam longi-
tudinem anguli figurae, licet sint sensibiles respectu totius in
debita distantia, quando tamen fuerit immoderata distantia,
occultabuntur a visu respectu totius, et ideo judicabitur res
angularis rotundae figurae, quia quando est clausus tails
angulus, tune est rotundae figurae. Similiter cum gibbositas
arcus circuli objiciatur visui, licet medium gibbositatis circuli
sit propinquius visui quam extremitates ad diametrum, tamen
haec propinquitas non apparet visui propter distantiam im-
moderatam : et ideo occultatur accessus partis propinquioris
visui, et aufertur in judicio visus ipsa gibbositas ; quapropter
curva linea apparebit recta 1 . Et ob hoc accidit, quod quando
luna est septima vel vicesima prima, tune linea circularis basis
pyramidis luminosae Solaris occupantis corpus lunae apparet
linea recta, cum tamen in aliis temporibus apparet curva. Et
sphaerica videbitur plana propter eandem causam. Propin-
quitas tumoris ejus excedit imperceptibiliter propinquitatem
extremitatis illius tumoris propter immoderatam distantiam.
Et ideo sol et luna videntur esse superficiei planae, cum
tamen sint sphaericae.
CAPITULUM IV.
De figuratione lunae secundum diversas aetates ; et addi-
tiones aliquorum in fine.
Phases of Et per jam dicta potest apparere causa de diversa appari-
scureSex tione figurationis luminis lunaris secundum quod crescit et
1 See Euclid's Optica, prop. 22. 'Eav kv TC? avrw eiwrfSa) (V < TO o/^/ia KVK\OV
irepupeptta reOri, 57 rov KVK\OV -ncpiQepfta evOfia ypap,^ (paiverat. Euclid goes on to
explain, as Bacon does, that the illusion is more complete the greater the
distance of the object.
PERSPECT1VAE PARS SECUNDA : DIST III. 109
decrescit. Nam aliquando basis pyramidis lucis Solaris plained by
VT . . Aristotle
occupantis corpus lunae, apparet linea arcualis, ut ante an( j
septimum diem et post, sed in septimo apparet linea recta. roes -
Cujus causam Aristoteles secundo Coeli et Mundi et Averroes
imperfectis et transitoriis sermonibus 1 occultant ; atque liber
Problematum Aristotelis Latinussuae translationis obscuritate
dubios nos relinquit. Mirum enim satis est, quare eadem
linea curva apparet aliquando recta, aliquando curva, ex eadem
distantia. Si enim secundum causam datam de immoderata
longitudine linea arcualis debet apparere recta : quomodo
ergo poterit pluries, immo fere per totum mensem lunarem,
apparere curva, et bis tantum recta judicari ?
Abstrahamus ergo nos a sensu, et imaginemur secundum True ex-
veritatem, lunam esse corpus sphaericum, et primo intelli-^' 1
gamus earn esse positam juxta nos in distantia moderata, et
solem similiter, ita tamen quod habeant eandem compara-
tionem ad invicem, et motus suos sicut in coelo, et quod
eundem respectum habeant respectu visus nostri sicut quando
sunt in coelo, excepto quod distantia non sit immoderata.
Tune hie videbimus duas pyramides ; una est visualis, cujus
basis est portio superficiei lunae nobis objecta, et alia est
pyramis luminosa solans, cujus basis principalis est superficies
solis. Et quoniam haec pyramis est curva, eo quod antequam
possit pervenire ad conum suum occurrit ei superficies lunae,
oportet quod habeat ibi basim secundariam 2 , licet longe
minorem prima, et est major portio lunae objecta soli. Ante
vero quam pars lunae objecta visui nostro incipit in aliquo
illuminari, scilicet dum sol et luna sunt in conjunctione, basis
pyramidis lucis solan's non apprehendit aliquid de basi pyra-
midis visualis. Sed quam cito separatur luna a conjunctione
sua, ut aliqua pars de portione illuminata objiciatur nobis,
tune basis pyramidis solis occupat illam partem basis pyra-
midis visualis, et ideo circuli illorum statim intersecant se in
duobus locis, et includunt infra se partem illuminatam. Et
1 Aristotle's remark on the moon's phases in De Coelo (ii. cap. n), is
undoubtedly meagre.
3 That is, it is a truncated cone. The use of the word conus to denote the
apex of the cone has been already noted. Cf. vol. i. p. 119.
no OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
secundum quod portio basis pyramidis Solaris plus secat de
basi pyramidis visualis secundum hoc crescit lumen in portion e
nobis objecta. Circulus ergo basis pyramidis solis in distantia
moderata semper curva linea apparebit, et nunquam recta :
quia sola distantiae immoderatio facit quod aliquando potest
apparere recta. Sed in distantia superflua sicut nunc est
oportet quod pluries appareat circularis l . Nam circuli dupli-
citer possunt intelligi in sphaera ; scilicet, ut aequidistantes
ad invicem, ut sunt aequinoctialis in sphaera mundi, et tropici
et caeteri aequinoctiali aequidistantes, ex utraque sui parte ; et
alii sunt circuli intersecantes se et hujusmodi aequidistantes,
ut qui transeunt per polos sphaerae sicut coluri in sphaera
mundi, et omnes sunt circuli majores in sphaera. Priorum
autem una sola est de majoribus, scilicet major aequidistan-
tium, ut aequinoctialis in coelo : nam illi soli circuli sunt
majores in sphaera qui transeunt per centrum sphaerae et
dividunt sphaeram in duas partes aequales.
Explana- Sic ergo consideremus sphaeram corporis lunae, et hoc in
tirmed? 1 " portione nobis objecta, ita quod in hac portione quae respicit
terram, intelligamus majorem aequidistantium, quae dividit
corpus lunae in duas partes aequales, et post earn versus nos
intelligamus alias, quot volumus versus polum corporis lunae
nobis objectum; et intelligamus magnos circulos intersecantes
se in polis sphaerae lunaris, unus tamen nobis sufficit hie,
cujus gibbositas directe objiciatur visui nostro, separans lunam
in duas partes aequales versus oriens et occidens, qui transit
per polum nobis objectum, et per alium ejus oppositum, et
vocemus hie ipsum colurum. Certum ergo est, quod immo-
derata distantia occultat gibbositatem istius coluri, secundum
superius declarata. Unde oportet, quod aliquando appareat
linea recta. Sed nulla distantia potest occultare gibbositates
aequidistantium, quoniam tota circumferentia cuilibet earum
habet penitus eundem situm respectu oculi, et non accedit
aliqua pars circumferentiae ad visum magis quam alia, ut
1 The Magd. MS. has pluries circularis et aliquando recta. The addition, how-
ever, seems hardly needed. Even with the condition of distance (Bacon means\
the straight line can only appear twice in the lunation. Circularis is apparently
used in a comprehensive sense for curved. In reality the line, when not
straight, is elliptical.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : D1ST. III. in
appareat visui in omni distantia, et ideo nihil occultandum est
in eis ; propter quod semper apparent in sua circumferentia et
circulatione, sicut nos percipimus de linea circulari quae est
circumferentia basis pyramidis visualis. Ilia enim est una de
aequidistantibus istis, et major inter omnes quae possunt
visui objici, et patet quod visus cujuslibet judicat earn perfecte
circularem ; et sic faceret de omnibus aequidistantibus quae
signarentur in portione nobis objecta, sed nulla est assignata
quantum est de ratione lunae secundum se. Pyramis tamen
visualis signat unam, quae est circumferentia suae basis, et
pyramis solis signat aliam, quae similiter est basis suae cir-
cumferentia. Cum autem haec circumferentia basis pyramidis
solis attingit portionem lunae nobis objectam, necesse est ejus
gibbositatem esse versus solem, sicut nos ad oculum videmus.
Et causa hujus est, quia est portio circularis quae est prope
majorem in sphaera ; nam est portio unius de aequidistantibus
describendis circa portionem sphaerae lunae nobis objectae,
quae aequidistans est major omnium quae possunt ibi de-
scribi. Sed non est simpliciter major, quae secet sphaeram
lunae in partes aequales, quia non est medietas sphaerae
lunae nobis visibilis, sed portio parum minor ejus medietate,
ut nunc supponitur, et sequentia explicabunt magis loco suo.
Quia tamen arcus basis pyramidis Solaris est fere portio
majoris circuli, ideo nullo modo potest ejus concavitas in
portione lunae nobis visibili jacere versus solem. Si enim
esset arcus circuli bene parvi, tune posset concavitas esse
versus solem, ut patet. Erit ergo arcus illius gibbositatis
versus solem in novilunio : et quando attingit primo cir-
cumferentiam basis pyramidis visualis, tune arcus visualis
pyramidis et arcus Solaris sunt aequales, et jacent simul
et terminantur ad terminos chordae portionis visibilis ipsius
lunae. Sed quando pyramis Solaris occupat aliquam partem
portionis lunae nobis objectae, tune arcus pyramidis Solaris
relinquit arcum basis pyramidis visualis, semper tamen ei
conterminal is, et separantur ad invicem continentes por-
tionem illuminatam, et intersecant se in terminis chordae
portionis lunae nobis objectae ; et tune arcus pyramidis
Solaris est sicut arcus unius aequidistantis prope magni-
U2 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
tudinem majoris aequidistantium. Et debet imaginari primo
fuisse in circumferentia basis pyramidis visualis, et postea
continue mota ab ea versus colurum de quo dictum est
prius, qui transit per polos lunae, scilicet per ilium polum
nobis objectum et per ejus oppositum, dividens lunam in
duas medietates, ac si moveretur per quartam lunae a 1 cir-
cumferentia basis pyramidis visualis usquequo fiat colurus.
Quando ergo erit colurus, tune oportet quod ejus gibbositas
nos lateat propter intemperatam distantiam, et apparebit linea
recta. Sed ante non ; quoniam semper prius fuit arcus unius
aequidistantis, et partes circumferentiae aequidistantium habent
eundem situm respectu oculi. Nulla enim magis accedit ad
oculum quam alia, ut prius visum est.
Quapropter a prima illuminatione lunae, usquequo portio
basis pyramidis veniat ad locum coluri, erit semper arcualis
et in se et secundum judicium visus. Sed quando in septima
die veniet ad locum coluri, oportet quod appareat visui in
linea recta tanquam diameter superficiei lunae, quae nobis
plana apparet. Et tune cum sit in altera medietate lunae fit
iterum arcualis, quia jam accedit ad naturam aequidistantis.
Et quoniam est arcus aequidistantis prope majorem aequi-
distantium, necesse est quod ejus concavitas sit versus solem.
In ilia enim medietate lunae non posset tanta aequidistans
designari, cujus gibbositas sit versus solem, bene enim posset
in parva aequidistante, ut patet consideranti 2 . Et si tune
1 The Magd. MS. has ad circumferentiam, but clearly the first quarter of the
lunation is being described, not the fourth.
2 This is the reading of Reg. Magd. has ' quod ejus gibbositas sit versus
solem : in ilia enim medietate lunae posset aequidistans tam parva assignari
quod ejus concavitas sit versus solem.' The passage is somewhat obscure.
During the first quarter both curves of the illuminated surface are convex
towards the sun.
Bacon's explanation of the moon's phases is remarkable as a piece of lucid
exposition addressed to a vigorous intellect with such elementary mathe--
matical knowledge as we may suppose Pope Clement IV to have possessed.
It will be noted that the whole description is brought in to illustrate an
error of vision caused by distance : namely, that a circle or half-circle in
the plane of the eye appears a straight line. The proposition has to be
qualified by noting that the illusion does not take place except under the con-
dition of distance (distantiae immoderatio).
The use of the words aequidistantes for lines parallel to the equator of
a sphere, major aequidistantium for the equator and coluri for great circles
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 113
movebitur ille arcus pyramidis donee jaceat super arcum basis
pyramidis visualis, et tota circumferentia illius aequidistantis
jacebit super totam basim pyramidis visualis, tune oportet
quod tota superficies lunae nobis objecta sit illuminata, et
eadem erit basis utriusque pyramidis, et tune erit luna plena.
Deinde propter situm solis variatum respectu lunae, arcus
basis pyramidis Solaris incipit recedere a basi pyramidis
visualis, et inclpit luna deficere a luce, sicut in novilunio
crevit, ita quod semper apparet basis pyramidis Solaris linea
curva propter rationem aequidistantis, usquequo basis pyra-
midis Solaris veniat ad locum coluri in prima et vicesima
die, et tune iterum apparet linea recta, sicut in die septima.
Sic ergo potest per hujusmodi immoderatam distantiam et
rationes circulorum intelligi figuratio lucis lunaris per aetates
suas variatas 1 .
Patet ergo quod impossibileest ut coelum sit planae figurae ; The
quamvis hoc visus aestimet, vel saltern quod accedit multum
ad planam figuram. Nam sicut hie dictum est, anguli figurae concave
polygoniae aequalium laterum apparent ex immoderata surface.
distantia habere rotunditatem. Paulatim enim absconduntur
anguli, quia non habent proportionem ad immoderationem
distantiae, nee accessus anguli ad oculum excedit sensibiliter
partem circuli inscribendi in tali figura, vel sphaerae
inscribendae, propter hoc quod anguli quantitas modica est
vel nulla sensibilis respectu tantae remotionis. Et hoc non
solum apud Alhazen dicitur in tertio suo libro, sed in libro De
Visu hoc idem vult auctor, cum dicit in decima propositione 2 ,
passing through the poles, has been illustrated in the geographical section.
Attention is fixed in this case on one particular colure, that which lies in the
plane of the eye.
1 It is not at first sight very easy to reconcile this description with the denial
in vol. i. p. 129, that lunar light was reflected from the sun. But it will be
observed that Averroes in that passage, while maintaining that the moon (as
well as other planets and stars) had intrinsic light, yet held that solar influence
was needed to call it forth.
2 J. has, a propositione ; Combach gives decima propositione. It is the ninth
proposition of Euclid's Optica, roL upOoywvia fji(~ft0T) i airoaTT]jj.aros opupfva irtpHfxpT)
<f>aivtTai. Cf. Eucl. Optica (ed. Heiberg),p. 17. But the demonstration given
is by no means complete or satisfying. The treatise De Visu, if not identical
with Euclid's Optica, was at least founded on it. Cf. Alhazen, iii. 24, 25, 26.
VOL. II. I
H4 OFERIS MAJORIS PARS QUINT A.
Rectangulae magnitudines e distantia visae peripheriae
apparent. Sed quia rectangulae figurae hujusmodi non
possunt esse nisi aequilaterae, ideo alia translatio subjungit,
quadrata per distantiam apparent rotunda, et non solum
quadrata, sed omnis figura aequilatera, quia eadem est ratio
de omnibus. Sicut de aliis polygoniis, in quibus circuli et
sphaerae inscribi non possunt, non est verum, quia potest esse
sensibilis accessus anguli ad oculum licet magna distantia sit.
Hoc addidi propter intellectum istius occultationis. Si ergo
anguli corporis aequilateri paulatim occultentur. donee corpus
appareat rotundum, ita quod non semel et simul occultatur
tale corpus propter angulorum protensionem, tune corpus
rotundum, quia non habet angulos, simul et semel totum
occultabitur, et ex magna distantia apparebit planae figurae.
Ergo si coelum extenderetur ad oriens et occidens sub plana
figura, tune stellae in occasu occultarentur secundum se totas
simul et semel, cum sint sphaericae figurae. Sed nos videmus
contrarium, quia pars post partem occidit et occultatur, ac
similiter oritur. Quapropter non potest hoc esse in plana
distantia et ideo nee coelum erit planae extensionis, sed
curvae.
CAPITULUM V.
De comprehensione magnitudinum .
As with Sicut vero exemplificatum est de comprehensione distantiae
so pro syllogistica cognitione, sic potest exemplificari in
nitude : a magnitudine. Et auctor libri de Visu l et multi aestimabant
1 The fourth of the seven definitions of Euclid's Optica lays it down that rd
fj.v VTTO fjifl^ovos ycavias 6pd>p.eva [Ati^ova. fyaivfaOat, ra 8c vnd \drrovos kXarrova,
icra Se ra virb lacav ycovt&v op&fjifva. The Latin translation quoted by Bacon is
exact.
Alhazen, lib. ii. 36, shows clearly enough that other data besides the angle
of vision are needed to determine the magnitude of an object. ' Non est
possibile/ he observes, ' ut sit comprehensio quantitatum rerum visarum a visu ex
comparatione ad angulos quos res visae respiciunt apud centrum visus tantum.'
If an object is held at a foot from the eye and then again at two or three feet,
it is judged of the same size though the visual angle is very different. Trans-
verse diameters of a circle held before the eye in various planes subtend very
different visual angles. In props. 37 and 38, he shows one element of the per-
ception of magnitude to be the proportion that the part of the object embraced
PERSPECT1VAE PARS SECUNDA : DIST. III.
FIG. 46.
magnitudinem comprehend! per quantitatem anguli apud reasoning
oculum. Unde in principio illius libri supponitur, quod visa
sub majori angulo apparent majora,
et sub minori minora, et sub aequali-
bus angulis visa apparere aequalia.
Sed hoc non sufficit, sicut docet Al-
hazen per exempla ; quoniam si in
circulo signentur diametri diversae ut
a b) c d, patet ad sensum quod a b
videtur longe sub minori angulo, et
tamen diametri sunt aequales. Simi-
liter de lateribus quadrati, nam a b
latus facit longe minorem angulum
in oculo quam d c, et tamen latera
sunt aequalia, et visus apprehendet hujusmodi latera esse
aequalia: et similiter diametros circuli ejusdem,vel circulorum
aequalium, judicat visus ae-
quales in mediocri distantia.
Ergo quantitas anguli compre-
hensa non sufficit. Praeterea
una re visa in minori distantia
et majori, dummodo sit medio-
cris excessus, diversificabitur
angulus sensibiliter. Sed visus non judicabit rem visam esse
majorem et minorem ; ut si oculus ponatur in cono pyramid is
brevioris, major in eo erit angulus quam in cono longioris, per
xxi primi Euclidis. Atque si triplicaretur distantia, scilicet ut
prima sit unius cubiti, secunda sit duorum, tertia sit trium, erit
extranea diversitas anguli, et tamen judicabitur esse ejusdem
quantitatis. Quoniam ergo ita est, non potest esse certificatio
magnitudinis rei secundum quantitatem anguli. Sed oportet
by the visual angles bears to the whole object, and another element to be the
length of the visual cone, in other words, our estimate of the distance of
the object. The question of distance has been already spoken of.
1 This diagram is accurately copied from Reg. It supposes the eye of the
observer to be at the vertex of the visual angles, i.e. to the left (in the diagram)
of the shaded area. Thus a b represents the side of the square which being
farthest from the eye, has the smallest visual angle. The diagram in J. is
without meaning
I 2
n6 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
quod consideretur angulus et longitude pyramidis, et his com-
paretur basis pyramidis quae est res visa. Longitudo vero
pyramidis comprehenditur per comprehensionem quantitatis
corporum interjacentium, sicut prius dictum est de remotione.
Et hoc fit in rebus consuetis et mediocris distantiae per com-
positionem et resolutionem subjectam ad aliquam certam
mensuram memoriae promptam, cujusmodi est quantitas
hominis mensurantis secundum se tptum vel secundum
partem, et haec omnia certificat axis visualis super visibilia
transportatus.
Effect of Accidit autem error in magnitudinis comprehensione quando
dSa S nce 6 on est immoderata remotio, quoniam videbitur multo minus
estimate of quam sit in veritate. Cujus causa est quoniam longitudo
magnitude. . .....
intemperata est, quae partes proportionates toti in proportione
etiam sensibili abscondit visui ; et cum fuerit occultatio partium
sensui perceptibilium, anguli in quos cadunt non sentiuntur,
licet sint totali angulo proportionales. Uride cum discurrerit
axis super rem visam, absconduntur lineae ex ea et partes
multae, unde minor efficitur totalis apparentia. Et etiam
propter male sensibilem parvitatem anguli non bene ordinabitur
species in parte sensibili membri sentientis, et ideo non bene
judicabitur quantitas.
CAPITULUM VI.
in looking De corporibus autem sphaericis, sicut sunt stellae et alia,
we^ee^ess non est P oss ^^ e q u d oculus videat medietatem, sed oportet
than half, quod videat minorem portionem. Nam radii extremitatum
rei concurrunt in oculum : radii autem, qui ab extremitatibus
medietatis sphaerae venirent, contingerent terminos diametri,
per xix tertii Elementorum, et facerent angulos rectos cum
terminis diametri, sicut ibidem dicetur. Ergo relinquitur quod
non concurrent per petitionem.
Quod autem stellae ex causa perpetua videantur majores 1
1 Ptolom. Optica, p. 78 ; ' Visibilis radius, quando cadit super res videndas
aliter quam inest ei de natura et consuetudine, minus sentit omnes diversitates
quae in eis sunt ; similiter etiam erit sensibilitas ejus de distantiis quas com-
prehendit minor. Videtur enim hac de causa quod de rebus quae sunt in coelo
et subtendunt aequales angulos inter radios visibiles, illae quae propinquae sunt
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 117
in oriente et occidente quam in medio coeli, dicit Ptolemaeus Why stars
in tertio et quarto ; et Alhazen in septimo. Et potest demon- p^the 8
strari per hoc, quod visus judicat coelum quasi planae figurae horizon.
extensae super caput in orientem et occidentem, quando aspicit
ad alterum illorum. Sed quod videtur prope caput propin-
quius videtur, et ideo stella quando est in medio coeli videtur
esse propinquior, et ideo in horizonte videtur magis distare.
Sed quod magis videtur distare videtur esse majus, postquam
sub eodem angulo videtur. Sed quod secundum veritatem
magis distat est majus postquam sub eodem angulo cum re
minori videtur. Ut a b magis distat ab oculo, et majus est
quam c d, et c d quam e f. Ergo tune relinquitur quod stellae
apparent majoris quantitatis in oriente quam
in medio coeli. Et hoc patet aliter. Remotio
earum quando sunt in oriente comprehenditur / \ /
per interpositionem terrae ; sed sic non possunt
comprehendi quando sunt in medio coeli
propter insensibilitatem aeris. Ergo cum
magis percipitur earum remotio quando sunt
in oriente quam in medio coeli, sequitur a 1
quod magis videntur tune distare, quam FlG-
quando sunt in medio coeli. Ergo ut prius apparebunt
majora.
Potest etiam exemplificari de motu et quiete, quantum ad Optical il-
cognitionem quae dicitur esse per syllogismum. Motus autem p U e s r e piion
cognoscitur ex comparatione rei motae ad aliam respectu of motion
and rest.
cujus mutat situm. Unde non comprehendit visus motum,
nisi quando comprehenderit rem in duobus locis et sitibus
diversis ; et situs rei visae non diversificatur, nisi in tempore.
Quapropter motus non comprehenditur nisi in tempore
sensibili. Quies similiter comprehenditur a visu, ex compre-
hensione rei visae m eodem loco et eodem situ tempore
sensibili. Et visus multipliciter errat in comprehensione
motus et quietis. Nam aliquando motis nubibus aestimatur
puncto qui super caput nostrum est apparent minores ; quae vero sunt prope
horizontem videntur diverse modo, et secundum consuetudinem.' Cf. Alhazen,
lib. vii. cap. 7, prop. 51. He attributes the apparent enlargement in great part
to mists and vapours near the horizon.
n8 OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
esse lunae motus, et accidit error iste ex intemperata
longitudine : nam ex temperata non fit ita. Unde baculum
fixum in aqua videmus semper quiescere, ct motum aquae
transeuntis percipimus. Accidit autem error praedictus in
motu lunae cum nubes fueriht multae et continuae, quoniam
non comprehenditur motus nisi per accessionem alicujus ad
aliud vel recessum. Cum autem paucitas et diminutio fuerint
nubium motus, possumus discernere motum earum per
accessum ad invicem et ad stellam per recessum. Et ideo per
contrarium cum coelum fuerit nubibus coopertum, propter
continuationem earum et multitudinem non decernimus motum
in eis ; et tamen lunam videmus moveri motu celerrimo,
propter hoc quod pertransit velociter partes diversas nubis,
turn propter motum proprium turn propter motum nubium.
Et quando videns vadit in partem in qua est luna vel aliae
stellae, videtur ei quod stellae moveantur ante se in partem in
quam vadit ; quoniam in fine motus sui eandem distantiam et
eundem si turn judicat se habere, sicut in principio motus. Et
quia sic, concludit virtus distinctiva mediante visu, quod Stella
moveatur ante faciem videntis in partem ad quam movetur
videns ; et similiter si fugiat videns in partem contrariam
videbitur ei quod Stella sequatur. Sicut si viderit hominem
ante se qui semper habeat eundem situm ad ipsum, necesse
est quod aequali motu moveantur in partem eandem, et ideo
aestimat videns quod stellae moveantur in partem suam, aut
procedendo aut subsequendo. Nam situs ejus respectu stellae
quantum ad judicium visus est idem.
Et causa hujus est distantia immoderata inter ipsum et
stellam, propter quam non percipit se per motum suum
elongari vel appropinquare stellae, et ideo judicat se habere
semper situm eundem. Et eodem modo accidit, quod quando
sol est in meridie et homo vadit ad oriens, semper videtur
quod sol sit in ejus directo ; et si plures homines stent in
eadem linea inter oriens et occidens, licet multum distent,
tamen sol apparet in directo cujuslibet eorum. Et hoc verum
est propter immoderatam distantiam et solis magnitudinem.
Et umbrae illorum horninum videntur aequidistantes ; et
similiter radii soiis venientes ad eos videntur aequidistantes,
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 119
quamvis concurrant in centrum solis ; sed propter distantiam
superfluam non percipitur concursus, et ideo videntur radii
aequidistare et umbrae similiter. Cum autem homo aspicit
Stellas erraticas, licet moveantur in coelo motu veloci ad
occidentem, tamen quando visus aspicit ea, aestimet quod
quiescant nee percipit motum. Et causa hujus est, quia propter
immoderatam distantiam, non percipit visus accessum vel
recessum eorum respectu alicujus fixi, nee situs diversitatem :
et ideo radius visibilis judicatur immobilis, habens eundem
situm respectu rei, et ideo aestimat visus rem esse immobilem.
Et quando homo revolvitur saepius in circuitu, cum quiescit Illusion
putat quod visus moveatur et res aliae in circuitu, quoniam ro
moto vidente movetur interius vis visibilis. Et licet videns motion,
steterit, non statim res visibilis stabit, sed motus ejus in
videntis quiete durabit : quia humores oculi sunt de facili
mobiles, et cum receperint motum retinent ipsum bene, sicut
aqua et species etiam visibiles quae sunt corpora subtilia sunt
facilis motus, et ipsum bene continuant. Nam sunt de genere
evaporationum et resolutionum, et ideo visus movetur interius
quiescente ipso vidente ; et quia visus movetur, aestimat res
visas moveri, sicut dicit Aristoteles secundo Coeli et Mundi,
et Averroes et Ptolemaeus in secundo et Alhazen in tertio
Perspectivae l . Et quando homo est in navi mota, videntur
ei arbores et alia in ripa moveri, et hoc est propter motum
virtutis visivae. Et maxime res illae videntur moveri quae
longe sunt ab axibus : nam si axes bene figantur super rem
propinquam aquae, non videtur moveri.
1 Cf. Alhazen, iii. 7, 70 : 'Si quis enim saepius in circuitu volvitur, cum
quiescit putat quod parietes moveantur. Et est, quoniam moto vidente,
movetur intrinsecus vis visibilis : et licet videns steterit, non tamen vis visibilis
stabit, sed motus ejus in videntis quiete durabit ; et ob hoc motus visarum
rerum aestimatio insurgit,' Alhazen's third book is chiefly occupied with
optical illusions of the kind spoken of in this chapter by Bacon, who has
selected some of the most significant. The illusory appearance of the moon
moving in clouds is noticed in cap. iv, 19 of this book. The reference to
Aristotle is De Coelo, ii. 8, 6, a passage which is further discussed in the
next chapter.
130 QPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
CAPITULUM VII.
De scintillatione.
Difficulties Et his annexa est difficultas philosophica valde, sed magis
biem e not" insolubilis quam aliqua praeter iridem. Omni nocte possumus
overcome intueri res in quibus accidit hujusmodi dubitatio, unde nihil
by Aris- . , . . .
totle. totiens videmus cujus causam minus sciamus ; et est de scin-
tillatione stellarum. Stellae vero fixae aliquando manifeste
scintillant, et aliquando non. Planetae quidem secundum
Aristotelem * non scintillant. Scintillatio vero est quidam
tremor stellae, et motus apparens, et hoc maxime accidit
quando stellae sunt in ortu vel in occasu, ut Aristoteles vult
in secundo Coeli et Mundi, quia tune videntur magis distare, ut
habitum est, et ideo visus minus certificat eas. Nam Aris-
toteles primo Posteriorum et secundo Coeli et Mundi dicit, quod
causa hujus rei est propter distantiam stellarum fixarum, unde
quia planetae sunt prope, ideo non scintillant, ut dicit. Et ait
quod non est haec passio in stellis, sed videtur solum propter
resolutionem et tremorem visus, quia ut infert, planetae prope
sunt, et ideo potens est super eos visus. Ad fixas autem
porrectus tremit propter longitudmem : quia tremor visus
facit ipsius astri videri motum nihil enim differt moveri visum,
aut quod movetur. Haec est sententia Aristotelis secundum
quod ex pluribus translationibus colligitur evidenter, et maxime
per earn quae immediate de Graeco purior est transfusa 2 .
Com- Sed cum dicat absolute, quod planetae non scintillant, tamen
parison of vu i t secun d o Coeli et Mundi, quod sol quodammodo tremit,
st&rs wrtn
1 Aristotle's view on Scintillation throws such light on the discussion that
follows that it is well to quote it fulrjj, (De Coelo, ii. 8, 6) : fj yap 6i//ts diro-
Tfivo/j-tvrj naKpav \iaafTai Sia rrjv aaQivtiav, "Oirep a'iriov taws /cat rov orikfieiv
TOVS doTtpas TOVS evSfSf fj.fi/ovs, TOVS 5% ir\dvr]Tas (*.r) ari\&tiv ol p.ev ydp
tyyvsciaiv, war' eyupar^s ovaa irpbs CLVTOVS d<f>iKveirai ^ 6i[/is" irpos 5t TOVS
paSaiverai Sid TO jjifjitos, dirorfivop.ivr] iroppoj Xiav. 'O 8e rp6fj.os avrffs
rov darpov 8onetv etvai rrjv Kivrjaiv ovOtv -ydp 8ia<pepei Kiveiv TTJV oif/iv f) TO
2 Probably the translation of William of Moerbecke, made from the Greek at
the suggestion of Thomas Aquinas, is here referred to. See Jourdain, Traduc-
tions Latines d'Aristote, p. 67 (ed. 1843).
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 121
et maxime quando est in oriente et prope. Cujus ratio est
quia hie tremor non est motus scintillationis, sed debilior eo.
Fortior enim tremor requiritur ad scintillationem, nee est nisi
in horizonte vel prope ; sed stellae scintillantes tremunt ubi-
que. Quod autem Venus et Mercurius prope ortum et
occasum aliquantulum tremere videntur, ut experientia docet,
non reputatur scintillatio, quia modicus est, et non fit nisi in
illis locis. Unde hie tremor in sole et in istis propter debili-
tatem sui non habet evidentiam respectu scintillationis in
stellis fixis, nee fit ubique in coelo sicut in eis ; et ideo non
computantur tremores isti inter scintillationes. Sed cum
longior orbis Saturni sit aequalis remotionis cum stellis fixis,
tune Saturnus quando est in sua longiori longitudine scintil-
labit propter distantiam, sicut stellae fixae : hoc autem non
videmus. Et potest dici, quod cum spissitudo Saturni sit
29,240 milliaria, ut patet ex prius declaratis in his quae de
arithmetica tacta sunt, propinquior nobis est per hujusmodi
quantitatem quam stellae fixae, et ideo distantia ejus non
tanta.
Praeterea lux intensa et bene sensibilis exigitur in re visa A certain
ad hoc quod scintillet, eo quod videtur projicere jacula lucis ; brUHancy
unde Averroes dicit, quod sol habet ilium motum, de quo required,
dictum est superius, plusquam.alii planetae, propter fulgorem
sui luminis. Et si dicatur quod non omnes stellae fixae
scintillant, cum tamen plus distent quam planetae ; dicendum
est quod illae quae majores sunt et plus habent de lumine
scintillant abundantius quam stellae aliae. Unde ad scintil-
lationem requiritur splendor sufficiens, eo quod visio manifesta
et sensibilis accidit in scintillatione. Si vero objiciatur, quod
lux solis et stellarum est fortior et splendidior quando sunt
in meridie quam quando sunt in horizonte, quia tune cadunt
radii stellarum magis ad angulos rectos, quare 1 tune magis
apparet tremor in eis, si hujusmodi splendor requiritur, et
operatur ad scintillationem ; dicendum est, quod sicut dimi-
nutus splendor non sufficit ad scintillationem, sic superfluus
1 J. has quam tune, which is unintelligible. The reading in the text is that
of Reg. In the same sentence, and on the same authority, sic has been
substituted for sicut before superfluus.
122
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Strain of
the eye in
regarding
distant
objects.
Objections
to this ex-
planation
discussed.
confundit oculum et absorbet in totum, ut tremor non per-
cipiatur.
Atque quod stellae magis videntur distaie in horizonte
quam in meridie, facit visum errare in cognitione visibilis ; quia
enim erronee aestimat stellam plus distare quando est in
horizonte, plus conatur intueri stellam, et ex conatu est motus
oculi fortior et involutio. Nam ex magno conatu exprimitur
oculus et recedunt tunicae et humores a situ naturali, et tamen
statim naturaliter inclinantur ad eundem, et ideo accidit
involutio et tremor. Atque natura semper recurrit ad locum
laesum vel indigentem, et mittit abundantius spiritus et
calores, et ideo a nervo communi in hujusmodi conatu oculi
resolvuntur spiritus et calor naturalis, et hujusmodi super-
fluitas humores concutit et facit recedere a situ naturali ad
quern statim reinclinantur. Et sic accidit tremor oculi et per
consequens in re visa secundum apparentiam ; sicut Ptole-
maeus hanc assignat causam secundo Perspectivae. Et etiam
quia visus aestimat solem et stellas plus distare quando sunt
in horizonte, ideo magis conatur et involvitur. Et secundum
hoc potest reperiri causa praecisa de planetis splendidis, ut
maxime de sole et luna, et Venere, et Mercurio, et Jove,
quare non scintillant ; quia visus aestimat ilia bene et reputat
per consequens ea esse propi-nquius, secundum quod dicit
Ptolemaeus in libro Opticorum secundo, quod splendida, ut
sol et luna, reputantur prope ; quae vero minus sunt luminosa
non sic. Et dicit Alhazen in tertio. quod color fortis licet
sit remotior tamen apparet propinquior, quia bene immutat
visum ; et quia sic est, visus non conatur circa hujusmodi
planetas, et ideo non involvitur. Praeterea secundum veri-
tatem sunt propinquiores stellis fixis, et ideo species debilior
venit ad visum a stellis fixis, et species visus debilitatur ex
distantia et ideo magis conatur circa stellas fixas.
Quod si dicatur quod magis conatur oculus in contuendo
stellas minutas quam majores, ergo citius erit involutio ;
dicendum est, quod alia causa, quae est penes splendorem,
deficit in eis. Et si dicatur quod conatus iste sit secundum
voluntatem hominis, ergo ab arbitrio ejus dependet, quare in
potestate ejus est hie conatus ; ergo aequaliter potest conari
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 123
ad majorem stellam sicut ad minorem, et ad planetam sicut
ad stellam fixam, ct ad stellam in horizonte sicut in medio
coeli ; quapropter hujusmodi conatus nihil operatur hie :
dicendum est quod sic. Nam visus ex consuetudine habet
quod conatur plus et minus secundum distantiam visibilis, et
secundum debilitatem ipsius visus, et secundum quod visibile
habet parum de visibilitatc. Et T quia in hoc visus est exerci-
tatus et consuetus, et consuetudo est altera natura, ut dicit
Aristoteles, et maxime in visu, ut docent auctores perspec-
tivae. Unde non percipit se videre per reflexionem et frac-
tionem, sed per lineas rectas tantum, quia consuevit videre per
lineas rectas, sicut inferius declarabitur. Et ideo in potestate
animae rationalis non est conatus visus, sicut nee caetera
judicia consueta, quamvis hie nitantur aliqui per hujusmodi
cavillationem conatum hunc, et quaedam consimilia naturalia
visui consueta, reprobare. Si objiciatur, quod visus non
judicat de distantia planetarum et stellarum, sola enim ratio-
cinatione comprehendimus stellarum distantias, ergo visus
aequaliter judicabit de stellis fixis et planetis, quantum ad
passiones rerum visibilium quae fundantur super distantiam ;
dicendum est, quod non. Nam licet non potest certificare
distantiam stellarum, quia non sunt corpora continuata inter
Stellas, tamen propter majorem sensibilitatem planetarum
splendidorum, ut dictum est, apparent propinquius, licet non
sciat visus dicere quantum sint propinquius. Et iterum quia
speciem debiliorem recipit a fixis stellis quam a planetis,
quia species debilitatur ex distantia, magis conatur visus
circa species fixarum quam circa species planetarum, et simi-
liter species visus debilitatur ex distantia, et ideo non est
tantae virtutis cum pervenit ad visibile multum distans, et
ideo conatur plus et accidit ejus involutio et motus major.
Si 2 objiciatur, quod sicut ex distantia debilitatur visus, et Density
deficit et conatur et revolvitur, sic ex densitate medii deficit me di u m.
1 This sentence is grammatically incomplete, the inference being drawn in
the next but one. The intermediate sentence is a parenthetical illustration.
The sense, however, is clear enough.
2 This in O. begins a new chapter. It seems, however, hardly necessary.
The usual dicendum est does not follow here. Its place is taken by Et Averroes
respondet.
I2 4
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Motion
of the
medium.
a vera comprehensione visibilis. Ergo posita densitate medii
proportional! distantiae stellarum scintillantium scintillarent.
Quod non creditur esse verum. Et Averroe3 respondet ad
hoc in secundo Coeli et Mundi : nam bene vult, quod densitas
medii faciat ad scintillationem et tremorem, dicens quod si
sol tremit solum in occasu et ortu, est propter densitatem
medii. Si autem ubique, tune est propter fortitudinem lucis
magis quam in aliis planetis. Vult ergo quod densitas medii
operetur ad tremorem. Et ideo licet vulgus hoc neget, tamen
hoc non est improbabile : et ideo stellae magis scintillant in
ortu et occasu, non solum ex causa superius dicta, sed propter
spissitudinem medii vaporosi, quia multitudo vaporum abundat
in medio circa illas horas, eo quod sol elevat tune vapores,
et non consumit sicut in meridie ; propter hoc quod radii ejus
sunt debiles in ortu et occasu, eo quod cadunt ad angulos
obliquos super horizontem, ut in prioribus habitum est.
Quod si spissitudo medii non faceret hoc, potest tamen
motus medii hoc operari, sicut ibidem docet hoc Averroes.
Nam medium est in continue motu, et ideo species rei dum
cadit in unam partem, remanet in ea mota a loco suo, dum
reliqua pars succedat in locum primae partis, et ideo utraque
habet speciem visibilem, et faciunt necessario sibi similes
species in oculo eodein, et in diversis ejus partibus, et in nervo
communi : sicut idem Averroes docet per exemplum in libro
de Sensu et Sensato de specie solis cadente super aquam
motam. Non enim statim absconditur species a parte mota,
sed manet in ea ad tempus donee reliqua pars veniat in
locum suum, et tune utraque facit speciern in partes ejusdem
oculi et nervi optici, et sic videtur eadem res habere diversi-
tatem situs continue, et ideo tremere. Et hanc sententiam
approbat 1 Ptolemaeus in secundo Opticorum ponens exemplum
hoc de aqua mota, et de medio moto.
AfTert et Averroes tertiam causam, propter abscissionem
visus : ponens exemplum de homine qui aspicit rem aliquam
haustion of in uno loco, et si oculum moveat digito suo constringens
power tune videbit rem in alio loco propter motionem oculi, quia
non figitur species rei in uno loco certo, sed in pluribus. Et
1 Ptol. Optica, pp. 54-55.
Intermit-
tent vision
from ex-
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 125
similiter si homo aspiciat rem aliquam secundum permuta-
tionem frequentem, scilicet nunc uno oculo nunc alio, vel uno
oculo saepius interveniente clausione, dummodo continue
aperiatur et claudatur, videtur res tanquam in diversis locis ;
et sic quasi in tremore et vacillatione de loco ad locum. Et
hoc facit oculus quando magna distantia est rei ad ipsum ;
nam saepe claudit oculos et aperit. Atque licet palpebrae
possint esse apertae, virtus visiva in pupilla et nervo fatigatur
ex conatu, et abscinditur actus videndi omnino vel distincte ;
et ideo species rei distantis non figitur apud visum, propter
quod aestimatur res vacillare.
Si vero dicatur, quod tune acre moto fortiter per ventum, In what
fieret major scintillatio et vehementior ; dicendum est, quod ^oticm of
sicut splendor debitus, nee superfluus nee diminutus, requiritur the medium
ad scintillationem, ut superius dictum est ; (et sicut distantia g e sted as
certa similiter : nam tantum possent stellae distare quod non a solution,
scintillarent, sicut tarn parvum lumen aliqua habent quod non
scintillant ;) sic potest dici de motu medii. Nam ad scintil-
lationem sufficit motus aeris qui est per motum coeli et
vaporum, qui continue in eo invenitur ; et hie determinatus
est scintillationi stellarum, ita quod major non requiritur, nee
minor sufficit. Si etiam dicatur, quod species multiplicat se
secundum vias rectas in eodem medio, nee recedit a verti-
catione recta propter motum medii l , quia non variatur incessus
ejus nisi per fractionem et reflexionem quae non accidunt in
motu ejusdem medii, et ideo non fiet species in diversis locis
sed uno tantum, et sic non habebit situm diversum in oculo ;
dicendum est, quod verum est speciem tenere semper eandem
verticationem in eodem medio, et se multiplicat directe
secundum unam viam et unum locum. Sed tamen quia
partes diversae cadunt successive in eundem locum, et pars
prima habens speciem retinet earn postquam a verticatione
speciei recessit, et prius venit alia pars in locum vertica-
tionis antequam species abscindatur a prima, ideo partes duae
1 The question whether the propagation of radiant force is influenced by
transverse currents in the medium is discussed in Multipl, Specierum,'\i\. cap. i,
and answered in the negative. What is meant here is that the impression
made by the ray on one retinal point lasts tor a part of the time occupied in
making a second impression on an adjacent point.
126 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
habentes situs diversos faciunt species in partes diversas oculi,
et causant passionem quae dicta est. Si vero dicatur quod
radii omnium stellarum et planetarum trar.seunt sic per
medium tremulum ; dicendum quod aliae rationes de conatu
oculi et splendore rei visae desunt, secundum quod ex solu-
tionibus objectionum manifestum est.
It may be Ex omnibus his colligi potest causa scintillationis, quam-
these^ 1 v ^ s cum difficultate propter varias objectiones occurrentes.
causes Oportet enim quod a parte oculi sit conatus propter quem
e ' involvitur. Nam propter eum accidit superflua resolutio
spirituum et calorum cogentium humores oculi egredi a situ
naturali, et nihilominus ex conatu est compressio oculi et
constrictio, ex quibus partes oculi non tenent situm suum.
Iterum tertio oritur ex hoc abscissio visionis, propter quod
visibile apparet situm mutare, ut exemplificatum est per
Averroen. Hie ergo tria causantur ex conatu oculi, qui
conatus causatur non solum ex debilitate virtutis visivae et
speciei propter distantiae veritatem, sed propter judicium
apparentis distantiae, et ideo abundantius conatur ad fixas
quam ad planetas splendidos, quos prope aestimat propter
superfluum splendorem. Sed non solum iste conatus requi-
ritur, sed splendor sufficiens, a parte rei scintillantis, quia res
scintillans videtur jacula lucis spargere, et ideo Saturnus et
stellae parvae non scintillant. Necesse quidem similiter est,
quod tremor medii sit, ut dictum est, et omnia haec requi-
runtur ad scintillationem propter distantiam rei visibilis, quia
res in debita distantia posita non scintillat : et propter hoc
Aristoteles adscribit passionem principaliter distantiae licet
multa circumstent consideranda. Sic intelligendum est de
scintillatione in coelestibus, de qua loquitur Aristoteles, quam-
vis tamen sit specialis modus scintillationis in his inferioribus,
de qua inferius dicetur.
CAPITULUM VIII 1 .
Can Et jam in fine istius sermonis de modo videndi secundum
animals IJneas rectas propter tres modos visionis, solo sensu, scientia,
reason ?
1 What follows is rightly marked off as a distinct chapter in O. An entirely
PERSPECT1VAE PARS SECUNDA : D1ST. III. 127
et syllogismo, merito dubitatur quae virtus animae sit, quae
in scientia et syllogismo negotiatur circa visibilia mediante
sensu visus. Et si accipiamus scientiam et syllogismum, sicut
in logicalibus et naturalibus et mathematicis, ut est in usu
vulgi philosophantium, necesse est quod sit anima rationalis ;
quia syllogismus et scientia pertinent ad earn solam, ut acci-
piuntur in dictis scientiis. Et Alhazen hanc partern animae
vocat virtutem distinctivam, quae ratiocinatur et intelligit
secundum eum : aliquando enim inveniuntur haec verba et
consimilia, ut videatur ad literam quod sit anima intellectiva
et rationalis.
Sed constat canem cognoscere hominem prius visum cum They can
iterum viderit eum. Et simia et bestiae multae sic faciunt,
et distinguunt inter res visas quarum habent memoriam, et sions, and
cognoscunt unum universale ab alio, ut hominem a cane vel conclusions
ligno, et individua ejusdem speciei distinguunt ; et ideo cog- from them -
nitio quam perspectivi vocant per scientiam, debetur brutis
sicut hominibus. Ergo est per virtutem animae sensitivae.
Quod similiter de cognitione quae dicitur per syllogismum
manifestum est : nam motus cognoscitur per eum, sicut canis,
quando elevat aliquis baculum ut ipsum percutiat, fugit ;
quod non faceret nisi perciperet baculum mutare situm suum
respectu ipsius rei et ei appropinquari. Similiter, quando
brutum, ut canis vel catus vel lupus vel aliud, tenet animal
aliquod quo cibetur, dum praeda quiescit depraedator stat
immobilis ; quando vero animal captum fugit, tune depraedans
insequitur donee apprehendat si potest. Quod non faceret
nisi quia percipit situm praedae mutatum respectu sui, et
ideo percipit motum et quictcm et distantiam. Et conce-
dendum est, quia bruta habent hujusmodi cognitiones aliquas
quadam industria naturali et instinctu naturae sine delibe-
ratione, et virtus quae operatur est cogitativa, quae est
new subject is discussed, viz. how far the functions of sensation, judgement, and
ratiocination are common to men with animals. Bacon, and indeed some other
mediaeval thinkers, as Adelard (cf. vol. i. p. 6), held views on this subject far
more scientific than those ordinarily held, under the influence of the Cartesian
philosophy, until our own century. Some of Bacon's remarks, as, e. g. the
capacity of an animal for recognizing an 'universal,' recall the celebrated Lettres
sur les Anitnaux of Georges Leroy, one of the first restorers of the sounder view.
128
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
They are
not con-
scions of
their
mental
processes.
domina virtutum, quae utitur caeteris virtutibus animae.
Nam hie exigitur recordatio hujusmodi visibilium propter
distinctionem universalium et particularium, et haec recordatio
est ipsms imaginations, ut prius dictum est, si sit respectu lucis
et colon's et viginti sensibilium commimium, quia imaginatio
est area specierum venientium ab eis. Si vero sit rerum
quae pertinent ad aestimationem et memoriam, tune ilia
memoria deservit hie in recordando. Nam etsi agnus lupum
quern non viderit fugit, tamen, si eum prius viderit. citius fugit
et diligentius quando secundo eum viderit. Et accidit sic
distinctio per cogitativam mediante memoria, quae est area
intentionum insensatarum circa materiam sensibilem, ut prius
expositum est. Et ideo cognitio qua distinguuntur res prius
visae ab aliis erit in brutis. Propter quod aequivocatur hie ;
vel magis est vitium translationis quae non habet vocabulum
proprium ad hunc modum cognoscendi l . Similiter quia
oportet syllogismum arctari 2 in proposito. Nam proculdubio
nulla ratione potest dissimulari, quin 3 bruta percipiant dis-
tantiam rerum et motum et quietem, licet de aliis sensibilibus
communibus non sit ita.
Sed de argumento oportet considerare quod dispositio
argumenti in figura et distinctio conclusionis a praemissis non
pertinet nisi ad animam rationalem. Sed quaedam collatio
plurium ad unum ex naturali industria et instinctu naturae,
quae plura assimilantur praemissis, et quod unum sit simile
conclusion! quia colligitur ex eis, potest bene reperiri apud
bruta. Nam videmus simias offensas parare insidias hominibus,
et multa ordinare ad hoc ut sequantur vindictam, et ideo
colligunt unum quod intendunt ex multis 4 . Videmus etiam
araneas ordinare telam, et non quocunque modo, sed per
1 cognoscendum, J.
2 The word syllogism (Bacon means), should be limited to its ordinary use,
and not extended to unconscious and instinctive reasoning, as was done by
Alhazen and others.
3 quoniam, J. See the list of sensibilia on p. 6 of this volume. On many of
these it is obvious that the lower animals could not ' syllogize ' consciously or
unconsciously. Cf. also p. 82.
4 Here follows in Combach's edition of the Perspectiva an anecdote of a
malicious ape. I can confirm J ebb's exclusion of it, as it is not found in any
MS known to me.
PERSPECTIVAE PARS SECUNDA : DIST. III. 129
varias texturas geometricas, ut muscae involvantur de facili.
Et lupus devorat terram ut sit ponderosior quando capit
equum vel taurum vel cervum per nares, ut vi ponderis
terrestris facilius deprimat animal atque detineat. Atque vidi
murilegum qui desideravit pisces natantes in magno vase
lapideo, et cum non potuit propter aquam deprehendere eos,
abstraxit clepsydram et deduxit aquam donee vas siccabatur,
ut in sicco pisces caperet. Plura ergo opera hie concepit ut
finem intentum haberet. Et apis facit onines domos hexa-
gonas, eligens unam de figuris replentibus locum ne spatium
vacuum inter domos relinquatur ; et non vult spatium hoc
ne mella vel pulli cadant extra vasa et pereant. Propter
ergo hunc finem qui assimilatur conclusioni multa colligit in
sua cogitatione quae praemissis similantur. Et sic est de
infinitis, in quibus bruta animalia cogitant multa per ordinem
respectu unius rei quam intendunt, ac si arguerent apud se
conclusionem ex praemissis. Sed decursum suae cogitationis
non disponunt in modo et figura, nee ex deliberatione
distinguunt ultima a primis. Nee percipiunt se hujusmodi
discursum facere, quia ex solo intuitu et instinctu naturali sic
decurrit cogitatio eorum. Et hie decursus est similis argumento
et syllogismo, et ideo auctores Perspectivae vocant argumentum
et syllogismum. Et certe magis proprie hanc cogitationem
vocant syllogisticam, quam distinctionem universalium et
particularium prius visorum vocant cognitionem per scientiam 1 .
1 It will be seen that no attempt is made in this passage to distinguish
between instinctive processes like nest-building or hive-building, and the
intentional adaptation of means to ends of which Bacon gives several instances.
Cf. the nineteenth chapter of Romanes' work on Mental Evolution in Animals.
VOL. II.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA :
DISTINCTIO PRIMA.
In qua descendit auctor ad visionem reflexam et fractam,et
habet tres distinctiones. Prima est de reflexo visu, habens sex
capitula. Primum est de reflexione in universal! 1 .
CAPITULUM I.
Habito de visu facto secundum lineas rectas, nunc dicendum
est de aliis modis, scilicet per lineas reflexas et fractas.
Nature and Quoniam autem ea quae sunt dicta de partibus animae et
reflexion, compositione oculi, et de incessu speciei in tunicis et
humoribus oculi usque ad nervum communem, et de triplici
modo cognoscendi sensibilia per solum sensum, et syllogismum,
et scientiam, sunt communia visioni factae per lineas rectas et
reflexas et fractas, ideo pauciora sunt de his dicenda. Primo
ergo circa visus reflexionem recolendum est, quod quantum
ad judicium visus humani densum 2 potest impedire speciem
omnino ut paries et hujusmodi densa, vel in parte ut aqua et
vitrum et crystallus. Nam omne densum in quantum densum
reflectit speciem, sed non quia fiat violentia speciei, immo quia
species sumit occasionem a denso impediente transitum ejus
ut per aliam viam se multiplicet ei possibilem. Et duplex
est densum ; asperum et politum. Partes vero asperi corporis
non habent conformitatem ad invicem, et ideo quaelibet facit
suam propriam reflexionem. Et propter hoc dissipant totam
speciem, nee potest integra ad oculum pervenire, et ideo non
potest fieri sensibilis reflexio ncc repraesentatio rei videndae.
1 This heading is omitted in O. With the treatment of reflexion in this
Distinctio should be compared cap. 5-7 of the second part of De Multiplicatione
Specierum.
2 Cf. vol. i. p. 114.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA: DJST. I. 131
Sed propter aequalitatem et laevitatem superficial corporis
politi, ut in speculis, omnes partes concordant in imam
actionem, et redit species Integra et sensibilis usque ad
oculum et fit visio manifesta; veruntamen non ita perfecta
sicut quando oculus videt per lineam rectam, quia reflexio
debilitat speciem, ut dictum est in libro de Multiplicationibus 1 .
Et quoniam, si species transiret per medium speculi faceret
angulum a aequalem angulo incidentiae qui est
b, per quintam decimam 2 primi Elementorum
Euclidis, quae dicit angulos oppositos esse
aequales, oportet quod angulus reflexionis, ut d,
sit aequalis angulo incidentiae, quoniam qualem
angulum constituent infra speculum, talem con-
stituit citra. Et hoc adhuc probatur leviter 3
sic : Sit a b c speculum planum, et d sit visibile,
et e sit oculus, et sint a b et b c aequalia. et d a et
e c sint perpendiculares et aequales, et d b sit radius incidentiae,
be sit radius reflexionis, tune cum c e et c b aequantur adadct
a b, et anguli contenti infra latera stint
aequales, quia recti sunt, oportet per
quartam primi Elementorum quod reli-
qui anguli sese respicientes sint aequales,
scilicet g et /, quod est propositum.
Si ergo trianguli sunt aequales, patet
propositum. Si autem unus sit major
Equality of
angles of
incidence
and re-
flexion, '
whether the
surface be
plane, con-
vex, or
concave.
FIG. 49.
a
b
FIG. 50.
alio, adhuc anguli incidentiae et reflexionis sunt idem, et non
mutantur, ut patet, et ideo semper stabit propositum. Sed
auctor libri de Speculis supponit triangulos esse similes, et
ideo proportio erit a b et c b, sicut et da et e c, et ideo g et f
anguli sunt aequales.
Et per hoc patet de convexis speculis et concavis. Nam a
et b faciunt aequales angulos cum speculo piano, quod est d c,
sed anguli contingentiae sunt aequales. Ergo illis separatis
1 Note the reference to this treatise as a distinct work.
a J. has xix. In Reg. the Arabic numerals 15 are given. The primitive
form of 5, l|, is always used in the oldest MSS. of Bacon, and might easily be
mistaken for 9.
3 That is, sufficiently for a persuasio preambula ; not by the elaborate experi-
mental process described by Alhazen, in the fourth book of his Optica.
K 2
T 3 2
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
ab angulis constitutis cum speculo piano, erunt residui anguli
scilicet / et g aequales, quod intendimus. Eodem modo de
FIG. 52.
convexo speculo. Nam a b cum speculo piano g f facit
angulos aequales. Ergo si eis addantur anguli contingentiae,
qui sunt semper aequales, fient a h d et b h c aequales, quod
est propositum. Sic fit demonstratio in libro de Speculis, et
in libro Alkindi de Aspectibus.
Reflexion
produces
no effect
on the
mirror.
The ray
from object
to eye is
continuous
though
bent.
CAPITULUM II.
Deinde considerandum est diligenter quod nihil est in
speculo nee aliquid in eo videtur, ut vulgus aestimat. Sed res
objecta a qua venit species videtur, sicut multis modis docet
Alhazen in quarto libro. Nam sicut terminus lineae rectae o a,
quando fit visus per earn, est ipsum visibile, sic
oportet quod terminus lineae reflexae scilicet oda,
erit a. Praeterea species non videtur nisi in casu,
et per accidens, ut superius expositum est. Item
tune esset de specie sicut esset de macula aliqua
impressa in speculo vel de parte speculi aliqua
signata, in qua imprimeretur species, sed non
oportet quod habeat situm determinatum, ut
videat maculam in speculo, vel aliquam partem ejus
signatam ; ergo nee in visu facto per reflexionem
exigitur determinatus oculi situs ; quod falsum est.
Nam nisi oculus sit in o, non videbit aliquid per reflexionem ad o.
Si enim esset alibi species haec reflexa, non veniret ad eum,
propter aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis.
FIG. 53.
PERSPECTIVE PARS TERTIA : DIST. I. 133
Multis ergo modis hoc ostendi potest, sed quia certissimum
est omnibus scientibus perspectivam, ideo non oportet amplius
immorari. Et ex hoc tune patent infinita pertractanti : nam
primo sequitur, quod species non infigitur in substantia speculi,
nee imprimitur in eo, ut aestimat vulgus, sed solum transit
per ejus superficiem usque in oppositam partem secundum
aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis.
Et cum ita sit, tune si lumen, quod venit a luna et stellis Light from
esset lux solis reflexa a superficiebus earum, ut vulgus philo- stars"and'
sophantium aestimat, tune in videndo lunam et stellam comets, and
videremus solem. Et ideo non solum patet hoc esse falsum ',
propter aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis, ut
in superioribus demonstratum est, secundum Averroen in
secundo Coeli et Mundi, sed propter causam nunc tactam.
Et eodem modo sequitur, quod cometa non fit per reflexionem
lucis Solaris a superficie stellae, secundum quod multi
posuerunt comam quam trahit cometa nihil aliud esse quam
lux solis reflexa a superficie stellae ad nos, vel quod lumen
veniens ad nos a cometa sit lux solis reverberata a superficie
alicujus stellae. Sed hoc falsum est. Nam tune in videndo
cometam videremus solem, quod falsum est. Et cum iris
nihil aliud sit quam imago solis reflexa a nube rorida, ut
omnes aestimant et certum est, sicut probatur inferius in
Scientia Experimentali, tune in videndo nubem videremus
solem, et nihil aliud ; quod tamen videtur absurdum, cum
visus aestimet se videre colores et arcum coloratum. Sed in
sole nee est talis figura, nee sunt ibi tales colores. Sed de hoc
certificabitur posterius sermone latiori.
Et cum his sciendum est, quod res non apparet visui per Apparent
reflexionem in loco suo, quia visus est assuetus videre per ^^^
object.
1 See vol. i. p. 129; also note on p. 113 of this volume as to the difficulty of
reconciling these statements with Bacon's lucid explanation of the moon's
phases. What he says here as to the non-existence of the sun's image in the
moon is explained to the modern mind by what is said in the first chapter of
the present section, in which the difference between rough and polished surfaces
with regard to reflexion is now spoken of. But the mediaeval mind found
a difficulty in conceiving the surface of any one of the heavenly bodies as being
other than perfectly smooth and uniform. Cf. the discussion in the Paradiso
(Cant. ii. 49-148) as to the lunar spots.
134 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
lineas rectas in extremitatibus earum, et ideo non percipit
incurvationem reflexionis ; et propter hoc aestimat rem esse
semper in radio visuali, et locum imaginis, quam vocamus
apparitionem rei, esse in aliquo puncto ejus. Ad hoc facit
quod visus fit extramittendo, et ideo in directione speciei
oculi judicat visus esse rem. Sed tamen non semper in
eodem loco, sed ut in pluribus 1 , in concursu radii visualis cum
catheto, qui est perpendicularis ducta a re super speculum.
Et aliquando non in concursu illo, sed in solo radio visuali,
quia potest aequidistare catheto, ut in speculo concavo, sicut
exponetur. Et quando concurrit cum catheto tune variatur
ejus concursus multis modis. Nam aliquando retro caput
concurrunt, aliquando in oculo, aliquando in superficie speculi,
aliquando in speculo, aliquando ultra speculum, et hoc diver-
simode. Nam contingit quod tantum ultra appareat res,
quantum ipsa distat a speculo aliquando, et haec diversitas
accidit propter diversitatem speculorum. Propter quod ad
illam accedendum est.
CAPITULUM III.
Seven Specula 2 ergo sunt septem, in quibus visus secundum
varieties of
mirrors. auctores perspectivae variatur, scilicet sphaenca, pyramidalia,
columnaria, extra et intra polita, et haec sunt sex ; septimum
est planum. Nam quodlibet de primis potest esse concavum
quod est intra politum, vel convexum quod est extra politum,
et sic sunt sex ; planum vero unam habet dispositionem. In
his ergo volo secundum sententias auctorum Perspectivae et
1 i. e. in the ordinary case of plane mirrors. The concursus spoken of is, of
course, that of the perpendicular from the object with the visual ray, supposing
these two lines produced behind the mirror.
2 The third and fourth discourses of Ptolemy's Optics are devoted to the study
of reflexion (pp. 60-142). He (or rather the Latin translation from the Arabic)
speaks of it as reverberatio radii ; the words reflexio or flexio being used for
refraction. Bacon has called attention to the confusion thus caused (Mult. Sp.
pt. ii. cap. 2).
Alhazen occupies his fourth, fifth, and sixth books (128 closely printed folio
pages) with the investigation of reflexion ; dealing successively with the seven
kinds of mirrors here spoken of. Geometrical problems of great intricacy are
raised, as Cantor has remarked ; Gesch. der Mathem. i. p. 677.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. L
praecipue Ptolemaei et Alhazen, revolvere quantum possum
brevius modos videndi secundum diversitatem speculorum.
In planis ergo speculis minimus error accidit, quia res Plane
apparent in figura et quantitate debita. Solus enim situs m
variatur, quia dextra apparent sinistra, et e converso, ac
superiora inferiora, unde turres videntur in aqua eversae, cum
fiat reflexio a plana superficie aquae. Est tamen in planis
speculis error communis qui est in omnibus, scilicet quod
res non apparet in loco suo, nee locus imaginis est ibi.
Cum autem dicimus locum imaginis, vocamus apparitionem
rei, nihil enim aliud intelligimus per vocabulum. Nee res ergo
in his speculis nee locus imaginis apparent in loco rei, sed
in radio visuali semper, propter duas causas dictas. Sed in
planis apparitio determinatur in concursu radii visualis cum
catheto, tantum scilicet ultra speculum, quantum res visa
distat a speculo ; quod non reperitur in aliis speculis. Et hoc
probari potest per demonstrationem. Nam
sit a res visa, o oculus, a d cathetus, o d radius
visualis. Dico quod d b aequatur ipsi a b. Sed
b d est distantia imaginis rei a superficie
speculi, et a b est distantia rei ab eadem super-
ficie speculi ; veruntamen ultra speculum ap-
paret, quantum distat a speculo. Nam e et/
anguli, cum sint recti, sunt aequales, et g et h
aequantur, per xv primi Elementorum Euclidis,
et h et c sunt aequales, quia sunt anguli inci-
dentiae et reflexionis. Ergo patet, quod c et^
aequabuntur. Cum ergo e et g anguli tri-
anguli eg d aequantur / et c angulis trianguli
a cf, et latus interjacens est commune utrique triangulo,
patet per xxvi primi Euclidis triangulos istos aequari
in omnibus. Ergo a b et b d latera erunt aequalia. Quare
visus aestimat rem esse tantum ultra speculum in continuum
et directum quantum est citra, in speculis planis. Et per
hoc et superius dicta eliditur error multorum, qui credebant
speciem rei secundum veritatem esse ibi, et difTundere se
per medium speculi et apparere ibi. Sed non est ibi species
visibilis, ut dictum est, nee ingreditur speculum quatenus fiat
FIG. 54.
136
OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
Spherical
convex
mirrors.
Convex
cylindrical
mirrors.
visio per hujusmodi ingressum, sed solum transit per super-
ficiem speculi usque ad terminum reflexionis in parte opposita
ad aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis. Unde
non videtur locus imaginis esse in conjunctione radii visualis
cum catheto propter veritatem existentiae ejus ibi, sed
propter apparentiam tantum.
Et in sphaericis etiam extra politis secundum judicium
visus apparet res in concursu radii visualis cum linea ducta
a re in centrum sphaerae, qui concursus potest esse ultra
speculum, vel intra, vel in superficie speculi. Et sic intellige
in columnari et pyramidali. Omnes autem errores qui sunt
in planis, accidunt et in convexis, et plures, quia in his fre-
quenter res visa apparet minor quam sit ; aliquando tamen
aequalis vel major, sed rarissime. Minor autem apparet ideo,
quia minor est latitude superficiei speculi a qua reflectuntur
radii ad oculum concurrentes quam in speculis planis ; radii
enim reflexi a convexo magis disgregantur quam a piano ; ut
ergo in visu currant sicut a piano, oportet quod a breviori
superficie fiat reflexio quam a piano. Repraesentatio autem
idoli sequitur conditionem reverberantis superficiei. In his
ergo speculis pene nihil apparet secundum quod est, excepta
ordinatione partium, quae talis est in speculo sicut in re. In
istis recta apparent curva ; cum enim reflexio sit ad super-
ficiem convexam radiorum extremorum, termini magis distant
a centre oculi quam extremitates radii medii, et quod accidit
in verticatione judicatur inesse rei. Rarissime tamen contingit
recta apparere recta, quando scilicet visus fuerit in superficie
in qua sunt linea visa et centrum sphaerae. Cujus demon-
stratio mathematica difTusior est quam sit nunc opus 1 . Iterum
notandum, quod in speculis convexis minor est distantia idoli
a speculo quam rei visae, cum tamen in planis sit aequalis :
cujus causa est, quia in convexis citius concurrit radius cum
catheto quam in planis, ut patet inquirenti.
In columnaribus extra politis idem error accidit qui in con-
vexis sphaericis, et plures. In his enim res visa longe apparet
1 One of many indications that the limit of Bacon's mathematical attainments
is not to be defined by the Opus Majus.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. I. 137
minor quam in convexis 1 . Cujus causa patet consideranti
diversitatem hujus et illius superficial. In his ergo maxima
apparent minima, et recta multo curviora quam in convexis.
Sed notandum quod in his aliquando fit reflexio a longitudine
columnae, ut cum linea visa aequidistat lineae longitudinis
columnae, et tune est reflexio sicut a planis, hoc excepto, quod
quia linea, a qua fit reflexio, habet latitudinem, et apparet
linea visa aliquantulum curva, aliquando fit reflexio a trans-
verso columnae, et tune est imago turpissima et brevissima.
Aliquando vero fit reflexio a situ medio, et hoc aut magis
appropinquando longitudini aut latitudini, et sic in imagini-
bus erit.
In pyramidalibus vero extra politis accidunt similiter iidem Convex
errores qui in convexis, quia idolum minus est re visa, et recta co . nical
mirrors.
apparent curva, et diversificatur in his reflexio sicut in colum-
naribus, quia aut fit reflexio a longitudine pyramidis, aut
latitudine, aut medio modo. Iterum in his forma apparet
pyramidalis. Generaliter enim verum est, quod species com-
prehensa per reflexionem assimilatur formae superficiei
speculi. In his etiam quanto res magis distat a speculo,
tanto videtur minor, et quanto magis appropinquat, tanto
major apparet.
CAPITULUM IV.
Inter omnia specula maxima deceptio est in sphaericis Concave
concavis : accidit enim in his deceptio in quantitate sicut in JJJ^illu
aliis, quia quandoque major, quandoque minor, quandoque sive than
aequaliter ; et praeter hoc in numero, quia quandoque unum cc
apparet duo, quandoque tria, quandoque quatuor, secundum
diversos situs, ita quod hunc numerum impossibile est ex-
cedere. Item in his apparet partium inordinatio, quia res
aliquando apparet erecta, aliquando eversa ; et ita manifestum
est quod in his nihil apparet nisi cum fallacia. In speculis
tamen concavis lineae rectae quandoque apparent rectae,
quandoque convexae, quandoque concavae ; et lineae convexae
The word convex is used here only of spherical mirrors, not of cylindrical
or conical. These are spoken of extra polita or infra polita.
I3 8
OPERIS MAJORIS PARS QU1NTA.
Example
of those
illusions.
quandoque apparent convexae, quandoque concavae ; et
quandoque concavae comprehenduntur convexae ut probatur
libro sexto Alhazen, capitulo septimo ; et hoc secundum
diversitatem situs ad speculum. In his ergo speculis aliquando
cathetus aequidistat radio visuali, et tune est locus imaginis
cum puncto reflexionis, et hoc quia punctus reflexionis divi-
sibilis est, et ratione unius medietatis apparere deberet ultra
speculum, ratione alterius citra, ut patebit. Sed quia una est
forma et continua, apparet tota in media distantia, scilicet in
ipso puncto reflexionis. Sed quando concurrunt cathetus
et radius visualis, apparet res in eorum concursu, et hoc
diversimode juxta situm diversum. Aliquando enim est locus
imaginis in speculo, aliquando ultra, aliquando citra, et hoc
aut intra visum et
speculum, aut in ipso
centro visus, aliquando
retro oculum.
Quae omnia patent
in figura subscripta l .
Nam forma reflectitur
ab e ad a per e a
radium aequidistantem
perpendicular! / d, et
z apparet in e ; et m
reflectitur ab n ad #,
et concurrit cum per-
pendiculari m / ; et k
reflectitur a puncto c
ad oculum a, et apparet
in s ; et q cadit in g,
et reflectitur in a,
concurrit autem cum
catheto retro oculum,
scilicet in o ; et z
cadit in e, et reflectitur ad oculum. Nusquam vero concurrit
a e radius cum catheto ducto a puncto z per d, nisi in ipso
1 The points which this figure is intended to illustrate are discussed with very
much greater fullness by Alhazen, lib. v. prop. 60, whose exposition is copied
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. I. 139
centre oculi, unde ibi apparet z. In his autem omnibus
diversitatibus apparitionum nusquam apprehenditur veritas
imaginis nisi cum ejus locus fuerit ultra speculum, aut inter
visum et speculum ; unde ea quae apparent in centro oculi
aut retro caput apparent non certificata. Visus enim non est
natus apprehendere verticationem formarum, nisi sibi sint
oppositae. Cum autem oculus est in centro speculi concavi,
ipse sibi tantum apparet : nulla enim reflectitur in centrum
nisi quae egreditur a centro, sola quidem perpendicularis in se
redit. Si autem ponatur oculus in peripheria vel extra, ipse
sibi non apparet, sed est reflexio in partem oppositam. Si
vero ponatur infra peripheriam, nihil apparet eorum quae sunt
in semidiametro in qua est. Si autem visibile aliquod ponatur
in centro, videri non potest reflexione, ejus enim species non
reflectitur nisi supra se.
De numero imaginum sciendum, quod quando ita situatur
oculus, ut a quatuor partibus speculi fiat reflexio formae
ejusdem rei, et in diversis locis fuerit concursus singulorum
radiorum cum catheto quatuor erunt imagines, quando a
tribus tres, quando a duobus duae, quando ab uno una, ut
subtilissime declaratur libro quinto parte secunda *. Et nota
quod omnes demonstrationes loca reflexionis rimantes hoc
inquirunt, scilicet, ubi angulus incidentiae possit esse aequalis
angulo reflexionis, et quot sunt tales puncti sub eodem
situ et respectu ejusdem oculi, tot imagines simul apparent ;
si tamen radii in diversis locis concurrant cum perpendiculari
distantia sensibili. Quando enim remotio puncti visi major
fuerit ab uno oculo quam ab alio, erunt loca imaginum
diversa respectu utriusque oculi, sed imperceptibiliter remota,
propter quod apparent una.
Notandum quod djversimode reflectuntur a speculis con- Contrast
cavis propinque et longe distantia ; quod patet ex undecima
by Vitello or Witelo, Bacon's contemporary, in the eighth book of his Option,
prop. ii. The figure in the text, copied from the contemporary MS. Reg., is
more accurate than that of J. But the explanation is too condensed to be
intelligible.
1 Cf. Alhazen, lib. v. prop. 70, 71, 73 (corresponding to Vitello, lib. viii. prop.
24, 25, 26).
r 4 o
OPER1S MAJORIS PARS QUINTA.
imity in
concave
mirrors.
and prox- propositione de speculis l . Visibile enim e d cadit in speculum
per radios concurrentes in z, licet enim ab omni puncto fiat
reflexio, tamen soli se intersecantes concurrunt a tanta dis-
tantia in oculo. Visibile enim k n, quod est intra radiorum
confluentiam, apparet aliter quam est ; quia universaliter
r altitude et profundi-
tas, quae sunt intra
radiorum confluen-
tiam, apparent ever-
sae ; quae autem ex-
tra, apparent erectae
sicut sunt, ut dicit ilia
propositio. Quod
patet, quia radius b a,
qui est elevatior, re-
flectitur ad e, quod
est superius in re visa
et superius cum ca-
theto concurrit, quia
in /, et bg> qui est
inferior radius, reflec-
titur ad d punctum
in visibili e d, et in-
fenus concurrit cum
catheto ut in m, unde
apparet res sicut est.
Sed bg radius inferior
reflectitur usque ad ,
quod est superius in
FlG -5 6 - visibili k n, et b a
radius ad , unde necessario k apparet in/, et n in c 2 , et ita res
eversa. Et currit haec demonstratio juxta hoc primum primi
1 The proposition illustrated here is discussed in Catoptrica attributed (though,
according to Heiberg, wrongly) to Euclid (prop, xi and xii). See Heiberg's
Prolegomena to Euclid's Opttca, p. xlix. Cf. Vitello's Optica (viii. 52 and 53).
Bacon's criticism of the two figures given in the Catoptrica is just. In his own
figure the lines el and dm passing through the centre/ are of course vertical
to the mirror.
2 Reg. has n in c. J. has nc.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. I. 141
libri de visu, ' sub elevatioribus radiis visa elevatiora apparere,
sub humilioribus humiliora 1 .' Sed tamen considerandum
quod male figuratur demonstratio in libro de Speculis, quia
catheti debent cadere in centrum sphaerae, quod ibi non
servatur, et ideo hie pono rectam figurationem.
In speculis columnaribus intra politis accidunt similia ut
in speculis concavis tarn in quantitate rei visae, quam in
numero imaginum : quoniam eversione visibilium fit etiam
diversimode reflexio in his, ut in columnaribus exterioribus,
a longitudine, latitudine, a situ medio ; et juxta hoc diver-
sificantur imagines et variantur nihilominus loca imaginum,
secundum diversitatem situs respectu columnae, sicut in con-
cavis sphaericis. In pyramidalibus concavis accidunt similia
ut in columnaribus et sphaericis concavis ; variatur etiam in
his reflexio, ut in pyramidalibus extra politis, a longitudine,
latitudine et medio modo ; et juxta hoc diversificantur imagines
in figura et quantitate.
CAPITULUM V 2 .
Et juxta jam dictas reflexiones possumus adhuc aliqua alia Depen-
proponere exempla speciosa in rebus natural ibus. Nam cum ^"our^n
saepe dictum sit quod ex diversitate casus lucis et reflexionis the angle of
a coloribus et rebus ad oculum apparet diversus color et m
diversa lucis relucentia in rebus lucidis, intelligendum est
quod hoc est propter casum et reflexionem ad angulos
diversos. Nam quando incidit et reflectitur ad angulos rectos
fortior est actio lucis, et quando ad angulos minus rectos
debilior, et quando ad angulos multum acutos tune multo
debilior, et sic lux cadens diversimode potest vel manifestare,
vel occultare, vel mitigare intensionem coloris, vel augmentare
in diversis modis, ut patet in collo columbae et canda pavonis,
et multis rebus. Non tamen dico, quin 3 veri colores sint in
1 Vid. Eucl. Optica, def. 5 viroKfiaOu . . . rd ftiv VTT^ utrewportpav cucrivuv
vpwpfva nfTtojpuTtpa <paivta6ai, rci 8t viro Tavtivoripuv ravtivoTtpa.
3 I follow O. in marking this as a distinct chapter. The subject changes
altogether. The distinction is not, however, indicated in Reg.
3 quoniam, J.
142 OPERIS MAJORIS PARS QU1NTA.
cauda pavonis et collo columbae, licet aliqui negant, maxime
de collo columbae ; figura enim determinata coloribus in cauda
pavonis manifesto continet colorem certum, sed propter
plumarum tenuitatem in collo columbae, quia non habent
spissitudinem, et propterea magnam vicinitatem, non percipi-
mus sic colores veros qui sunt in eis. Non tamen nego, quin
per diversum casum lucis ad diversos angulos nunc mani-
festentur magis colores illi, nunc magis occultentur, nunc
clarificentur et vivificentur, nunc obscurentur et debilitentur.
Et sic est in parte de coloribus iridis : nam in rei veritate non
sunt nisi secundum apparentiam quantum facit casus lucis ad
angulos determinates. Et generatio ejus est per reflexionem
non per fractionem ; quoniam variatur secundum aspectum
videntis, ut Scientia Experimentalis docebit.
illusions Ebrii vero et infirmi secundum Aristotelem tertio Meteoro-
enfeebled logicorum l , et secundum Senecam libro de Iride vident se, et
sight. videtur eis quod vident se ipsos ambulare ante se. Cujus
causam Seneca assignat 2 , dicens quod species ab eis venientes,
id est, visus eorum sunt debiles, et ideo aer licet parum
spissus potest resistere speciei et reflectere in visum, et ideo
coram se ipsis fit species in aere et redit ad oculos, et ad
totum corpus. Unde vident se sicut viderent in speculo. Et
hie solum fit visio per speciem oculi, et non per speciem rei
visae, nisi quia oculus cum toto homine videtur, et species
oculi reflectitur ad omnes partes anteriores corporis, et videtur
homo ante se, quia locus imaginis est ante hominem in
concursu radii visualis cum catheto. Quod autem solum
fiat haec visio per speciem oculi manifestum est, quia species
aliarum partium corporis et pannorum sunt fortes, ut penetrent
aerem qui speciem oculi debilem reflectit. Et per hoc mani-
festum est quod visus facit speciem suam a se. Et haec visio
debilis est quia per solam speciem oculi fit ; et species visus
magis et citius debilitatur quam alterius partis oculi, quia
oculus tenuiorem et imbecilliorem habet substantiam.
1 Lib. iii. cap. 4.
2 Seneca, Naturales Quaestiones, i. 3, quoting from Aristotle : ' Quidam hoc
genere valitudinis laborant, ut ipsi sibi videantur occurrere, ut ubique imaginem
suam cernant. Quare ? quia infirma vis oculorum non potest perrumpere ne
sibi quidem proximum aera, sed resistit.'
PERSPECTIVAE PARS TERT1A : D1ST. I. 143
Si dicatur tune quod radii visuales, cum deficiunt versus The air
coelum in profunditate aeris vel perspicui coelestis, ut dictum di sease d
est prius, possent reflecti, et similiter in aqua profunda, et tune persons
may be so
homo videret se quando aspicit a longe illam aquam profundam, densified as
quod non est verum ; dicendum, quod non accidit hoc, nisi
aer sit prope eos densus aliquantulum, quod in ebriis potest power.
esse propter humiditates vaporum vini resolutorum, et in
infirmis similiter propter vapores semper prope eos resolutos
ex morbo. Unde mali et foetidi vapores sunt semper prope
eos in aere, quibus aer inficitur prope eos et densatur. ut possit
esse vice speculi in parte sua prope illos, quod non fieret in
alia parte aeris remotiori. Et similiter aer prope terram
densatur vaporibus resolutis a terra et aqua ; et ideo ex
utraque causa densitatis potest aer propinquus habere vicem
speculi. Et ideo propter hanc difformitatem in partibus aeris
accidit quod una pars habet vicem speculi et alia non, respectu
oculorum ebriosorum et infirmorum. Sed oculus fortis
aspiciens in aqua invenit earn uniformis densitatis. Et similiter
a longe in sphaera coeli ; et non invenit ibi partem magis
densam quae vicem speculi possit habere, immo semper magis
raram, et ideo multiplicatur species usque deficiat sine
reflexione. Quod si dicatur quod oculus fortis invenit vapores
in aere et partes nubium, ut fiat reflexio ; dicendum est quod
vapores pertransit propter fortitudinem, et nubes leves et
tenues ; sed spissas non pertransit. Nee tamen se videt
propter elongationem speculi, et propter defectum plenae
politurae : non enim habent superficies politas omnino et
regulares. Distantia tamen impedit maxime, sicut si ad
unam leucam poneretur speculum magnum, vel ad duas vel
tres, quantumcunque magnum esset, non propter hoc homo
se videret ; et ideo nee per nubes, quoniam distant a
nobis circiter quinquaginta milliaria, sicut docetur in libro
de Crepusculis.
Potest vero visio infirmorum et ebriorum aliter aestimari, Another
... . x , . . . explana-
scihcet per visum rectum. Nam species eorum sunt in aere tio n O f t h e
ante eos, et quia virtus visiva est debilis ideo statim terminatur i
et fit species in aere ei pro objecto, sicut prius dictum est de
debili oculo quod videt aliquando speciem cum re ut appareat
144
OPERIS MAJORIS PARS QUINT A.
Rays from
a candle.
Scintilla-
unum duo, quae non accidunt in forti oculo propter causam
ibi datam.
Quando vero oculus aspicit candelam et demittit palpebras,
... , . .. ,. , .,. ,.
videt candelam projicere radios in modum pyramidis radiosae
cujus conus est in candela, et dispersio radiorum valde
sensibilis fit versus oculum. Cujus causa est, quod radii
candelae cadunt super cilia, et pili illi sunt politi habentes
rationem speculi, propter quod fit reflexio ab eis in oculum,
quando sic inclinantur ut oculus possit recipere radios reflexos
ad aequalitatem angulorum incidentiae. Et ideo non in
quocunque situ ciliorum hoc accidit, sed in determinate.
Quando vero homo aspicit aliquid splendidum et politum,
tion from a u f. cruce m de electro super campanile vel turrim altam, videbit
metal cross . m ...
on a tower hujusmodi corpus valde scintillare, quando radii solis vel lunae
n"otion 1W ca dunt super illud et reflectuntur in visum. Cujus causa est
sensibilis variatio anguli propter motum stellae. Nam licet
propter distantiam stellae a nobis, non percipimus motum
ejus, tamen propter mediocritatem distantiae corporis talis
scintillantis possumus judicare de casu lucis secundum
angulos variatos ad motum stellae, et ideo videtur projicere
radios secundum diversa loca et scintillare. Si enim
imaginaremur rotam, cujus centrum esset centrum mundi, et
circumferentia esset coelum motum, tune licet radii extensi a
centro usque ad circumferentiam, id est, rami seu baculi infixi
in centro et deducti ad circumferentiam, non apparerent
moveri prope circumferentiam propter distantiam visus,
videntur tamen sensibiliter moveri circa centrum ab oculo
posito prope illud. Et ideo similiter radii solis cadentes
super rem hie inferius facient sensibilem variationem anguli,
licet in sole non appareret nobis motus. Et hie est novus
modus scintillationis quod promisi in praecedentibus me
fore dicturum 1 .
Double
immersed
in water.
CAPITULUM VI.
Est autem vulgatum apud perspectives, quod speculo posito
m vase habente aquam, cum duplex appareat ibi imago, una
1 See the concluding sentence of the chapter on Scintillation, p. 126.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. I. 145
erit soils, alia erit alicujus stellae existentis prope solem.
Sed stella fixa esse non potest quia sol occultat eas, nee est
aliquis de planetis, quoniam planetae distant aliquando minus
aliquando plus. Sed imagines habent semper uniformem
distantiam. Praeterea ad lumen lunae sicut solis accidit ; item
ad lumen candelae ; quod negligunt experiri. Quapropter
non est stella quae apparet, sed est duplex imago solis vel
lunae vel candelae de duplici speculo reflexa. Nam super-
ficies aquae est specularis, et ab ilia fit una imago et alia a
speculo. Et aestimatur quod ilia quae ab aqua fit major
est et sensibilior, quoniam radius qui facit aliam imaginem
multum debilitatur propter hoc, quod primo frangitur in
superficie aquae, deinde reflectitur a speculo, tertio frangitur
ad superficiem aeris. Sed reflexio et fractio multum debilitant
speciem, ut non possit sufficienter repraesentare rem ; et ideo
est imago ilia debilior et minor et minus sensibilis. Sed
intentioni meae dominatur quod imago major fit per re-
flexionem a speculo ; quia speculum densum est et habet
plumbum ex altera sui parte quod impedit transitum speciei ;
et ideo speculum habet unde recipiat imaginem et reddat.
Nam aqua propter sui raritatem habet minus de natura
speculi, et ideo debilem reddit imaginem. Quod autem ob-
jectum est de fractionibus ; dicendum est quod debilitatio
quae accidit per eas non facit minorem imaginem quam
ab aqua, sed minorem quam fieret l si speculum esset in sicco
extra aquam.
Aestimatur vero a vulgo quod omnino verum sit quod in images
speculo fracto apparent tot imagines quot sunt partes fractae. ture a m i r .
Sed non est ita nisi quando partes fractae non recipiunt ror -
eundem situm sed diversum. Si enim retineant eundem
situm quern habuerunt in speculo integro, non apparebit
nisi una imago, quia species veniens fit una et remanet una
sive fuerit integrum speculum sive fractum, dummodo partes
retineant situm suum eundem ; quia punctus reflexionis est
unus, et unus locus est in quern cadit. Quando vero partes
speculi fracti recipiunt diversum situm, tune species necessario
1 fieret, Reg. J. has faceret.
VOL. II. L
146 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
mutatur, quia locus ejus in quern recipiuntur diversus est, et
puncta reflexionum sunt diversa et in diversis locis, et ideo
diversae apparent imagines.
DISTINCTIO SECUNDA.
Tertiae partis, quae est de visu fracto, habet quatuor capi-
tula. Primum est in universal! de visione per fractionem l .
CAPITULUM I.
Refraction Manifestato quomodo visio fiat per lineas rectas et reflexas,
falling nunc tertio manifestandum est, quomodo fiat per fractas. Et
obliquely licet istud sit difficilius praedictis, tamen jam habemus magnam
on the eye. , . , . , . . t . , .
dispositionem ad sciendum per praedicta, eo quod in mums
convenit hoc cum illis, ut in parte ilia quae est de visu recto
dictum est. Quomodo necesse est radios frangi in humore
vitreo omnes praeter axem pyramidis radiosae, quae transit
per centra tunicarum et humorum, et quod non frangitur
aliquis radius pyramidis visualis super corneam, nee humorem
albugineum, nee super anterius glacialis, quoniam tota pyra-
mis cadit perpendiculariter super ista tria corpora. Et irent
radii in centrum eorum, nisi occurrerent humor vitreus ante
punctum illud, et ideo abscinditur necessario conus pyramidis,
et fit curta pyramis et detruncata. Possunt autem multa
videri praeter ea a quibus venit haec pyramis ; sed non per
radios reflexes super oculum, quia tune recederent ab eo ; et
ideo per fractos. Nam sit a c anterius glaciale et b d cornea,
et f e o pyramis radialis, tune / n radius venit a re visibili
1 Refraction, always spoken of by Bacon as /radio, is discussed in the fifth
discourse of Ptolemy's Optica, and in the seventh book of Alhazen. There is
no mention of it in Euclid or in any of the works which pass under his name,
though as has been already said, the word refringere and its derivatives are
used in the mediaeval translation of Catoptrica to describe reflected rays ; the
Greek original being ava.K\av, avatcXaais, &c. By Ptolemy the words /radio or
flexio are used of both reflexion and refraction : the first being distinguished as
reverberatio radii, the second as penetratio radii.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. II.
extra pyramidem visualem, qui non cadit super corneam
perpendiculariter, nee ingreditur foramen uveae, aut si in-
grederetur non iret ad glacialem, sed transiret ultra usque
ad latus oculi, sicut ad / punctum.
Ergo, cum virtus visiva non sit nisi
in glaciali, non videbitur p per
radium //; sed quia cornea est
densior acre, et/ n radius non cadit
perpendiculariter super corneam,'
licet cadat infra pyramidem ante-
quam venit ad corneam, oportet
quod frangatur in ingressu ejus.
Similiter si a puncto extra pyra-
midem radialem cadat radius super
corneam, et extra pyramidem
visualem, ut qd, non ibit in s, sed
FIG. 57.
frangetur in d puncto in superficie corneae, inter incessum
rectum d s, et inter perpendicularem do, usque ad z punctum
in glaciali. Et sic videbitur / inter incessum rectum qui
est n I et perpendicularem
ducendam a loco fractionis qui
est n o, et ibit fractio usque
ad k punctum in glaciali, et sic
videbitur/ per radium fractum
scilicet p k. Et ideo minus
bene videtur quam res quae
sunt in basi pyramidis, quoniam
illae videntur per radios rectos
et perpendiculares. Et eodem
modo est de q visibili, ut patet
ex figura.
Similiter quicquid videtur FlG - 58.
per radios rectos et reflexes, videtur necessario simul per
fractos, et sic certius videtur, quia duplici modo ; et in hoc
completur bonitas et certitudo visionis. Nam p punctus
videtur per radium perpendicularem/^, quae vadit in centrum
0, et nihilominus videtur per p e. Nam / a non vadit in d,
sed frangitur in a puncto corneae, inter incessum rectum a d,
L 2
148 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
et perpendicularem a o usque in e punctum in superfine
glacialis.
These Et non solum videtur/ per unum radium fractum, sed per
refracted M^tos. Nam ab ipso p possint infiniti declinantes protrahi
rays take ad superficiem corneae, et quaelibet illarum frangetur et cadet
vision! * n foramen, ut veniat ad aliquem punctum glacialis, sicut patet
in radio / b ; nam non vadit in c, sed frangitur in b puncto
corneae inter incessum rectum qui est b , et perpendicularem
quae est b 0, ut vadat in / punctum glacialis, et sic est de
infinitis. Et ideo multum melioratur et completur visio per
hujusmodi radios fractos infinites in quibus omnis res visa
videtur, praeter hoc quod videatur per radium perpendicu-
larem. Praeterea scietidum est quod aliquod quod objicitur
foramini potest videri fracte et non videbitur recte, quando
scilicet aliquod obstaculum parvae latitudinis interponitur ; ut
festuca parva stans contra oculum inter ipsum et aliquod
visibile impediet transitum speciei alicujus partis ejus direc-
tum. Et tune radii declinantes cadent super corneam ab ilia
re ; quia praeter unam perpendicularem quae caderet nisi esset
obstaculum, cadunt infinitae declinantes, ut nunc visum est.
Et ideo videbitur solum per radios fractos et non per rectos,
ut patet per experientiam, si quis teneat inter oculum suum
et aliquam rem festucam vel acum ; et praecipue ad candelam
potest hoc experiri.
CAPITULUM II.
De diversitate apparitionis loci imaginis per fractionem in
planis.
Refraction Sciendum vero quod visio per fractionem est in concursu
surfaces. rac * n ' visualis cum catheto, sicut dictum est de reflexione.
Sed hoc potest esse modis variis et mirabilibus. Quatenus
autem omnem diversitatem hujusmodi apparitionis compre-
hendamus, oportet considerare quando in planis corporibus et
concavis et convexis accidit hujusmodi diversitas. Et secun-
dum hoc quod oculus est in medio subtiliori vel densiori, et
res visa e contra. Si vero oculus sit in perspicuo subtiliori
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. II. 149
\ OCULUS J
x^o^x
//V CORPU8
/I VV SUBTILIUS
et inter oculum et rem visam sit medium densius, ut aqua
planae superficiei vel crystallus, vel vitrum, et hujusmodi alia
perspicua, tune res apparet longe
major quam sit : nam videtur sub
majori angulo, et satis propinquius
quam si medium esset uniforme.
Cujus demonstratio patet in figura m
ista. Nam f visibile videbitur in d>
ubi radius visualis a d concurrit cum
catheto f h ; et similiter g apparebit
in c, ubi a c radius visualis concurrit
cum g m catheto \ et ideo tota res
% f apparebit in loco c d propin-
quius oculo, et videbitur sub majori
angulo, quam si corpus unum esset.
Nam sub angulo o ap videbitur per
FIG. 59.
haec duo corpora, sed sub angulo g a f videretur per unum
medium sine fractione. Si vero oculus sit in densiori medio,
et res visa in subtiliori, tune est e
contra. Nam res videbitur minor,
turn quia sub minori angulo vide-
bitur, turn quia remotius apparebit.
Nam o videbitur in h, et/in k ultra
rem visam, ita quod o f apparebit
in k h : nam radius visualis a b con-
currit in h cum catheto h c t et radius /
visualis a d concurrit in k cum
catheto pfk; et sub minori angulo
videtur, quam si per unum medium
videretur. Nam nunc videtur res
tota sub dab angulo propter frac-
tionem ; et sine fractione videtur
subfa o angulo majori.
1 This reading of Reg. is obviously right. J. has g in catheto.
U
S CORPUS
UBTILIUS
FIG. 60.
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
CAPITULUM III.
De diversitate loci imaginis in sphaericis.
Refraction Si vero non sint corpora plana per quae visus videt sed
1Cal sphaerica, tune est magna diversitas. Nam vel concavitas
corporis est versus oculum vel convexitas. Si concavitas tune
est quatuor modis. Nam duobus modis est, si oculus sit in
subtiliori medio, et duobus modis si in densiori. Si ergo
oculus sit in medio subtiliori, et concavitas medii sit versus
FIG. 61.
FIG. 62.
oculum, potest oculus esse inter centrum medii et rem visam,
aut centrum inter oculum et rem visam. Et non fiat hie vis de
centro medii densioris vel subtilioris, quia idem est centrum
utriusque, et concavitas utriusque est versus oculum, quia idem
est centrum sphaerici continentis et contend. Ponam ergo
primo omnes istos modos, deinde exemplificabo in figuris ;
nam sic oportet fieri propter canonum singulorum parvitatem
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. II. 151
et figurarum magnitudinem l . Et haec omnia patent in his
figuris, quae hie ponuntur secundum ordinem octo articulo-
rum praedictorum.
Si ergo oculus sit in subtiliori mcdio et concavitas sit
respectu oculi, et oculus sit inter centrum et rem visam,
videbitur res propinquius quam sit. Nam angulus visualis sic
erit major, quam si lineae rectae trahantur ab oculo sine
fractione ad extremitates rei, et sub majori angulo, et tamen
imago minor est re ipsa. Si vero oculus sit in subtiliori
medio et concavitas sit versus oculum, et centrum densioris
Eight cases
refracting
concave to
the eve ;
FIG. 63. FIG. 64.
corporis sit inter oculum et rem, adhuc videbitur res propin-
quior. Sed angulus erit minor, et imago minor. Si vero
oculus sit in densiori medio, et concavitas versus oculum, et
oculus sit inter centrum concavi corporis et rem, turn res
videbitur ultra locum suum remotius, et sub minori angulo, et
imago erit major. Si vero centrum corporis concavi sit inter
oculum et rem visam, caeteris conditionibus remanentibus,
adhuc res visa videbitur remotius et sub angulo majori, et
imago erit major.
1 Each of the following eight figures in Reg. covers one side of a folio. In
a side note on each of the eight pages, the point to be illustrated is briefly
stated : thus on the first (answering to fig. 61 in this edition) are the words,
* Exemplum quum oculus est in subtiliori medio et concavitas est versus oculum,
et oculus est inter centrum et visibile' ; and so with the others. The words sub
signo appended to the chapter in J. are unintelligible.
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
four cases Si autem convexitas corporis sit versus oculum, erit
surfaces* s ^ m ^ iter quatuor modis : nam duobus, si oculus sit in
subtiliori medio, et duobus, si oculus sit in grossiori. Si
MEDIO SUBTILIORI
FIG. 65.
FIG. 66.
ergo oculus est in subtiliori medio et convexitas medii in quo
res est sit versus oculum, tune potest res visa esse inter
centrum et oculum, vel centrum inter oculum et rem visam.
OCULUS IN DENSICRJ
OCULUS IN DENSIORI
FIG. 68.
Si res sit inter oculum et centrum, tune imago erit propinquior
et major et angulus major. Si centrum fuerit inter oculum et
rem visam, erit adhuc imago major, et angulus major. Sed
locus imaginis erit remotior. Si autem oculus sit in medio
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. II. 153
densiori, et res visa sit inter oculum et centrum, imago erit
remotior et minor, et sub minori angulo videbitur. Si vero
oculus sit in medio densiori, et centrum sit inter oculum et
rem, erit imago propinquior et minor et sub minori angulo
videbitur, et quantitas anguli sub quo videtur res cognoscitur
esse minor quam deberet esse, si medium esset unum. Et hoc
etiam est quando continet angulum ilium, quern faciunt lineae
incessus recti, et terminantur extra ipsum ad alium punctum ;
major vero perhibetur, ut patet in figura prima, quando infra
ipsum concurrit ad punctum alium, sed tune angulus quern
lineae incessus recti faciunt est minor quam angulus sub quo
videtur res, et ideo angulus sub quo videtur res est major
quam si esset medium unum. Nam l tune videtur sub angulo
b c a contento sub lineis rectis. Et in figura sequenti sub
angulo cap contento ex lineis rectis videretur, si medium
esset unum, et ita sub majori angulo quam sit angulus
contentus ex lineis fractis sub quo videtur res per duo media.
Et secundum hunc modum intelligendum est, in aliis omnibus
sequentibus figuris.
CAPITULUM IV.
De exemplis penes hujusmodi fractiones.
Descriptis his figuris circa modum videndi per fractionem Applica-
possunt poni exempla in rebus visis. Et primo de baculo nTtural
qui videtur fractus, quando una pars est in acre et alia pars in pheno-
. . mena.
aqua, et oculus est in acre. De hoc enim est vulgata contentio An oar
apud philosophantes quando disputant de quolibet, et nunquam
solvitur apud vulgus eorum, quia nesciunt hanc tertiam partem
Perspectivae. Quando autem oculus est in eodem medio cum
superiore parte baculi, videbit ipsam per visum rectum, sicut
est. Sed quando oculus est in subtiliori medio respectu partis
inferioris baculi, quae est in aqua, primus canon supradictus de
medio piano, vel quintus de medio densiori in quo res est cujus
convexitas est versus oculum, habet hie locum 2 . Nee est vis
1 Cf. fig. 61 and 62. Cf. fig. 59 and 65.
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
de qua loquamur hie in aquis fluminum et fossarum consuetis,
quoniam licet aqua habeat naturaliter superficiem convexam
ubicunque sit propter hoc quod semper fluit ad locum
inferiorem, ut in superioribus est declaratum ', tamen aquae
consuetae in fluminibus et fontibus et caeteris concavitatibus
apud nos habent quantum ad sensum superficiem superiorem
planam. Et quocunque modo loquamur oportet quod res visa
in aqua appareat propinquius oculo quam sit ejus locus verus,
et major, sicut patet in utraque figuratione. Et ideo pars
baculi, quae est in aqua, non apparebit visui in continuum et
directum alterius partis,
f\ f J sed propinquius oculo, et
ideo necesse est baculum
apparere in figura curva,
et angulari, ac si esset
fractus in ingressu aquae,
quod patet in figura. Nam
sit f & baculus, a oculus,
et h m superficies aquae,
b faciet speciem suam us-
que ad c, sed non ibit in
o per incessum rectum,
sed frangetur in medio
subtiliori usque a, ut in-
cessus rectus sit inter
fractionem et perpendicu-
larem ducendam a loco fractionis quae est^. Sed res apparet
in concursu radii visualis cum catheto, et cathetus est b d /,
atque concurrit radius visualis a c in d puncto catheti. Ergo
b extremitas baculi videbttur in d, et eodem modo quaelibet
particula ipsius quae est in aqua videbitur in directo ipsius d.
Ergo totum quod est in aqua apparebit in linea n d. Quare
baculus totus videbitur in f n d linea, et ideo in linea curva
habente angulum in ;z, et sic fractus apparebit. Et cum homo
possit videre in aqua, tune per artificium debitum sciens
morari infra aquam videret baculum fractum in superficie
aeris, sicut nunc videt in aqua propter canonem secundum de
1 Cf. vol. i. p. 158.
P'IG. 69.
PERSPECT1VAE PARS TERTIA : DIST. II. 155
corpora piano cum ejus figura, vel propter canonem tertium
cum sua figura, ubi oculus est in medio densiori cujus con-
cavitas est versus oculum 1 .
Similiter accidit, si in vas mittatur aliquod sumaturque Object in a
distantia ut jam non videatur, eodem spatio existente inter ^red "
videntem et vas videbitur quod immissum est, si aqua infun- viable by
datur, ut dicitur in principio libri de speculis 2 . Et hoc quilibet wa ter.
potest experiri, licet inexpertis videatur mirabile vel magis
falsum : cujus causa ex canonibus memoratis, scilicet primo
de planis et quinto de concavis, manifesta est. Nam propter
hoc quod oculus est in subtiliori medio, et res in grossiori,
oportet quod res appareat propinquius et elevatius versus
oculum, ubi est concursus radii visualis cum catheto, et ap-
parebit major. Quapropter videbitur visui quod res posita
in vas elevatur a fundo vasis usque ad superficiem aquae.
Nee est haec alia figuratio quam quae in praedictis locts
facta est, et ideo ilia sufficit.
Si vero aspiciamus solem vel lunam et Stellas in oriente Apparent
et occidente mediantibus vaporibus aqueis, sicut saepe ac-
cidit in aestate et autumno, videmus ista luminaria insolitae moon near
magnitudinis, ut quilibet experitur. Sed causa hujusmodi
accipitur ex canone primo cum ejus figura 3 , ubi oculus est in
medio subtiliori, et res in medio densiori, cujus concavitas est
versus oculum, et oculus est inter centrum et rem visam,
Nam hujusmodi vapores sphaerici sunt et concentrici mundo,
quia aequaliter recedunt a centro ; et ideo erit eorum con-
cavitas versus oculum, et oculus erit inter eos et centrum
eorum, quod est centrum mundi. Et ideo, ut patuit ex ilia
figuratione, imago rei est propinquior et sub majori angulo
videtur, et ideo major et propinquior apparet res.
Si objiciatur quod imago minor est quam res, propter quod Is this due
diceret aliquis quod minor deberet videri ; dicendum est quod objections
majoritas anguli cum propinquitate praevalet in hac parte. and replies.
1 Cf. fig. 60 and 63.
2 This observation occurs as an isolated remark in the introduction to the
Catoptrica attributed to Euclid. 'Eav tis ayyfiov (n&\r]0fi n, KOI \afly diroarTjua.
ws nr)K(Tt updoQai, rov aiirov &ITO<TTT) pares 6yros (dv vdwp (fx^^t oWrjaeiai TO
Ip&\ri04v. No conclusions seem to have been drawn from it.
8 See fig. 61.
156 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Res enim propinquior caeteris paribus apparet evidentius in
sua quantitate, et praecipue quando sub majori angulo videtur.
Si iterum dicatur, quod radii stellarum inveniunt vapores et
nubes non solum in horizonte et prope, sed versus medium coeli
et in illo medio ; sed sol quando est prope medium coeli vel
in medio non apparet insolitae quantitatis ; ergo nee prope
ortum et occasum l . Et quidam probabiliter instruct! in rebus
perspectivis aestimaverunt vapores non esse causam hujus
rei, propter hanc objectionem. Sed decepti sunt, quia aliam
causam dare non possunt : nam ilia quae prius assignata est
de magnitudine stellarum in horizonte est perpetua, haec
autem apparitio 2 magnitudinis est ad tempus, nee semper, et
ideo habet causam temporalem. Atque nos videmus, quando
aer est serenus et siccus in ortu et occasu carens vaporibus,
tune stellae habent solitas magnitudines : quando vero vapo-
rosus est, in illis temporibus accidit apparitio insolitae magni-
tudinis. Manifestum ergo est, quod vapores sunt in causa.
Objectio vero solvitur per hoc, quod radii stellarum prope
ortum et occasum cadunt omnino ad angulos obliques et ideo
franguntur in superficie aeris secundum tenorem canonis dicti.
Sed quando Stella tendit ad medium coeli, accedunt radii ad
rectitudinem angulorum, propter quod non sic franguntur ut
quando stella est in oriente. Et si objiciatur, 'quod omnes
radii planetarum franguntur circa tropicum Cancri, ut prius
habitum est, quia non cadunt in centrum mundi, sed versus
horizonta ; concedendum est : sed tamen longe minus fran-
guntur, et magis accedunt ad perpendicularitatem, quando
stella est versus medium coeli ; et ideo licet tune apparet
majoris quantitatis propter vapores, non tamen insolita magni-
tudine, de qua hie loquimur. Majoritas autem anguli fractionis
et major recessus ab incessu recto facit, quod res major ap-
paret et propinquior.
Apart from Si vero consideremus Stellas et media secundum suam
fraction "" natura ^ em dispositionem, exclusis vaporibus et exclusa reliqua
affects our causa perpetua de qua superius dictum est, tune accidit canon
1 The usual form, dicendum est, is wanting here.
2 Here, as often elsewhere, this word is frequently written in J. apericatio.
It is always apparitio in Reg.
PERSPECT1VAE PARS TERTIA : DIST. II. 157
tertius l de sphaericis corporibus, quorum concavitas est estimate of
versus oculum et oculus est in densiori medio, quoniam in niludes! 1
medio elementari, et res in subtiliori, scilicet in coelesti, et
oculus est inter centrum et visibile. Et apparebunt stellae
minores quam sunt, et quam apparerent si medium unum
esset, quoniam sub minori angulo videntur, et sic erit error
in judicio visus de stellis. Si dicatur quod imago est longe
major re, et ideo apparebit major : iterum si dicatur quod
locus imaginis est longe ultra rem, et ideo magis distare
videbitur, et ideo majora apparebunt, nam superius habitum
est quod ea quae magis videntur distare majora videntur:
dicendum est ad primum, quod quantitas anguli praevalet in
istis apparitionibus. Et ideo quia sub minori angulo videtur
stella, non obstat magnitudo imaginis ad sensum quod propter
mediorum perspicuorum transparentiam corpora interjacentia
non percipiuntur, et ideo non percipitur distantia imaginis,
quia a remotiori, ut prius habitum est, non cognoscitur a visu
nisi percipiantur corpora interjacentia. Et ideo licet locus
imaginis sit remotior, et appareat hie visui per errorem, tamen
secundum veritatem visus non percipit hanc remotionem, et
ideo non debet res apparere major propter hoc.
Si vero homo aspiciat literas et alias res minutas per medium Magnifying
crystalli vel vitri vel alterius perspicui suppositi literis, et sit lens *
portio minor sphaerae cujus convexitas sit versus oculum. et
oculus sit in acre, longe melius videbit literas et apparebunt
ei majores. Nam secundum veritatem canonis quinti 2 de
sphaerico medio infra quod est res vel citra ejus centrum,
et cujus convexitas est versus oculum, omnia concordant ad
magnitudinem, quia angulus major est, sub quo videtur, et
imago est major, et locus imaginis est propinquior, quia res
est inter oculum et centrum. Et ideo hoc instrumentum est
utile senibus et habentibus oculos debiles. Nam literam
quantumcunque parvam possunt videre in sufficient! magni-
tudine. Si vero sit portio major sphaerae vel medietas tune
1 Fig. 63. It will be noticed that what Bacon says is, that in that case the
object will be seen further off, under a smaller angle, and the image will be
greater.
2 See fig. 65.
158
OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Why a
seem
greater at
a distance
than near.
secundum canonem sextum l accidit majoritas anguli, et
majoritas imaginis, sed propinquitas deest, quia locus imaginis
est ultra rem, eo quod centrum sphaerae est inter oculum et
rem visam. Et ideo non ita valet hoc instrumentum, sicut si
esset minor portio sphaerae. Et instrumenta planorum cor-
porum crystallinorum secundum primum canonem de planis,
et sphaericorum concavorum secundum primum canonem et
secundum de sphaericis, possunt facere hoc idem. Sed inter
omnia portio minor sphaerae, cujus convexitas est versus
oculum, evidentius ostendit magnitudinem propter tres causas
simul aggregatas, ut notavi.
Quod autem candela appareat major a longe quam de prope,
dummodo non sit in superflua distantia, accidit quod non
solum videtur per radios rectos sed
fractos, et visus non percipit fractionem,
propter quod aestimat se videre per
lineas rectas ubi radius visualis con-
currit cum catheto ducta a re. Unde
res visa videtur propter hoc dilatari
usque ad g r, eo quod ejus puncta
extrema non solum videntur per a u
radium, et per c p radium aliquando,
sed per a o radium fractum in b
puncto in superficie oculi et per c d
radium fractum in m puncto, et o b
radius visualis concurrit in g puncto
cum catheto c #, et d m radius fractus
J ' 7 ' concurrit in r puncto cum catheto
a c, et ideo diameter rei visae apparet esse r g, et major
longe quam a c. Posset etiam esse alia causa praecipue
debili oculo et negligenti, quod species prope rem est fortis,
et ideo nata est terminare debilem oculum et negligentem,
et propter hoc rei quantitas videtur major secundum quanti-
tatem spatii in qua species apparet sensibilis. Multotiens
enim hoc contingit debilibus oculis et infirmis et ebriis
1 See fig. 66. By portio major sphaerae is meant here a lens of great
convexity, therefore of short radius ; so that the lens is half, or nearly half,
of the sphere.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. III. 159
et negligentibus ac languide conspicientibus rem visam.
Possunt quidem alia exempla proponi, in quibus multitude
sapientiae resplendet sicut in his ; sed quia sermo praesens
est magis persuasionis gratia quam tractatus componendi,
ideo nunc dicta sufficiant *.
ULTIMA DISTINCTIO.
De comparatione perspectivae ad sacram sapientiam et
mundi utilitates 2 , habens capitula quatuor.
CAPITULUM I.
Et jam dictum est de rebus perspectivis prout ad sapien- All that
tiam philosophiae et rerum hujus mundi cognitionem neces- [ffj 1 ^?
sariae sunt. Volo nunc in fine innuere quomodo haec of spiritual
scientia habet ineffabilem utilitatem respectu sapientiae
divinae. Et primo considerandum est, quod cui haec
scientia res naturales certificat, ut planum est per ea quae
dicta sunt, et per consequens liquet quod caeteras scientias
elucidat et declarat, necesse est quod haec scientia sit utilis
divinae veritati, propter hoc quod ilia requirit notitiam
scientiarum et rerum hujus mundi. Praeterea cum divina
sapientia absolute consideratur intelligenda et exponenda, et
ad regimen hujus mundi ordinatur, utroque modo necessaria
est haec scientia Perspectivae. Nam in scriptura Dei nihil
1 It is clear from the foregoing, and especially from the discussion illustrated
by fig. 69, that Bacon had a clear conception of an image as resulting from a series
of points, each point in the res visa being separately refracted. But he did not
apprehend the necessity for focussing an image of the object on the retina,
as was so clearly demonstrated, nearly four centuries afterwards, by Descartes
in the fifth discourse of his Dioptrique. 'We find in Roger Bacon's works,'
says Whewell (Hist, of Inductive Sciences, vol. ii. p. 275, 3rd edit.), a tolerably
distinctive explanation of the effect of a convex glass.' But of the combination
of two lenses necessary for the construction of the telescope, there is no
evidence whatever.
a Sic Reg. O. has sacram scripturam et ejus utilitates.
160 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
tantum multiplicatur sicut ea quae pertinent ad oculum et
visionem, ut manifestum est perlegenti ; et ideo nihil magis
necessarium est sensui natural! et spiritual!, sicut hujus
scientiae certitude. Quod nunc transeundo volo innuere,
quoniam non opus hie talibus multis immorari, quia scita
veritate rerum quae in Scriptura ponuntur, facillimum est
omni theologo sensus utiliter elicere spirituales. Cum enim
dicitur, 'custodi nos, Domine, ut pupillam oculi,' impossibile
est scire sensum Dei in hoc verbo, nisi primo consideret homo
quo modo pupillae custodia perficitur, quatenus ad ejus
similitudinem Deus nos custodire dignetur: quando enim
aliquid in exemplum et similitudinem proponitur, non potest
exemplatum cognosci, nisi exempli ratio habeatur. Veluti
cum dicit Dominus, ' estote prudentes sicut serpentes,' voluit
Dominus discipulos suos considerare serpentinas proprietates
in quibus prudentia ejus consistit, et columbae naturam in
qua simplicitatis suavitas reperitur.
which Sed non sciemus custodiam pupillae nisi per scientiam
6 Perspectivae. Nam pupilla est anterius glaciale, quod duobus
Optic can- humoribus ante et post innititur : et una tela et tribus tunicis
not be ap- A . . ,. n . n
predated. contmetur, insuper contmuam et supernuam mfluentiam
spirituum et virtutum recipiens a fontali plenitudine in
sectione crucea 1 consistente ; et ita septem requirit ad sui
custodiam. Haec est ergo literalis expositio, cui assimilari
spiritualem vult Psalmista cum petit custodiam pupillae
spiritualis, id est, animae ; pro qua perfecte custodienda
necessaria sunt septem, scilicet virtus, donum, beatitudo,
sensus spiritualis, fructus, et revelatio secundum modos
raptus, et insuper continua influentia charismatum gratiae a
plenitudine Crucifixi. Caeterum virtutes principales septem
sunt, ut tres theologicae, caritas, fides et spes, et quatuor
cardinales, justitia, fortitude, temperantia, et prudentia, per
quas habet nostra pupilla spiritualis custodiri. Necnon dona
Spiritus Sancti sunt septem, et petitiones Dominicae orationis
septenario concluduntur. Sed beatitudines octo sunt, ut patet
ex quinto Matthaei, et ideo septem custodiis pupillae cor-
poralis dabimus octavam palpebrarum, ut octo spiritualibus
1 The optic commissure seems to be meant.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. III. 161
totidem corporalia valeant respondere. Sensus vero spirituales
sunt quinque, et ea quae immediate deputantur ad custodiam
pupillae sunt quinque, scilicet tela, et humor albugineus, ac
tres tunicae. Nam humor vitreus potest in hac consideratione
cum pupilla intelligi, eo quod in tela araneae cum anteriori
glaciali continuetur. Et proculdubio totum vocatur pupilla,
licet specialius anterius glaciale. Vel possunt quinque anno-
tari sic, crux, humor, tela, tunica, palpebra. Nam haec quinque
sunt radices custodiae, licet in ramos aliquot et humor et
tunica dividantur. Sed fructus duodecim sunt, ut enumerat
apostolus ad Galatas v, et ideo si accipiamus pupillam stricte
pro anteriori glaciali, et consideremus omnia quae possint hie
inveniri ad custodiam ejus tarn remota quam propinqua,
inveniemus duodecim, scilicet octo praedicta, et cilia, et
supercilia, quae habent speciales utilitates in custodia oculi,
ut superius est annotatum. Atque cum nervi visuales de-
scendant ab anteriori parte cerebri, in qua sunt sensus
communis et imaginatio, a quibus fluunt virtutes et spiritus
in visum, nee compleatur visio antequam species visibilis
veniat ad ista duo, ut prius habitum est, erunt in universo
duodecim custodiae pupillae corporalis deputandae, sicut sunt
duodecim fructus in custodia oculi spiritualis. Et dictum est,
quod ad visionem exigitur non solum ut fiat intus suscipiendo,
sed extramittendo, et cooperando per virtutem et speciem
propriam : similiter et visio spiritualis non solum requirit ut
anima recipiat ab extra, scilicet a Deo, gratias et virtutes,
sed cooperetur per virtutem propriam. Nam motus liberi
arbitrii et consensus requiritur cum gratia Dei ad hoc ut
videamus et consequamur statum salutis.
CAHTULUM II.
Octo etiam exiguntur ad visionem ; scilicet lux, distantia Spiritual
et caetera praenotata, et hoc statim occurrit similiter in visu [fon^
spirituali per octo beatitudines. Sed et aliter patet illud ; nam (0 Of the
, ..... . . ... eight con-
norum octo similia de necessitate requiruntur ad visionem ditions of
spiritualem : nam sicut nihil videmus corporaliter sine luce vlslon -
corporali, sic impossibile est nos aliquid videre spiritualiter
VOL. II. M
162 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
sine luce spiritual! divinae gratiae. Et sicut distantia corporis
temperata requiritur ad visionem corporis, ut nee ex superflua
distantia videatur, nee ex nimia appropinquatione, sic spiri-
tualiter exigitur in hac parte ; nam elongatio a Deo per
infidelitatem et multitudinem peccatorum tollit visionem
spiritualem, et nihilominus praesumptio nimiae familiaritatis
divinae, et perscrutatio majestatis. Sed qui moderate appro-
pinquant pedibus ejus exclamantes cum apostolo, 'O altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensi-
bilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus,' accipient
de doctrina ejus secundum prophetam, ' et ibunt paulatim
de virtute in virtutem, donee videatur Deus Deorum in Sion.'
Et sic de aliis sex facile patet consideranti quomodo cooperan-
tur eorum similitudines in visu spiritual! ; et ideo non est
singulis immorandum.
(2) Of the Et cum triplex est visio, scilicet solo sensu, scientia, et
thrcemodes .. ... ... ... , ,
ofpercep- syllogismo : similiter necesse est homini, ut tnphcem habeat
visionem. Nam solo sensu pauca cognoscimus et parum, ut
lucem et colorem, et hoc debiliter, scilicet an sint seu quod
sint ; sed per scientiam cognoscimus cujusmodi sint et quales,
an lux solis vel lunae, an color albus vel niger. Per syllo-
gismum quidem cognoscimus omnia quae circumstant lucem
et colorem secundum omnia viginti sensibilia communia. Et
ideo prima cognitio est debilis, secunda est perfectior, tertia
est perfectissima. Similiter accidit in visione spiritual! : nam
quod homo scit solo sensu proprio modicum est, quoniam
indiget duplici cognitione praeter istam, scilicet per doctores
a juventute usque ad senium. Nam semper possumus addi-
scere per sapientiores nobis. Et ideo tertia cognitione indi-
gemus, quae est per divinam illuminationem.
(3) Of the Aliter vero triplicate visio secundum quod fit recte, fracte,
in'which eS et ren " exe - Prima est perfectior aliis, et secunda certior est,
luminous tertia incertissima. Propter hoc ostensum est superius quod
propa- 6 operatic secundum lineam rectam est fortissima, et fractio
gated. minus debilitat quam reflexio. Et haec sicut sunt in aliis, sic
sunt in visione ; et sicut in visione corporal!, sic in spirituali
oportet esse. Et hie potest fieri multiplex comparatio ; nam
rectitude visionis Deo dcbetur : declinatio a rectitudine per
PERSPECTIVAE PARS TERTIA: DIST. III. 163
fractionem, quae debilior est, angelicae naturae convenit :
reflexiva visio, quae est debilior, homini potest assignari.
Nam sicut speculum cooperatur ad visionem propter suam
aptitudinem, et dat specie! occasionem multiplicand! se in
oculum, ut fiat visio, sic corpus animatum anima sensitiva ex
sua proprietate et idoneitate adjuvat animam intellectivam in
sua cognitione, et dat ei cognitionem a parte ista quam
intellectus ex sensu corporali deprehendet. Et ideo cognitio
hominis quantacunque sit perfecta, est debilior cognitione
angelica ex hac causa, et merito dici potest specularis propter
dictam similitudinem. Loquor de homine puro cum exceptione
Beatae Virginis, et secundum statum communem hominis et
angeli. Et homo habet triplicem visionem, unam perfectam,
quae erit in statu gloriae post resurrectionem ; aliam in anima
separata a corpore in coelo usque ad resurrectionem, quae
debilior est ; tertiam in hac vita, quae debilissima est, et haec
est recte per reflexionem. Secundum quod dicit apostolus,
'videmus nunc per speculum in aenigmate, sed in gloria a
facie ad faciem,' et post resurrectionem secundum plenam
rectitudinem, et ante earn in anima secundum obliquationem
ab ilia rectitudine : eo quod non complebitur anima
plenitudine visionis antequam uniatur suo corpori, sicut nee
alias dotes habebit plenas ante illud tempus, ut theologi non
ignorant, et quia appetitus quidam naturalis 1 inest animae ad
suum corpus, qui perfici non potest nisi resurrectione. Et in
statu praesenti est visio triplex, scilicet recta in perfectis ;
fracta in imperfectis ; et in malis et in negligentibus mandata
Dei est etiam per reflexionem, secundum Jacobum Apostolum ;
nam comparantur viro consideranti vultum nativitatis suae 2
in speculo.
1 Cf. Dante, Parad. xiv. 61-66. But the poet touches the thought with
a magic finger :
Tanto mi parver subiti ed accord
E 1'uno e 1'altro coro a dicer : ' Amme,'
Che ben mostrar disio dei corpi morti ;
Forse non pur per lor, ma per le mamme,
Per li padri, e per gli altri che fur cari
Anzi che fosser sempiterne fiamme.
9 Cf. the Greek version : TO vptawirov TIJS ytviattus avrov (James i. 23).
M 2
164 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
CAPITULUM III.
Applica- Secundum vero quod sapientia Dei comparatur ad regimen
political universi, sic patenter et utiliter et ad suam pulchritudinem
problems haec scientia visionis. Et ponam aliqua exempla tarn de
of the laws , /, XT n .
of reflexion, iractione quam de renexione. JNam per renexionem contmgit
unum apparere multa et infinita ; sic enim visi sunt aliquando
in coelo simul plures soles et lunae, secundum quod Plinius
recitat in Naturalibus. Et hoc non accidit nisi quando vapor
dispositus fuit ad modum speculi, et hoc ut sit multiplex
vapor, et in diverso situ. Et quod natura potest facere, ars
perficiens naturam multo magis potest illud operari ; unde
possunt specula sic fieri et taliter poni et ordinari, quod una
res apparebit quotquot volumus. Et ideo unus homo videbitur
plures, et unus exercitus plures. Et jam praetactae 1 sunt radices
ad hoc, una scilicet de speculo fracto, cujus partes recipiunt
situm diversum, et diversae erunt imagines secundum
diversitatem fractionum ; et alia radix de aqua et speculo,
a quibus diversa imago resplendet. Si ergo ordinarentur
specula utroque istorum modorum quot voluerimus mani-
festum est, quod una res apparebit in tot imaginibus
quot cupimus, et sic pro utilitatibus reipublicae et contra
infideles possent hujusmodi apparitiones fieri utiliter et in
terrorem. Et si quis noverit aerem densare, ut reflexio
fieret ab eo, posset multas hujusmodi apparitiones insolitas
procurare. Sic vero creditur quod daemones ostendunt
castra et exercitus et multa miraculosa hominibus ; et
possunt per visionem reflexivam omnia occultata in locis.
abditis in civitatibus, exercitibus, et hujusmodi deduci in
lucem. Nam draconem, qui infecit et animalia et homines
suo anhelitu corrupit, Socrates philosophus inter latibula
montium deprehendit, sicut historiae certificant.
Similiter possent specula erigi in alto contra civitates
contrarias et exercitus, ut omnia quae fierent ab inimicis
viderentur ; et hoc potest fieri in omni distantia quam de-
sideramus ; quia secundum librum de speculis 2 potest una et
1 Pp. 144-145-
2 See prop. 13, 14, and 15, of the Catoptrica attributed to Euclid.
PERSPECTIVAE PARS TERTIA : DIST. III. 165
eadem res videri per quotcunque specula volumus, si debito
modo situentur. Et ideo possunt propinquius et remotius
situari, ut videremus rem quantum a longe vellemus. Sic
enim Julius Caesar, quando voluit Angliam expugnare, re-
fertur maxima specula erexisse, ut a Gallicano littore dis-
positionem civitatum et castrorum Angliae praevideret.
Possunt autem specula sic ordinari ut appareant quot volue-
rimus et quaecunque in domo vel platea ; et omnis aspiciens
res illas videbit secundum veritatem, et cum currat ad loca
visionis nihil inveniet. Nam sic situabunt specula in occulto
respectu rerum, ut loca imaginum sint in aperto, et appareant
in acre in conjunctione radiorum visualium cum cathetis,
et ideo aspicientes currerent ad loca visionis, et aestimarent
res ibi esse cum nihil fuerit, sed apparitio tantum. Et sic
secundum hujusmodi nunc tacta de reflexione et consimilia
possent fieri non solum utilia amicis et terribilia inimicis,
sed solatia maxima valent philosophice procurari, ut omnis
joculatorum vanitas obfuscetur ex pulchritudine miraculorum
sapientiae, et gaudeant homines ex veritate, longius exclusa
magicorum fallacia.
CAPITULUM IV.
De visione fracta majora sunt ; nam de facili patet per Similar ap-
canones supradictos, quod maxima possunt apparere minima, f^ofre^
et e contra, et longe distantia videbuntur propinquissime et e fraction,
converse. Nam possumus sic figurare perspicua, et taliter ea
ordinare respectu nostri visus et rerum, quod frangentur radii
et flectentur quorsumcunque voluerimus, ut sub quocunque
angulo voluerimus videbimus rem prope vel longe. Et sic ex
incredibili distantia legeremus literas minutissimas et pulveres
ac arenas numeraremus propter magnitudinem anguli sub quo
videremus, et maxima corpora de prope vix videremus propter
parvitatem anguli sub quo videremus, nam distantia non facit
ad hujusmodi visiones nisi per accidens, sed quantitas anguli.
Et sic posset puer apparere gigas, et unus homo videri
mons, et in quacunque quantitate, secundum quod possemus
hominem videre sub angulo tanto sicut montem, et prope ut
166 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
volumus. Et sic parvus exercitus videretur maximus, et longe
positus apparet prope, et e contra : sic etiam faceremus solem
et lunam et stellas descendere secundum apparentiam hie
inferius, et similiter super capita inimicorum apparere et multa
consimilia, ut animus mortalis ignorans veritatem non posset
sustinere 1 .
1 With the two foregoing chapters should be compared the concluding section
of Part vi, and also Bacon's letter De secretis operibus artis et naturae et de nullitate
magiae, inserted as an appendix to Brewer's work (pp. 523-551).
The exaggerated claims sometimes set up for Bacon as an inventor must not
blind us to the thoroughly scientific spirit which inspired these forecasts. It is
enough for his fame that he conceived the possibility of the telescope, and gave
solid grounds for his belief, more than three centuries before the conception
was realized. And the same may be said of many other of his anticipations of
man's mastery over physical forces.
PARS SEXTA
HUJUS PERSUASIONIS.
Et est l sexta pars majoris operis,
DE SCIENTIA EXPERIMENTALI.
CAPITULUM I.
Positis-radicibus sapientiae Latinorum penes Linguas et Experiment
Mathematicam et Perspectivam, nunc volo revolvere radices f
a parte Scientiae Experimentalis, quia sine experientia nihil pared,
sufficienter scire" l potest. Duo enim sunt modi cognoscendi,
scilicet per argumentum et experimentum. Argumentum
concludit et facit nos concedere conclusionem 2 , sed non
certificat neque removet dubitationem ut .quiescat animus in
intuitu veritatis, nisi earn inveniat via experientiae ; quia
multi habent argumenta ad scibilia, sed quia non habent
experientiam, negligunt ea, nee vitant nociva nee persequuntur
bona. t < Si enim aliquis homo qui nunquam vidit ignem
probav^t per ajgumenta sufficientia quod ignis comburit et
laedit res et destruit, nunquam propter hoc quiesceret animus
audientis, nee ignem vitaret antequam poneret manum vel rem
combustibilem ad ignem, ut per experientiam probaret quod
1 est, which is the reading of O., is obviously better than etiam.
a J. has concludere quaestionem. The text in the first edition of this part of
the work has more errors than the rest. Of the two MSS., O. and D, on which
this section almost entirely depends, the first was not known to Jebb; the second
(which I have elsewhere given reasons for thinking a copy of O.) was not very
carefully examined by him. The errors noted here often obscure, and sometimes
nullify, the author's meaning. Every correction made here, as elsewhere, is
authorized by the MSS.
168 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
argumentum edocebat. Sed assumpta experientia combus-
tionis certificatur animus et quiescit in fulgore veritatis. Ergo l
argumentum non sufficit, sed experientia.
Experiment t hoc patet in mathematicis, ubi est potissima demon-
in mathe- -. . 111 1
matics. stratio. Qui vero nabet demonstrationem potissimam de
triangulo aequilatero sine experientia nunquam adhaerebit
animus conclusion! 2 , nee curabit, sed negliget usquequo
detur ei experientia per intersectionem duorum circulorum, a
quorum alterutra sectione ducantur duae lineae ad extremitates
lineae datae ; sed tune recipit homo conclusionem cum omni
quiete. Quod ergo dicit Aristoteles quod demonstratio
syllogismus 3 est faciens scire, intelligendum est si experientia
comitetur, et non de nuda demonstratione. Quod etiam dicit
primo Metaphysicae, quod habentes rationem et causam sunt
sapientiores expertis, loquitur de expertis qui solum noscunt
nudam veritatem sine causa. Sed hie loquor de experto, qui
rationem et causam novit per experientiam. Et hi sunt perfect!
in sapientia, ut Aristoteles vult sexto Ethicorum 4 , quorum
sermonibus simplicibus tune credendum est ac si afferrent
demonstrationem, ut dicit ibidem.
Errors due Qui ergo vult sine demonstratione gaudere de veritatibus
of woeri- rerum > oportet quod experientiae sciat vacare ; et hoc patet
ment. ex exemplis 5 . Nam multa scribunt auctores, et vulgus tenet
per argumenta quae fingit sine experientia, quae sunt omnino
falsa. Vulgatum enim est apud omnes quod adamas non
potest frangi nisi sanguine hircino 6 , et philosophi et theologi
hac sententia abutuntur. Sed nondum certificatum est de
fractione per hujusmodi sanguinem, quanquam elaboratum
est ad hoc ; et sine illo sanguine potest frangi de facilL Hoc
enim vidi oculis meis ; et necesse est hoc, quia gemmae non
. possunt sculpi nisi per fragmenta hujus lapidis. Similiter
vulgatum est quod castorea quibus medici utuntur sunt testes
masculi animalis. Sed non est ita, quia castor habet ea sub
pectore, et tarn mas quam foemina hujusmodi testes producit.
1 Quo, J. ; ergo, D. and O. 2 quaestioni, J. ; conclusion!, D. and O.
3 similis, J. ; syllogismus D. and O. 4 Cf. Eth. Nic. vi. n, 6.
5 The last five words of this sentence omitted in J.
6 Cf. Plin. xxxvii. 3.
SCIENTIA EXPERIMENTAL1S. 169
Et praeter ista castorea habet mas sua testimonia in loco
natural! ; et ideo quod subinfertur est mendacium horribile 1 I
scilicet quando ipsi venatores insequuntur castorem, ipse
sciens quid quaerant dentibus abscindit castorea. Deinde
vulgatum est, quod aqua calida citius congelatur quam frigida
in vasis, et arguitur ad hoc quod contrarium excitatur per
contrarium, sicut inimici sibi obviantes. Sed certum est quod
aqua frigida citius congelatur experienti. Et imponunt hoc
Aristoteli secundo Meteorologicorum 2 ; sed pro certo non dicit
hoc, sed simile affirmat quo decepti sunt, scilicet quod si aqua
frigida et calida infundantur in locum frigidum, ut super
glaciem, citius congelatur calida, et hoc est verum. Sed si
in duobus vasis ponantur aqua calida et frigida, citius con-
gelabitur frigida. Oportet ergo omnia certifkari per viam
experientiae.
Sed duplex est experientia ; una est per sensus exteriores, Physical
et sic experimenta ea, quae in coelo sunt per instrumenta ad ghoukTbe 6
haec facta, et haec inferiora per opera certificata ad visum supple-
T^ , . o . , ., mented by
expenmur. Et quae non sunt praesentia 3 in locis in quibus spiritual,
sumus, scimus per alios sapientes qui experti sunt. Sicut
Aristoteles auctoritate Alexandri misit duo millia hominum
per diversa loca mundi ut experirentur omnia quae sunt in
superficie terrae, sicut Plinius testatur in Naturalibus. Et haec
experientia est humana et philosophica, quantum homo potest
facere secundum gratiam ei datam ; sed haec experientia non
sufficit homini, quia non plene certificat de corporalibus
propter sui dimcultatem, et de spiritualibus nihil attingit.
Ergo oportet quod intellectus hominis aliter juvetur, et ideo
sancti patriarchae et prophetae, qui primo dederunt scientias
mundo, receperunt illuminationes interiores et non solum
stabant in sensu. Et similiter multi post Christum fideles.
Nam gratia fidei illuminat multum, et divinae inspirationes,
non solum in spiritualibus, sed corporalibus et scientiis philo-
sophiae; secundum quod Ptolemaeus dicit in Centilogio
quod duplex est via deveniendi ad notitiam rerum, una per
/.
1 Cf. Plin. xxxii. 3.
2 The reference is apparently to Meteor. i. 13, 18. J. has Metaphysicae.
8 pervenientia, J.
170 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
experientiam philosophiae, alia per divinam inspirationem.
quae longe melior est, ut dicit.
Intellectual Et sunt septem gradus hujus scientiae interioris, unus per
moral 011 ' illuminationes pure scientiales. Alius gradus consisit in virtu-
purityillus- tibus. Nam malus est ignorans, ut dicit Aristoteles secundo
Bacon 'J Ethicorum. Et Algazel * in Logica dicit, quod anima deturpata
disciple, peccatis est sicut speculum rubiginosum, in quo non possunt
species rerum bene apparere ; sed anima ornata virtutibus est
sicut speculum bene politum, in quo formae rerum bene
apparent. Et propter hoc philosophi veri plus laboraverunt
in moralibus pro virtutis honestate, diffitentes apud se quod
causas rerum videre non possunt nisi animas a peccatis mundas
haberent. Sicut Augustinus 2 recitat de Socrate in octavo de
Civitate Dei, capitulo tertio. Propter quod ait Scriptura, in
malevolam animam, &c. Nam impossibile est quod anima
quiescat in luce veritatis, dum est peccatis maculata, sed sicut
psittacus vel pica recitabit verba aliena quae per longam medi-
tationem didicit. Et hoc experimentum est, quod pulchritudo 3
veritatis cognitae in suo fulgore allicit homines ad ejus
amorem, sed probatio amoris est exhibitio operis. Et ideo
qui contra veritatem operatur, necesse est ut earn ignoret,
licet sciat verba decorattssima componere, et alienas sen-
tentias recitare, sicut brutum animal quod voces humanas
1 The name of this writer is Muhammad ben Muhammad (Zain Al Din) Al
Ghazzali. His Logica et Philosophia was translated by Dominicus Gundisalvi
at Toledo in the twelfth century ; and the translation was printed in Venice,
1506. In the second chapter occurs the following passage, more than once
referred to in the Opus Majus :
1 Perfectio animae constat in duobus ; munditia scilicet et ornatu. Munditia
vero animae est ut expurgetur a sordidis moribus ; et suspendatur a phantasiis
turpibus. Ornatus vero ejus est ut depingatur in ea certitude veritatis ita ut
revelentur ei veritates divinae .... Verbi gratia : Sicut est speculum cui non
est perfectio nisi appareat in eo forma pulcra secundum quod ipsa est sine
deformitate et permutatione, quod non fit nisi sit omnino tersum a sorde et
rubigine, et nisi postea apponantur ei formae pulcrae in rectitudine. Anima
vero speculum est ; nam et depinguntur in ea formae totius esse cum munda et
tersa fuerit a sordidis moribus, nee potest ipsa discernere vere inter mores
honestos et inhonestos nisi per scientiam. Depingi autem formas omnium quae
sunt in anima nihil aliud est quam scientiam omnium esse in ea. 1
2 ' Non eas [causas] putabat nisi mundata mente posse comprehendi.' De
Civitate Dei, viii. 3.
3 plenitude, J.
SCIENTIA EXPERIMENTAL1S. 171
imitatur, et velut simia quae opera hominum nititur peragere,
quamvis non intelligat horum rationem. Virtus ergo clarificat
mentem ut non solum moralia sed etiam scientialia homo
facilius comprehendat. Et hoc probavi diligenter in multis
juvenibus mundis, qui propter animae innocentiam profecerunt
ultra id quod dici potest, quando habuerunt consilium sanum
de doctrina. De quibus est lator praesentium, ad cujus
radices paucissimi Latinorum attingunt. Cum enim sit satis
juvenis 1 , ut circiter viginti annorum, et pauper omnino, nee
potuit habere magistros, nee quantitatem unius anni posuit in
addiscendo magnalia quae scit, nee est magni ingenii nee
memoriae, non potest esse alia causa nisi gratia Dei quae
propter munditiam animae suae dedit ei ilia quae fere omnibus
studentibus donare denegavit. Nam virgo immaculata re-
cessit a me nee aliquod genus peccati mortalis potui in eo
invenire, quanquam diligenter inquisivi, et ideo habet animam
ita claram et perspicuam quod modica instructione cepit plus
quam potest aestimari. Et feci ut juvarem ad hoc, ut hi duo
juvenes forent vasa utilia in Ecclesia Dei, quatenus totum
studium per gratiam Dei rectificent Latinorum.
Tertius gradus est in septem donis Spiritus Sancti, quae Other
enumerat Isaias. Quartus est in beatitudinibus, quas Dominus J^f-^
in evangeliis determinat. Quintus est in sensibus spiritualibus. experience.
Sextus est in fructibus, de quibus est pax Domini quae
exsuperat omnem sensum. Septimus consistit in raptibus 2 et
modis eorum secundum quod diversi diversimode capiuntur,
ut videant multa, quae non licet homini loqui. Et qui in his
experientiis vel in pluribus eorum est diligenter exercitatus,
ipse potest certificare se et alios non solum de spiritualibus,
sed omnibus scientiis humanis. Et ideo cum omnes partes
philosophiae speculativae procedant per argumenta, quae vel
fiunt per locum ab auctoritate vel per caeteros locos argu-
mentandi praeter hanc quam nunc investigo, necessaria est
nobis scientia, quae experimentalis vocatur. Et volo earn
explanare. non solum ut utilis est philosophiae, sed sapientiae
Dei, et totius mundi regimini ; sicut in prioribus comparavi
1 Cf. vol. i. p. 22. Cp. also, Opus Tertium, caps. 19 and 20.
" ]. captibus.
172 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
linguas et scientias ad suum finem, qui est divina sapientia
qua omnia disponuntur.
CAPITULUM II.
Discrimi- Et quia haec Scientia Experimentalis a vulgo studentium
nation of ., . . ...
truth from est penitus ignorata, ideo non possum persuadere de ejus
imposture, utilitate, nisi simul ejus virtus et proprietas ostendantur.
Haec ergo sola novit perfecte expend quid potest fieri per
naturam, quid per artis industriam, quid per fraudem, quid
volunt et somniant carmina conjurationes invocationes depre-
cationes sacrificia, quae sunt magica, et quid fit l in illis ut
tollatur omnis falsitas et sola veritas artis teneatur. Haec
sola docet considerare omnes insanias magicorum, non ut
confirmentur sed ut vitentur, sicut logica considerat sophisti-
cam artem.
First pre- Et haec scientia habet tres magnas praerogativas 2 respectu
experimen- au ' arum scientiarum. Una est quod omnium illarum con-
tai science clusiones nobiles investigat per experientiam. Scientiae
illustrated .. . . . . . .
in the case emm aliae sciunt sua prmcipia mvenire per expenmenta/ru
of the sec j conclusiones per argumenta facta ex principiis inventis.
rainbow.
1 J. sit.
2 This word is used (see p. 215) as the equivalent of dignitas, which is
sometimes, in mediaeval Latin, the translation of d^ica^a. ' Leading feature '
will perhaps best express its meaning. In any case, these prerogatives are as
follow :
1. Experimental science confirms conclusions to which other scientific
methods already point.
2. It reaches results which take their place in existing sciences, but which
are entirely new.
3. It creates new departments of science.
It will be seen by reference to theAovMf* Organurn (lib. ii. 21) and to the note
on that passage on page 406 of Dr. Fowler's edition (1878), that Francis Bacon
uses the word in an entirely different sense from that intended in the Opus Majus.
With regard to the first of Roger Bacon's prerogatives, a passage from Whewell
(Hist, of Induct. Sciences, vol. i. p. 373, ed. of 1857) may be quoted. ' We may
observe that by making Mathematics and Experiment the two great points of
his recommendation, Bacon directed his improvement to the two essential parts
of all knowledge, Ideas and Facts, and thus took the course which the most
enlightened philosophy would have suggested. He did not urge the prosecution
of experiment to the comparative neglect of the existing mathematical sciences
and conceptions ; a fault which there is some ground for ascribing to his great
namesake and successor.'
SC1ENTIA EXPERIMENTALIS. 173
Si vero debeant habere experientiam conclusionum suarum
particularem et completam, tune oportet quod habeant per
adjutorium istius scientiae nobilis. Verum est enim quod
mathematica habet experientias universales 1 circa conclusiones
suas in figurando et numerando, quae etiam applicantur ad
omnes scientias et ad hanc experientiam, quia nulla scientia
potest sciri sine mathematica. Sed si attendamus ad ex-
perientias particulares et completas et omnino in propria
disciplina certificatas, necessarium est ire per considerationes
istius scientiae, quae experimentalis auctoritate vocatur. Et
pono exemplum in iride et ei annexis, cujusmodi sunt circulus
circa solem et Stellas, virga quoque jacens a latere solis vel
stellae, quae apparet visui in linea recta, et vocatur ab Aris-
totele tertio Meteorologicorum- perpendicularis, sed a Seneca
dicitur virga, et circulus dicitur corona, quae pluries habent
colores iridis. Naturalis vero philosophus sermocinatur 3 de
eis, et perspectivus habet multa addere, quae pertinent ad
modum videndi, qui necessarius est in hac parte. Sed nee
Aristoteles nee Avicenna in suis Naturalibus hujusmodi rerum
notitiam nobis dederunt, nee Seneca, qui de eis librum com-
posuit specialem. Sed Scientia Experimentalis ista certificat.
Experimentator ergo consideret, in rebus scilicet visibilibus, Induction
ut inveniat colores ordinatos in praedictis et figuram. Ac-
cipiat enim lapides de Hibernia vel India hexagonos, qui
irides vocantur apud Solinum de Mirabilibus Mundi, et eos
teneat in radio solari cadente per fenestram, et colores omnes
iridis, et ordinatos sicut in ea, inveniet in opaco juxta radium.
Et ulterius idem experimentator convertat se ad locum ali-
quantulum tenebrosum, et ponat lapidem ad oculum fere
clausurn, et videbit colores iridis manifeste ordinatos sicut in
iride. Et quia multi utentes lapidibus istis aestimant quod
sit ex speciali virtute illorum lapidum et propter figuram
hexagonam, ideo experimentator procedet ulterius et inveniet
hoc in lapide crystalline recte figurato, et in aliis perspicuis
lapidibus. Et non solum in albis sicut sunt Hibernici, sed
in nigris ut patet in crystallo fusco et in omnibus lapidibus
1 J. utiles. In the same sentence J. has quaestiones, instead of conclusiones.
a J. has Metaphysicae. s J. judicat.
174 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
perspicuitatis consimilis. Insuper in figura alia ab hexagona,
dummodo sint rugosae superficial, ut lapides Hibernici, et non
omnino politae, nee magis asperae quam illi, et sunt tales in
proprietate superficiei, quales natura producit Hibernicos.
Nam rugarum diversitas facit diversitatem coloris. Et ulterius
considerat remigantes, et in rorationibus distillantibus ab
instrumentis elevatis colores eosdem experitur quando radii
solares penetrant hujusmodi rorationes. Similiter est de aquis
cadentibus a rotis molendini ; et quando homo aspicit in aestate
de mane herbas contingentes guttas roris in prato vel campo,
videbit colores. Et similiter quando pluit, si stet in loco
umbroso et radii ultra eum transcurrant in stillicidiis, tune in
opaco prope apparebunt colores ; et multoties de nocte circa
candelam apparent colores. Atque si homo in aestate, quando
surgit a somno et habet oculos nondum bene apertos, subito
aspiciat ad foramen per quod intrat radius solis, videbit
colores. Et si sedens ultra solem extendat capitium suum
ultra oculos, videbit colores ; et similiter si claudat oculum,
contingit idem sub umbra superciliorum : et iterum idem
accidit per vas vitreum plenum aqua in radiis solis. Vel
similiter si quis tenens aquam in ore, et fortiter spargat aquam
in radiis, et stet a latere radiorum ; et si per lampadem olei
pendentis in aere transeant radii in debito situ, ut lumen cadat
super olei superficiem, fient colores. Et sic per infinitos
modos, tarn naturales quam artificiales, contingit colores hujus-
modi apparere, sicut diligens experimentator novit reperire.
CAPITULUM III.
The form Similiter quoque figuram colorum poterit experiri. Nam
rainbow. P er lapidem crystallinum et hujusmodi inveniet figuram rectam.
Et per cilia et supercilia et multa alia, atque per foramina
pannorum, inveniet circulos coloratos integros. Similiter in
loco, ubi fit roratio plena et sufficienter ad capiendum cir-
culum integrum, et locus ubi circulus iridis debet fieri sit
obscurus proportionaliter, quia in lucido non apparet, tune
circulus completus fiet. Similiter integri circuli apparent
saepius circa candelas, ut Aristoteles dicit et experimur.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 175
CAPITULUM IV.
Postquam autem conformiter impressionibus in acre, iridis Accurate
scilicet coronae et virgae, sic invenimus colores et figuras J^ 1041 "
varias, confirmamur et excitamur multum ad intelligendam relation
veritatem in his quae in coelo contingunt. Et ulterius capiat aftitude of
experimentator instrumentum debitum, et inveniat altitudinem sun an r d
that of
sons super honzonta, et mstrumento immobih manente con- summit of
vertat se in oppositam partem et aspiciat per foramina instru- rainbovv -
menti, donee videat gibbositatem iridis supremam, et respiciat
altitudinem iridis super horizonta ; et inveniet quod quanto
sol est altius, tanto iris est inferius, et e converse 1 . Per hoc
scit quod iris semper est in opposite solis, et quod linea una
transit per centrum solis, et per centrum oculi aspicientis, et
per centrum iridis usque ad nadir solis, quod est punctus in
coelo oppositus centre solis. Et secundum quod extremitas
illius lineae versus solem elevatur super horizontem, reliqua
deprimitur, quae per centrum iridis transit, et e converse;
sicut est de regula in dorso astrolabii, cujus una extremitas
deprimitur secundum quod altera elevatur. Et experimen-
tator perfectus potest experiri ad hoc, quod inveniat op-
positam altitudinem iridis et solis, scilicet illam ultra quam
non potest esse iridis apparitio. Et tune oportet considerare
rationem altitudinis circulorum.
Considerandum est ergo horizontem esse circulum, et in Definition
centre ejus elevari axem usque in coelum stellatum ad zenith Q^{
capitis aspicientis, et transeat unus circulus per ilium punctum altitude.
et per duas partes horizontis, ut si velimus per orientem et
occidentem, et sub terra declinet usque ad punctum op-
positum zenith capitis. Et hie circulus est circulus altitudinis
stellae fixae, et transit per corpus ejus, nam quando Stella
oritur super horizontem, dicimus quod ascendit secundum
gradus illius circuli donee venit ad lineam meridiei. Et tune
est in maxima altitudine, et hie circulus intersecat horizontem
1 J. here, and a few lines further on, gives ergo which vitiates the reasoning.
As the well-known abbreviation of e contrario is accurately interpreted in other
parts of the work, the doubt occurs whether this sixth part underwent J.'s
personal revision.
176 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
ad angulos rectos; et dividunt 1 se mutuoin partes aequales, et
uterque eorum est major circulus in sphaera. Altitude igitur
stellae fixae super horizontem est arcus hujus circuli inter-
ceptus inter stellam et finem horizontis. Sed altitudo Saturni
et caeterorum super horizontem non est notanda per circulum
intersecantem horizontem, sed per minorem et ei concen-
tricum, quia circulus transiens per corpus Saturni, vel alterius
rei inferioris, non transit per extremitatem axis horizontis,
sed per aliud punctum in axe inferius, quod est punctum
suppositum zenith capitis, et ideo transit hie
circulus non per fines horizontis qui est a b
circulus, sed per concentricum ei, ut per c d
circulum, et hie circulus altittidinis Saturni
transit per corpus Saturni, quod in eo elevatur
super horizontem et deprimitur sub horizonte.
Et circulus Jovis transit per minorem con-
centricum et per punctum inferius in axe sup-
positum zenith capitis, et sic de caeteris planetis ; ita quod
quanto res est inferior, tanto habet minorem circulum trans-
euntem per punctum inferius in axe horizontis et inter-
secantem circulum minorem concentricum horizonti. Et
quamvis ita sit secundum veritatem, tamen in usu loquendi
non distinguimus ilia puncta in axe a zenith capitis, nee
circulos aequidistantes horizonti distinguimus ab horizonte,
sed omnes vocamus horizontes ; et circulos altitudinis re-
putamus omnes aequales et transire per zenith capitis, cum
tamen sint inaequales ; et licet propter evidentiam posui sic
omnes in eadeni superficie, et quia hoc potest contingere 2 ,
tamen pluries contingit eos esse in diversis superficiebus et
intersecare se multipliciter.
Correction Considerandum est etiam ulterius quod radius visualis aequi-
oTobserver! distat horizonti et circulis ei concentricis, et ideo arcus circuli
altitudinis qui est inter horizontem et radium visualem debet
annotari, qui est secundum quantitatem elevationis corporis
aspicientis. Verum licet communiter sumpta altitudo rei
super horizontem dicitur arcus circuli altitudinis interceptus
1 dividit, J-
2 The words, ' et quia hoc potest contingere,' seem superfluous.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 177
inter rem elevatam et inter 1 horizontem, tamen si proprie
loquendo sumatur altitude rei, tune arcus circuli altitudinis
inter horizontem inter rem et radium visualem est ejus
altitudo ; quia oculus non est in centre horizontis ; sed
superius in axe suo, et ideo res, quae sunt in aere et luna,
considerantur secundum hujusmodi altitudinem. Nam habent
diversitatem aspectus quia prope terram sunt, sed sol et
caetera remotiora non sic, propter nimiam remotionem. Nam
quantitas elevationis aspicientis non habet differentiam sensi-
bilem ad remotionem corporum illorum, sed solum habet
comparationem ad ea quae in aere apparent, ut sunt cometae
et irides. Ex his igitur patet quod altitudo iridis proprie
sumpta erit arcus sui circuli altitudinis interceptus inter
supremam gibbositatem iridis et inter radium visibilem
aequidistantem horizonti, quod necessarium est sciri propter
sequentia.
Experimentator igitur, sumpta altitudine solis et iridis super The result
horizontem, inveniet quod ultima altitudo qua potest apparere
iris super horizontem est 42 2 graduum, et haec est maxima
elevatio iridis. Et haec elevatio continet arcum inter suppositam
gibbositatem et inter radium visualem, et est propria ejus
altitudo, quamvis praeter earn sit arcus, qui est inter radium
et finem horizontis, vel fines circuli concentrici horizontis, per
quern transit circulus altitudinis iridis. Et ad 3 hanc maximam
elevationem pervenit iris, quando sol est in horizonte, scilicet
in ortu vel occasu ; et etiam quando est prope ortum vel
occasum sub horizonte, non usque ad finem crepusculi
vespertini, neque 4 usque ad principium crepusculi matutini,
sed prope ortum aut occasum, ut dictum est. Et tune, si
materia rorida sit superius praeparata in nubibus, apparebit
gibbositas iridis, licet sol sit parum sub horizonte, quando
ejus radii possunt attingere ad vapores altos in aere, licet non
ad vapores prope horizontem. Et experimentator novit
experiri quod quando sol est in altitudine 41 graduum tune
1 The repetition of inter in this sentence, and in another a few lines further,
is a common mannerism of Bacon.
a Arabic numerals in MS. 3 J. has per, instead of ad.
4 J. has licet for neque.
VOL. II. N
178 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
iris non apparet in coelo, nisi quod modicum gibbositatis
lividae 1 suae potestapparere juxta horizontem, si materia rorida
sit ibi pracparata. Et quando sol ascendit ulterius, tune
nusquam potest iris apparere. Et ideo dicit Aristoteles et
Seneca quod in aestate apud fervorem diei non apparet iris.
Et hujus causa est, quia in climate 2 Parisius est altitude soils in
meridie aequinoctii 41 graduum et 12 minutorum, tune sol est
fere in tanta altitudine, ut non possit iris apparere, et ideo post
paucum debet elevari in tantum altius, ut sit in meridie super
horizontem ultra 42 gradus in circulo altitudinis, et ideo in
fervore aestatis non accidit iris in meridie usque sol descendat
ad altitudinem minorem quam 3 sit 42 gradus.
CAPITULUM V.
Conditions Postquam igitur experimentator invenit hoc, tune cogitur
ing^Se" 1 " P er suas experientias cognoscere quantitatem et figuram iridis,
portion of e t a d hoc habendum imaginatur unam pyramidem rotundam
the circle . t .
of which cujus conus est in oculo, et basis est circulus iridis cujus portio
consist! a PP aret colorata. Et axis pyramidis est linea de qua superius
dictum est, quae transit per centrum oculi et centrum solis et
centrum iridis usque ad nadir solis. Et basis hujus pyramidis
elevatur et deprimitur ad elevationem et depressionem solis,
ut dictum est de ilia linea, et secundum quod deprimitur cadit
aliquando in terram, et secat earn, et secatur ab ea. Et potest
haec pyramis imaginari ut non secet terram, sed tota sit
elevata super horizontem, et tota basis sua sit super hori-
zontem, et haec varietas accidit secundum brevitatem et lon-
gitudinem pyramidum. Nam aut potest esse tarn brevis
quantitatis quod basis sua sit super horizontem, et tune potest
totus circulus apparere coloratus, sicut potest fieri in asper-
sionibus debitis si prope sint, sicut prius exemplificatum est in
rorationibus, quando aqua spargitur ab homine debito modo,
et quando descendit aqua ab alto loco. Quando vero exten-
duntur pyramides in tantum ut contingant terram, tune ad
ultimum potest circulus integer apparere.
1 J. has lucidae.
2 The words, in climate, are omitted in J. 3 quae, J.
SCIENTIA EXPERIMENTAL^. 179
Si vero in tantum extendantur quod basis secetur a terra, The hori-
tunc secundum quantitatem sectionis apparebit portio circuli * cut y o
colorati. Et primo potest apparere major portio quando minus smaller
secatur basis pyramidis ; et deinde si medietas circuli secetur,
altera l medietas tune apparebit ; et minor portio, si plus according
~ . . ... to the sun's
secetur. Sic secundum quod majus vel minus secatur, et altitude.
extend itur pyramis, major vel minor apparebit portio ; et in
tantum potest extendi quod nihil apparet ; et sic secundum
longitudinem et brevitatem pyramidum fiunt majores bases
vel minores, et circuli majores colorati vel minores, et majores
portiones vel minores resecatae, et portiones majorum circu-
lorum et minorum, ut jam satis patet cuilibet consideranti.
Et haec apparitio circulorum et portionum consideratur penes
brevitatem et longitudinem pyramidum, ut dixi, licet non
consideremus elevationem et depressionem solis. Sed tamen
in nubibus nunquam apparet circulus integer iridis, sed ut in
pluribus minor 2 portio, et aliquando semicirculus et major
portio. Nam basis pyramidis secat terram semper in gene-
ratione iridis in 3 nubibus propter ejus longitudinem ab oculo, et
ideo nunquam apparet circulus completus. Quando vero sol
est in oriente, et iris elevatur super horizontem quasi per 42
gradus, et materia sit praeparata rorida distillans habcns
stillicidia infinita, tune apparet major portio circuli per quanti-
tatem arcus inter radium visualem et horizontem ; et quando
sol est in altitudine illius lineae 4 , tune iris habet semicirculum ;
et quando sol transcendit illam lineam, tune fit minor portio
circuli ; sic ulterius quanto sol altius ascendit, fit iris minor et
minor, quia magis abscinditur de suo circulo per terram.
Considerandum est tamen hie quod secundum Aristotelem, Curvature
praecipue in nova translatione 5 , minor portio circuli apparens of the bow
1 J. has alia. 2 J. necnon instead of minor.
3 J. cum nubibus.
4 illius lineae, i.e. the radius visualis directed to the centre of the iris makes
an angle with the horizon of 21.
8 The old translation was probably that of Gerard of Cremona, who in the
twelfth century translated from the Arabic the first three books of the
Meteorologica. [See Jourdain (ed. cit.) p. 168.] Whose was the new version
here spoken of, is more doubtful; probably that of William of Moerbeke, of
whom the Slavian chronicle, quoted by Jourdain, p. 67, says, 'transtulit omnes
hbros Aristotelis de Graeco in Latinum, verbum ex verbo, qua translatione
N %
i8o
OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
varies with
its eleva-
tion.
Rainbow
possible
when sun
is below
horizon.
Position of
the eye
with re-
spect to the
rainbow.
est portio majoris circuli, et major portio est portio minoris
circuli. Verum quando sol est in oriente, licet appareat plus
semicirculo coloratum, tamen illud est portio minoris circuli
quam quando sol est in elevatione magna immo in elevatione
maxima super radium visualem, in qua potest minimum
iridis apparere : verum quando sola ejus gibbositas apparet
prope terrain, dum sol est in maxima altitudine determinata
generationi iridis, tune ilia modica portio est pars basis
majoris circuli. Nam non est aestimandum quod pyramis
eadem maneat et eadem basis in elevatione et depressione
solis, sed intelligendum quod nova et nova renovari debet in
imaginatione habenda de iride, ita quod major aestimatur
quando iris est inferior, et minor quando est superior. Quum
vero major portio circuli iridis apparet, quando sol est
in oriente secundum quantitatem aspicientis, tune si esset in
alto monte vel in turri alta videret longe majorem portionem
secundum quantitatem totius elevationis.
Et considerandum est quod quando sol est sub horizonte
prope, tamen potest iris apparere. Sed tamen est portio
minor, et non major, nee semicirculus, et hoc non est nisi
propter defectum materiae, nam tune radii solares non
attingunt vapores prope terram, sed in alto positos, et ideo
non potest compleri semicirculus coloratus nee major portio
sed parum circa gibbositatem, quamvis major portio circuli sit
super horizontem.
Et intelligendum est quod pyramis visualis et pyramis
iridis non sunt eaedem, licet sint aequales, et jaceant superius
in eodem loco. Nam dicunt, quando oculus fit immotus sunt
scholares adhuc hodierna die utuntur in scholis ad instantiam Domini Thomae
de Aquino.' Whether the expression omnes libros included the Meteorologica
we cannot be quite sure. Michael Scot certainly translated De Coelo of Aristotle,
and perhaps the Meteorologica also. His translation seems to have been made
from the Arabic. [Jourdain, p. 127.]
The statement that 'major portio est portio minoris circuli' is borne out by
reference to the Greek text (Meteor, iii. a, 3) : SVVOVTOS per Kal dvarf\\ovTos,
k\a.\iarov p,tv KVK\OV neyiarr) 8' rj dif/is, alpoftcvov 8% //aA\oi>, KVK\OV fj.V ftct^oi/os,
f\a.TTcav 8' 77 dij/is. Bacon's theory of the rainbow as being, partly, an optical
illusion, made him readier to accept this view. The passage in Aristotle
immediately preceding is conclusive evidence that the true theory of the
rainbow was unknown to him. TTJS 5' 'ipiSos ov8eiroTe ^iverac KVK\OS, ot/Se neT&v
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 181
hae pyramides simul l . Quando vero oculus flectit se ad
dextram vel sinistram, sursum vel deorsum, capita tamen
manente immobili, cadit pyramis visualis secundum partem
vel secundum totum extra locum pyramidis iridis. Quod fieri
potest quia centrum oculi in hoc motu est immobile per
quod transit axis pyramidis iridis, et ideo pyramis haec iridis
jacet fixa in loco suo, licet pyramis visualis moveatur et
mutetur secundum quod oculus aspicit inferius vel superius,
aut a latere. Et tune nihil de iride apparebit, nisi quantum
de basi pyramidis iridis capit basim pyramidis visualis, quum
nihil videtur nisi quod cadit infra pyramidem visualem, nihil
dico per speciem venientem ad rectos angulos, et quod fit
visibile principale, sicut hie est iris (vel pars, secundum quod
pyramis visualis capit de loco suo), et secundum hoc apparebit
arcus iridis major vel minor. Et istud est valde consideran-
dum, ut sciatur veritas iridis, et de hoc inferius fiet sermo.
Et cum jam habitum est, quod cum altitudo solis fuerit 42
graduum vel major, non potest iris apparere, potest de facili
apparere quo tempore anni et in quibus locis debeat iris ut
poterit apparere in meridie diei 2 .
CAPITULUM VI.
Et cum jam habitum est de altitudine et magnitudine et In latitudes
figurae varietate, potest de facili patere de tempore genera- %" no
tionis et loco. Nam quare in aestate apud fervorem diei non rainbow
...... . possible at
apparet. causa assignata est per rationem altitudmis compositae noon even
a parte solis et iridis deputatae suae generationi ; sed tune ante in wint er-
meridiem et post dum sol est infra altitudinem 42 graduum,
potest apparere. Sed tamen hoc potest esse in climatibus
notis, quae septem vocantur ; sed non oportet quod sit in
omnibus regionibus a medio mundi usque ad polum.
Considerandum est igitur quod major altitudo solis super
horizontem est in hora meridiei, et minor altitudo solis in
omnibus climatibus in quibus sol lucet super horizontem, tam
1 J. has similiter. What is meant is that the two cones coincide.
2 This sentence properly belongs to the next chapter, but since it is repeated
there, I have left it as it stands.
182 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
in hyemequam in aestate est in Capricorno, scilicet in solstitio
hyemali ; et propter hoc sunt breviores dies l . Sed iris non
potest generari in omnibus his locis, quando sol est in meridie.
Nam in regione cujus latitude, id est, distantia zenith capitis
ab aequinoctiali circulo seu medio mundi, est 24 graduum
et 25 minutorum vel minus, et hoc est habitantibus prope
finem secundi climatis sub tropico Cancri ultra Jerusalem,
nunquam potest iris esse, quando sol est in meridie. Nam si
hoc posset esse, fieret quando sol est minoris altitudinis super
horizontem, et hoc esset quando foret in solstitio hyemali, sci-
licet in primo gradu Capricorni. Sed non potest esse,quoniam
tune altitudo solis est 42 graduum super horizontem. Quod
autem altitudo solis in regione ilia apud solstitium hyemale
fuerit 42 graduum, manifestum est per hoc, quod quarta coeli
est ab horizonte ad zenith capitis ; et zenith capitis distat ab
aequinoctiali per 24 gradus et 25 minuta, ut dictum est ;
subtrahatur enim hoc a quarta coeli, scilicet a 90 gradibus, et
iterum tota solis declinatio quae est inter aequinoctialem et
Capricornum, scilicet 23 gradus et 35 2 minuta, quae simul
juncta faciunt 48 gradus, quibus subtractis a 90, remanebunt
42 gradus, qui sunt altitudo capitis Capricorni. Ergo cum sol
fuerit in eo erit in meridie super horizontem per 42 gradus ;
quare iris non poterit generari in meridie ilia. Quare nee in
aliqua totius anni, quia et ante et post erit meridies majoris
altitudinis.
From this Sed si ambulaverimus ab illo loco versus septentrionem
latitude of US( l uec i uo latitude regionis sit 66 graduum et 25 minutorum,
66 25' et hoc est ultra Scotiam, ubi in solstitio hyemali nullus est
rainbow in dies, n ' ls ' 1 quod subito medietas corporis Solaris super terram
winter is apparet, potest in omnibus his regionibus iris apparere quando
1 The words after aestate to end of sentence are omitted in J., so that both
sentence and sense are mutilated.
2 D. and O. have 35. J.'s reading of 25 makes the calculation wrong. Sub-
tracting from 90 first 24 25', and secondly 23 35', we get 42 as the result.
It will be observed that Bacon regards the greatest North and South declina-
tions of the sun as 23 35'. In reality they are 23 28' (nearly). Hence the
latitude of 66 25' of which he speaks in the next paragraph would be stated in
a modern treatise as 66 32'. But it has to be remembered that the diminution
in the obliquity of the ecliptic during the six centuries which separate Bacon's
time from ours amounts to something over four minutes.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 183
sol cst in meridie, et in Capricorno, quia semper minuitur and to-
altitudo capitis Capricorni, et ideo altitude solis in meridie.
Et magis ac magis potest iris grandior apparere, non solum ilia limit at
j. . 1 ..... ., .. ..... other times
die in hora mendiei in omnibus regiombus, sed in diebus prope O f year<
solstitium, et secundum quod plus et plus deambulaverimus
versus septentrionem, et fuerit latitude regionis major. Sed
hoc plus potest apparere dum sol est in meridie, non solum
dum sol est prope Capricornum, sed in multis aliis temporibus ;
secundum quod in septimo climate, ubi latitude est 48 graduum
et 42 minutorum, potest apparere iris, sole exeunte in meridie
ab autumnali aequinoctio usque ad vernale. Nam sol in isto
tempore in meridie non habet in septimo climate altitudinem
42 graduum, nee etiam in diebus aequinoctiorum, quoniam
altitude capitis Arietis et Librae super horizontem non est nisi
41 gradus et 10 minuta, ut prius tactum est, et patet hoc per
latitudinem regionis subtractam a 90. Nam 48 gradibus et
48 minutis, quae sunt latitude regionis, subtractis a 90, non
remanent nisi 41 gradus et 12 minuta, et hoc est minus quam
42 gradus, qui faciunt altitudinem solis in qua potest iris
apparere.
Et si ultra hoc clima deambulaverimus ad septentrionem,
adhuc poterit iris in fervore aestatis apparere, quando sol est
in meridie. Nam altitude capitis Arietis est parva, et similiter
altitude capitis Cancri quando latitudo regionis est 54 graduum
vel 60 *, et maxime quando est 66 graduum et 25 minu-
torum. Nam tune nulla altitude est Capricorni, quia horizon
transit per idem, et in solstitiis in instanti jacet horizon sub
zodiaco, non declinans ab eo. Et quia zodiacus movetur cum
coelo, subito separatur ab horizonte, et revolvitur caput Capri-
corni ^sub horizonte per diem naturalem, nisi quod medietas
solis apparet super terram. Verum ei nulla est altitude
super horizontem in solstitio hyemali. Et tune iris potest
apparere, quando sol est in meridie, dum medietas apparet
super terram 2 , et potest esse major quam semicirculus. Et
quia repente occidit medietas solis, ideo statim disparet iris.
Similiter in aliis diebus fere totius anni apud ilium locum
1 After 60 J. interpolates minutorum, which is not in either D. or O.
8 super terram, omitted in J.
i8 4
OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
What
happens
beyond
this lati-
tude.
potest apparere, quia maxima altitude solis est quando sol est
in Cancro, sed non elevatur tune sol super horizontem nisi
per ambas solis declinationes maximas, quarum una est 23
graduum et 35 minutorum, et altera totidem, quorum summa
est 47 graduum et 10 minutorum, quae non excedunt maxi-
mam altitudinem solis, in qua potest iris apparere,, nisi in 5
gradibus et 10 minutis ; et ideo in paucis diebus respectu totius
anni impedietur generatio iridis sole exeunte in meridie.
Sed si deambulaverimus ultra haec loca, nunquam erit sol
in meridie J , sed in aquilone et oriente et occidente tantum, quia
sol semper hominibus habitantibus ultra loca ilia apparet ante
eos versus polum mundi, et aliquando per mensem sine nocte,
aliquando per duos, aliquando per plures usquequo appareat
per 6 menses, scilicet habitantibus sub polo. Et ideo ille locus,
cujus latitude 66 graduum et 25 minutorum, est ultimus in
quo iris potest apparere dum sol est in meridie ; sicut primus
in quo sole exeunte in meridie, fuit ille locus cujus latitude
incipit esse plus quam 24 gradus et 25 minuta.
Sic ergo considerandum est in quo tempore, et praecipue sole
exeunte in meridie, et in quibus climatibus potest iris apparere.
Et in istis regionibus potest accidere in vero aquilone, quando
scilicet sol est in meridie, et in alits partibus inter orientem et
aquilonem, et inter occidentem et aquilonem. Et etiam in
aestate potest accidere in vespere inter orientem et meridiem,
et in mane inter occidentem et meridiem, quia in solstitio
aestivali sol declinat mane multum ad aquilonem, et tune in
opposite loco inter occidentem et meridiem fieri potest iris ; et
1 Cf. vol. i. p. 297 ; Et deinde semper apparet sol in aquilone versus polum :
the meaning of which though awkwardly expressed, is that from the Arctic
circle to the pole there are days when the sun does not set. The description
of the polar day and night that follows is perfectly clear, and is evidently taken
from Ptolemy's Syntaxis (lib. xi. cap. 6) with the Latin version of which, trans-
lated from the Arabic, Bacon was perfectly well acquainted. But what is the
meaning of the words, 'nunquam erit sol in meridie'? Of course in the latitude
of 90, the equator coinciding with the horizon, the sun during that half of the
year when he is north of the equator describes in every twenty-four hours
circles parallel with the horizon, so that no one point in the revolution could
be called south more than another. But this is true of the polar point only, and
of no other within the Arctic circle: and the words in question do not bear out
this interpretation. I think the passage has probably been vitiated by the
transcriber.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 185
in vespere declinat ad aquilonem, et ideo fieri potest iris inter
orientem et meridiem. Sed nunquam in vera meridie potest
esse iris in his climatibus ab aequinoctiali usque ad latitudinem
66 graduum et 25 minutorum. Potest tamen bene fieri in
meridie in locis ultra hanc latitudinem, et hoc usque ad l
polum ; quoniam sol in illis regionibus est semper in parte
aquilonari vel in oriente aut occidente ; et iris fit in oppositum
solis, et tune omni hora diei potest fieri iris. Nam nunquam
elevatur sol super horizontem nisi per maximam solis
declinationem per 23 gradus et 35 minuta, propter quod
iris semper potest eis apparere de die, quando materia est
praeparata.
Ex his igitur patet quod iris sequitur motum solis
dupliciter ; uno modo secundum elevationem et depressionem
solis in suo circulo altitudinis, prout prius dictum est ; et alio
modo secundum motum solis super horizontem motu diurno,
quia iris semper sequitur nadir solis, et nadir vadit continue in
oppositum solis.
CAPITULUM VII.
Experimentator ulterius inquirere nititur annon fiat iris per Experi-
radios incidentes vel per reflexionem vel per refractionem, et
an sit solis imago, ut suppositum est in his quae de Perspectiva of the
dicta sunt, et an sint veri colores in ipsa nube, et de varietate, ra
et de causa figurations ; cum superius tantum sit dictum de
quantitate figurae, scilicet quod aliquando sit circulus com-
pletus, et aliquando major portio, et aliquando minor. Sed ad
haec intelligenda necessarium est uti experientiis certis. Quae Motion of
sunt hujusmodi, videlicet 2 quod aspiciens iridem, si moveatur boVw?th
aequidistanter iridi, tune iris sequitur ipsum a latere ; si vero the ob> -
moveatur versus iridem, iris fugit ; si vero retro cedat, iris
sequitur ipsum, et non solum tardo motu, sed eadem velocitate
qua videns movetur. Verum si velocissime currat homo vel
equitet, videbitur iris pan velocitate transferri, sicut manifeste
potest homo deprehendere, si villae vel nemora, vel alia
corpora sint ante eum circa locum iridis ; videbit enim iridem
1 The words, hanc latitudinem, et hoc usque ad, are omitted in J.
2 videlicet not vel, as in J.
186 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
accedere ad ea valde velociter, si sint l post illam, vel recedere
si sint 1 ante.
Similar Item 2 per experientiam scimus quod sol, propter distantiam
motioiTof maximam a nobis quam non possumus judicare, videtur
the sun. semper esse in eadem distantia fugienti ante ipsum ; et
propter hoc videtur quod sol sequitur fugientem, quia aliter
. eadem distantia non judicaretur. Et similiter quando accedit
versus solem, videtur quod sol fugiat ante eum propter hoc
quod apparet semper in eadem distantia; quae apparentia
salvari non potest nisi visus judicet solem moveri ante se. Et
hujusmodi motum apparentem videmus manifeste, quando sol
transit super nemora vel caetera elevata in acre a quibus
recedit, vel ad quae accedit. Item scimus quod sol videtur
esse in directo aspicientis et apparet moveri aequidistanter, et
hoc propter superfluitatem distantiae. Et propter hoc semper
apparet sol in oppositum videntis iridem, quocunque moveatur
aequidistanter iridi. Ut si sol sit in meridie, et iris in
aquilone, videns motus ad orientem aspicit solem ex uno
latere contra eum, et iridem ex alio, ita quod linea transit a
centre solis per centrum oculi et iridis ; et variatur motus
iridis per hoc quod sol videtur moveri aequidistanter aspicienti
et iridi. Si enim sol staret secundum judicium visus, tune iris
moveretur secundum motum videntis, sed plus pertransiret de
spatio quam videns et transiret videntem.
Nam sic est generaliter, quod visibili quieto, si videns
moveatur, imago movebitur si speculum continuetur 3 ; sed
si res visa simul moveatur in partem videntis, motus imaginis
non pertransibit nisi spatium aequale motui videntis. Si
vero visibile quiescat, imago majus spatium pertransibit.
Nam sit a centrum solis immobile, b centrum oculi, c centrum
iridis in linea a b c, et b et c moveantur ita quod b in d, et
c in/", manifestum est quod cf spatium est majus quam b d^
et tune linea a c et linea a f non aequidistant sed a parte
1 J.'s substitution of fuit for sint in both cases in this sentence is a most
bewildering mistake.
2 Cf. Perspect. Pt. ii. Dist. iii. cap. 6, where this and other similar phenomena
are discussed.
3 Continetur is the reading of D. and O. : but U. has continuetur, which is
doubtless correct.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS.
187
6
FIG. 72.
Parallelism
of solar
shadows.
a concurrunt, et ab altera parte separantur, ut apparet in
figura. Si vero a moveatur versus g in directo d, tune c erit
in ^, et tune linea b d, et c //, et
a g erunt aequales, et a c linea et J
g h aequidistantes. Sed centrum
iridis est semper in directo centri
oculi facialiter. Quapropter oportet
ponere quod sol videtur moveri in
directo videntis, ut sic possit iris
moveri aequidistanter videnti.
Item scimus quod sol apparet in
oculum cujuslibet. Si mille homines
ordinarentur secundum lineam unam
ab oriente ad occidens ; umbrae eorum essent aequidistantes
secundum sensum, et radii solares cadentes super eos. Et hoc
est propter hoc, quod non percipimus concursum radiorum
solarium in centrum ejus propter nimiam distantiam. Item
propter eandem distantiam, non percipimus motum solis
diurnum in parvo tempore, sed videtur nobis quod sol stet
in coelo.
Ex quo ostenditur quod nihilominus experimur, scilicet Each ob-
quod iris numeratur secundum numerum hominum aspicien- ^0^"
tium. Nam si duo simul stent aspicientes iridem in aquilone, rainbow,
et unus recedat ad occidens, iris movebitur aequidistanter ei,
et si alius vadit ad oriens, iris movetur aequidistanter illi, vel
si stet in loco primo, stabit iris. Manifestum est ergo quod
iris numeratur secundum numerum hominum aspicientium ;
et ideo impossibile est quod duo videant unam et eandem
iridem, quamvis inexpertus hoc non percipiat. Nam umbra
cujuslibet dividit arcum iridis in duo aequalia, et ideo, cum
umbrae sint aequidistantes quoad sensum, non concurrunt ad
medium ejusdem iridis, et ideo cuilibet aspicienti debetur
propria his. Et hoc patet, quia si in diversas et contrarias
partes duae moveantur irides, movebuntur secundum motum
videntium, et ideo quot sunt videntes, tot sunt irides.
Ex his l ergo sequitur quod iris non videtur nisi per radios
1 It was left for Descartes to explain that the ray of light was twice refracted
and once reflected in the raindrop. He discovered much more than this ; as
i88 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
The rain- solis reflexos, quia si per radios incidentes, tune asset iris res
sists of n " ^ xa * n uno l co nu bis, quae non variaretur secundum motum
reflected aspicientis, neque secundum numerum eorum ; nam quando
radii solares transeunt nubem aliquam raram, apparet nubes
ilia colorata colore albo, et si per multum spissam, colore
nigro, et si per mediocrem, colore aliquo de mediis. Sed
idem color nubis diversis apparet aspicientibus, nee sequitur
motum aspicientis, quia non videtur per radios reflexes, sed
per incidentes vel fractos. Similiter quando fit color per
radios incidentes per lapidem crystallinum, ibi fit fractio, sed
idem color in eodem situ videtur a diversis. Manifestum
ergo est quod non fit iris per rectos radios incidentes vel
fractos. Ergo per reflexos ; quia non est nisi triplex radius
principalis. Nee per radios accidentales videbitur, quum illi
situm non mutant nisi causentur a reflexione. Verum ex
proprietate reflexionis patet idem ; nam locus reflexionis et
imaginis mutatur secundum mutationem aspicientis. Sed sic
est hie ; ergo fit per reflexionem.
It is not Nee potest dici quod substantia iridis manet, et locus
refraction, imaginis variatur in fractione radiorum, quum loci mutatio
in iride est secundum distantiam sensibilem valde, ut pari
velocitate qua homo curreret vel equitaret quantum posset
velocissime l . Sed locus imaginis rei quietae, quamvis varie-
tur, tamen non eadem velocitate qua iris, quia tota varietas
imaginis est in loco uno communi, et ideo vocatur transitus
spatii. Item imago rei visae per fractionem non sequitur
videntem si retrocedit, neque fugit si appropinquat, neque
movetur ei aequidistanter ; quod patet cum videmus piscem
quietum in aqua, aut baculum fixum in ea, aut solem aut
lunam per medium vaporum, aut literas mediante crystallo
vel vitro. Sed potest objici, quod non sit nisi locus imaginis
motus, et ideo potest fieri per refractionem sicut per re-
flexionem. Quod autem non sit nisi mutatio loci imaginis
videtur, quia speculum 2 , ut materia apta iridi, est immobile ;
will be seen when Bacon's explanation of the form and of the colour of the
bow is considered.
1 velocissime, U. ; a better reading than velocius.
2 The mirror is the cloud materia apta iridi or rather, as Bacon explains,
it is a collection of mirrors, each raindrop being one.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 189
sed quando sic est, licet videns accedit ad speculum, non
propter hoc mutatur nisi solus locus imaginis, ut citius con-
currat radius visualis cum catheto, et non fugiet locus
reflexionis mutari, praecipue cum speculum non in superficie
sit, sed in profundo, quum tota materia rorationis habet
naturam speculi, et ideo locus reflexionis mutat situm sen-
sibiliter secundum judicium visus.
Sed totum hoc est, cum sol secundum veritatem sit in Themotion
eadem distantia respectu speculi, non est diversitas in hora ma^beleft
apparitionis iridis de qua curandum est, sive moveatur a out of
Cancro versus meridiem sive a Capricorno versus septen-
trionem, quia in die naturali non movetur per unum gradum.
Et ideo in hora apparitionis iridis non est aliqua 1 distantia
solis a nube diversa de qua sit curandum. Quapropter
apprehendet ejus radius eandem rorationem vel partem rora-
tionis, ut primam vel secundam ; et ideo pars aliqua certa, vel
ipsa roratio tota, fit speculum immotum. Et non sufficit
dicere quod iris fugit ante videntem, quum sol videtur per-
sequi, quamvis hoc sit verum, ut sic videretur variari locus
reflexionis et iridis, quia solis radii penetrant totam materiam
roridam, et ab omni stillicidio fit reflexio. Et propter hoc,
nisi aliud esset in causa, iris una appareret immobilis et fixa
per totam rorationem, habens spissitudinem secundum totam
rorationem.
Quapropter dicendum est, quod iris non apparet nisi in Conditions
certa dispositione aeris secundum majorem et minorem luci- and'fhadow
ditatem, ut a parte oculi sit illuminatio debita, et in loco iridis necessary,
obscuritas determinata, quia res debilis est et non apparet
nisi in loco obscurato. Quum ergo aer inter oculum et
iridem est debito modo dispositus, tune extenditur pyramis
ab oculo cujus basis est circulus iridis et terminatur in nube
rorida ad locum debitae tenebrositatis, et apparet iris in illo
loco. Sed quando oculus 2 mutatur in partem iridis, jam
attingit aerem ulteriorem qui lucidus est, et appropinquat
1 aliqua, not alia as in J.
a The meaning seems to be when the eye shifts its position with reference to
the rainbow in consequence of the observer approaching it, the base of the visual
cone may fall on bright illuminated cloud instead of on dark cloud, and there
will be no rainbow.
190 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
ad locum priorem iridis, ita quod propter approximationem
videntis jam non invenitur locus idem ejusdem dispositions,
immo clarior quam requiratur ad iridis apparitionem. Non
enim in omni dicta loci dispositione potest apparere, quoniam
licet materia sit rorida usque ad oculum, non tamen videbitur
nisi in loco proportionalis obscuritatis ; ideo oportet quod
basis pyramidis cadat in nube ulterius in loco debitae obscuri-
tatis. Et sic tota pyramis mutat locum sectmdum motum
aspicientis, ac si portetur pyramis ante faciem hominis ambu-
lantis, cujus conus sit in oculo fixus, et corpus ejus extendatur
in aere usque ad locum iridis, ubi propter distantiam ab oculo
invenitur umbrositas propter spissitudinem vaporum et nubis
obumbrantis. Et est simile de homine aspiciente vaporem
nebulosum a longe quern videre non potest de prope, nam
propter distantiam debilitatur species visus, et potest a spis-
situdine vaporum terminari, quern de prope potest penetrare ;
et propter hoc patet quod licet ubique sit in materia rorida
reflexio, tamen non ubique apparet iris, sed in loco deter-
minato. Sic solvitur ilia x objectio prima.
Secunda patet ex eodem ; nam non manet hie idem specu-
lum, nee in eodem loco, propter umbrositatem quae exigitur
ad apparitionem colorum, et ideo nunc in una parte rorationis
apparet iris, nunc in alia.
Si dicitur, quod moto vidente ad orientem sol movetur ad
occidentem 2 , ideo punctum reflexionis mutabitur secundum
motum solis, et ideo accedet iris ad solem magis quam ad
videntem, patet per supradicta quod non ; quia motus solis
ad orientem in hora apparitionis iridis est insensibilis, et
ideo aestimatur stare, id est non moveri ad occidentem.
CAPITULUM VIII.
What Sed tune patet per hoc, quod nihil erit in loco iridis nisi
causes the a pparentia colorum, et non erit nisi quando apparet. Nam
colours of rr ...
the bow. dictum est quod secundum diversitatem aspicientmm diversi-
ficatur iris. Sed aspectus non facit colores. Visus enim non
1 ilia, omitted in Jebb.
2 sol movetur ad occidentem, omitted in J.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 191
potest creare colores in nube, ut patet ; quare nihil erit nisi
per apparentiam. Item visio per reflexionem habet visibile
in termino radii visualis reflexi, ut patuit prius, et ideo non in
puncto reflexionis nee alibi ; quia res visa est terminus re-
flexionis et lineae reflexae, ergo per reflexionem nihil videtur
in nube 1 .
Si vero dicatur, quod sensibiliter et vivaciter movetur They are
visus per iridem, et apparent colores valde vivi in iride, ^kness
ergo non potest esse sola apparentia colorum ; dicendum of visual
est quod sicut est sola apparentia colorum, sic est sola OI
apparentia sensus et vivacitatis immutationis visus ; quo-
niam hujusmodi imrnutatio non est nisi ex defectu visus,
sicut videmus in exemplis. Quum enim in aestate de mane
aliquis demittit caput ad terram, ut videat guttulas roris in
summitatibus herbarum, si sit negligens in videndo et langui-
dus, et semiclaudat oculos, videbit secundum apparentiam
omnes colores iridis. Et similiter de circulo colorato circa
candelam ; et similiter quando aliquis surgit de somno in
aestate, habens oculos male apertos et vaporosos, et aspiciat
ad aliquid foramen parvum per quod transit radius solan's,
apparebunt ei colores ; et maxime eis qui habent debiles
oculos et male vident a longe. Et ideo oportet quod appa-
ritio sit propter defectum visus, et propter hoc est sola
apparentia, et non veritas. Fortificatur autem haec apparitio,
tanquam in loco iridis sit, propter hoc quod cito concurrit
radius visualis cum catheto propter parvitatem stillicidiorum ;
et ideo prope punctum reflexionis fit hujusmodi apparitio, et
propter hoc in ipsa materia et loco iridis.
Si vero dicatur, quod radii solares transeuntes per crystal- Prismatic
lum faciunt colores veros et fixos, qui speciem faciunt et sunt h v U a S
in ratione objecti ; dicendum est, quod aliud est hie et ibi. different
Solum aspiciens facit iridem, nee est ibi nisi sola reflexio.
Hie autem est causa naturalis, scilicet radius et lapis rugosus
qui habet magnam superficiei diversitatem, ut secundum casum
lucis diversitas colorum resultet. Et aspectus in illos facit
hie adesse colores 2 , nam prius est color quam videatur hie,
et a diversis videtur in eodem loco. Sed hie ex aspectu est
1 Cf. Perspect. Pars iii. Dist. i. cap. a. 8 ad essentiam colorum, J.
192 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
apparitio, et ideo non potest esse veritas sed sola apparentia.
Et hoc est manifestum per superius dicta de pyramide visuali ;
quae quurn cadit tota in locum pyramidis iridis, tune apparet
tota iris secundum quantitatem ei possibilem juxta altitudinem
et depressionem solis et juxta materiae dispositionem ; ita
quod si sol sit in horizonte, et materia sit praeparata, apparet
iris semicircularis vel major portio sphaerae, dummodo pyra-
mis visualis tota cadat in locum pyramidis iridis. Quod si
sol sit in horizonte et materia sit praeparata, sed pyramis
visualis non, cadat tota in locum pyramidis iridis, tune solum
apparebit de arcu iridis, quantum capit basis pyramidis visus
de loco iridis ; ergo manifestum est quod iris non est nisi
solum in conspectu.
CAPITULUM IX.
Each drop Deinde considerandum est quod iris est imago solis, et ad
cloud re 1 -" 1 " ^ oc imaginandum debemus considerare sententiam Senecae in
fleets its libro de iride, quoniam oportet ponere nubem suspensam in
own image. . , . . .
aere, et rorationem descendentem ab ea, cujus conus cadit m
terram, et basis circularis attingit concavitatem nubis. Sunt
ergo stillicidia infinita parvae quantitatis, et a quolibet fit
reflexio sicut a sphaerico speculo, et quoniam sine intervallo
descendunt, videntur ex distantia continuari, et ideo videtur
imago solis continua et non multiplex secundum multitudi-
nem stillicidiorum ; et similiter est in circulis coloratis per
aspersionem. Et sic solvitur objectio quae posset fieri de
multitudine imaginum. Sed de figura, quantitate et colore
dubitatur; et dicendum est, quod specula sphaerica et maxime
parva mutant quantitatem et figuram rei visae multis modis,
et reddunt figuras monstruosas, et dissipant totam propor-
tionem partium rei ab invicem, ut patet in perspectivis. Et
dissipata figura et quantitate, etiam per consequens dissipatur
ordinatio proprietatum, quae exigunt figuram et debitam
quantitatem, et possunt colorem immutare, et de non colorato
facere colorem apparere, et e converse. Et quia lux incorpo-
rata in materia assimilatur colori, licet in veritate non sit color,
ut nubes rarae videntur albae et spissae videntur nigrae
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 193
quando radii penetrant eas, sic potest hie de facili lux solis
cadens ad hujusmodi specula ostendere quid simile colori,
praecipue cum non sit nisi sola apparentia, ut dictum est.
CAPITULUM X.
Cum his considerandum est de diversitate colorum. Et Errors in
omnes dicunt quod accidit ex diversitate nubis roridae, et Anstotle s
* statements
hoc habetur in textu Aristotelis vulgato, unde dicunt secun- due to
dum quod materia spissior est, videtur esse nigrior ; et o^^had*
secundum quod minus spissa, videtur esse color lazuli ; et translation,
secundum quod minus spissa, videtur viridis esse ; et si minus,
videtur vinosa, et rubea ; secundum quod adhuc minus,
videtur esse glauca et subrubea ; et secundum quod rarior,
videtur esse alba. Secundum quod ponitur exemplum Aris-
totelis de flamma, quae propter raritatem et spissitudinem
fumi terrestris apparet clara et rubea et nigra, et sic diversis
modis. Scd istud nihil est, sicut patet per cxperientiam
lapidis crystallini. Nam ibi generantur colores, et nulla est
diversitas materiae in spissitudine et raritate, et tamen hie
veri colores generantur. Et iterum, cum non sit verus color in
iride, sed apparentia, non oportet ponere nisi causam appa-
rentiae, vel apparentiam causae. Item per experientiam in
rorationibus ex aspersione non accidit aliquid de his diversi-
tatibus, nee in guttis roris in summitatibus herbarum ; ergo
manifestum est, quod haec causa diversitatis falsa est. Et
non est contra Aristotelem, quia multa alia falsa continentur
in capitulo de iride, et alibi in translationibus vulgatis, sicut
manifestum est per totam philosophiam Latinorum, si quis
diversas translationes inquirat et Graecum ipsum, a quo
transumptum est quod habent Latini. Verum non est
sententia Aristotelis ubique translata, sed error fuit ex-
emplarium l Graecorum et Arabicorum, vel potius vitium
translatorum, quorum nullus perfecte scivit linguas nee
scientias, ut praetactum est.
Necesse autem est aliud mendacium quod in hoc capitulo
f
1 J. has interpretum. Cf. what is said on Aristotle's theory of the rainbow
in vol. i. pp. 40 and 212-13.
VOL. II. O
194 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
de iride reperitur evacuari ; et ideo sic intelligendum est de
hac falsitate jam evacuata. Et ne animus suspendatur, dico,
quod idem est falsum quod habetur in textu vulgato, scilicet
quod iris non causatur a luna nisi bis in quinquaginta annis.
Nam quandocunque luna plena est, et non impeditur per
nubem, et sit materia rorida in opposito ejus, potest iris
apparere sicut per solem ; et hoc potest experientia cujuslibet
probare, et probatum est per experientias certas.
CAPITULUM XL
The form De figura vero iridis est maxima difficultas. Nam aliqui
of the bow aestimant quod debeat figurari sicut est basis pyramidis
explained rorationis distillantis ; et hoc est impossibile. Nam in rora-
refraction. tionibus ex aspersione, patet per experientiam, quod in globo
rorationis irregularis figurae apparet figura iridis. Similiter
illi 1 , qui dicunt iridem causari ex fractione, ut habeat figuram
pyramidis assimilatae curvae superficiei pyramidis rotundae
expansam in oppositum solis, propter quod figurae aestimatur
secundum eos arcualis. Et quia conus praedictae pyramidis,
ut dicunt, est prope terram, et ejus expansio est in oppositum
solis, necesse est ut medietas illius figurae vel amplius cadat
in superficiem terrae, et reliqua medietas vel minus cadat in
oppositum solis 2 in nube. Sed istud reprobatur per hoc quod
probatum est quod iris non potest generari per fractionem,
quoniam in roratione aspersionis non possumus hujusmodi
causam figurae dare. Dicunt enim quod radii prius franguntur
in contiguitate aeris et nubis, et postea in contiguitate nubis
et partis superioris ipsius rorationis, ut per has fractiones
concurrant radii in parte inferiori rorationis et densiori; nam
pars densior est inferior quia gravior. Ibi enim radii fracti
sicut a cono pyramtdali se diffundunt non in pyramidem
rotundam, ut dicunt, sed in figuram assimilatam curvae
superficiei pyramidis rotundae 3 . Patet ergo quod per tres
1 The sentence is not completed ; errant, or some such word must be under-
stood.
2 The twenty-one words from necesse est to oppositum solis are omitted
in J.
3 It is not quite clear what figure is meant ; apparently a cone with elliptic
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 195
fractiones veniunt ad hanc figuram. Sed non possunt esse
tres in aspersione facta in radiis, sed una tantum ; et tamen
eadem figura accidit sicut in coelo ; quapropter non est causa
hujusmodi fractionis.
Postremo l , quare non dabunt pyramidem rotundam, sed Circular
figuram assimilatam curvae superficiei pyramidis rotundae ? b ^ c
non enim secundum legem fractionis erit hoc, quia fractio
pyramidem rotundam habet facere regularem, quia fractio
omnium radiorum cadentium in unam circulationem corporis
sphaerici est ad angulos aequales, et ideo non incurvabitur
magis in una parte quam in altera, et erit omnino regularis
figurae et uniformis. Nee a roratione potest esse haec cur-
vitas, quia roratio non est talis figurae, sed est globus ex
stillicidiis infinitis compositus pyramidalis figurae rotundae
secundum eos, et ideo non est ratio illius figurationis per
hunc modum.
Quaerenda 2 est igitur alia ratio ; et potest dici quod necesse
est quod sit in figura arcuali circulari. Nam secundum diversi-
tatem situs rei respectu lucis apparet diversus color, ut in collo
columbae. Cum igitur idem color in uno circulo iridis apparet
base. Bacon sometimes tries to popularize his scientific language, for the
benefit it may be supposed of the Pope to whom he was writing.
1 J. has fractionis postremae. O. has postremo, which begins a new
argument.
a The reasoning in this paragraph is a remarkable combination of observa-
tion and inference. The colours in the bow do not shift like those on the dove's
neck. In the case of the dove, this shifting of colour is caused by varying
incidence of light. In the case of the bow, therefore, the permanence of each
colour throughout the whole arch indicates that the incident and reflected
angles are constant. Therefore all parts of the bow must be similarly situated
with regard to the eye and the sun. But from this it follows that the bow must
be of circular form.
The question raised in the succeeding paragraph is one that admitted of no
solution till Snell and Descartes had discovered that the direction of the re-
fracted ray varied not with the angle of incidence but with the sine of the angle
of incidence. Applying this law to the rainbow Descartes ' showed that the
rays which, after two refractions and a reflection, come to the eye at an angle of
about forty-one degrees with their original direction, are far more dense than those
in any other position. He showed also that the existence and position of the
secondary bow resulted from the same laws.' See Descartes, Afe'teores, Discours
viii; and Whewell, Hist, of Induct. Sciences, vol. ii. p. 277 (ed. 1857). Bacon's
attempt to explain the facts is of course a failure, as every other attempt must
have been till the ' law of sines ' was discovered.
O 2
196 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
ab extremitate una ad alteram, oportet quod eundem situm
habeant omnes partes respectu radii Solaris et respectu oculi.
Sed talis situs identitatis non potest esse nisi in circulari
figura propter aequalem partium declinationem. Et etiam
in vapore sphaerico possunt signari duo genera circulorum.
Unum est transiens per polos, ut sunt coluri in sphaera ; aliud
est aliquod de aequidistantibus intersecantibus istos coluros
ex transverso. Circulatio vero coluri absconditur semper ex
distantia, quia non habet eundem situm respectu oculi in
extremitatibus et in medio, sed aequidistantes bene apparent
in sua circulatione, propter aequalem situm respectu oculi, ut
dictum est in Perspectiva de luna. Cum igitur circulus iridis
fit de aequidistantibus, poterit in sua circulatione apparere.
Why the Sed si objiciatur contra hoc, quod non solum coloraretur in
tained sur" gibbositate sua arcus basis pyramidis sed alibi in superficie
face is not per totum, sicut luna plena tota illuminatur in parte nobis
coloured. ' . , _ .
objecta, et ideo tota superficies basis quae est super terrain,
coloraretur ; ad hoc potest dici differenter, quod stillicidia non
sunt ubique a quibus reflectuntur radii ad oculos ad angulos
aequales angulo incidentiae. Hoc enim non est nisi in situ
circuli, sicut apparet in reflexionibus et fractionibus speculi
concavi et aliorum ; et ideo cum circulationes quatuor vel
quinque iridis possunt esse in stillicidiis a quibus fiunt re-
flexiones in visum ad angulos aequales angulo incidentiae,
potest color generari in eis, et impressio iridis apparere.
CAPITULUM XII.
Thus, the Aliqui vero aestimabant, quod nubes rorida esset colorata
ismit 01 P er totum, quia in omnibus stillicidiis est reflexio, et iris ex
coloured, reflexione causatur. Item quia secundum numerum videntium
et diversitatem situs ejusdem videntis apparet iris ubique.
Sed dicendum est ad primum, quod ubique est aptitudo ut
fiat iris, sed actualiter non est nisi in stillicidiis a quibus
reflexio venit ad oculum ; quia apparentia colorum sola est,
quae apparentia venit ex fantasia et deceptione visus, ut dictum
est. Et ideo nusquam in nube rorida est colons veritas, nee
apparentia nisi in stillicidiis a quibus fit ad visum reflexio.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 197
Sed ab omni stillicidio non fit reflexio in eodem tempore,
dum oculus est in uno loco, propter aequalitatem angulorum
incidentiae et reflexionis. Ad secundum dicendum, quod
colores ubique apparere possumus imaginari ex duabus causis,
uno modo quod color esset fixus, sicut in aliis rebus; et
faceret speciem a se ad oculum, et tune ubique esset, et sic
ubicunque essent aspersiones, videret colorem. Sed sic non
est hie, quia non est verus color, sed solum ex visus fantasia ;
et ideo causa apparentiae est solius visus erroneum judicium,
et ideo non apparet nisi in loco a quo ad oculum fit reflexio ; et
ex hac causa, non prima, mutatur secundum mutationem
videntis.
Quinque vero sunt colores principales, ut albedo, glaucitas, Enumera-
rubedo, viriditas, et nigredo. Rubeus enim aequidistat ab ^"UTS
extremis, et habet unum medium respectu albi, et aliud re-
spectu nigri. Quum enim Aristoteles dicit in Sensu et Sensato
septem esse colores. hoc est verum dividendo glaucum in
plures gradus, ut caeruleum et puniceum, et similiter divi-
dendo viriditatem in gradus diversos ; sed quinque principales
colores sunt per naturam distincti. Nam quinarius est melior
numeris omnibus, ut Aristoteles dicit libro Secretorum, et
hoc quantum ad numerum certitudinaliter distinguendum ;
licet quantum ad proprietatem naturalem in quolibet repertam
ternarius est melior. Nam hunc extrahimus a natura rerum,
ut Aristoteles dicit primo Coeli et Mundi, quia in omni re
trinitas consistit, ut ibi docet, tarn in Creatore quam in
creatura. Et quia numerus quinarius res certius distinguit
et melius, ut dictum est, ideo natura magis intendit quinque
colores. Et ideo isti quinque colores sunt in iride, magis
quam alii, ex ordinatione communi naturae operantis et in-
tendentis quod melius est. Color quidem lazuli, quern vocant
coelestem, niger est cum l quadam splendoris suavitate, et ideo
sub nigro computatur.
Et aestimatur ab expertis quod isti colores causantur ab Their con-
humoribus et tunicis oculi ; isti enim sunt colores tantum ^Ithocula
apparentes, et oculi partes habent aliquid de natura colorum structures,
licet debiliter, secundum quorum esse apparent colores in
1 in quadam, J.
198 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
iride. Et quinque sunt corpora in oculo, scilicet tres humores,
et duae tunicae, scilicet uvea et cornea ; consolidativa quidem
nihil operatur ad visionem ; et ideo quinque col'ores apparent
secundum proprietates eorum. Et quandoque 1 ilia corpora non
habent distinctos colores. Nam in oculis diversorum variantur,
et apparent irides diversae aliter et aliter variari in eadem hora,
etiam in diversis temporibus, secundum quod aer inter ipsum
et iridem in dispositione sua secundum lucidum et obscurum
variatur. Signum autem quod colores iridis possunt apparere
per oculum, est quod lapide hexagono posito ad oculum in loco
tenebroso fiunt hujusmodi colores, et ideo similiter in materia
apta in loco tenebroso in nube possunt saltern apparere.
Haloes. Et juxta jam dicta patet facilius causa coronae, et similiter
impressionis apparentis in figura recta, quam Seneca vocat
virgam,et Aristoteles perpendicularem; istae enim impressiones
sunt coloratae et non aliae. Dicit igitur Seneca 2 , si vaporem
erexeris, virga est ; si incurves in portione circuli, iris est ; si in
completum circulum, corona est ; quam Aristoteles vocat cir-
culum circa solem et lunam, et Halo et Halaleti. Et aliam
differentiam 3 assignant, quod iris generatur in opposito solis,
virga a latere, corona sub sole. Sed quae de circulo et corona
dicta sunt possunt dici sine calumnia 4 . De perpendiculari
tamen et virga aliud est. Nam non est nisi portio parva
coronae, quae ex distantia superflua videtur esse linea recta,
Attempt at quum materia deficit ad ejus complementum. Globus autem
tion. an vaporis grossi aliquando concurrit in directum solis sub eo,
scilicet qui est densior acre, et tamen non est superfluae densi-
tatis sed proportionatae ad hujusmodi impressionem. Dico
1 quoniam, J.
2 See De Sensu et Sensilt, cap. 4. The passage is curious from the attempt
made to correlate savours with colours. 'Enrd jdp dutyoTtpcw (iSr), av TIS riOrj,
waircp fvXoyov, rb (paiov fA6\av TI clvcu' \ditfrai yap TO avQbv nlv rov \(VKOV elvat
uffirep TO \iirapbv rov y\vKeos, TO (poivucovv ot real a\ovpyov Kal irpdaivov Kal Kvavovv
fj.fTav rov \fVKOv KOI fj.\avos, rd 8' a\\a fjuKra etc TOVTOJV. Cf. Meteorol. i. 5, and
iii. 2, 4, 5. In the latter passage the bow, both inner and outer, is described
as three-coloured, the colours of the outer bow being fainter and following the
reverse order of the inner.
3 J. has doctrinam for differentiam.
* The sentence ends here. J. confuses the meaning by carrying it on, as in
many other passages too numerous to mention.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 199
ergo quod cum vapor ille sit densior acre, et sit quasi
sphaericae figurae, quae aequidistat terrae quantum potest
propter naturam gravis, radii omnes exeuntes a puncto o l
praeter perpendicularem o d franguntur in superficie vaporis
inter incessum rectum et perpendicularem ducendam a loco
fractionis, et omnes qui cadent in una circulatione circa axem
ilium franguntur ad angulos aequales, quia anguli incidentiae
omnes sunt aequales, sicut a et /, et anguli fractionum intra
corpus sunt aequales, et sic de omnibus angulis radiorum
cadentium in circumferentia, quae transit per puncta a g f, et
eodem modo radii qui cadunt in circumferentia, quae transit
per b g, omnes franguntur ad angulos aequales, quia incidunt
ad aequales, sicut manifestum est per demonstrationem
geometricam. Radii ergo unius circulationis ut o a et <?/et
omnes qui in circumferentia transeunt per a et /, cadunt
et vadunt post fractionem in corpore vaporis aequidistantis.
Deinde quum ad concavitatem vaporis occurrit aer, quod
est corpus subtilius, franguntur declinando a perpendiculari
ducenda a loco fractionis, et concurrunt necessario ad punctum
unum ut in o. Et similiter est de illis qui cadunt in alia cir-
culatione, ut o b et eg, et sunt in eadem circumferentia conter-
minales, et concurrunt per secundam fractionem ad punctum
remotius ut in d, quia radii cadentes in circulatione majori
concurrunt in punctum remotius. Et sic de aliis cadentibus in
aliis circumferentiis semper verum est quod omnes radii unius
circulationis cadent in unum punctum diversum a puncto,
a quo concurrunt radii aliarum circulationum. Et sicut radii
unius circulationis stant in introitu vaporis in figura circulari
super eum, sic quando exeunt, fiunt a basi circulari, et con-
currunt in unum punctum pyramidis ; nam lumen hoc totum,
quod pertransit vaporem veniens ab uno puncto solis fractum
in radiis infinitis est quasi una columna rotunda, et habet
figuram circularem in utraque extremitate, dum est in vapore,
sed postquam exivit vapores declinantur radii in corpus
pyramidale, cujus basis est extremitas lucis columnaris, et
1 No figure is given for this theorem in either D. or O. which makes it difficult
to follow the reasoning. With the punctuation used in J., it is impossible.
200 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
conus cadit in terram. Si igitur oculus 1 conum recipiat unius
pyramidis, videbit basim illius pyramidis, et quia ille vapor
densior est tanta densitate ut sit visibilis, praecipue cum
habeat in se lumen potest videri infra bases pyramidis, et ideo
in circulari.
Further Sed sicut experientiae multae requiruntur ad certifkationem
^needed ' 1T ' 1 ^' 1S ) et ^ e c l re et de figura, sic est hie, ubi considerandum
on this est quod radii possunt dupliciter intelligi, vel scilicet venientes
ab uno puncto et in unum circulum in vapore qui concurrunt
ad conum unius pyramidis ; et alii qui ab eodem puncto et in
alium circulum cadunt faciunt 2 aliam pyramidem, et sic de
aliis ; sed coni omnium illarum pyramidum cadunt in axem et
perpendicularem venientes a puncto illo, a quo veniunt radii
fracti, et pyramides fiunt curtae 3 , nee transeunt ad puncta
concursus propter objectum aspicientis, et ideo nullus videbit
per illas pyramides curtas. Quare si plures aspiciant coronam,
oportet unum eligi ex duobus, vel quod ab aliis punctis solis
veniant radii frangendi in pyramidem, ita quod ad singulos
aspicientes radii veniant a singulis punctis solis, vel quod
a basi pyramidis unius, cujus conus cadit in oculum aspicientis
unius, veniant ad alios aspicientes pyramides aliae quae
fiunt ex radiis accidentalibus ; ut basis pyramidis principals
quae venit ad oculum unius videatur ab aliis per pyramidem
accidentalem, sicut illi qui sunt in angulo domus vident per
radios accidentales lumen incidens per fenestram. Sed hoc
secundum non potest stare, quia judicium per radios princi-
pales et accidentales non potest esse aequale, sed aspicientes
simul coronam judicant aequaliter. Item quilibet judicat
solem esse centrum coronae ; ergo quilibet videt solem, sed
radii accidentales non ducunt visum in rem, sed in speciem, ut
exiens in angulo domus non potest videre solem, licet videat
radium cadentem per foramen. Manifestum est ergo quod
ad oculum cujuslibet venit una pyramis, cujus radii veniunt
a puncto solis determinato, ita quod ab uno puncto ad urium
oculum veniant radii, et ad alium oculum ab alio, et ad
tertium a tertio.
1 Omitted in O. but given by U. 2 Sic O. J. has ut faciant.
3 Not curvae, as in J.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 201
Sed haec omnia docet experientia, sicut de iride. Unde Scientific
argumenta non certificant haec, sed grandes experientiae per "SfJJ^ha
instrumenta perquiruntur, et per varia necessaria ; et ideo reasoning
. . must
nullus sermo in his potest certificare ; totum enim dependet decide.
ab experientia. Et propter hoc non reputo me attigisse hie
plenam veritatem ; quia nondum expertus sum omnia quae sunt
hie necessaria, et quia in hoc opere procedo via persuasionis,
et ostensionis 1 quae oporteat requiri in studio sapientiae, et
non perviam componendi scripta de ea. Et ideo non pertinet
ad me hac hora dare certificationem impossibilem, sed sub
forma persuadendi de studio sapientiae pertransire.
De circulo vero circa candelam aestimatur quod sit
a vaporibus resolutis a cibis et potibus in mensa ; vel quando
aer humidus est potest apparere, aut in vaporibus oculi
humidi generatur distans a candela. Sic igitur quilibet
sapiens de facili recipiet quod experientia certificat quaestiones
circa has res, et non argumentum. Sed nunc transeo ad
secundam praerogativam istius scientiae experimentalis 2 .
1 This and the preceding thirteen words omitted in J. This passage is of
great importance as indicating the purpose and the limitations of the Opus
Majus.
a The foregoing chapters must be judged partly as a piece of scientific research,
partly as a method ; as an illustration that is of Roger Bacon's first prerogative, the
confirmation of mathematical reasoning by experiment and observation. It will
be noted that these last words are used in the widest sense ; being made appli-
cable, as the first chapter shows, to the drawing of a geometrical diagram :
an extension of ordinary use which reminds us of the opening sentences of
Wattis' Arithtnefica Infinitorutn, in which the inductive method is frankly applied
to the investigation of series.
Bacon was led by his method to some sound results. He begins with a col-
lection of phenomena, colours in crystals or half-polished surfaces, in spray
from a mill-wheel, or from an oar when lit by the sun, and the like, which, as
Whewell says, ' are almost all examples of the same kind as the phenomena
under consideration.' He combines astronomical theory with astronomical
observation in explaining the connexion between the altitude of the bow and
that of the Sun. In his proof that the centre of the bow, of the eye, and of the
Sun are always in one straight line the union of theory with observation is
equally marked. The conclusion that each observer sees a distinct rainbow is
clearly drawn. Not less striking is his discussion of the form of the rainbow ;
which was pushed as far towards the truth as was possible at a time when the
law of variation in the angles of refraction was still undiscovered.
With regard to the colours of the rainbow, and indeed with regard to colour
in general, he shared the ignorance, not of his own time only, but of the three
202 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
Capitulum de secunda praerogativa scientiae experimen-
talis.
Definition Haec autem est quod 1 veritates magnificas in terminis
pre S ro C ga- d a ^ arum scientiarum, in quas per nullam viam possunt illae
tive. scientiae, haec sola scientiarum domina speculativarum potest
dare; unde hae veritates non sunt de primarum substantia,
sed penitus extra eas, licet sint in terminis earum, qu nee
s/nt conclusiones 2 ibi, nee principia. Et possunt poni exempla
manifesta de his ; sed in istis omnibus quae sequuntur, non
oportet hominem inexpertum quaerere rationem ut primo
intelligat, hanc enim nunquam habebit nisi prittshabeat
experientiam ;^ unde oportet primo credulitatem fieri, donee
secundo sequ/tur experientia, ut tertio ratio comitetur. Si
enim inexpertus magnetem trahere ferrum, nee audiens ab
aliis, quod trahat, quaerat rationem, ante experientiam nun-
quam inveniet. Et ideo in principio debet credere his qui
experti sunt, vel qui ab expertis fideliter habuerunt, nee debet
reprobare veritatem propter hoc, quod earn ignorat, et quia
ad earn non habet argumentum. Recitabo igitur ea, quae
per experientiam teneo esse probata 3 .
EXEMPLUM I.
Astrolabe Mathematica bene producere potest astrolabium sphaeri-
moved by cum m q uo describuntur quaecunque de coelo necessaria
the revolu-
tion of the sunt hommi, secundum longitudmes et latitudmes certas, tarn
heavens. ^ e c j rcu ii s q uam d e stellis juxta artificium Ptolemaei in octavo
Almagesti, juxta quod dixi per quandam similitudinem, sed
non tamen omnino per artificium illud, oportet enim plus
centuries and a half that followed, till Descartes initiated the analysis of white
light into the spectrum (Me'teores, Discours huitieme).
1 Haec . . . quod omitted in J.
2 J. has quaestiones, as in several other passages.
3 The second prerogative corresponds to the class of cases in which deductive
reasoning, while not excluded, holds yet a position subordinated to experiment.
An apt illustration of it is afforded by the whole career of the great physicist
Faraday, who, while not denying the value of mathematical reasoning in his
electrical researches, yet made no personal effort to acquire the use of this
instrument, feeling, as he used to say, that it would withdraw him from his
experiments.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 203
esse opens. Sed quod hoc corpus sic factum moveatur
naturaliter motu diurno, non est in potestate mathematicae.
Experimentator autem perfectus potest considerare vias hujus
motus, excitatus ad eas considerandas per multas res quae
sequuntur motum coelestium, ut sunt primo tria elementa,
quae rotantur circulariter per influentiam coelestem, sicut
dicit Alpharagius in libro de Motibus Coelestibus, et Averroes
in primo Coeli et Mundi ; deinde cometae, maria, et flumina
fluentia, medullae et cerebella et morborum materiae.
Herbae etiam in partibus suis multum aperiunt se et claudunt
secundum solis motum. Et multa talia inveniuntur quae
secundum motum localem totius vel partium moventur motu
coeli. Sapiens igitur excitatur per considerationem hujus-
modi rerum similem in parte illi quod intendit, ut ad illud
perveniat aliquando. Et tune thesaurum unius regis valeret
hoc instrumentum et cessarent instrumenta astronomiae, et
horologia, et esset pulcherrimum spectaculum sapientiae. Sed
pauci de tanto miraculo et similibus in mathematicae terminis
praeclare et utiliter scirent cogitare l .
1 A copy of Ptolemy's astrolabe is given on the title-page of Raima's edition
of the Syntaxis. For the remarkable conception of a globe revolving with
the daily revolution of the sky, moved, not by mechanical appliances, but by
magnetic force, Bacon was indebted to the remarkable and almost unknown
genius to whom he so often confesses his obligations, Peter Peregrinus, of
Maricourt (see biographical remarks in the Introduction). In Gilbert's
work De Magnete, Magneticisque corporibus et de magno Magnete Tellure (trans-
lated by Mottelay, 1893), many references to Peter Peregrinus will be found.
' The manner,' says Sir Kenelm Digby, ' in which this great man (Gilbert)
arrived to discover so much of magnetical philosophy .... was by forming a
little loadstone into the shape of the earth ' (Treatise of Bodies, quoted on
p. xviii of Mottelay's edition). For the initial step in his investigations, the mode
of finding the poles in this spherical magnet, Gilbert was undoubtedly indebted
to Peter Peregrinus. Of this any reader of Gilbert's work may convince him-
self by comparing lib. i. cap. 3 of Gilbert's work with the only known work of
Roger Bacon's friend, his letter to a certain Sygerus, or Sygerius, which was
printed at Augsburg in 1558. (The copy in the Brit. Mus. has marginal notes
by John Dee, some of which refer to the connexion of Peter Peregrinus with
Bacon.)
The connexion of magnetic force with the rotatory movement of the earth
was no unreasonable hypothesis ; and was not so regarded by Gilbert. (See
p. 332 of Mottelay's ed.)
20 4
OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
Prolonga-
tion of
human life
Rules of
Hygiene
neglected.
EXEMPLUM II.
Potest vero aliud exemplum poni in terminis medicinae,
et est de prolongatione vitae humanae, ubi ars medicinalis
remedium non habet nisi regimen sanitatis. Est autem
ulterior longae vitae extensio possibilis. A principio mundi
fuit magna * prolongatio vitae, sed nunc 2 abbreviata est ultra
modum. Causam autem hujus prolongationis et abbreviationis
aestimaverunt multi esse a parte coeli. Nam aestimaverunt
quod coeli dispositio fuerit optima a principio, et mundo
senescente omnia tabescunt, aestimantes Stellas fuisse creatas
in locis convenientioribus, in quibus stellae suas habent
dignitates, quae vocantur domus, exaltatio, triplicitas, facies
et terminus, et in meliori proportione earum ad invicem
secundum diversitatem aspectuum 3 vel projectionem radiorum
invisibilem, et quod ab illo statu paulatim recesserunt, et
secundum hunc recessum ponunt vitae decurtationem usque
ad aliquem terminum fixum, in quo est status. Sed hoc
habet multas contradictiones et difficultates, de quibus est
modo dicendum.
Et sive hoc fuerit verum sive non, necesse est aliam causam
assignari, quae nobis prompta est et plana, cui contradici non
potest, quam scimus per experientiam. Et ideo circa illam
negotiandum est, ut appareat mirabilis et ineffabilis utilitas
et magnificentia Scientiae Experimentalis, et aperiatur via ad
maximum secretum secretorum, quod Aristoteles occultavit
in libro de Regimine Vitae 4 . Cum enim regimen sanitatis
debeat esse in cibo et potu, somno et vigilia, motu et quiete,
evacuatione et retentione, aeris dispositione, et passionibus
animi; ut haec in debito temperamento habeantur ab infantia;
de his temperandis nullus homo vult curare, etiam nee medici,
quia nos videmus quod de millenario medicorum vix erit unus
qui saltern leviter curabit. Et rarissime accidit quod aliquis
curat sufficienter, et hoc nunquam accidit in juventute, sed
aliquando inter tria millia unus 6 cogitat de his, quum senescit
1 longa, J.
3 aspicientium, J.
2 nee, J.
4 See note on vol. i. p. 10.
aliquis, J.
SCIENTIA EXPERIMENTAL^. 205
et tendit ad mortem, tune enim timet sibi et cogitat ut valet.
Sed tune non potest apponere remedium propter debilitatcm
virium et sensus et propter experientiae defectum. Et ideo
patres corrumpuntur, et generant filios corruptos, et habentes
dispositionem ad mortis festinationem. Et deinde per defec-
tum regiminis filii corrumpunt seipsos, et sic films filii habet
dispositionem malam duplicem, et tertio seipsum corrumpit
propter defectum regiminis. Et sic currit de patre in filios
corruptio complexionis, usquequo festinatio facta sit ultimata,
sicut accidit his temporibus.
Et non solum haec causa accidentalis invenitur, sed alia
quae consistit in defectu regiminis morum. Peccata enim
debilitant vires animae, ita quod impotens est ad corporis
regimen naturale ; et ideo debilitantur vires corporis, et festinat
ad mortem ; et haec corruptio currit a patre ad filium, et sic
ulterius. Et ideo oportuit propter has duas causas naturales,
quod longaevitas hominis non servaret ordinem naturalem a
principio ; sed propter has duas causas abbreviata est longae-
vitas hominis contra naturam. Praeterea certis experimentis
probatum est, quod ista festinatio nimia est retardata pluries,
et longaevitas prolongata per multos annos per experientias
secretas ; et multi hoc scribunt auctores. Propter quod oportet
quod sit haec nimia festinatio accidentalis, habens remedium
possibile.
Postquam vero ostensum est, quod causa hujusmodi
festinationis est accidentalis, et ideo quod remedium sit
possibile, nunc redeo ad hoc exemplum quod volui in terminis
medicinae declarare, in quo potestas artis medicinalis non
habet unde compleat. Sed ars experimentalis supplet de-
fectum medicinae in hac parte. Non enim potest ars medi-
cinalis nisi dare regimen sanitatis sufficiens secundum omnes
aetates. Quamvis enim de sufficient regimine senum insuffi-
cienter locuti sunt auctores noti, hoc tamen fuit arti medicinae
possibile. Et hoc regimen consistit in temperato usu cibi
et potus, motus et quietis, somni et vigiliae, evacuationis et
retentionis, aeris et passionum animae. Quod si a nativitate
homo haberet sufficiens regimen Usque ad finem vitae, tune
veniret ad terminum vitae quern Deus et natura constituerunt,
206 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
secundum possibilitatem regiminis sufficientis. Sed quia
impossibile est quod hoc regimen servetur ab aliquo, et pauci
immo etiam quasi nullus a juventute curat de hoc regimine, et
paucissimi senes servant hoc regimen ut possibile est, ideo
oportet quod veniant accidentia senectutis ante senectutem et
senium, scilicet in tempore consistendi, quae est aetas pulchri-
tudinis et fortitudinis humanae, quae his temporibus non durat
ultra quadraginta quinque vel quinquaginta annos.
Failure of Et haec omnia accidentia senectutis et senii sunt canities,
^dealing" palliditas, cutis corrugatio, multitude mucilaginis, excreatus
with old putridus, lippitudo oculorum, et universalis laesio organorum
sensibilium, diminutio sanguinis et spirituum, debilitas motus
et anhelitus et totius corporis, defectus virium animae tarn
animalium quam naturalium, insomnietas, ira, et inquietatio
animi, et oblivio, de qua dicit Haly 1 rcgalis, quod senectus
est domus oblivionis : et Plato, quod est mater lethargiae.
Et propter defectum regiminis sanitatis haec accidentia omnia
et plura alia veniunt hominibus in aestate consistendi, scilicet
secundum majus et minus : et secundum quod melius et pejus
se rexerint homines in sanitate, et secundum quod sunt
melioris et fortioris complexionis et secundum quod melius
vel pejus rexerunt se in moribus. Sed ars medicinae non dat
remedia contra istam corruptionem quae venit ex impotentia
et defectu regiminis, sicut sciunt omnes medici in sua arte
experti, cum tamen fateantur medicinae auctores quod re-
media possibilia sunt, sed non decent. Haec enim remedia
semper fuerunt occultata non solum a medicis, sed a vulgo
sapientium omni, et solum manifestata maxime notis, quos
1 The reference is to the "work called ' Liber totius medicinae necessaria
continens quem sapientissimus Haly films Abbas discipulus Abimeker filii Moysi
filii Seiar edidit regique inscripsit unde et regalis dispositionis nomen assumpsit' ;
translated from Arabic at Antioch, A. D. 1127, by Stephen his disciple. It was
printed at Frankfurt in 1523. The passage referred to is in Pars II, lib. i. cap.
24, De regimine senum. The rules for diet, exercise, and general management
of health there given are extremely sensible, and quite in accordance with the
best modern practice.
Whether this Haly (or Ali) is identical with the Haly spoken of, vol. i. p. 389,
and elsewhere, as a commentator on the Centilogium of Ptolemy, does not
seem certain ; but it is probable. Bacon's treatise, De reiardandis senectutis
accidentibus (edited at Oxford by John Williams in 1590), is, as he says himself
in the course of this treatise, largely indebted to Haly's work.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 207
Aristoteles tangit primo Topicorum in dictione probabilis.
Et non solum sunt remedia possibilia contra passiones senec-
tutis venientes in tempore consistendi et ante tempus senec-
tutis, sed etiam si regimen senectutis esset completum,possunt
adhuc passiones senectutis et senii retardari, ne l statim suo
tempore venirent, et cum venerint possunt mitigari et tem-
perari, ut sic turn per retardationem turn per mitigationem
eorum, prolongetur vita ultra terminum qui secundum regimen
plenum senectutis consistit in dictis sex articulis. Et alius est
terminus ulterior, qui positus est a Deo et a natura, secundum
proprietatem remediorum retardantium accidentia senectutis
et senii et mitigantium malitiam eorum, et primus terminus
transgredi 2 potest, sed secundus non.
Et propter hos duos terminos dicit Scriptura pluraliter, Agents by
Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non potuerunt : J[ m ^ s of e
impossibile enim est ultimum terminum praeteriri, sed tamen life can be
prior pertransiri potest, licet raro pertranseatur ; sed secundus el
non potest. Regimen ergo sanitatis sufficiens, quantum homo
possit habere, prolongaret vitam ultra communem terminum
vivendi accidentalem, quern homo propter stultitiam suam
sibi non servat ; et sic vixerunt aliqui per multos annos
ultra communem statum vivendi. Sed regimen speciale per
remedia retardantia dictum communem statum quern ars
regendi sanitatem non transgreditur, potest longe plus vitam
prolongare. Et quod sit possibile patet per Dioscoridem, qui
dicit, possibile est quod sit medicina aliqua, quae prohibeat
hominem a velocitate senectutis et frigore et siccitate mem-
brorum, ut per illud elongetur vita hominis. Et hoc vult
Haly supra Tegni 3 circa finem. Et dicit iterum, Illi qui vixe-
runt diu usi sunt medicinis quibus elongata est vita eorum.
Et de hujusmodi Avicenna in secundo Causarum dicit sic,
Est medicina quae ponit et dividit omnem complexionem ad
partem quam meretur. Sed auctores medicinae non dederunt
medicinas istas, nee in libris eorum scriptae sunt, solum artem
1 From ne to temperari, omitted in J.
3 We should expect transiri or praeteriri.
8 This word comes from the Latin version of the Arabic version of Galen's
word Tix v n- As in the word Almagesti, the last letter represents the Greek rj.
Both words are used as indeclinables.
208 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
regiminis sanitatis attendentes ; et hoc non ut oportet suffi-
cienter de senibus et senioribus, [ut] est jam dictum. Sed
sapientes dediti experimental! scientiae de his excogitaverunt,
non solum moti propter utilitatem, sed excitati per brutorum
animalium industriam, quae multis modis obviant festinationi
moriendi, ut cervus et aquila et serpens, et multa alia suam
vitam prolongantia per industriam naturalem, sicut auctores
scribunt et experientia docuit. Quorum exemplis excitati
crediderunt, quod Deus ipse brutis hoc concessit ad instruc-
tionem hominis mortalis. Et ideo insidiati sunt animalibus
brutis ut scirent vires herbarum et lapidum et metallorum
et aliarum rerum, quibus sua corpora rectificabant multis
modis tanquam miraculosis, sicut ex libris Plinii, Solini,
Avicennae de Animalibus, et Tullii de Natura Divina. ex
philosophia Artephii, et libris aliis et auctoribus variis, cer-
tissime colligitur, et experti sunt multi. Nam Parisius nuper
fuit unus sapiens, qui serpentes quaesivit et unum accepit et
scidit eum in parva frusta, nisi quod pellis ventris, super quam
reperet 1 , remansit integra, et iste serpens repebat ut poterat ad
herbam quandam, cujus tactu statim sanabatur. Et experi-
mentator collegit herbam admirandae viriditatis. Et quia
potest humana ratio supra omnem prudentiam bestialem,
ideo sic excitati per exempla brutorum excogitaverunt vias
meliores et majores.
The Et praecipue haec sapientia mundo concessa est per primos,
knevTof scilicet per Adam et filios ejus, qui receperunt ab ipso Deo
these. specialem cognitionem in hac parte, quatenus vitam suam
longius protenderent. Sic videndum est per Aristotelem in
libro Secretorum, ubi dicit quod Deus excelsus et gloriosus
ordinavit modum et remedium ad temperantiam humorum
et conservationem sanitatis, et ad plura adquirenda scilicet
ad obviandum passion ibus senectutis et ad retardandum eas,
et mitigandum hujusmodi; et revelavit ea sanctis et prophetis
suis, et quibusdam aliis, sicut patriarchis, quos praeelegit et
illustravit spiritu divinae sapientiae, &c. Et infra dicit 2 quod
est medicina, quae vocatur gloria ineffabilis et thesaurus
philosophorum, quae totum corpus humanum rectificat ad
1 J. repit. a J. has infudit.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 209
plenum, quae dicitur inventa ab Adam vel ab Enoch, habita
per visionem, sicut ipsemet refert, licet non fuerit certificatum
ad plenum, quis eorum earn primo perceperit. Sed haec et
hujusmodi secretorum secretissima semper fuerunt occultata
a vulgo philosophantium, et maxime postquam homines
coeperunt abuti sapientia, disponentes ad malum quod Deus
in salutem hominum et utilitatem plenam concessit.
Horum autem exempla scribuntur multa. Artephius, qui
omnes regiones orientis peragravit propter sapientiam in-
quirendam, Tantalum magistrum regis Indiae invenit in aureo
throno sedentem, de natura et motibus coelestibus docentem,
cui Artephio idem Tantalus humiliavit se in discipulum 1 , fertur
in libro suae philosophiae vixisse multis annorum centenariis
per secretas experientias. Verum 2 et Plinius vicesimo secundo
libro Naturalis Historiae coram Octaviano Augusto refert
hominem stetisse, qui ultra centum annos vitam suam prolon-
gasset, fortis et robustus et strenuus in stuporem astantium :
itaque imperator admiratus quaesivit ab eo, quid faceret ut ita
viveret ; et ipse respondit in aenigmate, ut ait Plinius, quod
posuerat oleum exterius. et mulsum interius. Deinde quod
dicitur libro de Accidentibus Senectutis 3 , a tempore regis
Guillelmi Siciliae inventus est homo, qui statum juventutis
in robore et sensu et prudentia renovavit 4 ultra omnem
aestimationem humanam circiter sexaginta annos ; et de
rustico bubulco factus est regis bajulus. Qui recepit liquorem
optimum aureo vase in campis occultato sub terra, quod vas,
aratro terram dividente, reperit, et aestimans rorem coelestem
bibit, et faciem lavit, et renovatus est mente et corpore supra
modum. Et in libro nunc tacto scribitur, quod homo totus
perunctus unguento optimo, praeter plantas pedum, vixit
pluribus annorum centenariis incorruptus, excepto quod in
1 disciplinam, J.
2 J. has rerum, affixed to foregoing sentence. Cf. Plin. xxii. 24.
3 This is Bacon's treatise above referred to. The reference to it here fixes
the date of its composition before 1267, which some have doubted. It was
written, as Bacon says himself, in Paris. * Hanc epistolam suasu duorum
sapientum Parisius composui.' The anecdote of the countryman's treasure trove
is told in cap. 8, and it is repeated in the Epistola de secretis operibus Artis et
Naturae (see Brewer, p. 539". * revocavit, J.
VOL. II. P
210 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
plantis, quas neglexerat ungere, recepit corruptionem, et ideo
quia semper equitavit. Et auctor istius libri testatus est,
quod hominem videret et cum eo locutus fuerat. qui pluribus
annorum centenariis vixerat, eo quod medicmam a sapientibus
magno regi paratam desperanti pro seipso et volenti indocto
homini probare medicinam, recepit earn. Et sic prolongata est
vita hominis, et a summo pontifice illius temporis et aliis
habuit litteras bullatas de hac veritate.
Ingredients Et ideo dicit experimentator bonus in libro de Regimine
remedy. Senum, quod si illud quod est in quarto gradu temperatum,
et quod natat in mari, et quod vegetatur in aere, et quod
a mari projicitur, et planta Indiae, et quod est in visceribus
animalis longae vitae, et duo repentia quae sunt esca Tyrorum
et Aethiopum, praepararentur et adhiberentur, ut oportet, et
minera nobilis animalis adesset, multum posset vita hominis
prolongari, et passiones senectutis et senii retardari et
mitigari. Quod vero est in quarto gradu temperatum est
aurum, secundum quod dicitur in libro de Spiritibus et
Corporibus, quod est maxime amicum naturae inter omnia.
Et si per experientiam certam fieret optimum quodpotest esse,
vel saltern longe melius quam natura et ars alkimiae possunt
facere, sicut fuit vas quod rusticus invenit, et resolveretur illud
in aquam qualem bibit bubulcus, tune miram operationem
faceret in corpus hominis. Et si jungitur illud quod natat
in mari, videlicet, margarita, quae est res multum efficax
ad vitae conservationem, ac etiam addatur res quae in
aere vegetatur, et est anthos, et est flos roris marini, qui in-
effabilem habet virtutem contra passionem senectutis. Sed
quod ponitur in electuario dianthos non est flos, sed mixtum
ex foliis et fragmentis arbusti et parum de flore. Purus
enim flos in tempore suo debet colligi, et multis modis con-
tingit uti eo tarn in cibis quam in potibus et electuariis.
Quibus addendum est quod a mari projicitur et est ambra 1 ,
quae est sperma cetae, res mirae virtutis in hac parte. Planta
Indiae his est conformis, et est bonum lignum aloes, novum,
non sophisticatum. Quibus annectitur quod est in corde
1 Not arubra, as in J. It is ambergris.
SCIENTIA EXPERIMENTAL^. 211
animalis longae vitae, scilicet cervi, et est os quod generatur
in corde cervi, habens magnam proprietatem contra festina-
tionem senectutis. Repens autem quod est esca Tyrorum,
est tyrus serpens de quo fit Tyriaca, et cujus carnes prae-
parantur ut oportet, et comeduntur cum rebus aromaticis ;
et haec est res omnino electa contra passionem senectutis
et contra omnes corruptiones complexionis, si cum rebus
accipiatur congruis cuilibet complexioni et passioni, ut docetur
in libro de Regimine Senum. Et Aristoteles in libro Secre-
torum docet maximum documentum contra malas passiones
per hujusmodi carnes tyri. Repens quod est esca Aethiopum
est draco, secundum quod David dicit in psalmo, Dedisti earn
escam populis Aethiopum. Nam certum est quod Aethiopes
sapientes l venerunt in Italiam et Hispaniam et Franciam et
Angliam, et in istas terras Christianorum in quibus sunt
dracones boni volantes, et per artem occultam quam habent
excitant dracones de cavernis 2 suis, et habent sellas et froena
in promptu, et equitant super eos et agitant in acre volatu
fortissimo, ut dometur rigiditas carnium et temperetur durities,
sicut apri et ursi et tauri agitantur canibus et variis percus-
sionibus flagellantur, antequam occidantur pro comestione.
Cum ergo sic domesticaverint eos, habent artem praeparandi
carnes eorum. sicut est ars praeparandi carnes tyri, et utuntur
eis contra accidentia senectutis, et vitam prolongant et intel-
lectum subtiliant ultra omnem acstimationem. Nam nulla
doctrina quae per hominem fieri potest tantam sapientiam
inducere valet sicut esus istarum carnium, secundum quod
per homines probatae fidei didicimus sine mcndacio et
dubitatione.
Si vero elementa praepararentur 3 et purificarentur in aliquo Principl
mixto quocunque, ita quod nulla infectio esset unius per aliud,
sed reducerentur ad puram simplicitatem, tune aestimave- founded,
runt sapientissimi quod summam medicinam haberent. Nam
sic essent elementa aequalia. Et Averroes arguit contra
Galienum 4 super decimo Metaphysicae 5 , quod si mixtum
esset per aequalitatem miscibilium, tune non esset actio et
1 serpentes, J. 2 concavis, J. s praeparentur, J.
* Salienum, J. 8 Mathematicae, J.
P 2
212 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
passio elementorum nee corruptio. Et hoc vult Aristoteles in
quinto Metaphysicae, ubi sanxit, quod potentiae activae cum
fuerint aequales non accidit corruptio ; et hoc est certum.
Equality of Nam sic erit in corporibus post resurrectionem. Aequa-
at>proacned Iftas enim elementorum in corporibus illis excludit corrup-
in Adam's tionem in aeternum. Nam haec aequalitas est ultimus finis
attained 1 materiae naturalis in corporibus mixtis, quia nobilissimum
after the es j- } e ^- j(j eo j n eo quiesceret appetitus materiae, et non de-
tion. sideraret aliquid ultra. Corpus autem Adae non habuit
elementa in plena aequalitate, et ideo fuerunt in eo actio et
passio elementorum contrariorum, et per consequens 1 deper-
ditio, et ideo indiguit nutrimento. Et propter hoc fuit ei
praeceptum, ut non comederet de fructu vitae. Sed quia
elementa in eo fuerunt prope aequalitatem, ideo modica fuit
in eo deperditio ; et propter hoc fuit aptus ad immortali-
tatem quam posset consequi, si fructum ligni vitae semper
comedisset. Hie enim fructus aestimatur habere elementa
prope aequalitatem ; et ideo potuit continuare incorruptionem
in Adam, quod factum fuisset, si non peccasset. Sapientes
ergo laboraverunt, ut in aliquo comestibili vel potabili reduce-
rent elementa ad aequalitatem vel prope, et docuerunt vias
ad hoc. Sed turn propter difiicultatem istius experientiae
maximae, turn quia pauci curant de experientiis, quia multi-
plex est ibi labor et expensarum magna efTusio, nee advertunt
homines naturae secreta et artis possibilia, ideo accidit quod
paucissimi laboraverunt in hujusmodi arcanum scientiae
maximae, et pauciores venerunt ad finem laudabilem.
Illi tamen de quibus facta est mentio, .qui per annorum
centenarios vitam protraxerunt, habuerunt hujusmodi medi-
cinam secundum magis et minus praeparatam. Nam
Artephius 2 , qui legitur vixisse mille viginti et quinque annis,
habuit meliorem medicinam quam bubulcus senex, in quo
renovata fuit juventus per sexaginta annos. Liquor ille, quern
bibit ille rusticus, aestimatur versus aequalitatem elementorum
1 J. alters this to gradus.
2 A work bearing the name of this alchemist was printed at Frankfurt in 1685,
with the title, ' Artefii Arabis philosophi Liber Secretus ; nee non Saturni Tris-
megisti sive Fratris Heliae de Assisio libellus ; quorum primus magicum ignem
ab omnibus occultatum aperit, alter operandi modum aperte docet.'
SC1ENTIA EXPERIMENTAL1S. 213
accessisse longe ultra cibos et potus communes ; sed tamen
multum deficit ab aequalitate plena. Gradus enim multi sunt
in accessu ad ultimum aequalitatis ; quod etiam non attigit
Artephii medicina, sicut nee ilia quae per quingentos 1 annos fecit
ilium vivere qui literam papalem habuit in attestatione tanti
miraculi, de quo dictum est superius 2 . Nee mirum si Aristo-
teles non tantum vixit, nee Plato, nee multi famosi philosophi ;
quum in praedicamentis dicit Aristoteles se ignorasse quad-
raturam circuli 3 , quae non habet comparationem ad hujusmodi
secretum. Et Avicenna dicit in tertio Physicorum, se nondum
scivisse praedicamentum habitus ; et modo aestimo hoc sciri
de facili, et miramur eos tarn aperta nescivisse. Omnis enim
sapientia a Domino Deo est ; et ideo aliquando simplicibus
dantur quae studiosissimi et famosissimi scire non possunt.
Sed medicina ista dare non potestj nee loquitur ; sed magni-
tude secreti scientiae experimentalis hujusmodi probavit.
Quae vero sunt remedia et quas res accipiunt, invenitur
maxime in libro Secretorum Aristotelis et in philosophia
Artephii, et in libro de Passionibus Senectutis, et in tractatu
de Senum et Seniorum Regimine, et in libris Plinii, et alibi
multis modis 4 .
J centum sextos, J. a See p. 210.
3 Categ. v. 18 J E,iriaTr}fjn)S /*T) ovarjs, ovSlv n<a\vti iviaTijTov tlvai' olov Kai 6 rov
KVK\OV T(TpaycavifffJL6s' ti 7< tanv fmaTijToV) iiriaTTjfiij ptv avrov OVK tffrtv ovStirat,
auToy 5^ cirtffTrjTuv kanv. The quadrature of the circle, or the method of
approximating to it which is rightly called by that name, was discovered by
Archimedes in the century succeeding that of Aristotle.
4 Bacon's treatise De retardandis senectutis accidentibus was translated into
English in 1684 by a member of the College of Physicians, Dr. Richard Brown,
with notes on each chapter which not merely throw some light on the in-
gredients of his elixir vitae, but show, what is even more important, that to the
medical mind four centuries after Roger Bacon, and half a century after Harvey,
there was no a priori absurdity in the supposition that these ingredients
were of value.
The amazing want of relativity which still continues to vitiate historical judge-
ments, and especially judgements in the history of science, suggests a caution
analogous to that already given in the case of Astrology. Till the laws of living
bodies were studied at the close of the eighteenth century by Bichat, Hunter,
and others in the light of physical and chemical science, there was no ante-
cedent improbability in supposing the possibility of indefinite prolongation of
human life. Limits very different from those imagined by Bacon are now
universally recognized; but it would be rash to say that all has been done that
can be done to reach them. Again, as to the nature of the remedies. What
214 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
EXEMPLUM III.
Improve- Tertio exemplificari potest hujus scientiae dignitas in
StecTin 6 alkimia ' Nam tota arS illa Vix attin g it: ad hoc > ut de
Alchemy, levioribus metallis fiant veraciter majora, ut aurum de plumbo,
et argentum de cupro. Sed illa ars nunquam sufficit ad
ostendendum gradus auri naturales et artificiales et modos
graduum istius. Nam scientia experimentalis utrumque
produxit in lucem, quoniam et gradus auri invenit, et quatuor
naturales et modos horum septendecim, et artificiales.
Experimenta est possibile produci quantum placet ultra
viginti quatuor. Sic vas, in quo continebatur liquor, de quo
bubulcus factus est regis bajulus, auri tenuit dignitatem longe
ultra viginti quatuor, ut ejus probatio et pretium manifesta-
verunt. Quum vero isti viginti quatuor gradus inveniuntur in
massa auri, tune est optimum aurum quod potest per naturam
produci ; quum vero sunt viginti quatuor gradus auri et una
pars argenti vel unus gradus, tune est pejus aurum quam
prius, et sic vadit diminutio graduum auri usque ad sexdecim,
quatenus octo sunt gradus auri cum admixtione argenti.
Virtus vero mineralis in ventre terrae non potest aliquando
digerere materiam et naturam auri, et facit quod potest
digerens earn in formam argenti. Et ne illud fingam ex me,
inveniuntur homines in pluribus partibus mundi, qui istos
sexdecim modos apti sunt generare, et invenerunt frusta et
massas auri, secundum istos septendecim ; deinde procura-
verunt fieri mixtionem argenti et aeris cum auro secundum
modos praedictos, ut frusta haberent auri artificialiter facti
septendecim, per quae cognoscant modos auri naturales. Et
quia haec ars ignoratur a vulgo eorum qui auro inhiant,
oportet quod multiplices fraudes fiant in hoc mundo. Ars
physician thirty years ago, looking at a case of the disease now called Myxoedema
(which presents many of the appearances of premature old age), would not have
smiled on hearing that it might be arrested or even cured by swallowing an
extract from the thyroid gland of a sheep? This would be precisely one of
the cases covered by Bacon's second prerogative: a discovery made within the
limits of the science of medicine, but arrived at experimentally, and indepen-
dently of medical principles hitherto recognized. Vaccination would be another
instance.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 215
igitur alkimiae non solum omittit hos modos, sed ad aurum
viginti quatuor graduum rarissime invenitur, et cum summa
difficultate, et pauci fuerunt semper, qui simul viventes
sciverunt hoc secretum alkimiae ; et non pervenit haec scientia
ultra istud. Sed Scientia Experimentalis novit per Secreta
Secretorum Aristotelis producere aurum non solum viginti
quatuor graduum, sed triginta et quadraginta et quantum
volumus. Propter hoc Aristoteles dixit ad Alexandrum ' volo
ostendere secretum maximum'; et vere est secretum maximum,
nam non solum procuraret bonum reipublicae et omnibus
desideratum propter auri sufficientiam, sed quod plus est in
infinitum, daret prolongationem vitae. Nam ilia medicina,
quae tolleret omnes immunditias et corruptiones metalli
vilioris, ut fieret argentum et aurum purissimum, aestimatur
a sapientibus posse tollere corruptiones corporis humani in
tantum, ut vitam per multa secula prolongaret. Et hoc est
corpus ex elementis temperatum, de quo prius dictum est 1 .
Capitulum de tertia praerogativa vel dignitate artis experi-
mentalis.
Tertia autem dignitas hujus scientiae est. Et est ex propriis Definition
per quae non habet respectum ad alias scientias, sed sua
potestate investigat secreta naturae. Et hoc in duobus tive -
consistit ; scilicet in cognitione futurorum praeteritorum et
praesentium, et in operibus admirandis quibus excedit
astronomiam judiciariam vulgatam in potestate judicandi.
Nam Ptolemaeus in libro introductorio Almagesti dicit, quod
alia est via quam per astronomiam vulgatam certior ; et haec
est via experimentalis, quae vadit secundum cursum naturae,
1 The subject of Alchemy was more fully treated by Bacon in the Opus Minus,
of which all that is known to be extant is to be found in Brewer, (see pp. 313-
15, and 359-89). See also Opus Tertium, cap. xii. Other works of Bacon on
Alchemy are (i) Speculum Alchemiae, printed in 1541 and translated both into
French and English ; (2) De secretis operibus artis et naturae reprinted as an Ap-
pendix to Brewer's work : (3) The treatise De retardandis senectutis accidentibus
already spoken of; (4) Sanioris tnedicinae magistri Rogeri Baconis angli de artt
chytniae scripta, printed in 1603, and sometimes spoken of under the title given
to it in the second edition of 1620, of Thesaurus chemicus.
For the position of Alchemy in the history of science, the remarks of Comte
(Philosophic Positive, vol. vi. p. 209, ed. Littre") may be consulted with advantage.
216 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
ad quam intendunt multi fidelium philosophorum, sicut
Aristoteles et turba multa auctorum judiciorum astrorum, ut
ipse dicit, et nos scimus per proprium exercitium, cui contra-
dici non potest. Et haec sapientia inventa est in purum
remedium humanae ignorantiae et imprudentiae; difficile enim
est habere instrumenta astronomiae certa et sufficienter, et
difficilius est habere tabulas verificatas, praecipue in quibus
sit motus planetarum aequatus. Et difficilis est harum
tabularum usus, sed difficilior usus instrumentorum. Haec
autem scientia definitiones et l vias adinvenit, per quas ex-
pedite ad omnem quaestionem respondeat, quantum potest
philosophiae singularis proprietas, et per quas 2 ostendat nobis
figurationes coelestium virtutum ; et impressiones coelestium
in hoc mundo, sine difficultate astronomiae vulgatae. Et
haec pars judicativa habet quatuor radices principales, seu
scientias secretas.
Alterations Opera vero hujus scientiae, quae ostendunt philosophiam,
ment " l u ^ am testantur esse in alteratione regionis, ut mores vulgi
affecting alterentur, de quibus Alexandro quaerenti ab Aristotele de
character. ,.,
gentibus quas mvemt, an eos extermmaret propter morum
feritatem, an permitteret eos vivere, ipse Aristoteles philoso-
phorum doctissimus in libro Secretorum respondit, Si 3 potes
alterare aerem ipsorum, permitte eos vivere ; si non, interfice
eos. Voluit enim quod aer eorum potuit alterari utiliter, ut
complexiones corporum eorum alterentur, et deinde animi
excitati per complexiones elicerent bonos mores ex arbitrii
libertate ; et hoc est unum ex secretis.
Quidam vero plus assentiunt 4 in alteratione per solem, de
quibus est exemplum Aristotelis dicentis ad Alexandrum, da
calidum grano plantae in usum cui v.olueris, et ipse obediet
tibi toto tempore vitae tuae. Quidam ponunt ut exer-
citus obstupescat et fugiat de quibus Aristoteles dicit ad
1 definitiones et, om. in J.
2 per quam ostendent, J. O. has per quam ostendat, but I think quas is
called for.
3 Cf. vol. i. p. 393.
4 J. leaves a hiatus here. The reading here given I believe to be that of O.
though the MS. is somewhat defaced. The word philosophi in J. is certainly
not in this MS.
SCIENTIA EXPERIMENTAL1S. 217
Alexandrum, Accipe talem lapidem super te, et fugiet omnis
exercitus a te. Haec et hujusmodi innumerabilia testantur
esse vera, non intendentes quod violentia fiat libero arbitrio ;
cum ipse Aristoteles, qui hoc proponit, dicit in Ethicis, quod
voluntas cogi non potest. Potest autem corpus alterari per
virtutes rerum, et animi deinde excitantur et moventur ut
omnino gratis yelint illud ad quod inclinantur ; sicut per
potiones et medicinas multas in libro Medicorum, [videmus] l
multos non solum in corpore posse alterari sed in passionibus
animae et inclinatione voluntatis.
Sunt autem alia opera quae sunt magis naturalia, quae sic Unsus-
non respiciunt inclinationem voluntatis mirabilem, et hujus ventions"
sunt diversitatis. Quaedam habent pulchritudinem sapientiae
cum aliis utilitatibus, ut de balneis perpetuis humano usui
aptissimis absque renovatione artificii alicujus : sicut de
luminaribus perpetuo lucentibus sine extinctione ; videmus Ever-bum-
enim multas res igne non posse comminui, immo purificantur ln
ex igne, sicut pellis salamandrae, et multa talia, quae etiam sic
praeparari possunt ut luceant secundum se extra et virtutem
ignis retineant, et flammam et lucem reddant. Et contra
inimicos re/publicae adinvenerunt magnas artes, ut sine ferro,
et absque eo quo tangerent aliquem, destruerent omnes
resistentes, et eorum sunt multa genera. Et quaedam nullo
sensu percipiuntur, aut solo olfactu, et horum patet liber
Aristoteles de alteratione aeris, non de quo 2 prius tetigi sed
alterius rationis, quoniam per viam infectionis procedunt. Et
alia sunt, quae sensum aliquem immutant, et haec diversitas
fit secundum omnes sensus.
Quaedam vero solo tactu immutant et sic tollunt vitam. Greek fire.
Nam malta, quae est genus bituminis et est in magna copia in
hoc mundo, projecta super hominem armatum comburit eum.
Istud autem Romani gravi caede perpessi sunt in expugna-
tionibus regionum, sicut Plinius testatur secundo Naturalis
Historiae, et historiae certificant. Similiter oleum citrinum
petroleum, id est, oriens ex petra, comburit quicquid occurrit,
si rite praeparetur. Nam ignis comburens fit ex eo qui
1 Some such word as videmus is wanting to complete the sense.
2 cujus, J.
2i8 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
cum difficultate potest extingui ; nam aqua non extinguit.
Explosive Quaedam vero auditum perturbant in tantum, quod si subito
pounds. et de nocte et artificio sufficient! fierent, nee posset civitas nee
exercitus sustinere. Nullus tonitrui fragor posset talibus
comparari. Quaedam tantum terrorem visui incutiunt, quod
coruscationes nubium longe minus et sine comparatione
perturbant ; quibus operibus Gideon in castris Midianitarum
consimilia aestimatur fuisse operatus. Et experimentum
hujus rei capimus ex hoc ludicro puerili, quod fit in multis
mundi partibus, scilicet ut instrumento facto ad quantitatem
pollicis humani, ex violentia illius salis qui sal petrae vocatur
tarn horribilis sonus nascitur in ruptura tarn modicae rei,
scilicet modici pergameni, quod fortis tonitrui sentiatur
excedere rugitum, et coruscationem maximam sui l luminis
jubar excedit.
Antidotes Sunt etiam res quamplurimae, quae omne animal venenosum
poisons^ tactu lenissimo interfkiunt, et circulo facto circa ilia animalia
per res hujusmodi, non possunt exire, sed moriuntur licet non
tangantur. Quod si homo sit percussus veneno animalis,
rasura pulveris hujusmodi rerum sanatur, sicut Beda scribit in
Ecclesiastica Historia et scimus hoc per experientiam. Et
sic sunt res innumerabiles, quae habent hujusmodi virtutes
extraneas, quarum potestates 2 ignoramus ex sola negligentia
experiendi.
Magnetic Sed alia sunt opera quae non tantam habent utilitatem
attractions re ip u blicae, sunt tamen spectanda miracula naturae, sicut est
de experientiis magnetis, non solum respectu ferri, sed auri
et aliorum metallorum. Et si experimentum respectu ferri
non esset notum mundo, videretur magnum miraculum. Et
certe circa operationem magnetis respectu ferri sunt opera
incognita eis qui utuntur magnete, quae dissolutiones naturae
mirabiliter ostendunt. Sicut etiam experimentator fidelis
motum rerum ad invicem aliarum ab his novit experiri, ut de
lapide qui currit ad acetum, et de bitumine quod capit ignem
a se longius distantem, secundum quod narrat Flinius secundo
Naturalium ; et de quibusdam aliis rebus localiter distantibus
ad invicem motu naturali concurrentibus. Quod est omnino
1 i. e. of the lightning accompanying the thunder. 2 proprietates, J.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 219
stupendum super omnia quae vidi et audivi. Postquam enim
hoc intuitus sum, nihil fuit meo intellectui difficile ad cre-
dendum, dummodo habuit auctorem certum. Et ne lateat
Vestram Reverentiam, hoc accidit in partibus plantarum
divisis et localiter separatis. Nam si surculus unius anni
suscipiatur qui oritur juxta radices coruli, et secundum ejus
longitudinem dividatur, et separentur partes divisae per
spatium palmae seu quatuor digitorum, et unus teneat ex
una parte extremitates duarum partium, et alius ex alia parte
similiter, et semper teneant aequaliter et leniter, ita quod
sicut partes in toto fuerant contra se positae sic teneantur,
infra spatium dimidii milliaris incipient partes virgae sibi
appropinquare paulatim, sed fortius in fine, ut tandem omnino
concurrant et sint simul, extremitatibus tamen existentibus l
diversis, quia per violentiam detinentium praepediuntur. Et
hoc est valde admirabile. Et ideo magici utuntur hoc experi-
mento, et dicunt carmina diversa, et credunt quod ex virtute
carminum istud contingat. Et ego neglexi carmina et inveni
opus naturae mirabile. Et simile est de magnete et ferro.
Nam sicut propter similitudinem naturae quae est in ferro
et magnete, unum currit ad aliud, sic est hie ; unde virtus
naturalis, quae est similis in utraque parte plantae, movet
eas ad conjunctionem. Quod si debito modo aptarentur,
concurrerent in extremitatibus sicut in medio et citius 2 , ut
si subtiliter perforarentur extremitates et transirent fila per
foramina, quatenus in acre suspenderentur sine impedimento.
Et non solum hoc est de surculis coruli, sed de multis aliis,
ut in salicibus, et forsan in omnibus, si debito modo ap-
tarentur. Sed quia in talibus aptius cogitat animus quam
calamus scribat, ideo supersedeo ad tempus. Hie non scribo
nisi recitando dicta sapientum et quae facta sunt ab eis,
quorum ingenia magis admiror quam intelligo.
Et sic faciens finem de scientia ista experimentali absolute, Applica-
convertam earn ad utilitatem theologiae, sicut in aliis egi religious
consimiliter. Cum vero jam monstravi proprietatem hujus and civil
1 exeuntibus, J. In the same sentence J. has propediuntur.
1 citius om. in J.
220 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
scientiae secundum se, jam cuilibet patet quod utilissima est
haec scientia post moralem, et primo ipsi theologiae absolutae
propter sensum literalem et spiritualem, in quibus ipsa con-
sistit. Superius enim habitum est quod literalis sensus con-
sistit in veritate creaturarum per definitiones et descriptiones
earum exprimenda, et similiter habitum est quod argumentum
non attingit ad hanc veritatem, sed experientia. Quapropter
haec scientia post moralem maxime dabit veritatem Scripturae
literalem, ut per convenientes adaptationes et similitudines
extrahantur sensus spirituales, propter proprietatem Scripturae
sacrae et secundum vias sanctorum et omnium sapientum.
Deinde ut refertur ad rempublicam fidelium valet haec
scientia, ut tactum est in futurorum praesentium et prae-
teritorum cognitione speciali, atque in operum mirabilium
exhibitione pro Ecclesia et Republica, ut promoveantur omnia
negotia utilia, et impediantur contraria tarn in paucis quam
in multitudine, sicut exemplificatum est. Et si procedamus
ad conversionem infidelium, patet quod valet duobus modis
principalibus, qui habent ramos infinites, quantum persuasto
fidei notabiliter fieri potest per scientiam hanc ; non argumentis
sed operibus, quod fortius est. Neganti enim veritatem fidei,
quia intelligere earn non valeat, proponam cursum naturalem
rerum ad invicem, sicut exemplificatum fuit. Similiter quod
sine violentia humana dolium frangatur, et vinum contentum
stet immobile per tres dies non fluens ; et quod aurum et
argentum in marsupio, et ensis in vagina, consumantur, eis
in quibus continentur illaesis ; ut Seneca docet in libro Natu-
ralium Quaestionum l ; et quod aves qui vocantur halcyones
mare tempestuosum in profunda hyeme cogant quiescere et
se retrahere donee, ova fecerint et foetus produxerint, sicut
Basilius et Ambrosius in Hexaemeron, et philosophi et poetae
scribunt. Haec enim et his similia debent hominem movere,
et ad receptionem divinarum veritatum excitare. Quoniam
si in vilissimis creaturis reperiuntur veritates, quibus oportet
subdi superbiam intellectus humani 2 ut credat eas licet non
intelligat, aut injuriabitur veritati infallibili, quanto magis
1 Seneca, Nat. Quaest. ii. 19. Seneca is speaking of the effects of lightning.
2 interius humanam, J.
SCIENTIA EXPERIMENTALIS. 221
debet homo humiliare mentem suam veritatibus Dei gloriosis.
Certe non est comparatio.
Est autem alius modus utilissimus ; quoniam l ad hanc, ut Elimina-
dixi, scientiam pertinet judicare quid potest fieri per naturam
aut per artis industriam, et quid non. Et novit ilia separare
magicas illusiones, et deprehendere omnes earum errores in
carminibus et invocationibus et conjurationibus et in sacrificiis
et culturis. Sed infideles occupantur his insaniis et confidunt
in eis, et crediderunt Christianos uti talibus in operibus
miraculorum. Quapropter summae utilitatis est haec scientia
in fidei persuasione, quum per earn solam inter partes philo-
sophiae contingit procedere in hoc casu, eo quod haec sola
considerat hujusmodi, et potest convincere omnem falsitatem
et superstitionem et errorem infidelium quantum ad hujus-
modi magica, ut sunt carmina et caetera praetacta. Qualiter
autem valeat ad infidelium obstinatorum reprobationem, jam
patet per opera violenta quae jam tacta sunt 2 , et ideo per-
transeo.
Est tamen considerandum, quod licet aliae scientiae multa Paramount
mirabilia faciant, ut geometria practica facit specula combu- "f ffis
rentia omne contumax, et sic de aliis ; tamen omnia hujus- science -
modi utilitatis mirificae in republica pertinent principaliter
ad hanc scientiam. Nam haec se habet ad alias, sicut navi-
gatoria ad carpentariam, et sicut ars militaris ad fabrilem ;
haec enim praecipit ut fiant instrumenta mirabilia, et factis
utitur, et etiam cogitat omnia secreta propter utilitates rei-
publicae et personarum ; et imperat aliis scientiis, sicut ancillis
suis, et ideo tota sapientiae speculativae potestas 3 isti scientiae
specialiter attribuitur. Et jam ex istis scientiis tribus patet
mirabilis utilitas in hoc mundo pro ecclesia Dei contra inimicos
fidei, destruendos magis per opera sapientiae, quam per arma
bellica pugnatorum ; quibus Antichristus copiose et efficaciter
utetur, ut omnem hujus mundi potentiam conterat et con-
fundat ; et per quae tyranni, retroactis temporibus, orbem
sibi subjugabant. Quod manifestum est per exempla infinita.
Sed nunc affero unum pro omnibus de Alexandro magno, Illustrated
qui quum de Graecia profectus est ut mundum expugnaret, of Aiex- ry
1 quantum, J. * Cf. vol. i. pp. 401-2. * proprietas, J. ander.
222 OPERIS MAJORIS PARS SEXTA.
non habuit peditum nisi triginta duo millia, et equitum
quatuor millia et quingentos ; tamen, ut dicit Orosius ad
Augustinum in libro de Ormesta Mundi, inferens hac tarn
parva manu bellum universe terrarum orbi, utrum admira-
bilius sit quod vicerit aut quod aggredi ausus fuerit, incertum
est. Primo ergo cum Dario rege congressu sexcenta millia
Persarum prostravit, sed in suo exercitu centum viginti equites
et novem pedites defuere. In secundo vero congressu devicit
quadraginta millia hominum, et de suo exercitu centum triginta
pedites et centum quinquaginta equites ceciderunt ; per hoc
residuum mundi territum facilius subjecit. Sed Orosius dicit,
non minus arte quam virtute Macedonum superavit. Nee
mirum, cum Aristoteles fuerit cum eo in his bellis, ut legimus
in vita Aristotelis. Etetiam Seneca in Naturalibus dicit,quod
mundum vicit Alexander, Aristotele et Callisthene ducibus,
qui magistri ei fuerunt in omni sapientia. Sed Aristoteles
extitit principalis ; et facile patet per praedicta quomodo per
vias sapientiae potuit Aristoteles mundum tradere Alexandro.
Et hoc deberet ecclesia considerare contra infideles et rebelles,
ut parcatur sanguini Christiano. et maxime propter fu^ura
pericula in temporibus Antichristi, quibus cum Dei gratia
facile esset obviare, si praelati et principes studium promo-
verent et secreta naturae et artis indagarent l .
1 Bacon's third prerogative deals with the phenomena lying outside the
boundaries of any science recognizqd in his time, in which new departments
of knowledge were to be created by experiment and observation alone. Here
obviously the restraining influence of deduction from established principles
could be no longer exercised ; and observation unguided by rational hypothesis,
led to strange results. For rules of induction, even faintly analogous to those
of the Novum Organum, the student of the Opus Ma/us will seek in vain. Yet
those who are disposed to be severe on the credulity of Roger Bacon, or of his
century, will find it well matched if not surpassed in the Silva Silvarum of his
namesake. We may go farther. His description of the mutual attraction of
the split hazel-wands is curiously suggestive of the procedure followed even
now by water-finders, who are not seldom consulted by practical men.
In his attempt to handle scientifically the real or pretended wonders exhibited
by the wizards of his time, and to sift tr'ue from false, Bacon showed singular
audacity as well as insight. The few physicians of our time who have striven
to do the same with the allegations of clair-voyants, have had to run the
gauntlet of imputations dangerous to their fame, though not, as in Bacon's
case, to liberty or life.
PARS SEPTIMA*
HUJUS PERSUASIONIS.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS PRIMA.
Manifestavi in praecedentibus, quod Cognitio Linguarum et Definition
Mathematica, atque Perspectiva, nee non Scientia Experimen- olf Moral
talis sunt maxime utiles et principaliter necessariae in studio Science,
sapientiae, sine quibus nullus potest ut oporteret 2 in ea
proficere ; et non solum absolute sumpta, sed relate 3 ad Dei
Ecclesiam et cetera tria praenarrata. Nunc vero radices
quartae scientiae volo revolvere quae melior est omnibus
praedictis et nobilior ; et haec est inter omnes practica, id
est operativa, et de operibus nostris in hac vita et in alia
constituta. Omnes enim aliae dicuntur esse speculativae.
Nam licet quaedam sint activae, et operativae, tamen sunt
de operibus artificialibus et naturalibus, non moralibus, et
speculantur veritates rerum et operum scientialium quae
referuntur ad intellectum speculativum et non sunt de eis
quae pertinent ad intellectum practicum ; qui ideo dicitur
practicus quod praxim, id est operationem boni vel mali,
exercet. Unde practica hie stricte sumitur, ad opera moris
quibus boni vel mali sumus ; licet largo modo sumendo
practicam pro omni operativa scientia, multae aliae sunt
practicae ; sed autonomatice haec dicitur practica, propter
1 In D. and O. the heading is ' Incipit Pars Septima hujus Persuasionis de
Morali Philosophia ; habens Distinctiones et Capitula.' It must be remarked,
however, that the division into Distinctions and Chapters is very imperfectly
carried out in these two MSS.
3 oporteret, O. ; oportet, M. 8 relate, O.; relata, M.
224
OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Its relation
to Theo-
logy.
It presup-
poses the
results of
preceding
sciences.
principales operationes hominis, quae sunt circa virtutes et
vitia *, et felicitatem et miseriam alterius vitae.
Haec vero practica vocatur moralis et civilis scientia, quae
ordinat hominem ad Deum et ad proximum, et ad seipsum,
et probat has ordinationes, et ad eas nos invitat et excitat
efficaciter. Haec enim scientia est de salute hominis per
virtutem et felicitatem complenda ; et aspirat haec scientia
ad illam salutem, quantum potest philosophia ; ex quibus in
universali patet quod haec scientia est nobilior omnibus
partibus philosophiae. Nam cum sit sapientiae humanae 2
finis internus, et finis est nobilissimum in re qualibet, oportet
quod haec scientia sit nobilissima. Similiter 3 de iisdem nego-
tiatur haec sola scientia, vel maxime, de quibus Theologia :
quia Theologia non considerat nisi quinque praedicta licet
alio modo, scilicet in fide Christi. Et 4 haec scientia multa
praeclara testimonia de eadem fide continet ; et a longe
articulos principales olfacit in magnum adjutorium fidei
Christianae ut sequentia declarabunt. Sed Theologia est
scientiarum nobilissima ; ergo ilia quae maxime convenit
cum ea est nobilior inter caeteras. Sed ut hujus scientiae
utilitas pateat maxima, oportet ejus partes investigari, qua-
tenus de partibus et toto quod volumus extrahatur.
Et quoniam Moralis Philosophia est finis omnium partium
philosophiae, necesse est ut conclusiones aliarum scientiarum
sint principia in ea secundum formam praecedentium scien-
tiarum ad sequentes ; quia conclusiones praecedentium sup-
ponuntur in subsequentibus 5 naturaliter. Et ideo conveniens
est ut sint in praecedentibus bene probatae et certificatae, ut
mereantur accipi in usu scientiarum sequentium secundum
quod ex metaphysicis patens est. Et ideo principia Moralis
Philosophiae certificantur 6 in scientiis praecedentibus : et
propter hoc debent haec principia extrahi ex aliis scientiis,
non quia sunt illarum sed quia ea suae dominatrici praepara-
verunt. Unde ubicunque inveniantur ascribenda sunt Morali
Philosophiae, quoniam secundum substantiam suam sunt
1 et vitia om. M.
3 caeterum, M. ; similiter, O.
5 sequentibus, M.
* humanae om. M.
4 Quanquam et, M.
6 verificantur, M.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIMA. 225
moralia. Et licet in aliis scientiis recitentur, hoc est propter
gratiam philosophiae moralis. Quapropter omnia hujusmodi
reputanda sunt de philosophia morali et ei ascribenda 1 . Et
ideo si volumus uti eis secundum jus suum, necesse est ut
in scientia morali ab omnibus aliis colligantur. Nee mirum
si philosophi per totam philosophiam speculativam sparserunt
moralia : quia sciverunt ea esse de salute hominis ; et ideo
in omnibus scientiis sententias pulcras miscuerunt ut semper
homines excitarentur ad bonum salutis, ut sciretur ab omni-
bus quod non quaeruntur scientiae ceterae nisi propter istam
quae est humanae sapientiae dominatrix. Et ideo si allegem
auctoritates de aliis locis quam eas quae in libris moralibus
continentur : considerari oportet quod hae in hac scientia
debent proprie collocari ; nee possum us negare esse scripta
in libris hujus scientiae : quia non nisi secundum partes in
Latino habemus philosophiam Aristotelis, Avicennae, et Aver-
rois, qui sunt auctores in ea principales. Sicut enim Theologia
veritates salutiferas esse suas intelligit, ubicunque eas invenit,
ut a principio 2 allegavi,et posterius tactum fuit; sic et Moralis
Philosophia 3 in suum jus vindicat quicquid de rebus sui generis
reperit alias esse scriptum. Haec vero scientia moralis vocatur
ab Aristotele et ab aliis civilis scientia, quia jura civium et
civitatum demonstrat. Et quoniam solebant civitates domi-
nari regionibus ut Roma imperabat mundo ; ideo haec scientia
civilis denominatur a civitate, jura tamen Regni et Imperii
construendo.
Haec autem scientia primo docet componere leges et jura Twofold
vivendi : secundo 4 , docet ea credi et probari, et homines ex- " (
hortari ad operandum et vivendum secundum illas leges. First divi-
. . . sion falls
Prima pars dividitur in tres ; nam primo naturahter occurnt under three
ordinatio hominis in Deum et respectu substantiarum angeli-
carum. Secundo ad proximum ; tertio ad se ipsum, sicut Scrip- neighbour,
tura facit. Nam primo in libro Moysi sunt mandata et leges ar
de Deo et cultu divino. Secundo de comparatione hominis
ad proximum in eisdem libris et sequentibus. Tertio docetur 5
1 imponenda, M. a Cf. vol. i. pp. S6--59. 3 Moralis Scientia, M.
1 In the fourth part, and the missing fifth and sixth parts of this seventh
section. * docet, O.
VOL. II. Q
226 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
de moribus, ut in libris Salomonis. Similiter in Novo Testa-
mento, haec tria tantummodo continentur. Nam homo non
potest alias recipere comparationes.
Relation Non solum vero propter primum sed propter omnia sequentia
physicsto necesse est quod principia hujus scientiae in principio praepo-
Moral Phi- nantur, per quae caetera verificantur. Horum autem principio-
losophy. ... , ,
rum quaedam sunt mere principia et solum metaphysice nata
sunt declarari. Alia licet sint principia, respectu sequentium,
tamen vel sunt primae conclusiones hujus scientiae, vel licet
aliquo principii gaudent privilegio, tamen propter eorum
maximam difficultatem, et quia eis minus contradicitur 1 , atque
propter excellentem utilitatem respectu sequentium, debent
sufficienter stabiliri. Secundum quod Aristoteles in principio
naturalis philosophiae probat primum principium istius scien-
tiae, scilicet quod motus est contra eos qui posuerunt tantum
unum esse immobile 2 . Sciendum autem quod Metaphysica
et Moralis Philosophia maxime conveniunt ; nam utraque de
Deo negotiatur et angelis et vita aeterna et hujusmodi verita-
tibus 3 , licet diversimode. Nam Metaphysica per communia
omnium scientiarum investigat propria metaphysice, et per
corporalia investigat spiritualia : et per creata reperit Crea-
torem, et per vitam praesentem negotiatur circa futuram, et
multa praeambula ad moralem philosophiam praemittit.
Quae Metaphysica 4 propter scientiam civilem perquirit, ut
secundum quod jus est conjungentis hanc scientiam cum
Metaphysica ; quatenus hie supponantur quae in Metaphysica
habent declarari, ne scientias diversas ad invicem confundam
si quae propria sunt Metaphysicae hie intendam probare.
Primary Dico igitur quod Deum esse oportet sicut ibi debet ostendi:
established secundo quod Deum esse naturaliter cognoscitur ab omni
physic ' 1 ^ e sense seems to demand, ut eis minus contradicatur. This, in fact, is
Bacon's meaning: there is, or will be less contradiction, if the principle is
demonstrated.
2 The passage referred to is probably Nat. Auscult. i. cap. 2, 3 TO nV ovv
cl ev KCLI aKivrjrov TO ov oKo-rrtiv ov TTfpl ipvatdis kan afcoireiv, et seq. He goes on
to show that since (f>vais is apx*) nivrjfffcvs, the study of the one and immovable,
and the study of motion, are wholly distinct and disparate inquiries.
3 hujusmodi multis, O.
4 I give the reading of M. : O. has, ' unde recitabo solum hie quae in Meta-
physicis habent declarari neque scientias diversas ad invicem confundam.'
MORAL1S PHILOSOPHIA: PARS PRIM A. 227
liomine : et tertio, quod Deus est potentiae et bonitatis
infinitae, et simul cum hoc quod est substantiae et essentiae
infinitae, ut sic sequatur quod sit optimus, sapientissimus, et
potentissimus. Quarto, quod est unus Deus in essentia et non
plures. Quinto, quod non solum est unus in essentia sed alio
modo trinus, qui modus a metaphysico in universali proferri
habet, hie autem in propria disciplina explicandus. Sexto,
quod omnia creavit et gubernat l in esse Naturae. Septimo,
quod praeter corporalia formavit substantias spirituales quos
vocamus Intelligentias et Angelos ; quia intelligentia est
nomen materiae, angelus vero est nomen officii ; et quot sunt,
et quae sunt operationes earum, secundum quod ad meta-
physicam pertinent, prout possibile est sciri per rationem hu-
manam. Octavo, quod praeter Angelos fecit alias 2 substantias
spirituales quae sunt animae rationales in hominibus. Nono,
quod fecit eas immortales. Decimo, quod felicitas altcrius vitae
est summum bonum. Undecimo, quod homo est capax illius
felicitatis. Duodecimo, quod genus humanum Deus gubernat
in via moris, sicut caetera in esse naturae. Decimo tertio, quod
illis qui recte vivunt secundum gubernationcm Dei Deus pro-
mittit futuram felicitatem, sicut Avicenna docet decimo Meta-
physicae, et quod male viventibus debeatur infelicitas futura
horribilis. Decimo quarto, quod Deo cultus cum omni reve-
rentia et devotione debeatur. Decimo quinto, quod sicut homo
ad Deum naturaliter ordinatur per debitam reverentiam sic ad
proximum per justitiam, et pacem, et ad se ipsum per vitae
honestatem. Decimo sexto, quod non potest homo per pro-
priam industriam scire qualitcr Deo placeat cultu debito nee
quomodo ad proximum, nee ad se ipsum se habere debeat, sed
indiget in his revelanda veritate. Decimo septimo, quod uni
tantum debet fieri revelatio ; quod iste debet esse mediator
Dei et hominum, et vicarius Dei in terra, cui subjiciatur 3 totum
genus humanum, et cui credere debet sine contradictione,
quando probatum fuit certitudinaliter quod iste sit talis ut
modo assignatum est ; et est legislator et summus sacerdos
qui in temporalibus et spiritualibus habet plenitudinem potes-
1 gubernavit, M. alias, O. ; illas, M. : subjicerctur, O.
Q 2
228 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
tatis tanquam Deus humanus, ut dicit Avicenna in decimo
Metaphysicae, quem licet adorare post Deum.
Transition Et per haec continuatur Metaphysica cum Morali l Philo-
physic tc ta " sophia, et descendit in earn sicut in fmem simm, sicut Avicenna
Ethic. pulcre conjungit eas in fine Metaphysicae 2 . Caetera vero
sunt propria istius scientiae nee sunt in Metaphysicis expli-
canda, quamvis Avicenna plura addat. Sed in principio sui
voluminis dat causam hujus quod non fecerat moralem philo-
sophiam et nescivit an compleret earn ; et ideo plura miscuit
cum his quae tamen sunt propria morali philosophiae ut patet
inquirenti. Et his consideratis tune debet Legislator in
principio descendere ad proprietates Dei in particular^ et
Angelorum, et ad felicitatem alterius vitae ac miseriam et ad
immortalitatem corporum post resurrectionem 3 , et hujusmodi
ad quae Metaphysicus non potuit aspirare. Nam ipse nego-
tiatur in omnibus istis principaliter de quaestione an sit ; quia
ejus proprium est quaestione/n hanc declarare de omnibus,
eo quod consideret ens et esse in sua communitate. Sed aliae
scientiae descendunt ad caeteras quaestiones in rebus : scilicet
quid est unumquidque et quale et quantum, et hujusmodi,
secundum decem predicamenta. Non tamen debet philo-
sophus moralis omnia secreta Dei et Angelorum et aliorum
explicare ; sed ea quae necessaria sunt multitudini in quibus
convenire habent omnes, ne cedant in quaestiones et haereses,
ut docet Avicenna in radicibus Moralis Philosophiae.
TheTrinity Dico igitur quod Moralis Philosophia primo explicat de
^doctrine b ^ eo Trinitatem, quam veritatem habet Legislator per reve-
of Moral lationem magis quam per rationem. Ratio quidem unde
sophy. philosophi multa locuti sunt de divinis in particular! quae
1 moralibus, M.
2 The first and, as far as I know, the only printed edition of Avicenna's
Metaphysics, is that of Venice, 1498. It is in ten books, of which the eighth,
ninth and tenth deal with questions of moral philosophy, as Bacon understood
the word. Mehren, in his memoir on La philosophic cCAvicenne (Louvain, 1882)
remarks that ' La theologie ou la philosophic speculative d'Avicenne peut etre
designed comme un deisme spiritualiste dont 1'auteur se tient autant que possible
au dedans du domaine de 1'Islam. . . . Bien qu'il ait ete reconnu apres sa mort
comme disciple de ITslam, ses ecrits ont generalement 6te estimes heretiques.
C'est pourquoi Ton s'est efforce de les detruire/
3 post resurrectionem, om. M.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIMA. 229
excedunt humanam rationem et cadunt sub revelattone x ,
tacta est prius in Mathematicis 2 . Nam ibi ostensum est
qualiter potuerunt habere multas nobiles veritates de Deo
quae habitae sunt per revelationem factam eis secundum quod
Apostolus dicit, Deus enim ilia revelavit. Sed magis patriarchis
et prophetis de quibus constat quod revelationem habuerint 3
a quibus philosophi omnia didicerunt, ut prius est evidenter
probatum 4 . Nam patriarchae et prophetae non solum divina
tractabant theologice aut prophetice, sed philosophice, quia
totam philosophiam adinvenerunt, sicut in secunda parte hujus
operis probatum est. Potuit autem Metaphysicus satis docere
quod Deus est, et quod naturaliter cognoscitur, et quod est
infinitae potentiae, et quod est unus, et quod est trinus.
Sed quomodo ibi sit Trinitas non potuit ad plenum explicare ;
et ideo hie est hoc verificandum.
Est igitur beata Trinitas, Pater et Filius, et Spiritus Sanctus. Anticipa-
Nam Claudius 5 , unus de expositoribus Scripturae Sacrae, in eo doctrine by
libro quo contra hanc heresim, Deus nihil sentit passionis sensu 9 re f^ anci
vel compassionis affectu, disputat, infert dicens, * Plato tres in philo-
Divinitate personas laudabili ausu, mirabili ingenio immu- sop ers<
tabili consilio 6 quaesivit 7 , invenit, prodidit ; Patrem Deum,
paternam quoque mentem artem sive consilium, et utriusque
amorem mutuum.' Unam summam aequitrinam indivisam
Divinitatem non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse
convicit. Haec ex libro suo de divinis rebus manifesta sunt.
Et Porphyrius, ut Augustinus dicit, decimo de Civitate Dei
capitulo vigesimo nono, praedicavit Patrem et ejus Flium quern
vocavit paternum intellectum et mentem, et horum medium
quern, ut ait Augustinus, putamus ipsum dicere Spiritum
Sanctum, et more suo 8 appellans tres Deos, ubi etsi verbis
1 et . . . revelatione, om. M.
a Vol. i. p. 175 et seq. Cf. also the whole of the second part.
8 per revelationem habuerunt, D. et O. * ut . . . probatum, om. M.
8 I presume this to be the Bishop of Turin, who in the ninth century held
acrimonious controversy with Jonas Bishop of Orleans, with regard to images ;
Claudius being an Iconoclast, and even suspected of Nestorianism. His works,
or some of them, are in the io4th volume of Migne's Patrologia.
* immutabili consilio, om. M. T quae sunt, M.
8 nostro is the reading of D., O., and M. But this seems a mistake for suo.
230 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
utatur indisciplinatis, videt tamen quid tenendum sit. Et
Augustinus eodem Jibro, capitulo trigesimo secundo^quendam
Platonicum philosophum, cujus nomen tacet, recitat prin-
cipium Evangelii secundum Joannem dixisse, usque ad incar-
nationem Christi, in quo principio distinctio personarum
divinarum evidenter habetur. Et Augustinus in decimo de
Civitate Dei capitulo trigesimo sexto, et trigesimo septimo,
asserit Porphirium dicentem in libro primo de regressu animae
quod non possunt peccata purgari, nisi per Dei Filium. Et
Aristoteles dicit in principio Coeli et Mundi quod in cultu
divino adhibemus nos magnificare Deum unum per numerum
ternarium 2 eminentem proprietatibus rerum quae creatae sunt.
Et ideo cum omnis creatura, ut ex Metaphysicis patet, est
vestigium Trinitatis, oportet quod in Creatore sit Trinitas.
Et cum Aristoteles compleverit philosophiam praecedentium 3
secundum possibilitatem sui temporis, longe certius sentire
habuit de beata Trinitate personarum ut confiteretur Patrem
et Filium et Spiritum Sanctum. Et propter hoc in lege
In the original it is more vestro ; because Augustine is addressing Porphyrius.
Quemlibet appellasse Deum, is the reading of the following words in M. But
the reading in the text, which is that of O. and D., is closer to the quotation
from De Civitate, x. 29. Reference to this passage shows how St. Augustine
maximizes the heterodoxy of Porphyrius, which Bacon is minimizing.
1 capitulo trigesimo secundo, om. M. The passage is not in the thirty-second
chapter, but at the end of the twenty-ninth of the tenth book De Civitate Dei.
The reference to the thirty-sixth and thirty- seventh chapters in the following
sentence appears to be to the thirty-second chapter, as commonly edited. It is
only by a large and lax interpretation of Porphyrius that the doctrine attributed
to him by Bacon can be extracted.
2 Bacon here, as in the case of Porphyrius, somewhat stretches Aristotle's
meaning. Aristotle says (De Coelo, i. cap. i. 2), T& -ndv KOI TO. iravra TOIS rpialv
upiffrai' T\tvTri yap KOI pkoov not ap^r) TOV apiOpov ex l T v r v "^avros, ravra 8
rov TTJS rptaSos. Aid irapa rrjs <f>vffeajs ct'AT/^ores uairep vofj-ovs (Kfivrjs, KOI irpos ras
a-fiare'ias xpupfOa rSav Oewv TW apiOp.> TOVTO*. In the commentary of Averroes on
this passage the words occur, 'Et secundum istum numerum tenemur magnificare
Creatorem remotum a modis creaturum in orationibus et sacrifices ; nam omnia
ista non sunt nisi ad magnificandum Creatorem.' Without reference to the
Arabic, it is impossible to say how far this passage was modified by the Latin
translator. The preamble to the Venice edition of 1495, from which this extract
is made, frankly avows that such interpolations in defence of Christian orthodoxy
have been made.
3 praecedentium, om. O. et D.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS PRIM A. 231
Aristotelis fuerunt sacrificia tria, et orationes tres, sicut
Averroes dicit super principium Coeli et Mundi : et manifes-
tum est hoc per politicam l Aristotelis quae est liber legum.
Et Avicenna praecipuus Aristotelis expositor ponit Spiritum
Sanctum in radicibus moralis philosophiae.
Sed longe magis potuit veritatem de Patre et Filio sentire, The third
quia difficilius est intelligere processionem Spiritus Sancti a {^Triuit
duabus personis distinctis quam generationem unius earum - less clearly
ab alia. Propter quod philosophi magis deficiebant a com- ed b^hem"
prehensione Spiritus Sancti quam a notitia Patris et Filii.
Et ideo illi qui potuerunt habere notitiam Spiritus Sancti
longe magis habuerunt de aliis personis. Et Ethicus philo-
sophus in libro suo 3 de divinis et humanis et naturalibus, quern
Hebraeo sermone, Graeco, et Latino, propter secretorum
magnitudinem conscripsit, ponit in Deo Patrem, et Verbum
Patris, et Spiritum Sanctum ; et quod sunt tres Personae,
Pater scilicet et Filius et Spiritus Sanctus. Et hoc necesse
est per rationem haberi. Quae tamen ratio non debuit poni
ante ea quae de Deo in particulari habent exprimi, nee ante
philosophorum magnalium 4 auctoritates, quae ad hoc idem
introducuntur in hac scientia tanquam in loco eis appropriato.
Dico igitur quod Deus est infinitae potentiae ; et potentia Definite
infinita potest in operationem infinitam ; ergo potest fieri a statement
Deo aliquid infinitum, sed non aliquid 5 per essentiam, quia tune doctrine,
plures possent esse Dii ; cujus contrarium ostensum 6 est in
Mathematicis 7 . Ergo oportet hoc quod est genitum a Deo
deus esse, cum habeat essentiam generantis; alterum tamen in
1 ex politica, M. J earum, om. O. et D.
:t This is the Cosntographia of Ethicus, about whom somewhat more contro-
versy has taken place, ancient and modern, than the subject merited. In the
note to p 302 of vol. i. I ought to have included a reference to the work of Karl
Friedrich Pertz (Berlin 1853) who claims to have proved that the Latin Cosnto-
graphia, as we now have it, is a version from the Greek made by Jerome. See
also Wuttke's two works on Ethicus, of 1853 a "d l &54-
* moralium, M. s aliud, D. et O. ' ostensum, om. M.
7 The reference seems to be to vol. i. p. 164, where the plurality of worlds is
discussed. Nothing is said in that place directly as to the plurality of Gods.
But compare the corresponding passage in cap. 41 of the Opus Tertium. 'Si
plures [mundi], tune essent plures dii secundum pluralitatem mundorum ; quod
est impossibile.'
232 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
persona. Et cum hoc genitum habeat potentiam infmitam,
cum sit bonum infinitum, potest producere infinitum : ergo
potest in l aliam personam. Aut tune ergo eandem personam
producit Pater ; et erit tune Spiritus ab utroque procedens ;
aut solum a Filio producetur ; et tune non attinebit Patri,
nee erit plena germanitas, et tune non erit plena convenien-
tia in Divinis, quod est contra rationem. Item nee paritas
amoris potest esse, secundum hoc quia Pater plus diligeret
Filium, quam Spirituin Sanctum, quia generat Filium, et non
producit Spiritum Sanctum. Sed cum Spiritus Sanctus sit
Deus, quia habet essentiam divinam, oportet quod ei debeatur
amor infinitus ; et ideo infmito amore Pater amabit ipsum
sicut Filium. Et etiam quia amor Patris non potest
esse nisi infinitus, quia ejus amor est secundum suam po-
tentiam, relinquitur ergo quod tantus erit amor Patris ad
Spiritum Sanctum sicut Filii ad eundem. Quare oportet
quod a Patre producatur tarn Spiritus Sanctus quam Filius,
Quod autem non sint nee possint esse plures personae non
potest hie nee debet declarari, sed supponi, usque in quarta
parte hujus scientiae probetur, cui attribuetur plenitudo
persuasionis. Trinitatem vero personarum, scilicet Patris et
Filii et Spiritus Sancti necessarium fuit hie probari et ex-
poni, quia est radicale fundamentum in hac scientia propter
cultum divinum statuendum 2 et propter alia multa. Nee
oportet allegari in contrarium quod nulla scientia habet pro-
bare sua principia. Nam hoc quomodo est intelligendum
patuit superius. Caetera vero quae possunt de Deo quaeri
et in quibus debet esse dubitatio probabilis, sunt conclusiones
partis quartae, et ideo ibi determinabuntur.
Forecasts Non solum vero locuti sunt philosophi de Deo absolute, sed
carnation de Deo incarnate qui est dominus Jesus Christus, et de eis
quae ad ipsum pertinent. Nam hujusmodi veritates sunt
necessariae humano generi, et non est salus homini nisi per
notitiam istarum veritatum. Et ideo oportuit quod omnibus
salvandis a principio mundi essent hujusmodi veritates notae,
quantum sufficit saluti. Hoc dico propter hoc quod quidam
1 in, om. M. 2 statuendum, om. D. et O.
MORA US PHILOSOPHIA: PARS PRIM A. 233
magis ] quidam minus noverunt hujusmodi veritates. Decuit
etiam ut philosophi sapientiae dediti aliquid scirent de hac
veritate, sive salvarentur sive non : quatenus mundus prae-
pararetur et disponeretur ad hanc veritatem perfectam, ut
facilius reciperetur quando tempus daretur. Et uberius per-
suasum est de hoc 2 in superioribus, ideo quod sufficit persuasio
universalis hie, quatenus per experientiam cognoscamus philo-
sophos sensisse multa de Christo praeclara, nee non de Virgine
gloriosa. Et prius in astronomicis 3 recitata est sententia
Albumazar in libro majoris introductorii sexto, ubi confirmat
per auctoritatem omnium a principio philosophiae quod Virgo
pareret filium qui Christus Jesus vocaretur. Et in libro Con-
junctionum similiter locutus est. Sed haec sententia, licet
dicatur in Astronomicis et verificetur ibi sicut conclusio, tamen
est proprium principium in hac scientia. Unde haec scientia
recipit hoc principium nobile probatum in Astronomia ; et in
hoc deservit ei tanquam Dominae ancilla, sicut in quibusdam
aliis, ut innotescit ex praecedentibus, et inferius recitabitur.
Et Porphirius dixit non posse peccata tolli nisi per Dei filium
ut superius dictum est. Et super illud verbum, De disciplina
scolarium Platonis probata divinitas 4 , dicit expositor quod in
tumba Platonis aureis literis quaedam scriptura inventa est
super pectus ejus continens haec verba, Credo in Christum
nasciturum de virgine, passurum pro humano gcnere et tertia
die resurrecturum. Sed et Ethicus philosophus libro supra-
dicto ait, Justi merebuntur videre Dominum Jesum Christum
Regemque suum et signa et figuras clavorum, Verbumque
Patris atque principium, cum eo cuncta componens. Et exci-
tari potest mens humana ad partum Virginis per hoc quod
quaedam animalia in virginitate permanentia concipiunt et
pariunt, ut vultures et apes, sicut dicit Ambrosius in Hexae-
meron. Et equae in pluribus regionibus concipiunt quoque
sola virtute ventorum 5 , quando masculas desiderant, sicut
Plinius 6 quinto libro Naturalium dicit, et Solinus narrat libro
1 quidam magis, om. M.
a ad hoc, M. The reference is to Part II, of Opus Majus.
3 Cf. vol. i. p. 257. * deitas, M. 5 virtute masculorum distantium, M.
* Plin. iv. 29 ; viii. 42. Lisbon is mentioned as the locality of this marvel.
234 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
de Mirabilibus Mundi. Et Aristotelcs vult secundo de Vege-
tabilibus quod fructus palmarum feminarum maturescunt
ex odore a masculis veniente.
Prophecies t quia notitia Antichrist! pertinet ad fidem de Christo,
Christ. quia fides Christiana tenet Antichristum fore venturum, quern
Christus destruet : ideo annexum est articulis fidei quod
credatur Antichristus venturus ; ideo unum principium istius
scientiae est de adventu Antichristi in confirmationem eorum
quae pertinent ad fidem Christi. Dicit igitur Ethicus philo-
sophus quod circa tempora Antichristi erit una gens de stirpe
Gog et Magog contra ubera Aquilonis circa portum Euxinum,
pessima inter omnes nationes quae cum semine eorum pessimo
recluso post portas Caspias Alexandri 1 facient multam hujus
mundi vastationem, et occurrent Antichristo et vocabunt eum
Deum Deorum 2 . Et Albumazar in libro Conjunctionum veri-
ficat similiter hoc principium, dicens et ostendens quod veniet
princeps cum lege foeda et magica post legem Machometi,
qui destruet alias leges ad tempus. Sed parum durabit
propter malitiae magnitudinem ; hoc superius expositum est.
Et proculdubio multum considerandum est hoc principium
hujus scientiae. Nam gens Tartarica exivit de locis illis, ut
certum est, quoniam habitabant post portas illas, inter aqui-
lonem et orientem, inclusi in montibus Caucasi 3 , et Caspii, et
secum ducunt populos qui jam a montibus dictis dominantur
usque ad finem Poloniae 4 , Boemiae et Hungariae quae sunt
longe citra ubera Aquilonis. Verum enim est quod aliae
exiverunt gentes de locis illis, et mundum invaserunt meri-
dianum usque ad terrain sanctam, sicut nunc Tartar! faciunt, ut
Hieronymus scribit in epistolis et historiae narrant. Atque
gens Gothica et Vandalorum quae postea invasit meridiem
The reference that follows to the spurious Aristotelian treatise De Plan t is (i. 17)
is curious, as bearing on the question of the date of recognition of the sex of
plants. After speaking of the results that follow from the apposition of corre-
sponding parts of the male and female palm, and of the distinction of the two in
the size of the leaf and in odour ; the writer adds, rv^ov Sc ai d *K rrjs
rov dppevos eirayd'yr) n dvfj.os irpos rbv OfjXvi', -ntTraivovTai KOI OVTOOS ot tcapnoi, ai
oirorav TO, <f>v\\a rov dppevos rS> 0rj\t diraiupwvTOi.
1 Alexandri, om M. 2 Vol. i. p. 268.
3 Vol. i. pp. 303, 354. * Poloniae, om. M.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS PR1MA. 235
sunt de finibus Aquilonis. Et ideo discursus Tartarorum non
sufficit verificare 1 tempus de adventu Antichristi, sed alia
exiguntur ut sequentia explicabunt.
Aliud vero principium est de judicio future 2 . Nam in hoc
cadit unus articulus fidei Christianae de quo dixit Ethicus
philosophus, Diabolus, qui primo conditus fuerat 3 et primus
corruerat, ante omnes pessimos homines punietur et in inferno
recludetur ; qui quia creaturae praefulsit in ordine primus, et
viarum Dei claruit in miraculum, idem primus in novissimo
judicio terribili venturo poenas patietur, et ei quales ab initio
datae sunt in caverna laci, tot ante tribunal regis ipso judicio
sunt dilatae, ut cernant impii truculentissimum suae mortis
auctorem.
De Creatione vero est aliud principium, quod quia in mathe- views of
maticis habet probari, notum est ; ideo solum moraliter hie ^Jabhiiis^
tangendum est. Aristoteles quidem in libro de Regimine on Crea-
Regnorum expresse ponit et nominat Adam et Enoch, et ideo tlon;
primum hominem et principium mundi intellexit. Quod si
principium habuit, necesse est creatum fuisse, ut superius est
edoctum. Et Albumazar in libro Conjunctionum egregie
serviens morali philosophiae ponit primum hominem. scilicet
Adam, et docet quantum fuit ab eo usque ad diluvium, et
quantum a diluvio usque ad Christum, et quantum a Christo
usque ad Machometum, et quantum ab eo usque ad legem
foedam. Et Avicenna in Moralibus omnino ponit creationem.
Et Ethicus philosophus dicit, Primum omnium Deus omnes
creaturas aedificavit, et summo opere unam molem 4 instituit,
atque ea quae ex nihilo fecit multipliciter dilatavit. Et Tris-
megistus in libro de Divinitate ad Asclepium ait, In Creatore
sunt omnia antequam creasset ea ; ut concordat cum Joanne
Evangelista qui dicit, Quod factum est in ipso vita erat ; cum
tamen hie Trismegistus fuit circiter tempus Moysi et Josuae,
ut habetur ab Augustino libro de Civitate Dei.
Circa vero primo creata, invenitur principium hujus
scientiae : hujusmodi autem sunt Angeli boni et mali. Primo on Angels,
igitur per motus corporum mundi, quos invenerunt circiter
1 determinare (pro verificare), M. a venturo, M.
3 Vol. i. p. 190: also Opus Tertittm, cap. 41. * molam, M,
236 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sexaginta, posuerunt Angelos bonos tot esse, quia illi motus
sunt voluntarii et ideo fiunt per Angelos. Et istud patet ex
Metaphysicis Aristotelis et Avicennae. Deinde extenderunt
se ad ulteriorem considerationem, invenientes quasi numerum
infinitum correspondentem nobis, sicut multiplicantur individua
in hoc mundo inferiori sub una specie, et distinguuntur ab
invicem numero, sicut individua sensibilia, sicut in libro De
Causis scribitur; differenter tamen, quia Angeli ita separantur
ab invicem quod non corrumpantur, sed maneant in esse
stabili. Haec autem individua nota separantur ab invicem
ita quod aliquando corrumpantur. Et si volumus ulterius
admirari verba Ethici, possumus dicere, sicut ipse dicit in
libro suo, Viginti 1 ordines Angelorum sunt; quos etiam posuit
stetisse in gloria coelesti.
Quotation Sed longe magis admirandus est Apuleius 2 Mandarensis, in
Apuleiusof libro de Deo Socratis, in quo multa mirabilia edisserens de
Mandara: Angelica natura transfert sententiam Platonis in Symposio,
Socratis. videlicet quod cuilibet uni homini deputatur unus Angelus
ad custodiam contra mala omnia, et ad promovendum et
excitandum ad bona. Et postquam anima separata est,
bonorum et malorum omnium quae gessit ilia in corpore fit
testis coram Deo judice. Atque asserit Angelos deferre
petitiones hominum ad coelestia et reportare dona ab eis
ad homines ; et aliquis praeest uni provinciae, et alius alii ;
et multa talia dicit sub his verbis ; * Sunt quaedam divinae
mediae potestates in isto interstitio inter homines celicolasque
per quas desideria nostra et merita ad eos comeant, vectores 3
hinc precum inde donorum, qui ultra cito petitiones portant
hinc inde suffragia, seu quidam utriusque interpretes, et
salutem geri per hos curant singuli eorum ut est cuique tributa
provincia, vel somniis confirmandis, vel praepositis guber-
1 D. and O. have novem.
2 See De Civitate Dei, lib. viii. cap. 14 et seq. The difference in tone between
St. Augustine and Bacon is similar to that noticed in the case of Porphyrius.
That the word Daemon should be used in any sense but a bad one was not
acceptable to St. Augustine. That something analogous to the conception of
Angels should have been reached by a pre-Christian thinker was welcome to
Bacon.
3 motores hinc precum, M.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS PRIMA. 237
nandis, vel obscurioribus 1 erudiendis, vel vatibus inspirandis, vel
caeteris quae a Deo dinoscimus. Quae cuncta coelesti voluntate
et numine et auctoritate, sed Angelorum ministerio, obsequio,
et opera fieri arbitrandum est. Ex hac igitur Angelorum
copia Plato autumat singulis hominibus in vita agenda testes
et custodes singulis addictos, qui menti perspicui semper
adsunt arbitri non solummodo actorum verum etiam
cogitatorum. Ac ubi vita edita remeandum est eundem ilium
qui nobis praeditus fuit, raptare illico et trahere veluti custo-
diam suam ad judicium ; atque illic in causa dicenda assistere
et prorsus illius testimonio ferri sententiam.' 'Deinde vos
omnes admoneo qui hanc Platonis sententiam divinam me
interprete auscultatis, ita et animos vestros ad quaecunque
agenda vel judicanda formate, ut sciatis nihil homini prae
istis custodibus intra animam nee foris esse secreti, quin omnia
curiose ille percipiat, visat omnia et intelligat hie custos
singularis praefectus, domesticus speculator, proprius tutator,
intimus cognitor, assiduus observator, individuus arbiter,
inseparabilis testis, malorum improbator, probator bonorum,
in rebus incertis prospector, in dubiis praemonitor,in periculosis
tutator, egenis opitulator, qui vobis queat turn in somniis, turn
in signis, turn coram cum usus postulat, mala truncare, bona
prosperare, secunda regere, adversa corrigere.' Mira enim
haec sententia et omnino favorabilis Christiano, nee in litera
nee in sensu aliquid indignum continet ; immo 2 valde dino-
scitur praeclaros fidei annexos habere articulos ; nee oportet
philosophum hie interpretari in pejus, cum nihil nisi consenta-
neum veritati mirabiliter pateat continere. Hoc dico quia
aliquando nituntur alii obscurare sententias Catholicas in libris
philosophorum repertas : sed gaudenter debemus eas recipere
in testimonium nostrae fidei ; et quia certum est eos haec
habuisse per revelationem factam eis et sanctis patriarchis
et philosophis, sicut prius est ostensum 3 .
Et Porphyrius, sicut recitat Augustinus, decimo de Civitate Similar
Dei, dixit Angelos [esse] qui deorsum descendentes hominibus J^" 10 " 7
divina pronuntiant, et alios qui in tern's ea quae Patris sunt et Porphyry
and others.
1 necessitatibus erudiendis, M. a immo . . . articulos, om. O. et D.
3 Another reference to the second part of the Opus Majus.
238 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
altitudinem ejus et profunditatem declarant. Et de Diabolo
et Angelis ejus multa locuti sunt. Nam Ethicus philosophus
de eo sententiam fidelem expressit, ut prius habitum est 1 ,
tarn ad creationem quam de peccato et damnatione sua
primordiali et finali post judicium. Et etiam praesumpsit
dicere decimum ordinem cecidisse post peccatum in poenam
inferni. Et Apuleius et Plato et alii distinguunt duo genera
Daemonum, quia Daemon graece idem est quod sciens latine.
Ideo quoque sunt calo-daemones et caco-daemones, id est boni
et mali. Calon 2 enim est bonum et cacon est malum. De
bonis vero intelligendum est quae dicta sunt de custodia
hominum. Mali vero sunt diaboli nomine et hi passionibus
animi irrationabiliter cedunt secundum Apuleium ; unde
indignari et angi et laetari de malo et irasci, et caeteros
malignos motus habent. Et ii sunt de quibus loquuntur
poetae, ut dicit Apuleius, et quos fingunt esse Deos 3 et
amatores quorundam, et odiosos aliis ; et quidam sunt incubi,
et ducunt homines ad peccata et vitia, et postea ad poenam
inferni, de qua loquuntur Hermes Trismegistus et Ethicus
philosophus.
Witness of De Immortalitate Animae in Metaphysicis est tactum. Sed
Christian ^ic moraliter et praecipue de corporis resurrectione est
thinkers to dicendum, de qua non potuit Metaphysicus dare sententiam
lity^not" nec universalem nee particularem. Non solum autem Aris-
merely of toteles et Avicenna dederunt vias utiles ad immortalitatem
soul but of . . . .
body. ammarum de quibus prius dictum est, sed philosophi in
moralibus sunt locuti. Nam primo de Quaestionibus Tus-
culanis, Cicero sententiat immortalitatem animae, et per totum
librum istum 4 investigat, et persuasiones varias ad hoc revolvit,
quae ex libro illo patent, nec possunt hie poni propter
prolixitatem. Et similiter in libro de Senectute eadem
immortalitas a Marco Tullio determinatur. Et in libro de
Natura Divina Hermes Mercurius pulcre dicit, Deus et pater
omnium et dominus, et is qui solus est omnia in omnibus, se
1 ut prius habitum est, om. O. et D.
2 Probably these words were originally written by Bacon in Greek letters.
But in the fourteenth and first half of the fifteenth century knowledge of Greek
in northern Europe was even rarer than in the thirteenth.
3 Deos et, om. M. 4 primum, pro istum, D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIM A. 239
libenter ostendit : non ubi sit loco, nee qualis sit qualitate nee
quantus sit quantitate ; sed hominem sola intelligentia mentis
illuminans qui discussis ab animo errorum tenebris et veritatis
claritate percepta, toto se sensui divinae intelligentiae com-
miscet, cujus amore a parte naturae, qua mortalis est, liberatus
immortalitatis futurae concipit fiduciam. Et dicit Avicenna in
Moralibus quod Machometus l solum locutus est de gloria
corporis ; sed nos scimus, ut ait, quod major est gloria anima-
rum, quia non sumus asini reputantes tantum corporis delicias ;
et ideo suum legislatorem Avicenna comprehendit, et vult
alium investigare qui non solum corporum promittit gloriam,
sed magis animarum. Et in hoc consentit Seneca per totum,
et Socrates et Plato, ut patet in Phaedone. Et Avicenna in
Moralibus dicit quod ponenda est corporum resurrectio, ut
totus homo in anima et corpore glorificetur, si Dei mandatis
obediat Et hoc non solum Avicenna et caeteri de domo
Aristotelis senserunt, sed Democritus antiquior et philosophus
magnae auctoritatis, sicut Plinius refert in Naturalibus, libro
septimo. Et etiam ipse Plato dixit sine corporibus 2 animas
in aeternum esse non posse, sed ad ea redire, sicut Augustinus
docet vicesimo secundo de Civitate Dei. Et Varro in libro de
1 Avicenna's remarks on this subject will be found in his Metaphysics, lib. x.
cap. 2. He there shows that if Mahomet wished his spiritual truths to be
apprehended by the people, he had no alternative but to use physical images
in a parabolic sense. Vulgus enim non potest imaginare has dispositiones pro
modulo suo, pauci enim possunt imaginare certitudinem hujus unitatis et singu-
laritatis ; et quia non credunt esse hujusmodi ideo incidunt in haereses, ct
convertuntur ad inquisitiones et argumentationes quae retrahunt eos a suis
operibus civilibus, et aliquando faciunt eos incurrere in sententias contrarias
utilitatibus civitatis et contradicentes debito veritatis. . . . Non enim fuit in
Sapientia divina ut omnia essent facilia. Non debet autcm legislator diccre
vulgo se occultasse aliquid quod eis non revelaverit, quia non oportet eum esse
facilem ad dicendum eis aliquod de his, immo oportet ut insinuet eis gloriam Dei
et magnitudinem ejus aliquibus nutibus et parabolis sumptis a rebus quae sunt
apud eos gloriosae et magnificae, et quod hoc dicat eis quod non est sibi aliquod
aliud compar nee simile. Similiter etiam oportet ut affirmet eis id quod dicitur
de promissione taliter ut possint imaginare ejus qualitatem, et quiescant in eo
animae eorum, et ut felicitatis et terroris inducat exempla, per quae ipsi intel-
ligunt et imaginant de eis; veritatem autem non detegat eis, nisi aliquid
commune, scilicet quod est aliquid quod nee oculus vidit nee auris audivit, et
quod illis est regnum delectationis maximae, et doloris est horror aeternus.'
2 Aug. De Civ. Dei, lib. xxii. cap. 27.
240 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
gente populi Romani refert multos philosophantes dixisse ad
eadem, Anima in idem corpus enimvero aliquando redibit. Si
ergo Plato voluit animas redire ad corpora, et Varro ad idem
corpus, et Porphyrius 1 , philosophorum maximus secundum
Augustinum, vult quod anima purgata nunquam ad malum,
neque ad hunc mundum, sed ad Deum patrem itura est ; tune
oportet quod ex dictis philosophorum sequatur resurrectio.
Et hoc necesse est, quoniam ex fonte 2 philosophiae eruerunt
How this quod virtus est totius conjuncti ex anima et corpore, id est
cone usion h O mjrri Sj non anitnae tantum nee animae in homine, sed hominis
reached, per animam, sicut intelligere et aedificare, ut dicit Aristoteles
primo de Anima 3 . Et ideo felicitatem posuerunt totius 4 con-
juncti esse, unde non posuerunt hominem esse animam in
corpore sed vere compositum ex anima et corpore ita quod
essentia hominis sit constituta ex anima et corpore, et non
quod sua essentia sit sola anima in corpore. Illud enim quod
est nobilius a parte hominis posuerunt subjectum praecisum
virtutis et felicitatis, hoc autem est conjunctum in quantum
hujusmodi, quia ipse qui est compositus ex anima et corpore
est nobilis substantial Et quamvis felicitas spiritualis et
virtus insint homini ratione animae, tamen non sunt animae,
ut ibi sit status, sed propter hominem ipsum conjunctum ; et
ideo posuerunt felicitatem, quae est finis hominis, complere
hominem totum, tarn a parte corporis, ut debetur ei, quam
a parte animae. Et ideo posuerunt corpus aliquando con-
jungi cum anima, ut utrumque perficeretur secundum sui
proprietatem. Sciebant autem per rationem, quod forma
appropriatur materiae suae, et e contrario. Et ideo forma
incorruptibilis appropriat materiam incorruptibilem, et e con-
trario. Sciebant autem quod appetitus formae non completur
nisi in sua materia. Et posuerunt appetitum animae totaliter
1 De Civ. Dei, lib. xxii. cap. 3 teste Porphyrio, nobilissimo philosopho
Paganorum.
2 sic M. virtus secundum eos, D. et O.
3 De Anima, i. 4, 12 TO 8 Xtyeiv bp^i&aQai.rty tyvxftv opoiov KO.V et TIS \eyoi
rr)v if'VX'TJv ixpaiveiv % oiKoSopcTv, et seq.
* totius, om. M.
5 ' quia ipse homo non est compositus ex anima sola, quia corpus humanum
est nobilis substantia,' D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIM A. 241
compleri per felicitatem. Quapropter posuerunt quod foret
in corpore.
Rationes vero et persuasiones philosophorum ad hoc
sunt hujusmodi. Sciverunt enim quod potentia Dei infinita
est, et ideo potest facere quod idem corpus redeat. Et
agens potentiae finitae potest facere idem specie 1 , ut natura
de grano corrupto facit alia grana ejusdem speciei. Quare
multo fortius agens infinitae potentiae poterit facere idem
numero. Nam potentia infinita excedit finitam in infinitum.
Sed productio ejusdem secundum numerum ' 2 excedit in infini-
tum productionem ejusdem secundum speciem. Caeterum
Aristoteles dicit nono Metaphysicae 3 , quod ex mortuo fit
vivum si fiat resolutio ad materiam primam. Cum ergo Deus
potest facere hanc resolutionem, ut planum est, potest fieri
resurrectio. Item magna persuasio est nobis de phoenice
quo resoluto in pulveres suos iterum reviviscit, et fit phoenix.
Sed major est de verme qui natus cito post moritur ;
et iterum reviviscens, remanet immortalis, ut philosophi et
sancti narrant, sicut ex libris Hexaemeron qui determinant
opera sex dierum, demonstratur.
De felicitate quidem alterius vitae, et de miseria malis Future
praeparata oportet moralem philosophiam ponere principia happiness,
propter hoc quod tactum est in Metaphysicis. Nam ibi in
universali, hie in particulari habent ista tractari. Pulcre
enim determinant philosophi causas quibus impedimur a Four
cognitione 4 vitae aeternae ; et sunt quatuor : peccatum ; spiritual
occupatio circa corpus ; mundi sensibilis amplexus ; et de- bl
fectus revelationis. Nam revelatio non est in potestate nostra. out by
Sed de quaestione, an sit promissio aeterna, potuerant habere
cognitionem ut dixi, et in universal!, quantum ad quaestionem
quid sit haec et quae et qualis. Non tamen in particulari et in
propria disciplina ; et hoc praecipue propter quatuor causas
nunc dictas. Unde Avicenna in radicibus moralis philosophiae,
1 Et agens . . . specie, om. D. et O. a naturam, pro numerum, M.
8 The reference seems to be to Metaph. vii. 5. 4 oaa 8^ OVTOJ /icra/SaAAct
th aAAijAa, is r^v V\T}V Stt tirav(\6(iv, olov l (tc votpov $>ov, (Is T^V vKrjv irpwrov,
tltf OVTQI <pov.
4 cogitatione, M.
VOL. II. R
242 OPERIS MAJORIS PARS SEPT1MA.
post multa concludit, Nostra dispositio erga ilia est sicut
dispositio surdi qui nunquam audivit in sua privatione imagi-
nandi delectationem armonicam, cum ipse sit certus de amoe-
nitate ejus, an sit, seu quid sit. Et non solum intellectus sic
se habet in cognoscendo, sed affectus et voluntas in desi-
derando, et amando et sapiendo seu gustando dulcedinem
vitae aeternae, ut Avicennae utar eloquio. Comparat enim nos
paralytico, cui apponatur cibus delectabilis ; non sentit ejus
suavitatem, donee curetur ejus paralysis, et auferatur mala
dispositio. Sic quae dicit esse in nobis respectu dulcedinis
vitae aeternae, et propter peccata, et propter communionem
corporis mortalis ; peccata l enim inficiunt appetitum animae
rationalis, et moles corporis aggravat. Unde dicit Avicenna
eleganter, Quod nos, in saeculo nostro et hoc corpore, demersi
sumus in multa turpia, et ideo non sentimus illam delecta-
tionem, cum tamen apud nos fuerit aliquid de causis ejus.
Et ideo non inquirimus earn, nee allicimur ad earn, nisi prius
deposuerimus a cervicibus nostris jugum voluptatis et irae, et
sorores earum, et sic degustemus aliquid delectationis illius ;
et sic fortassis imaginabimur de ilia parum, tanquam per
interpositum, quia adhuc revelatio necessaria est. Et ideo
dicit, quod tune verms sentiemus, praecipue cum solutae
fuerint quaestiones de Deo et felicitate et immortalitate
animarum et resurrectione corporum ; et revelata fuerint
hujusmodi quaesita nobilia. Tune, ut Avicenna dicit, Com-
paratio istius nostrae delectationis ad illam nostram delec-
tationem erit comparatio delectationis sensibilis, quae est
odorandi odores gustatorum delectabilium, ad delectationem
comedendi ea.
2nd cause : Sed et animae occupatio cum corpore, ut infert, facit earn
bodi/ 01 oblivisci sui ipsius et ejus quod amare debet ; sicut infirmus
comfort, obliviscitur ejus quod opus est restaurare pro eo quod resolvi-
tur de eo. Substantiam enim animae, ut ipse dicit, corpus
occupat et reddit earn stultam, et facit earn oblivisci sui
proprii desiderii, et inquirendi perfectionem quae sibi competit
et percipiendi delectationem perfectionis suae. Non quod
anima sit impressa corpori, et immersa : sed quia ligatio est
1 peccata . . . rationalis, om. M.
MORAL1S PHILOSOPHIA : PARS PRIMA. 243
inter ilia duo, quod est desiderium naturalc gubernandi corpus
et agitandi affectiones ejus.
Et quartum 1 impedimentum est occupatio hominis cum isto 3rd cause:
mundo sensibili, quamvis homo non peccaret nee de corpore *^*_
curaret. Quia enim sumus dediti mundo sensibili, ideo tions.
negligimus insensibilem et spiritualem, secundum quod edocet
Avicenna. In quibus evidenter et magnifice tangit causas
impedientes nos a consideratione et amore felicitatis.
Et per contrarium ostendunt nobis sua verba, quae sunt The four
adjutoria cognoscendi et amandi et gustandi delectationem [^55^^
futurae felicitatis. Quorum unum est mundificatio animaebyhim.
a peccatis ; et aliud est subtractio animi a naturali suo de-
siderio regendi corpus. Et tertium est suspensio mentis ab
hoc mundo sensibili, ut adhaereat saeculo intelligibili. Et
quartum est, certificatio per revelationem et prophetiam de
eis, de quibus mens humana non potest praesumere, sicut
sunt quacsita nobilia de quibus loquitur ; nam in hujusmodi,
ut dicit, Credimus testimonio prophetae et legislatoris, qui
receptt legem a Deo. Oui vero haec quatuor haberet non
poneret felicitatem in hoc mundo, sed miseriam et mortem,
sicut satis exponetur inferius : et cum Aristotele et cum
Theophrasto, et Avicenna, et aliis vere philosophantibus,
vacaret contemplationi felicitatis futurae, quantum homini
ex potestate sua est possibile ; quatenus pius et misericors
Deus pleniorem revelaret veritatem, sicut probatum est ipsum
revelasse aliis quam eis qui in lege veteri vel nova nati sunt
et educati, ut in Metaphysicis habct declarari. Et quoniam
perceperunt quod ad cognitionem felicitatis necesse fuit eis
separare se a peccatis et a corporali amore superfluo et a
mundo, ut quartum possent a Deo recipcre. scilicet illumi-
nationem interiorem, quatenus articulos veritatum fidelium
perciperent, omnibus abjectis vacabant contemplationi sapi-
entiali futurae felicitatis.
Nam sapientia, ut Aristoteles dicit quarto Ethicorum, est Example
fere idem quod felicitas, quoniam sapientia non est nuda J^ t *y
scientia sed est virtus intellectuals, ut ipse determinat, per- Aristotle.
1 This should have been tertium. The fourth cause, want of revelation, as
Bacon has pointed out before, was one that only Christian writers could obviate.
R a
244 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
ficiens magis affectum quam intellectum et initium felicitatis
futurae ; quoniam utraque est cognitio et amor Dei. Sed
sapientia haec duo habet ut possibile est in hac vita, et
felicitas comprehendit ilia imperfecte. De felicitate enim
planum est, et de sapientia patet hoc idem per primum
Metaphysicae, et sextum Ethicorum, et decimum. Et ideo
ipse Aristoteles omnium philosophorum excellentissimus,
omnibus renuntiavit quatenus contemplationi vacaret sapien-
tiali, quia haec vita est simillima vitae divinae; et ideo a
sapiente visa est dignissima, ut Tullius scribit de Aristotele,
in quinto l Academicorum libro : et similiter de Theophrasto
ejus successore in philosophia.
Perfect Postquam vero fuerunt praeparati ad illuminationes divinas
conceded r ^ c 'pientes eas, posuerunt quod felicitas haec est totius
by Boetius hominls, tarn in corpore quam in anima, beatitudo, quam
Avicenna. oculus non vidit 2 nee auris audivit, ut dicit Avicenna. Quae
felicitas est status omnium bonorum aggregatione perfectus,
sicut docet philosophia Boetii 3 , in tertio Consolationum libro.
Et ibidem probat, quod non potest esse, nisi participatione
summi boni, quod est Deus, quia completa boni participatio
non est nisi in participatione Dei qui est bonum perfectum.
Et ideo beati et felices non possunt esse nisi fruendo Dei
bonitate. Et ideo philosophia nobile concludit corollarium,
scilicet quod beati sunt Dii ; sed unus est Deus naturae,
participatione deitatis 4 multi, scilicet omnes beati 5 . Et Aris-
toteles primo Moralis Philosophiae docet quod appetitus
humanus non potest terminari in aliquo bono nisi in summo
quo clauditur ; quia desiderium animae rationalis transcendit
omne bonum finitum et vadit in infinitum. Et ideo oportet
quod bono summo et infinite, quod est Deus, participet si ejus
appetitus debet compleri. Sed constat per felicitatem com-
plendus, quare oportet quod Deo fruatur in aeternum. Et
tune quantum ad intellectum speculativum fiet anima, secun-
1 All the MSS. have quinto. Perhaps the reference is to De Finibus, lib. v.
cap. 25.
2 videt . . . audit, M. 3 Boetii, om. M.
* deitatis, M. ; dignitatis, O. et D.
8 Boet. De Consol. lib. iii. Prosa 10 ' Uti justitiae adeptione justi, sapientiae
sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos Deos fieri siraili ratione necesse est.'
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIM A. 245
dum Avicennam, scculum intelligibile, et describetur in ea
forma totius universi et ordo omnis a primo, scilicet Deo, et
per omnes substantias spirituales et coelos, etc., quousque per-
fkiatur in ea dispositio universitatis, ut sic transeat in seculum
intellectum, cernens id quod est pulcritudo absoluta et decor
verus. Et quantum ad intellectum practicum, dicit quod
perficietur bonitate pura, et erit sua delectatio non de genere
delectationis sensibilis, quae solum est per conjunctionem
superficierum corporum sensibilium immutantium sensus
nostros ; immo intrat animam, et infunditur in substantiam
ejus, et est delectatio conveniens dispositioni naturali quae est
in substantiis vivis et puris et spiritualibus. Et est excellentior
et nobilior omni delectatione ; et haec est delectatio felicitatis,
ut affirmat.
Et non solum de felicitate locuti sunt, sed de miseria alterius Future
vitae quae malis reservatur. Unde posuerunt quod Deus
obedientibus sibi preparavit promissionem felicem quam oculus
non vidit nee in cor hominis ascendit; et inobedientibus
promissionem terribilem, sicut Avicenna dicit. Et Tullius et
Trismegistus et Socrates et multi alii locuti sunt expresse de
eis promissionibus. Unde Tullius ait primo de Tusculanis
Quaestionibus 1 duas vias duplicesque cursus hominum : qui
autem integros castosque se servassent quibusque fuisset
minima cum corporibus contagio, essentque in corporibus
humanis vitam imitati divinam, iis ad eum a quo erant pro-
fecti, scilicet ad Deum, reditum facilem patere. Qui autem
se vitiis humanis contaminassent iis demum iter seclusum
a consiliis Dei. Et Hermes Mercurius 2 , in libro de Divina
Natura sic ait, Cum fuerit animae a corpore facta discessio
tune arbitrium examenque meriti ejus transit in summam
potestatem, quae earn cum piam justamque perviderit, in sibi
competentibus locis manere permittit. Sin autem delictorum
illitam maculis vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima
deturbans tradit aeternis poenis agitandam, ut in hoc obsit
1 Tusc. Disput. lib. i. cap. 30 [Orelli's ed. 1861]. It will be noted that here
(as in many of the numerous extracts from Seneca that follow), Dii is changed
to Deus.
2 Cf. De Civifate Dei, lib. viii. cap. 23, 24 ; which contain long quotations
from this writer, foretelling the downfall of paganism.
246 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
animae aeternitas quae sit immobili sententia aeterno supplicio
subjugata. Ergo ne iis implicemur verendum timendum
cavendumque esse cognoscimus. Incredibiles enim post
delicta cogentur credere non verbis sed exemplis, non minis
sed ipsa passione poenarum. Et Ethicus philosophus, et
Alchimus 1 , in libris suis docent quod mali passuri sunt in
inferno cum diabolo, ut cernant 2 impii truculentissimum
ac furibundum mortis auctorem quern secuti fuerunt in
desideria multa et inutilia et nociva. Et justi merebuntur
videre Dominum Deum suum, sicut expositum est superius.
Worship Positis principiis respectu subsequentium, quamvis sint
of God : conclusiones respectu suarum declarationum praetactarum, et
principles * - 1
laid down hujusmodi aliarum, nunc accedendum est ad leges cultus
cenruTand divini, prius. quam ad alia jura inter homines publica vel
others. privata. Et patet quod propter reverentiam Dei infinitus
debetur ei cultus debitus, et propter beneficium creationis,
quod est potentiae infinitae effectus 3 , et propter futuram
felicitatem. Propter primum dicit Avicenna in Moralibus
Radicibus quod de jure ejus est ut obediatur ejus praeceptis ;
propter secundum vero dicit, quod oportet ut ejus mandatis
obediatur cujus est creatura. Propter tertium dicit quod
obedientibus sibi preparavit promissionem felicem et inobe-
dientibus promissionem terribilem. Et propter purgationem
humani generis a peccatis per Filium Dei, de qua Porphyrius
locutus est, debetur ei cultus ; quia plus est hoc quam creare.
Et propter acceptionem humanitatis nostraein unitate Divinae
personae de qua Albumazar, Plato et Ethicus locuti sunt ;
nam hoc debet esse gaudium infinitum : atque propter fixuras
clavorum, et passionem et redemptionem quas Plato et
Ethicus firmaverunt. Et non solum hoc, sed totum quod prae-
dictum est excitat homines ad cultum divinum ; et concludit
hunc fieri debere.
1 Wuttke, in one of the works on Ethicus referred to p. 231, identifies
Alchimus with Alcimus Avitus, Bishop of Vienne, who wrote a poem De Origine
Mundi, etc., which was printed at Basle in 1545. Alcimus died more than a
hundred years after Jerome, and he is twice mentioned in the Cosmographia of
Ethicus. The personality of Ethicus is wrapped in utter obscurity, where it
may well be left.
2 cernant, O. ; quaerant, M. 3 effectus, om. O. et D.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS PRIM A. 247
Propter quod Marcus Tullius dicit primo de Quaestionibus By Cicero.
Tusculanis 1 , Philosophia omnium artium mater [quid estaliud]
nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum Dei ? Haec nos
primum ad ejus cultum, demum ad jus hominum, quod situm
est in generis humani societate, erudivit. Et idem in secunda
de Natura Divina ait, ' Cultus Dei est optimus idemque sanc-
tissimus castissimus plenissimusque pietatis, ut eum semper
pura, integra, incorrupta mente et voce veneremur. Non enim
philosophi solum sed majores nostri superstitionem a religione
separaverunt. Nam qui totos dies precabantur, et immola-
bant ut ipsi et sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt
appellati. quod nomen patuit 2 postea latius. Qui autem omnia
quae ad Dei cultum pertinent diligenter curabant 3 et tanquam
relegentes, sunt dicti religiosi ex relegendo, eligentes eligendo,
tanquam legentes ex legendo, et intelligendo intelligentes.
Alterum nomen vitii est ; alterum laudis.' Nam Augustinus
quarto de Civitate Dei sententiam hanc Tullii de superstitione
et vera religione, nee non, octavo ejusdem, de religione et
religiosis, accipit et exponit ; volens quod religiosi dicti sunt
quod Deum eligant et relegant relegentes, et iterum et iterum
eligentes per verum cultum et continuum.
In isto autem cultu, secundum Avicennam ct alios, habent Avicenna
ordinari templa, et orationes, et oblationes, et sacrificia, et
jejunia, et peregrinationes maximae ad locum legislatoris ut public
T^ A . L L , . . ceremonial.
habeatur in memona et veneratione. Jit Anstoteles in suis
considerationibus 4 de hoc cultu dicit nunquam verecundiores
nos esse debere quam cum de divinis agitur ; si intramus
templa simus compositi, ad sacrificium accessuri vultum
demittamus, si in oratione argumento modestiae fungamur.
Et ideo dicit Avicenna, Oportet ut doctor doceat oratorem
1 Tusc. Disput. lib. i. cap. 26. The words in brackets are omitted in the
MSS., and Deorum is substituted for Dei. The quotation which follows is
from De Natura Deorum, ii. 28. It is transcribed correctly; excepting that
ipsi et sui liberi is substituted for sibi sui liberi. St. Augustine quotes the
passage, De Civitate Dei, iv. 30.
2 patebit, D. et O. curarent, O. ; relegerent, M.
4 Cf. the spurious treatise Rhetorica ad Alexandrum, cap. a. But the quota-
tion is perhaps from the Theologia of Aristotle, a work written in Greek, and
translated into Arabic, thence into Latin. I have not seen it, but compare
Ravaisson's Me'taphysiqiie cTAristote, vol. ii. p. 542.
248 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
dispositiones quibus preparetur ad orandum, quemadmodum
homo consuevit praeparare se ad occurrendum regi humano in
munditia et decore, et ut faciat assuescere munditiae et decori
firma consuetudine ; et instituat eum ad modum hominis pre-
parantis se ad occursum regis cum humilitate et vultu demisso
compressis membris, cessans a revolutione et ab omni pertur-
batione. Et determinant philosophi ut Avicenna et alii quod
solemnitates magnae debent statui eo quod faciimt gentes
congregari, et dant eis audaciam et emulationem legis ; et ut
orationes multitudinis exaudiantur : et propter eas inveniunt
benedictiones a Deo. Et similiter fraternitates generates
debent fieri propter easdem causas.
Hermes Et quo modo in speciali oratio convenienter fiat, docet
Mercurras Hermes Mercurius in libro de divinis, incipiens sic, Praeclare
on worship.
nihil deest ipsi Deo, sed nos agentes gratias adoremus. Hae
enim sunt summae incensiones Dei cum gratia aguntur a mor-
talibus. Et infert ' Gratias tibi summe, exsuperantissime, tua
enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti.
O nomen sanctum et honorandum nomen tuum, quo solus
Deus est benedicendus religione paterna, quoniam omnibus
paternam pietatem et religionem et amorem et quaecunque
sunt dulciori efficacia praebere digneris, et donas nobis sensum
rationem et intelligentiam. Sensum ut te cognoscamus ;
rationem ut te limpidius l indagemus ; intelligentiam ut te
cognoscentes gaudeamus, ac numine tuo salvati gaudeamus
quod te nobis ostenderis totum, gaudeamus quod nos in
corporibus sitos aeternitati fueris consecrare dignatus 2 . Haec
enim est sola humana gratulatio, tuae cognitio majestatis.
O vitae vera vita ! O naturarum omnium faecunda praegnatio !
cognovimus te, aeterna perseveratio ! In omni igitur ista
oratione te adorantes hoc tantum deprecamur ut nos velis
servare perseverantes in amore cognitionis tuae, et nunquam
ab hoc vitae genere separari. Hoc optantes convertimus nos
ad puram et sine animalibus coenam.'
Pagan De sacrificiis vero eorum, oblationibus, et caerimoniis non
worthless est P US sermonem texere, quia superstitiosa fuerunt et
and ob- inutilia pro majori parte, nisi in quantum aliqua absumpse-
served bv
1 limpidius, O. et D. ; suspicionibus, M. 2 consecrare digneris, O. et D.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIM A. 249
runt a sacerdotibus legis Hebraeorum. Unde etiam ipsi philoso-
philosophi talibus vacabant propter statuta civilia et propter onTega"
multitudinem, non propter veritatem, sicut Seneca dicit in grounds,
libro quatn composuit contra superstitiones. Nam licet, quia
Senator erat, statuta publica oportuit eum dissimulare, tamen
dicit hujusmodi caerimonias non ad rem pertinere, sed ad con-
suetudinem vulgi ; et quod nullus sapiens deberet ea apud se
reputare. Etiam observationes Judaeorum reputavit absurdas
et indignas homini sapienti, sicut et Deus magis concessit eis
hujusmodi caerimonias ne fierent Idololatrae, quam propter
veritatem, sicut Sancti testantur. Et sic terminantur radices
primae partis Philosophiae Moralis.
PARS SECUNDA
PHILOSOPHIAE MORALIS 1 .
CAPITULUM I.
De lege matrimonii et reipublicae servanda.
Human Secunda pars descendit ad leges et statuta hominum inter
Marriage" 5 SC ' ^ consideratur primo salus humanae speciei secundum
laws. lineam generationis pro populo multiplicando legibus ligaturo 2 .
Et ideo dantur leges conjugii et statuunt quomodo habent
fieri et qualiter impedimenta amoveantur. Et praecipue quod
a civitatibus excludantur fornicatores et sodomitae, qui in-
ducunt contrarium constructioni civitatis, quoniam retrahunt
homines ab eo quod melius est in civitatibus 3 , scilicet conjugio,
ut Avicenna et alii volunt.
Govern- Deinde dantur leges secundum quas ordinantur subditi ad
classes and P rae ^ atos et principes, et e contrario, et servi ad dominos
gradations secundum omne genus servitii et dominii, et secundum quas
ian ' paterfamilias debet vivere 4 in regimine prolis et familiae,
et magister ad discipulos. Deinde statuuntur doctores et
artifices in singulis scientiis et artibus : et eliguntur ex
1 In D. and O. the heading is Incipit Secunda Distinctio habens duo capitula ;
capitulum primum de lege matrimonii et reipublicae servanda. As however the
divisions of the seventh part of the Opus Majus are always spoken of as paries,
both here and in the references made to Moralis Philosophia in the Opus Tertium,
it seems best to abide by the word chosen by Bacon. It will be remembered
that the fifth part (Perspective?) is also divided into three parts. The fragments
that are extant of Bacon's Scriptum Principale, notably his Communia Mathe-
maticae, show that he attached great importance to careful divisions and sub-
divisions. The inequality in this respect of the seven parts of the Opus Majus
is possibly due to the different degrees of haste with which the various parts
were written.
2 So in all the MSS. :! civitate, M. * regi, pro vivere, O.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS SECUNDA. 251
juvenibus instruendis ad hujusmodi studia et officia exercenda
aptiores juxta consilia sapientum ; et reliqui ad officium
militare deputantur pro justitia exsequenda et malefactoribus
compescendis. Et oportet ut dicit Avicenna, ut instituendo
legem, sit haec prima intentio, scilicet ordinare civitatem in
tres partes scilicet in dispositores, ministros, et legis peritos, et
quod in unoquoque eorum 1 ordinetur aliquis praelatus. Post
quern ordinentur alii praelati inferiores eo, et post hos iterum
alii ordinentur, quousque perveniant ad paucos ; ad hoc ut
nullus sit in civitate inutilis quin habeat aliquem statum
laudabilem, et ut ab unoquoque proveniat utilitas civitati.
Unde apud Platonem ilia civitas justissime ordinata traditur
in qua quisque proprios noscit 2 affectus. Et ideo, ut Avicenna
dicit, prohibere debet princeps civitatis otiositatem et vaca-
tionem. Qui autem non possunt compesci debent expelli
a civitate, nisi causa hujus sit infirmitas vel senectus ; et tune
instituendus est locus in quo permaneant hujusmodi et
deputetur eis procurator. Oportet autem quod in civitate sit
quidam locus reipublicae pecuniariae quae partim proveniat
ex jure quod instituiturcontractibus, partim ex calumniis quae
pro poena infliguntur, partim ex praediis et praedis rebellium,
partim ex aliis, et ut haec respublica 3 sit partim praeparata
illis qui non possunt lucrari propter infirmitatem et senectu-
tem, et partim legis et medicinae doctoribus, et partim com-
munibus usibus.
Et deinde docet legislator statuere patrimonia et haeredi- Laws of
tates et testamenta ; quia dicit Avicenna quod substantia
necessaria vitae partim est ramus, partim est radix. Sed tract -
radix est patrimonium et aliquid quod est ex testamento
legatum et datum, ex quibus tribus radicibus firmius, est
patrimonium. Ramus autem substantiae venit ex adquisi-
tione per species negotiationis. Deinde debent ostcndi leges
circa contractus omnium specierum negotiationis in emendo,
vendendo, locando, conducendo, mutuando, commodando,
expendendo, servando et hujusmodi, ut removeatur in con-
tractibus quicquid potest nocere, sicut dicit Avicenna.
1 istorum, M. 2 nescit, O.
3 respublica is here used in the sense of a public fund.
252 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Laws Deinde jura habent statui secundum quae in omnibus causis
turbulent et cas i us 1 ostendatur quid juris sit et secundum quae causae
orgamb- possint terminari, ut pax et justitia foveantur inter cives.
Postea ut dicit Avicenna, prohiberi debent studia propter quae
amittuntur hereditates et census, et pax et concordia civium
turbantur; et artifices horum studiorum sunt qui cupiunt
vincere causa lucri alicujus, ut luctator, aleator, et hujusmodi.
Similiter debent prohiberi studia quae inducunt contraria
utilitatibus, sicut exemplificat in doctrina furandi et rapiendi
et in caeteris hujusmodi.
War. Et ulterius debent fieri ordinationes, sicut dicit Avicenna, ut
homines se adjuvent mutuo et defendant, et contra inimicos
legis sint unanimes etiam ad expugnandum eos. Si autem
alia civitas vel regimen sit bonarum constitutionum et legum,
hoc non adversatur ei nisi tempus fuerit debere non esse aliam
legem, cujus institutio, quoniam optima est, tune dilatanda est
per totum mundum. Et in hoc verbo lex Christiana innuitur,
ut inferius exponetur. Si autem aliqui sint inter eos qui
a lege discordant, prius corrigantur ut resipiscant ; quod si
facere noluerint, occidantur.
CAPITULUM II.
Change of Et ultimum quod hie exigitur est quod Legislator sibi
govern- constituat successorem. Et hoc fit secundum Avicennam per
hunc modum. Debet enim hoc facere cum consensu majorum
et vulgi ; et talem eligat qui bene regere possit et sit prudens et
honestorum morum ; audax, mansuetus, peritus gubernandi,
et peritus legis, quo nullus sit peritior, et hoc sit manifestum
omnibus. Si autem post hoc discordaverint ut alium velint
eligere, jam negaverunt Deum, et ideo debet interponere
judicia in lege sua ut quisquis se intrudere voluerit potentia
vel pecunia, tota civitas unanimiter irruat in eum et occidat.
Quod si potuerint facere et non fecerint, jam contradixerunt
Deo, nee est reus sanguinis qui interfecerit hujusmodi, ita
1 omnibus rationibus, O. et D.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS SECUNDA. 253
tamcn ut prius populo innotescat. Si autem ille qui debet
institui non sit dignus et probatum fuerit, alius instituatur l .
Et sic terminatur intcntio radicum secundae partis cum
consequentibus ad radices in summa. Et sub hac parte com-
prehenditur jus civile quod nunc est in usu Latinorum ; ut
manifestum est ex radicibus hujus partis. Et certum est quod
Latini a Graecis habuerunt jura et leges ; scilicet a libris
Aristotelis ac Theophrasti ejus successoris, praeter leges
duodecim tabularum quas prirno transkilerunt de legibus
Solonis Atheniensis.
1 Cf. the very remarkable observations of John of Salisbury on the justification
of tyrannicide; Polycraficns, lib. viii. cap. 18 21. The mediaeval Church was
no believer in absolute submission. I speak of course of the Western Church.
In the East it was far otherwise.
In his somewhat meagre treatment of this branch of his subject, Bacon
compares unfavourably with St. Thomas Aquinas, whose masterly treatment
of the virtue of Justice would occupy two hundred of these pages. C .S. T.
Secunda Secundae Quaest. Ivii-lxxx.
PARS TERTIA
PHILOSOPHIAE MORALIS 1 .
CAPITULUM I.
De regimine hominis in comparatione ad se ipsum.
Relation of Tertia vero pars Scientiae Moralis et Civilis est de mori-
kus cujuslibet personae secundum se, ut honestas vitae in
quolibet habeatur, et turpitude vitiorum relinquatur propter
futuram felicitatem et horrorem aeternae poenae. Et quod
haec debet esse tertia pars patet evidenter, quoniam quod
ilia pars quae continet cultum Dei sit prima planum est, sicut
declaratum est. Bonum autem commune praeponitur bono
privato, ut Aristoteles dicit primo 2 Metaphysicae. Sed pars
praecedens bonum habet commune ; pars ista bonum exhor-
tatur privatum. Caritas enirn maxima virtus est, et haec
ordinatur ad bonum commune, et Pax et Justitia earn comi-
tantur ; quae virtutes excedunt mores singularum personarum.
Nam homo est animal sociale, et de sua proprietate est, ut dicit
Avicenna quinto de Anima, ut non vivat solus sicut brutum
animal quod sibi soli in vita sua sufficit. Et ideo leges quae
ordinant hominem ad proximum sunt majores.
Et secundum 3 Aristotelem et Averroem, decimo Metaphysi-
cae, vir eremita qui non est pars civitatis, sed sibi soli vacat,
non est bonus neque malus. Et Tullius in libro de Officiis
verba Platonis recitans 4 dicit praeclare scriptum esse a
1 In D. and O., the heading is, Incipit Tertia Distinctio habens tria capitula.
In M. there is no heading at all.
2 This seems the right reading ; O. and D. have septimo. Perhaps the
reference is to Met, i. 2, 6.
3 eundem, pro secundum, O.
* recitans . . . quod, M. ; narrans dicit clare, D. et O.
Graeco-
Roman
views on
social
ethic.
MORALIS PHILOSOPHIC : PARS TERTIA. 255
Platone quod nobis solis nati non sumus. Ortus nostri
partem patria vendicat, partim amici, atque ut placet Stoicis
ad usum hominum omnia creari, homines hominum causa
esse generates ut ipsi inter se alii aliis prodesse possint.
Quoniam ipse Tullius, quinto Academicorum libro, dicit,
Nihil est tarn illustre quam communicatio utilitatum. In-
natum est enim homini ut habeat quiddam civile et populare,
quod Graeci politicon vocant. Unde in libro de Vita Beata
dicit Seneca, Hoc verbum exigitur ab homine ut prosit omni-
bus si fieri potest, aut multis J ; si minus paucis ; si minus
proximis ; si minus sibi. Quapropter oportet quod secunda
pars principalis philosophiae moralis sit de legibus communibus,
ut assignatum est; et tertia erit de vita et honestate quam
quilibet debet sectari. Et hoc est verum secundum ordinem
dignitatis Naturae, et simpliciter loquendo, licet Aristoteles
hunc modum non teneat in libris suis ; quia procedit secundum
viam inquisitionis, et ideo ab eis quae notiora sunt nobis non
naturae. Sed quoniam jam sumus certificati per eum et
alios quid requirat potestas hujus scientiae, ideo possumus
partes ejus collocare secundum ordinem quern Naturae digni-
tas exposcit.
Et hie philosophi mira locuti sunt circa virtutes et vitia ; value of
ut omnis Christianus confundi possit, quando infideles homines ^
tarn sublimia virtutum habuisse concipimus, et nos turpiter writings on
a virtutum gloria cadere videmur. Caeterum multum ani-
mari debemus ut ad virtutis culmen aspiremus, et exemplis
nobilibus excitati nobiliores fructus virtutum producamus,
quoniam majus juvamen in vita habemus quam ipsi philosophi,
et sine comparatione majora auxilia 2 per Dei gratiam recipere
comprobamur. Et primo in universali recitabo quaedam
circa virtutes et vitia : secundo ad particularia declinabo.
CAPITULUM II.
Ostendit autem Aristoteles in primo Ethicorum 3 quod Aristo-
virtus est duplex ; una est secundum ipsam in parte animae
1 aut multis, om. M. a auxilii, D.
3 The Nicomachean Ethics were translated from the Arabic by Hermann
(known as Alemannus) in 1240 A. D., at Toledo. They were probably included
256 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Theory of sensitiva, in quantum obedit ration!, vel in ratione dominante
:an ' super partes animae sensitivae, et sic regulante eas ut ejus
obediant imperio. Et hujus modi virtus moralis vocatur, et
consuetudinalis, qua homines consuescunt mores honestos.
Et docet secundo l Ethicorum quod simt duodecim, et de eis
tractat in quarto, et vocat eas medietates, quia quaelibet earum
est medium inter duo vitia contraria ad invicem et virtuti.
Nam unum extremum deficit a virtute et aliud superabundat ;
ut accidit de avaritia quae deficit a largitate, et de prodigali-
tate quae superabundat. Nam largus dat solum quae dare
debet, avarus nihil dat vel parum ; prodigus omnia effundit.
Et sic de vitiis circumstantibus alias medietates.
Twelve Et haec duodecim secundum Aristotelem sunt hujusmodi.
virtues. Prima est fortitude in agressione terribilium et sustinentia
adversorum. Secunda est castitas tarn in eis quae gustus
sunt, quam in illis quae sunt tactus. Tertia est largitas circa
mediocres expensas. Nam quarta virtus est magnificentia,
quae est circa magnifica, vel circa templa et cultum divinum,
et hospitalitates et caetera bona communia. Et sicut magnifi-
centia et largitas differunt circa pecuniam, sic magnanimitas
et quaedam alia virtus se habent circa meritum et honorem
virtutis. Unde magnanimus est qui non deprimitur adversi-
tate nee prosperitate gloriatur, sed solum de virtute. Unde
magnanimitas est ornatus omnium virtutum, sicut dicit Aris-
toteles, qua extollit homo animum super omnia humana, et
soli virtutis innititur dignitati, et haec est emeritae probitatis
in the translation of Aristotle from the Greek which William ofMoerbeke (often
called Flemingus, or Brabantinus) made at the instigation of Thomas Aquinas.
An earlier translation, also apparently from the Greek, was in the hands of
Albertus Magnus ; and it is cited by William of Auvergne, who died 1248. This,
there is some ground for thinking, was made by, or under the direction of Robert
Grosse-tete. [See Jourdain, pp. 60, 144, 180, 288, 296.] A comparison between
Bacon's short sketch of Aristotelian Ethic, and the elaborate treatment of the
subject in the Summa of Aquinas, would be out of place here. Readers of the
latter do not need to be told that the discussions turn in many places entirely
on the comparison of one passage of the Ethics with another, or with a passage
from some other work of ' The Philosopher.' Aquinas's treatment of the theory
of the mean, and of its conciliation with the exalted enthusiasm of Christian
virtue, is very characteristic of his general method and spirit (see Prima Secundae
Quaest. Ixiv. Art. 1-4).
1 secundo Ethicorum, D. et O. ; primo Ethicae M.
MORALIS PH1LOSOPHIA: PARS TERTIA. 257
in omnibus, neque injuriam reputat nee inimicitias. Nam
non meditatur injuriarum ultiones, neque malorum servat
memoriam, nee aliquid sua ira dignum aestimare dignatur,
nee stultitiam hominum curat nee incurias, sed omnia animi
magnitudine dissimulat ; nee gaudet de honore sibi facto, aut
modicum, quia virtuti perfectae, ut dicit Aristoteles, non inve-
nitur reverentia aequalis, nee quantum meretur ; nee admiratur
quicquam, cum non sit aliquid respectu ejus eximium, promp-
tus ad retributiones et beneficia, similis Deo quantum homini
possibile est.
Sexta medietas quae se habet ad largitatem sicut largitas
ad magnifkentiam, non habet nomen in Latino, sed consistit
circa minora merita quam magnanimitas, et competit cuilibet
juxta statum suum. Septima virtus est mansuetudo quae
compescit iras. Octava est socialis amicitia in convictu, ut
placeat homo alteri, non adulatione nee sit invidus aut molestus
sed modestus l . Nona est veritas quae excludit ab homine
simulationem et fictionem vitae, ut qualis apparet exterius
talis sit in conscientia apud se. Decima est in solatio honesto,
ut excludatur scurrilitas, et quod homo non sit Sylvester et
rudis, conturbatus 2 et tristis ad solatia aliorum. Nam tran-
quilla requies et jocosum solatium sunt necessaria in usu
vivendi inter homines 3 , ut ait philosophus. Undecima est
verecundia ad peccata, quae maxime est necessaria juvenibus,
ut non inclinentur de facili ad vitia. Et ideo dicit Aristoteles,
Laudamus juvenes verecundos. Nam Seneca 4 in libro Episto-
larum primarum refert de quodam juvene qui peccavit, et cum
sapiens quaerebat an verecundaretur, et responsum est quod
sic, dixit, Ergo res salva est. Duodecima est de justitia.
Et praeter has virtutes sunt aliae nobiliores quae non de- Speculative
pendent a sensu sed sunt absolute in mera ratione, et ideo
vocantur virtutes intellectuals, quae sunt intellectus, scientia, name wh e n
. . . ~ . . .... connected
ars, prudentia, et sapientia. Sed haec possunt consideran in w ith divine
pure speculativis, ut finis eorum est veritas nuda. Et sic non or moral
' . purposes.
sunt virtutes sed habitus scientiales et cogitativi, aut possunt
1 nee discolus aut molestus, D. et O.
a conturbandus, M. s inter homines, M., juvenibus, D. et O.
* Sen. Ep. Mor. lib. iv. 1 1 (Haase's ed.).
VOL. II. S
258 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
esse in rebus operabilibus, et secundum quod finis eorum est
bonum. Et sic quoque sunt virtutes, scilicet quando ista
tendunt ad salutem animae ; et hoc est quando feruntur circa
cultum divinum, et circa bonum publicum inter cives, et circa
vitae et morum honestatem, et circa considerationem vitae
eternae et hujusmodi. Et intellectus est habitus principiorum
in operabilibus et scientia est habitus conclusionum. Ars vero
est notitia bonorum operum l in effectu, et prudentia est
habitus directivus horum. Sapientia vero est perfecta notitia
bonorum spiritualium cum amoris suavitate, in qua est pax
mentis humanae quanta possibilis est ei in hac vita ; et ideo
haec est principium felicitatis futurae, et fere idem quod felici-
tas, ut dicit Aristoteles sexto Ethicorum 2 .
Aristotle's Et in eodem dicit quod in omni genere virtutis est una
distinction na turalis, et alia per adquisitionem, ut invenimus unum
between
natural hommem castum per naturam et audacem, et sic de alns
acquired virtutibus. Et similiter in fine decimi distinguit ; et ibi dicit
virtue. quod virtutes naturales non sunt a nobis, sed per gratiam
divinam ; quod est verbum mirabile. Ergo longe magis vir-
tutes quae adquiruntur sunt a Deo, quae sunt longe nobiliores,
quamvis consuetude actionis virtuosae eas conservet et roboret
et exprimat, propter quod consuetudinales vocantur, et ex
operationibus nostris dependere dicuntur.
Ancient Et omne bonum hominis in hac vita et solum ponunt
pherTup- virtutem, secundum quod Seneca in libro de Beata Vita per
held virtue totam docet 3 , et Tullius in quinto de Quaestionibus Tusculanis
as the sole
good. ubique. Atque ipsemet in libro de Paradoxis jurejurando
confirmat quod nunquam aliquid ducet in bonis nisi virtutem.
Quod et auctoritate unius de septem sapientibus confirmat.
Qui cum omnes de locis suis fugerent propter expugnantes eos,
dicebant ei, Quare non res suas secum transferret sicut caeteri ?
1 operum, om. O. et D.
2 Eth. Nic. vi. 12 5 eireiTa teal iroiovai /j.v, ovx &$ % laTpiKJ) St vyieiav, dAA*
ws TI vyifia, OVTOJS fj ffcxpia (v5a.ifj.oviav pepos yap ovcra T^S o\ijs dptTrjs ra> ex eff ^ al
Trotef Kal T&I evepyeiv evSaifiova. The references in the following paragraph are
to vi. 13 i, 2, and x. 9 6. The words TO fj.lv ovv rf)s fyvaeajs Srjkov ws OVK (<p y
f^MV virapx^t, a\\a 8id rivets 6ias alrias rots us a\rjOws evrvxeffw vwdpxet, would
naturally strike Bacon as verbum mirabile.
3 It will be seen that this work is largely quoted from afterwards. See
PP 335-347-
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 259
dixit, Omnia mea mecum porto ; nihil suum definiens nisi
virtutem. Et hie fuit Bias Prieneus, secundum quod Valerius
Maximus libro quarto docet. Et Seneca, in libro ad Serenum,
Quomodo in sapientem nee injuria nee contumelia cadit- 1 , refert
etiam quod Stilbon philosophus cum suam civitatem et omnia
bona temporalia tyrannus occupaverat et invaserat, quaesitus
a tyranno si aliquid perdidisset ; Nihil, inquit, Omnia enim
mea mecum sunt ; et se non invictum tantum sed indemnem
testatus est. Habebat enim vera secum bona, in quae non est
manus interjectio. At quae dissipata et direpta ferebantur non
judicabat esse sua, sed adventitia fortunae nutum fortunae
sequentia.
Et etiam virtus vita hominis est. Quia Seneca dicit in Virtue the
1 ' f f
primis epistolis quod homines prius moriuntur quam incipiant 1
vivere ; loquens de iis qui in peccatis se occupant usque ad
mortem naturalem. Unde Apuleius nobilissimus 2 in libro
de Deo Socratis admiratur nimis quod homines non curant
animas suas ut vivant. Et ait, * Nihil aeque miror quam cum
cupiant homines optime vivere et sciant non in alia 3 re quam
in animo vivi, nee fieri posse quin, ut optime vivas, animus
colendus sit, tamen suum animum non colant ; ut, si quis velit
cernere, acriter oculi curandi sunt, si velis perniciter currere,
pedes curandi sunt, similiter in caeteris membris sua cuique cura
est. Quod cum omnes facere perspiciam, nescio satis mecum
reputare et admirari cur non etiam animum similiter ratione
excolant ; quaequidem ratio vivendi omnibus aeque necessaria
est, et non ratio pingendi nee ratio psallendi ; et idem de caeteris
artibus, ne omnes prosequar, quas licet tibi nescire, nee pudct.
Cum vero dicis, Non pudet me nescire vivere bene, nunquam
hoc dicere audebis. Et cum primis mirandum est, quod ea
quae minime volunt videri nescire tamen discere negligunt, et
ejusdem artis disciplinam simul et ignorantiam detractant.'
Et hoc maxime est contra eos qui aliis sunt in exemplum Cicero on
et doctrinam morum; de quibus Aristoteles dicit in Elenchis, Q? p^ac^c
Dicunt decoratissimas orationes, volunt autem contraria. with prin-
Secundum quod Tullius de talibus secundo de Quaestionibus
1 Otherwise called De Constantia Sapientis. See pp. 303-311.
2 nobilissimus, om. O. et D. 3 altera. pro alia, D. et O.
S 2
260 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Tusculanis quaerit l , ' Quotus eorum est qui sit ita morigeratus
animo et vita constitutus ut ratio postulat ? Ouis disciplinam
suam non ostentationem scientiae sed legem vitae putet, qui
sic obtemperet sibi ipsi ut suis decretis pareat ? Videre licet
alios tanta levitate et jactatione ferri ut his fuerit non didicisse
melius ; alios pecuniae cupidos ; gloriae nonnullos ; multos
libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet eorum
oratio. Quod quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut
enim si Grammaticam professus quisque barbare loquatur : aut
si absurde canit is qui se velit haberi musicum, hie turpior sit
quod in eo ipso peccet cujus profitetur sapientiam, sic in vitae
ratione peccans hie turpior sit quod in officio cujus magister
esse vult labitur, artemque vitae professus delinquit in vita/
Cum tamen Xalenchus legislator apud Locrenses mirabili
juris aequitate et zelo virtutis legem deadulteris quam dederat
de poena duoruin oculorum in filio voluit observari, repugnante
civitate propter patris honestatem ; sed verax judex unum
oculum sibi abstulit, alterum filio, ne legem quam dederat
violaret. Haec scribit Valerius Maximus libro sexto.
The beauty Caeterum omnes philosophi volunt quod virtutis honestas
of virtue.
sua miranda pulcntudme quemhbet debet invitare, quomam
honestum est, ut ait Tullius in libro de Ofrkiis, quod sua vi
nos trahit et sua dignitate nos allicit. Apuleius etiam in libro
tertio de dogmate Platonis dicit virtutem esse animi pulcri-
tudinem. Et Tullius, quarto de Quaestionibus Tusculanis,
dicit 2 ' Ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum
colorum quadam suavitate eaque pulcritudo vocatur, sic in
animo opinionum judiciorumque aequalitas et constantia cum
firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut
virtutem ipsam antecedens pulcritudo vocatur.' Et Apuleius
virtutem non solum esse pulcritudinem animi sed sanitatem et
vires. Et sic Cicero, ut ex secundo et tertio et quarto et quinto
de Quaestionibus Tusculanis, multipliciter manifestum est.
Et licet impossibile aut difficile sit eum qui induratus est
in moribus antiquis tempore longo mutari ad virtutes, ut
1 Tusc. Disp. ii. 4. The quotation, like many others made by Bacon from
Latin authors, is nearly but not quite accurate.
2 ib. iv. 13.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 261
Aristoteles dicit in fine Ethicae, tamen Seneca elicit libro Cicero and
secundo de Ira, ' Nihil est l tarn difficile et arduum quod non ^imain
humana mens vincat et in familiaritatem perducat assidua change of
meditatio. Nulli enim sunt tarn ferret et sui juris afifectus ut habUst^be
non disciplina perdomentur. Quodcunque sibi animus impe- (lifficult k"t
!../>., r not im-
ravit obtmuit. Qindam ne unquam nderent consecuti sunt. possible.
Quidam vino et omni humore interdixere corporibus. Alius
contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit.
Didicerunt quidam 2 tenuissimis et adversis funibus currere
et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare, et
in immensam altitudinem, ac sine ulla respirandi vice, perpeti
maria. Mille quidem sunt alia in quibus pertinacia impedi-
mentum omne transcendit.' Ostenditque nihil esse difficile cui
sibi ipsa mens patientiam indiceret. Nam ut Averroes dicit
secundo Physicorum, multi veneno nutriri consueti sunt, ut
scribit in libro Secretorum Aristoteles. Ipse enim puellam
speciosam Alexandro missam cum caeteris muneribus veneno
deprehendit esse nutritam. Labor igitur improbus omnia
vincit, ut ait Virgilius.
Et ideo nulla est difficultas in virtute apud eum qui illam
amat. Nam avida periculi virtus est. Quo tendit, non quid
passura sit, cogitat, ut scribit Seneca de Copia Verborum, et
illud idem recitat in libro alio 3 in quo quaerit quare multa
incommoda 4 bonisaccidant. Etaddit ibi cum id quod passura
est gloriae pars est. Militares viri gloriantur vulneribus laeti
fluentem meliore casu sanguinem ostentant. Idem licet
fecerint qui integri revertuntur ex acie, magis spectatur qui
saucius redit. Et septimo de Beneficiis 5 dicit, quod facile est
scire et habere virtutes quantum est a parte illarum, et a parte
naturae ; et addit dicens, ' Quicquid hos meliores beatosque
facturum est aut in aperto aut in proximo natura posuit, si quis
1 Seneca, De Ira, ii. 12. (The three parts of the De Ira are marked as
Dial. Ill, IV, and V in most editions of Seneca: e. g. in that of Haase, Leipsic,
1887, which has been used in this work.)
a quidam, om. M. s Seneca, Dial. i. 4.
4 mala, pro incommoda, D. et O. The version of the quotation given by M. is,
' pars est gloriae tolerantia adversitatum,' which is less correct than that of O
3 Ch. i. of seventh book. Bacon has somewhat changed the order of the
sentences in this quotation.
262 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
animum virtuti consecravit. Et quocunque vocat ilia planum
putat, si sociale animal et in commune genitum mundum ut
imam domum spectat, semperque tanquam in publico vivit,
se magis quam alios veritus. Subductus ille tempestatibus
tribulationum in solido ac sereno stetit. Consummavit
scientiam utilem. Nullius enim rei difficilis est inventio nisi
cujus hie unus inventae l fructus est invenisse.' Et hoc est in
speculativis puris, non in eis quae ad vitam beatam pertinent
immediate. Et Seneca in secundo libro de Ira 2 contra
quaerentes solatia vitiorum pro difficultate virtutis, sic ait,
' Non est in vitiis quod dicas excidi non posse ; sanabilibus
aegrotamus malis, ipsosque nos in rectum genitos Natura si
emendari velimus juvat. Nee ut quibusdam visum est arduum
in virtutes et asperum iter est ; piano itur ipso Deo juvante.
Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi
quiete otiosius, quid ira laboriosius ? quid dementia remissius,
quid crudelitate negotiosius ? Vacat pudicitia, libido occupa-
tissima est. Omnium denique virtutum tutela facilis est,vitia
magno coluntur.' Et Tullius tertio de Quaestionibus Tuscu-
lanis dicit * Sicut ingeniis nostris scientia innata virtutum, quae
si adolescere liceret ipsa nos ad beatam vitam natura
produceret. Eandem sententiam dicit Seneca in libro
Epistolarum primarum. Ilia tamen, ut dicit libro primo de
Ira, certissima 3 est virtus quae se diu multumque suspexit ac
rexit et ex lento et destinato provexit.'
CAPITULUM III.
De peccato vero sermocinantur in communi sicut de
The way virtute. Nam Tullius quinto de Quaestionibus dicit, ' Quod
these phi- peccare nemini licet'; quia peccata impediunt totam animi
losophers perfectionem et adquisitionem felicitatis aeternae. Quoniam
Jin e Algazel 4 dicit in Logica quod haec felicitas est ex perfec-
Algazel, tione animae. Perfectio autem ejus consistit in duobus,
Cicero 65 ' m mun ditia et ornatu. Munditia est ut expurgetur a sordidis
1 in mente, pro inventae, D. et O., wrongly. 2 De Ira, ii. 13.
8 ib.i. ii.
4 Agazel, M. The passage is cited in the first chapter of Scientia Experi-
mentalis, p. 170.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS TERT1A. 263
moribus et sanctificetur a fantasiis turpibus ; ornatus ut depin- Seneca, on
gatur in ea certitude veritatis divinae, et esse totius universi f?? r j ual
blindness.
secundum speciem ejus, revelatione, in qua non sit error nee
occultatio ; verbi gratia sicut speculum, cui non est perfectio
nisi appareat in eo forma pulcra ; quod non fit nisi cum
omnino tersum fuerit a sorde et rubigine et postea apponantur
ei formae pulcrae. Anima igitur est sicut speculum ; nam
depinguntur in ea formae totius universi cum mundata et
tersa fuerit a sordidis moribus. Haec Algazel. Et ideo
peccata excaecant hominem, quia omnis mains est ignorans
ut Aristoteles dicit, secundo Ethicorum l . Et Socrates ait
quod non est possibile ut quis faciat factum pravum nisi
propter ignorantiam : quoniam quando venerit ad passionem
desiderii peccandi, amittit scientiam et absorbetur intellectus.
Tanta enim est vilitas et turpitudo peccati quod sapiens dixit,
Si scirem deos esse ignoscituros et homines ignoraturos de-
dignarer peccare ; propter quod Tullius in secundo Academi-
corum dicit homines tenebras et solitudines nactos ad per-
petranda peccata, quia per se foeditate sua ipsa turpitudo
deterret. Et Seneca quinto Naturalium dicit quod propter
turpitudinem scelera conspectum sui reformidant, quibus
abscondendis nulla nox satis atra est. Apuleius etiam in
tertio de Beatitudine Platonis dicit, Malitiam seu peccatum
esse animae foeditatem, et non solum hoc sed infirmitatem
et aegritudinem. Et hoc idem ex Tullio in Quaestionibus
Tusculanis multipliciter patet.
Peccatum autem non solum excaecat, nee foedat, nee debili-
tat anirnam rationalem, sed convertit in vitam bestialem, sicut Human
philosophi ostendunt in multis locis. Unde Seneca in libro j^red to
de Vita Beata ait, ' Eodem loco 2 pono homines quo in numerum the level of
pecorum et animalium redegit hebes natura et ignorantia sui.
Nihil interest inter hos et ilia, quoniam illis nulla ratio est,
his prava et malo suo atque in perversum solers.' Et Philo-
sophia probat, quarto Consolationum, quod mali non sunt
quia idem 3 est quod ordinem retinet servatque naturam. Sed
1 Eth. Nicotn. iii. I 14 ayvoti plv ovv way 6 no\6r]pbs a 5f Trparrtiv.
De Vita Beata, cap. 5.
8 The meaning is that only those who keep within bounds can be regarded
264 O PERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
peccatum est contra ordinem naturae, ergo mali esse desistunt.
Et ideo necesse est ut quos ab humana conditione dejecit
improbitas infra hominis meritum detrudat. Evenit ergo ut
quern transformatum vitiis videas hominem aestimare non
possis. Et infert, 'avaritia fervet alienarum opum violentus
ereptor? lupi similem dixeris. Ferox et qui linguam litigiis
exercet ? cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse frau-
dibus gaudet? vulpeculis exaeqnatur. Irae intemperans fremit?
leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non me-
tuenda formidat ? cervis similis habeatur. Segnis ac stupidus
torpet? asinum vivit. Levis et inconstans studia permutat ? nihil
avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur?
sordide suis voluptate detinetur. Itaque fit ut qui probitate
deserta homo esse desierit, vertatur in belluam.'
^ l u * a Center excusamus nostra peccata quaecunque,
parva vel magna, multa vel pauca, Seneca libro secundo * de
Ira quaerit, Cui tandem vitio 2 advocatus defuit? sed aliorum
non sic excusamus vitia. Nam in eodem dicit, Aliena vitia
in oculis habemus, a tergo nostra sunt. Et quia cum sancto
sanctus eris et cum viro innocente innocens eris, ideo dicit
Seneca libro secundarum Epistolarum, 'Nulla res 3 animis adeo
honesta induit dubiosque et in malum inclinabiles revocat ad
rectum quam bonorum conversatio.' Et in tertio libro de Ira,
* Finguntur 4 a conversantibus mores, et ut quaedam in con-
tactos corporis vitia transiliunt, ita animus mala sua proximis
tradit. Ebriosus convictores in amorem meri traxit. Im-
pudicorum coetus fortem et si liceat virum emollit. Avaritia
in proximos virus suum transtulit. Eadem e converso ratio
virtutum est ut omne quod secum habent mitigent. Nee tarn
valetudini corporal! profuit mitis regio et salubrius coelum
quam animis parum firmis in meliore turba versari. Quae
res quanto possit intelliges, si videris feras convictu nostro
mansuescere nullique immani bestiae vim suam permanere, si
as preserving their identity. The passage is condensed from the second Prosa
of the fourth book of Boetius' work. The extract that follows is from the third
Prosa of the same book.
1 D. has primo ; M. secundo, which is right.
2 De Ira, ii. 13. In M. this is referred to the wrong dialogue.
3 Ep. lib. xv. 2 40. * De Ira, iii. 8. Seneca has sumuntur.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 265
hominis contubernium diu passa est. Accedit hue quod non
tantum exemplo melior sit qui cum quietis hominibus vivit,
sed quod causas vitii non invenit nee vitium suum exercet.'
Et in eodem libro ad correctionem omnium vitiorum dicit Self-exami-
quod ' omnes sensus l perducendi sunt ad firmitatem. Nam ns
patientes sunt si animus desit illos corrumpere, qui quotidie
ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius
ut consummate die cum se ad nocturnam quietem recepisset,
interrogaret animum suum, Quomodo hodie malum tuum
sanasti? cui vitio obstetisti ? qua parte melior es? Quicquam
ergo est melius pulcriusque hac consuetudine excutiendi
totum diem? Qualis ille somnus post recognitionem sui
scquitur ; quam tranquillus altus et liber cum aut laudatus
est animus aut admonitus ; et speculator suique censor secretus
cognoscit de moribus suis.' Et ipse in eodem libro dicit de
seipso, ' Utor hac potestate, et quotidie apud me causam
dico 2 cum sublatum e conspectu lumen est ; totum diem jam
mecum scrutor, factaque ac dicta mea metior, nihil mihi ipse
abscondo, nihil transeo. Quare enim quicquam ex erroribus
meis timeam, cum possim dicere, Vide ne istud amplius
facias, nunc tibi ignosco.'
Et quia beatus 3 est ille qui allidit parvulos suos ad petram, Training of
ideo dicit Seneca ad Marciam 'omnia vitia 4 penitus insident the young -
nisi dum surgunt oppressa sint, leniore medicina est oriens
adhuc restringenda vis, vehementius contra inveterata pug-
nandum est. Nam vulnerum sanitas facilis est dum a san-
guine recentia sunt.' Et quia hoc maxime debet fieri in
aetate juvenili, ideo dicit Aristoteles secundo Ethicae 5 , Quod
non parvum differ! sic aut sic assuesci a juventute. Nam
virgae recenti, quae in omnem partem flecti potest et de facili
a curvitate in rectitudinem ducitur, comparat innocentiam ju-
venilem. Et Seneca secundo de Ira dicit, ' Facile G est teneros
adhuc animos componere ; difficulter enim rescinduntur vitia
1 De Ira, iii. 36. All the MSS. give infirmitatem for firmitatem ; and saepius
for Sextius ; and M. is quite incorrect in the whole quotation.
a duco, pro dico, O.
3 The meaning of this reference to Psalm cxxxvii. 9 does not seem obvious.
4 Ad Marciam, i. M. has insurgunt for insident.
s Eth. Nic. ii. i 8. De Ira, ii. 18.
266 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
quae nobiscum creverunt.' Item Seneca ad Helviam dicit,
'In hoc casu 1 nunc compone juvenis mores, nunc formam.
Altius praecepta descendunt quae teneris imprimuntur aeta-
tibus. Multum ei dabis, etiam si nihil dederis ei praeter
exemplum.' Et ideo in secundo de Ira dicit, ' Proximis 2
applicatur omne quod tenerum est, et in eorum similitudinem
crescit. Nutricum et pedagogorum retulere mox in adolescen-
tiam mores. Apud Platonem educatus puer, cum ad parentes
relatus vociferantem et clamantem videt patrem, Nunquam
hoc, inquit, apud Platonem vidi. Non dubito quin citius
patrem imitatus esset quam Platonem, si apud patrem nutritus
fuisset.'
CAPITULUM IV 3 .
Each of the Et si consideremus ea quae dicunt et fecerunt in particulari
seven mor- < ,. .1 . ,. A /-^
tal sins ^ e nujusmodi monbus, gratissima dmoscuntur *. Umma vero
denounced reducuntur ad contemptum divitiarum contra avaritiam, vel
by these
philoso- ad despectum nonorum contra superbiam, vel ad lugam
phers. deliciarum contra luxuriam et gulam, vel ad motus et passiones
animi contra iram et invidiam et accidiam ; ut sic peccata
septem mortalia devitentur. Et omnia peccata praeter iram
ad prospera feruntur. Nam languet animus in divitiis et
honoribus et deliciis dum in illis delectatur peccatis. Nam de
avaritia, superbia, luxuria, gula, planum est quod ad delecta-
tionem magna concupiscentia promoventur. Invidia etiam
de bono et prosperitate alterius exoritur. Accidia quidem
nascitur ex hoc quod in deliciis et caeteris prosperitatibus
animus absorbetur. Tune enim evenit homini taedium veri
boni quod in virtute consistit, et tristatu-r ad omne virtutis
opus, iners et languidus cui mors animae in januis est, ut vita
spiritualis ocius finiatur. Sola quidem ira prospera neglexit
et pugnat in adversis. Propter quod primo tangam quae
1 Ad Helviam, 18. 2 De Ira, ii. 21.
3 In D. and O. this chapter is headed ' Incipit Distinctio quarta, habens
capitula tria.' This is omitted in M. and is evidently a mistake, as the fourth
section of this seventh Part comes much farther on. I have thought it best
to call it cap. iv. See conclusion of cap. i. of this third part, p. 255.
* discriminantur, M.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS TERTIA. 267
pertinent ad contemptum prosperorum ; secundo quomodo
adversa non sunt formidanda.
Portatur l igitur Aristotelessummus in medium antealios qui Renounce-
in contemptum mundi cum omnibus suis divitiis et honoribus l ^^
et voluptatibus patriam reliquit, in exilio vitam suam finivit.
Et Theophrastus ejus praecipuus successor in philosophia, ut
Tullius recitat de eis in quinto de Quaestionibus Tusculanis.
Non solum autem ipsi, sed alii nobilissimi philosophi et patres
philosophorum, ut Xenocrates qui fuit veteris Academiae
princeps, sicut dicit Censorinus in libro de Die Natali, et
Carneades, qui fuit auctor tertiae Academiae quae dicitur
nova. Platonici enim vocati sunt Academici a loco in quo
Plato studuit, et diversificati sunt in sectas multas post mortem
magistri sui. Sed non solum isti, sed et quam plures alii
famosi, quos nominat Tullius usque ad sexdecem : et alii
innumerabiles, ut ipse dicit, aetates suas in exilio et perpetua
peregrinatione consumpserunt, qui semel egressi nunquam
domum regressi sunt. Et cum quaereretur 2 a Socrate cujus
est, respondit, Mundanus sum ; totius enim mundi se esse
incolam et civem arbitrabatur, ut testatur Cicero quinto de
Quaestionibus Tusculanis. Et ideo Seneca Marcello 3 exulanti
dicit, ' Quod si patria cares non est miserum. Ita te disci-
plinis imbuisti ut scires omnem locum sapienti patriam esse.
Hutnile tugurium nempe virtutes recipit. Jam omnibus
templis formosius erit cum illic justitia conspecta merit cum
continentia, cum prudentia pietas, omnium officiorum recte
dispensatorum ratio, humanorum divinorumque scientia ;
nullus angustus est locus qui hanc tarn magnarum virtutum
turbam capit.' Et Ptolomaeus in sapientiis suis Almagesti
praepositis dicit ' Inter homines altior est qui non curat in
cujus manu sit mundus.' Nee mirum si hie philosophus hoc
dicit qui plus in coelestibus et mundi partibus principalibus 4
cognoscendis laboravit. Probat enim in primo libro Almagesti
quod tota terra nullam quantitatem sensibilem habet respectu
coeli, sicut supra copiosius confirmatur. Et Seneca ad
Helviam 5 dicit, Angustus animus est quern terrena delectant.
1 Ponatur, M., portatur, D. ct O. 2 loqueretur, M.
3 Ad Helviam, cap. 9. 4 principibus, D. et O. 5 AdHelviam, cap. 9.
268 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Nam quo altius turres sustulerint, quo majore mole fastigia
coenationum subduxerint, hoc plus erit quod illis coelum
abscondit. Et Xenophon Socraticus dixit nihil egere est Dei,
quam minimum autem proximtim est Deo, sicut recitat
Censorinus.
Seneca on Et Seneca quinto Naturalium veraciter judicans mundum
ticance'of 1 ' terrenum esse punctum respectu coeli, quod per astronomicam
the earth as scitur certitudinem, omnia quae in hoc mundo humano inter
w^th P the homines describuntur vilificat et adnihilat, respectu coeli
universe. a( j quod factus est homo. Dicit igitur ' Qui jam animum laxat 1
et praeparat ad cognitionem coelestium dignumque efficit ut
in consortium Dei veniat, tune consummatum habet plenum-
que bonum sortis humanae ; cum calcato omni malo petit
altum et in interiorem naturae sinum venit, tune juvat inter
ipsa sidera vagantem divitum pavimenta videre et totam cum
auro suo terram, non illo tantum quod egessit, sed illo quod in
occulto servat posteriorum avaritiae.' ' Hoc est punctum quod
inter tot gentes ferro et igne dividitur. O quam ridiculosi
sunt termini mortalium ! ultra Istrum Dacus non exeat.
Parthis obstet Euphrates, Danubius Sarmatica atque Romana
disterminet, Rhenus Germaniae modum faciat. Pyrenaeus
inter Galliam et Hispaniam medium extollat jugum. Inter
Aegyptum et Aethiopiam arenarum inculta vastitas jaceat.
Si quis formicis det intellecturn hominis, nonne illae unam
aream in multas divident provincias? Cum videbis exercitus
subrectis ire vexillis, equitem modo ulteriora explorantem
modo a lateribus afTusum, formicarum iste discursus [est] in
angusto laborantium. Quid illi et nobis interest nisi exigui
mensura corpusculi? Punctum est istud in quo navigatis, in
quo regnatis, in quo bellatis. Sursum ingentia spatia sunt in
quorum possessionem 2 animus admittitur ; ac velut vinculis
liberatus in originem redit. Et hoc argumentum est divini-
tatis suae, quod ilium delectant divina nee ut alienis, sed ut
suis interest tune contemnet prioris domicilii angustias. Quod
enim ab ultimis Hispaniae usque ad Indos jacet paucissi-
1 This is not from the fifth, but from the prologue to the first book of
Naturales Quaestiones. The quotation has been somewhat altered by Bacon.
2 passionem, pro possessionem, M.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 269
morum dierum spatium est si navem suavis ferat ventus. At
ilia regio coelestis pertriginta sex millia l annorum velocissimo
sideri viam praestat.'
Et Apuleius, in libro de Deo Socratis, dicit convenienter Apuleius,
, . . .... Cicero,
omnia bona extnnseca et corpons esse despicienda nee con- Sallust and
sideranda in laude hominis boni, sub his verbis c In hominibus 2 J hers on
the vanity
contemplandis noli aliena existimare sed ipsum hommem of worldly
penitus considera, ipsum ut meum Socratem pauperem specta. P ros P eI
Aliena autem voco quae parentes pepererunt, et quae fortuna
largita cst, quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo,
nullam generositatem, nullos longos natales, nullas invidiosas
divitias. Igitur omnia simul dona numeres ; generosus est?
parentes laudas. Dives est ? non credo fortunae. Nee magis
ista dinumero. Validus est ? aegritudine fatigabitur. Pernix
est ? abibit in senectutem. Formosus est ? expecta paulisper,
et non erit. At enim bonis artibus doctus, et apprime
eruditus, et quantum licet homini sapiens et boni consultus?
tandem aliquando ipsum virum laudas. Hoc enim neque a
patre hereditarium est, neque a casu pendulum, nee a suffragio
adminiculum, nee a corpore caducum, nee ab aetate mutabile.
Haec omnia meus Socrates habuit et ideo caetera habere
contempsit.' Propter quod Tullius in libro de Paradoxis
gloriatur se nunquam aurum riec argentum nee honorem nee
aliquid hujus mundi computare inter bona. Et Sallustius in
Catilinario dicit ' fortuna res cunctas magis ex libidine quam
ex vero celebrat. Primo pecuniae deinde imperii cupido fuit.
Ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia
fidem probitatem caeterasque artes bonas subvertit ; pro his
superbiam, crudelitatem, Deum negligere, omnia venalia
habere edocuit. Avaritia pecuniae studium habetquam nemo
sapiens concupivit. Ea quasi venenis malis imbuta corpus
animumquevirilem effeminat ; semper infinita insatiabilis, nee
copia nee inopia minuitur.' Et Seneca libro tertio de Ira
dicit, * Circa pecuniam 3 plurimum vociferationis est ; haec fora
1 Seneca has triginta annos. Bacon refers to the precession of the equi-
noxes; Seneca to the revolution of Saturn. Suavis should be suus.
2 Apuleius, de Deo Socratis, cap. 24. There are several mistakes in D. O.
and M., which it was necessary to correct if the passage was to be intelligible.
a De Jra, iii. 33.
270
OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
defatigat, venena miscet, gladios trad it, haec est sanguine
nostro delibata, propter hanc tribunalia magistratuum premit
turba, reges saeviunt, civitates evertunt ; fremitu judiciorum
basilicae resonant, evocati ex longinquis regionibus judices
sedent, judicaturi utrius justior avaritia sit' Et in libro de
Copia Verborum, dicit ' Avarus nihil recte facit nisi cum
moritur.' Sallustius vero libro memorato dicit ; ' Ambitio
quidem dominandi multos mortales falsos fieri coegit ; aliud in
pectore clausum, aliud in lingua promptum habere. Et cum
vita hominum sine cupiditate ageretur in terris, satis cuilibet
sua placebant. Verum ubi superbia dominandi invasit, fortuna
simul cum moribus immutatur.' Propter quod in libro de
Beneficiis Seneca alloquens superbos propter bona fortunae
dicit, ' Omnia quae vos l tumidos et super humana elatos
oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris
custoditis, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis,
propter quae ruptis toties affinitatis amicitiae collegiique
foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est,non
sunt vestra ; jam ad alium dominum spectantia sunt ; aut hostis
ilia, aut hostilis animi successor, aut ignis aut alium infortu-
nium invadet. Quaeris quomodo ilia tua facies? donadando.
Consule igitur rebus tuis, et certam tibi earum atque inex-
pugnabilem possessionem para ; honestiores illas non solum,
sed tutiores facturus. In quo te divitem atque potentem
putas, quamdiu possides, sub nomine sordido jacet ; domus
est, servus est, nummi sunt. Cum donasti beneficium est.'
Et ideo quaerit in libro primarum Epistolarum, Quis est
dignus Deo nisi qui opes contempsit ?
Cicero,
carnal
appetites.
CAPITULUM V.
De voluptatibus quidem vitae satis pulcra loquuntur. Et
Cicero libro de Senectute sic dicit-, Cum homini Deus nihil
praestabilius mente dedisset, huic divino muneri nihil est tarn
...
immicum quam voluptas. Impedit enim consihum voluptas
rationi inimica et mentis oculos perstringit. Magnus etiam
1 De Beneficiis, vi. 3. The last words of the quotation have needed some
correction from the original.
2 De Senectute, xii. 40, 41.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS TERT1A. 271
Archytas Tarentinus Pythagoricus et Platonis magister nemini
censebat fore dubium quin, quamdiu voluptate gauderet, nihil
agitare mente, nihil ratione nihil cogitatione consequi posset ;
si quidem ea, cum major esset atque longior, omne lumen animi
extingueret. Unde Tullius tertio de Quaestionibus Tuscu-
lanis dicit, ' Intemperantiam esse fontem omnium perturba-
tionum animi quae est a tota mente a recta ratione defectio,
sic adversa a prescriptione rationis ut nullo modo appetitiones
animi nee regi nee contineri queant.' Et ideo Plinius dicit
decimo quarto Naturalis Historiae, ' Postquam voluptas vivere
coepit vita desit.' Aristoteles etiam libro de Regimine Vitae l
dixit Alexandro, ' Declina conatus bestialium voluptatum,
carnales enim appetitus inclinant animum ad corruptibiles
voluptates animae bestialis nulla discretione praehabita. Et
ideo corpus corruptibile laetabitur, et contristabitur incorrup-
tibilis intellectus Conatus ergo carnalis voluptatis generat
carnalem amorem. Carnalis autem amor generat avaritiam,
avaritia generat desiderium divitiarum ; desiderium divi-
tiarum inverecundiam ; inverecundia praesumptionem, prae-
sumptio infidelitatem. Et ideo voluptas maculas inducit
secum in animam hominis, per quas redditur tenebrosa.'
Et ideo dicit Aristoteles, in libro Problematum, Quod magis
dicimur incontinentes et vituperabiles propter gustum et
tactum quam propter alios sensus, quoniam a pessimis de-
lectationibus vincimur et in quibus communicamus cum
brutis etiam animalibus. Ilia enim non delectantur in visu
et auditu et olfactu 2 sicut homo. Nam odorem non quae-
runt propter se, sed propter cibum ad quern ducuntur per
odorem. Sed homo delectatur in odore non famelicus, ut
in rosis et in aliis odoriferis. Et multum in auditu et in
visu delectatur ; sed bruta non nisi propter ea quae ad gustum
vel ad tactum pertinere noscuntur. Et ideo fiunt leges et
documenta vivendi honeste circa delectationes et gustus et
tactus ; et laudamur magis quando abstinemus ab his et vitu-
peramur propter eas delectationes quia viles sunt et brutales.
1 What follows is an extract from the Secretum Secretorum, for which, as
already mentioned, De Regimine Vitae is a second title.
2 gustu, D. et O.
272 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Et Seneca dicit secundo de Ira, Ubi animum 1 simul et corpus
voluptates corrupere nihil adversi tolerabile videtur, non quia
dura sunt, sed quia mollis patitur. Et ideo cum duplex sit
principalis modus voltiptatis unus in libidine, alius in crapula
et ebrietate, quaerit Tullius in quinto de Tusculanis Quaes-
tionibus ' Ilium quern libidinibus furentem 2 et inflammatum
videmus, omnia rabide appetentem cum inexplebili cupiditate
afBuentius undique voluptates hauriat eo gravius ardentius-
que sitientem nonne recte miserrimum dixeris ? ' Et Seneca
dicit septimo de Beneficiis 3 quod ' voluptas fragilis est, brevis
fastidio objecta quo avidius hausta est, citius in contrarium
reddens, cujus necesse est aut poeniteat aut pudeat in quo
nihii magnificum aut quod naturam hominis Deo proximi
deceat, res humilis membrorum turpium exitu foeda.' Et
Seneca in libro Declamationum secundo dicit, Adolescens
luxuriosus insanit, nam et senectuti dedecus parit, et adole-
scentiam juvenum impudentiorem reddit. Et Cicero quarto
de Quaestionibus hunc libidinosum curare docens, ostendit
istius voluptatis vilitatem sub his verbis ; ' Sic ergo 4 affectioni
huic adhibenda curatio est ut ostendatur quam leve quam
contemnendum, quam nihil sit omnino, quam facile vel aliunde
vel alio modo perfici, vel omnino negligi possit. Abducendus
est non nunquam ad alia studia, solicitudines, curas, negotia ;
loci deinque mutatione, tanquam aegroti non convalescentes,
curandus est. Maxime autem admonendus est quantus sit
furor amoris. Omnibus enim ex animi perturbationibus est
profecto nulla vehementior, ut si jam ipsa ilia accusare nolis,
stupra dico et adulteria, incesta denique quorum omnium
accusabilis est turpitudo ; sed ut haec .omittas, perturbatio
ipsa mentis in amore foeda per se est. Nam ut haec prae-
teream quae sunt furoris, haec ipsa per sese quam habent
levitatem quae videntur esse mediocria, injuriae, suspiciones,
inimicitiae, bellum, pax rursum ' inita, quae omnia consequen-
tur libidinosos. Hoc fit ut 'postulans certa ratione agere
nihilo plus agas, quam si des operam ut cum ratione insanias.
Haec inconstantia mutabilitasque mentis quern non ipsa
1 De Ira, ii. 25. 2 Tuscul. Disp. v. 6. 3 De Beneficiis, vii. 2.
1 Tuscul. Disp. iv. 35.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS TERTIA. 273
pravitate deterreat ? Et etiam illud quod in omni perturba-
tione dicitur demonstrandum nullam esse nisi opinabilem nisi
judicio susceptam nisi voluntariam. Etenim si naturalis
amor esset et amarent omnes et semper amarent, neque
alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.' Et
propter hoc Aristoteles in Secretis Secretorum dicit Alexandro
' Clemens Imperator, nolite inclinare ad coitus mulierum, quia
coitus est quaedam proprietas porcorum. Quae gloria est tibi
si exerces vitium irrationalium bestiarum, et actus brutorum?
Crede mihi indubitanter quod coitus est destructio corporum
et abbreviatio vitae, et corruptio virtutum, legis transgressio,
femineos mores generat.' Et ideo, ut omne malum moris
vitetur, Seneca ad Helviam dicit, ' Si cogitas libidinem non
voluptatis causa homini datam sed propagandi generis, quern
non violaverit hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium
omnis alia cupiditas intactum praeteribit.'
De voluptate vero quae est in gula Seneca loquitur pulcre Gluttony
ad Helviam, ' O l miserabiles quorum palatum non nisi ad
pretiosos cibos excitatur ! Pretiosos autem non eximius ness.
sapor aut aliqua faucium dulcedo, sed raritas et difficultas
parandi facit. Alioquin, si ad sanam illis placeat mentem
reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ? quid
vastatione sylvarum, quid profundi perscrutatione ? passim
jacent alimenta quae rerum natura omnibus locis disposuit.
Sed haec velut caeci transeunt, ... et cum famern exiguo
possint sedare, magno irritant. Undique convehunt omnia
nota fastidienti gulae ; et quod dissolutus deliciis stomachus
vix admittit, ab ultimo portatur Oceano. Deus istos perdat
quorum gulae luxuria sic fines loci transcendit.' Et de crapula
et ebrietate Seneca dicit in libro Epistolarum primarum 2 , ' O
quam multa ebrii faciunt quibus sobrii erubescant ! [Die] nihil
aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in
plures dies ilium ebrii habitum, numquid de furore dubitabis?
. . . Certe eruit omne vitium ebrietas et incendit et detegit ;
obstantem malis conatibus verecundiam removet ; . . . ubi
animum possedit nimia vis vini, quicquid mali latebat emergit.
1 Ad Helviam, 10. The order of the sentences is somewhat changed by Bacon.
2 Epist. lib. xii. i.
VOL. II. T
274 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Tune libidinosus cupiditatibus suis quantum petierunt sine
dilatione permittit ; tune impudicus morbum profitetur, tune
petulans non linguam non manum continet.' Et quia sic
est, ideo Aristoteles dicit in secundo Ethicorum quod ebrio
debetur duplex maledictio. Et post multa de hac materia
dicit Seneca in loco praefato, * Fere vinolentiam crudelitas
sequitur, debellatur enim exasperaturque sanitas mentis.
Quemadmodum difficiles faciunt oculos diutini morbi ad
minimam radii solis offensionem, ita ebrietates continuae effe-
rant animos. Nam cum saepe apud se non sint, consuetudine
insaniae durata vitia e vino concepta etiam sine illo valent.'
Et Seneca primo de Naturalibus Quaestionibus contra
deliciosos in potu ait ' O Deus bone, quam facile est extin-
guere sitim sanam ! sitim istam putas delicatorum ? ' quasi
dicat non, sed febris est. ' Et quidem eo acrior quod non tactu
venarum, neque in cutem effuso calore deprehenditur ; sed cor
ipsum excoquit luxuria, invictum malum V
Simplicity Placet praeteritis nunc in fine subjungere Anacharsis
detachment philosophi epistolam voluptati dissonantem quam Hammoni
from tem- diviti scripsit sub his verbis : 'Anacharsis Hammoni salutem.
poral cares. ......... ,-,
Mmi amictui est Scytmcum tegimen, calceamentum solorum
callum, cubile terra ; pulmentum fames : lacte, caseo, carne
vescor. Quare ut ad me quietum licet venias. Munera ilia
quibus delectatus es civibus tuis vel diis immortalibus dona.'
Tullius quinto Quaestionum hanc epistolam libenter recitat 2 .
Seneca in libro primarum Epistolarum, [dicit] ' Qui exit in lucem
hujus mundi, contentus sit ut pane et aqua vivat.' Et in libro
suo qui est Quare multa mala bonis viris accidant exhortatur
nos ad fugam deliciarum, dicens, * Fugite 3 delicias, fugite ener-
vatam felicitatem qua animi permadescunt, et nisi aliquid
intervenerit quod humanae sortis admoneat, velut perpetua
ebrietate sopiuntur.' Et in Phaedone Platonis legimus quod
manifestus est ille philosophus absolvens quam maxime
animam a corporis communione, qui minime solicitus est
voluptatum quae per corpus sunt. Meditatio autem philoso-
phorum est solutio et separatio animae a corpore. Confidere
docet de sua anima virum qui voluptates quae circa corpus
1 Nat. Quaest. iv. 13. 2 Tusc. Disp. v. 32. 3 Dialog, i. 4.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS TERTIA. 275
sunt permittit valere velut alienas, exornans animum non
alieno sed sui ipsius ornatu, sobrietate, justitia, fortitudine,
liberalitate, atque virtute. Quapropter Tullius in libro de
Immortalitate Animae ex multis concludit quod ' tola philoso-
phorum vita commentatio mortis est ' ; secernere a corpore
animum T , ecquid aliud est quam emori [discere] ? et ideo in-
fert, ' Distinguamus ergo nos a corporibus, id est consuesca-
mus mori, et sic dum erimus in terris erimus illi coelesti vitae
similes, et cum illuc ex his vinculis feremur . . . tune denique
vivemus.' Nam * haec quidem vita mors est.' ut ipse dicit ele-
ganter. Et Seneca ad Marciam ' Nunquam 2 magnis ingeniis
cara in corpore mora est ; exire atque erumpere gestiunt ;
aegre has angustias ferunt, vagi per omne, sublimes et ex
alto assueti humana despicere. Inde est quod Plato clamat
sapientis animum totum in mortem prominere, hoc velle,
hoc meditari, hac semper cupiditate ferri.' * Haec quae
vides circa nos, ossa nervos et obductam cutem vultumque
et ministras manus, et caetera quibus involuti sumus, vincula
animorum et tenebrae sunt ; obruitur his animus, effugatur,
inficitur, arcetur a veris et a suis in falsa conjectus ; omne illi
cum hac gravi carne certamen est : nititur illo unde dimissus
est, ibi ilium eterna requies manet.' Et ideo dicit Avicenna
in Moralibus, ' Non liberabitur homo ab hoc mundo et ab ejus
illecebris nisi postquam homo totus suspensus ab illo mundo
celesti desideret id quod est ibi, et amor eorum quae sunt
ibi removeat eum omnino a consideratione ejus quod est
post se 3 .'
CAPITULUM VI 4 .
Dictum est de prosperis, et quomodo peccata sex mortalia Anger : its
XT ,. . . distinction
nutnuntur per ea. Nunc dicendum est de adversis, et quo- f rom ot h er
modo ira pugnat cum illis, licet turpiter devincatur. Primo mortal
1 Tusc. Disp. i. 31. a Ad Marciam, 23, 24.
3 Here MS. M. ends with the remark, Explicit hie moralis philosophia
Bacun.
4 D. and O. have the heading, ' Incipit Distinctio Quinta habens novem
capitula.' But the nine chapters are not all noted, and no further Distinctio
is spoken of. I have thought it best to number the chapters of this third part
T 2
276 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
ponam radices circa ea quae sunt consideranda in remedio
Irae, et secundo de gloriosa sustinentia adversorum.
Picture of Primum vero remedium contra iram est ut comprehendamus
drawn'from e J* us conditiones horribiles, ut quilibet has memorans irasci
Seneca's studeat abhorrere. Ira autem est peccatum pessimum. Nam
iratus blasphemat in Deum, amittit proximum, confundit se
ipsum, bona sua temporalia dissipat, non verens pro motu irae
bona eterna negligere, et se ad poenas infernales obJigare.
Primo ergo considerandum est quod ira est contra omnem
humanam naturam. Nam descriptio hoininis, secundum quod
homo est, est ut sit animal mansuetum natura. Et ideo
Seneca in libro primo de Ira prpbat iram esse contra humanam
naturam in hunc modum : ' Si hominem l inspexerimus, quo
quid est mitius dum in recto animi habitu est ? quid autem ira
crudelius ? ' Et infert ' Ira. est avida poenae, cujus cupidinem
inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum ejus
naturam est.' Caeterum aliter arguit sic. * Homo in adju-
torium mutuum genitus est, ira in exitium : hie,' id est homo.
' congregari vult, ilia discedere : hie prodesse, ilia nocere : hie
etiam ignotis succurrere, ilia carissimos perdere : hie aliorum
incommodis vel impendere se paratus est, ilia in periculum,
dummodo deducat, descendere. Quis ergo magis naturam
rerum ignorat, quam qui optimo ejus operi et emendatissimo/
scilicet homini, 'hoc ferum atque perniciosum vitium assignat?'
' Beneficiis enim humana vita constat, et concordia, nee terrore
sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constrin-
gitur.' Et in primo libro comparat illos bestiis quae alienae
sunt a natura humana, dicens, C lra 2 se profert et in faciem
consecutively, without regard to Distindiones. The remainder consists entirely
of quotations from Seneca, with an occasional comment from Bacon. It will
be seen that Bacon himself apologizes for their length ; his justification being
partly, that the books of Seneca from which he quotes were not generally
known ; and partly, their intrinsic worth and beauty. In fact, using Seneca's
writings as a rich quarry, Bacon builds out of them a manual of Christian
morality. He has hitherto been dealing with the first six of the mortal sins,
involving, in one way or other, slavery to pleasure. He now passes to the
failure to endure pain, as shown in the vice of Anger. He concludes by de-
scribing the state of patient forbearance and resignation under extremest trial.
1 De Ira, i. 5. Here, as elsewhere, Bacon changes the order of the sentences
very freely.
2 ib. i.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 277
exit ; quantoque major hoc effervescit manifestius. Non vides
ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerint,
praecurrant notae 1 , ac tota corpora solitum quietumque egre-
diantur habitum ? spumant apris ora, denies acuuntur attritu,
taurorum cornua jactantur in vacuum et arena pulsu pedum
spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus,
rabidorum canum tristis aspectus est.' Et quod magis elon-
gentur homines iracundi a benignitate humana quam aliae
bestiae, sententiat in tertio libro suo, ' Ferarum 2 mehercules
sive illas fames agitat, sive infixum visceribus ferrum, minus
tetra fades est, etiam cum venatores suos semianimes morsu
ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis/ Deinde contra
naturam hominis est ira, quia proprium subjectum primo
destruit et confundit. Nam primo hominem transfigurat
exterius quantum ad totum corpus in foedam et horribilem
formam. Unde Seneca in principio libri sui sic eloquitur ;
' Exegisti 3 a me, Novate, ut scriberem quemadmodum posset
ira leniri, nee immerito mini videris hunc affectum pertimuisse
maxime ex omnibus tetrum et rabidum. Caeteris enim
aliquid quieti et placidi inest, hie totus concitatus ac in impetu
est doloris.' Et in secundo libro de Ira dicit, ' Nihil tamen 4
aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei. Nee
ullius affectus facies turbatior. Pulcherrima ora foedavit,
torvos vultus ex tranquillissimis reddit. Linquit decor omnis
iratos. Et sive amictus illis compositus est, ad legem irae
trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum
natura vel arte jacentium non inforrnis habitus, cum animo in-
horrescunt; tumescunt venae, concutietur crebro spiritu pectus,
rabida vocis eruptio colla distendit, turn artus trepidi, inquietae
manus, totius corporis fluctuatio. Oualem intus esse putas
animum cujus externa imago tarn foeda est? Quanto illi intra
pectus terribilior vultus est, [acrior spiritus, intentior impetus >r> ]
rupturus se nisi eruperit. Qualia poetae inferna monstra
finxere succincta igne et flatu, talem nobis iram fingeremus
1 D. and O. have rotae, and several other words in this quotation have
needed correction.
3 De Ira, iii. 4. s ib. i. i. * ib. ii. 35.
5 acrior . . . impetus, om. MSS.
278 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sibiloque mugitu et stridore perstrepentem, omni odio labo-
rantem sui, maxime si aliter nocere non possit, terras, maria,
coelumque ruere cupientem 1 .' Et in tertio libro dicitur,
' Necessarium' 2 est itaque foeditatem ejus et feritatem coarguere
et ante oculos ponere, quantum monstrum sit homo in
hominem furens ; ' et ' ut iracundum descripsimus acrem et
nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc
in os omni colore et spiritu verso subrubicundum et similem
cruento, venis tumentibus, et oculis nunc trepidis et exsilien-
tibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus. Adjice
dentium inter se arietatorum non alium sonum quam est apris
tela sua attritu acuentibus. Adjice articulorum crepitum cum
se ipsas manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus
crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta
verba, subitis exclamationibus trementia labra interdumque
compressa, et dirum quoddam exsibilantia.' Praeterea contra
naturam hominis est quia corpus multis gravaminibus laedit et
variis passionibus et informitatibus flagellat. Nam Seneca
dicit in fine secundi libri ' Videndum 3 quam multis per se ira
nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas, et sanguinem super
vires elatus clamor egessit. et luminum suffudit aciem in
oculos vehementius humor egestus, et in rnorbos aegri
recidere.' Et vidimus sanos multoties homines aegritudines
varias incurrere ferventiore ira permotos.
Anger de- Sed similiter a parte animae est ira innaturalis homini.
intellectual ^uae enim sunt partes animae intellectivae ; una est specu-
faculties. lativa et ratione utens ; alia est practica et in amorem virtutis
ordinata. Primam vero perturbat ira et est ei maxime
inimica, et earn multoties ducit in furorem et insaniam.
Nam in secundo libro dicit Seneca, Ratio 4 utrique parti
tempus dat, et sibi petit ut excutiendae veritati tempus habeat.
Ira festinat. Ratio adjudicari vult quod aequum est. Ira illud
aequum non vult quod Ratio judicavit. Ratio nihil praeter
ipsum de quo agitur spectat. Ira vanis et extra causam
obversantibus commovetur. Iracundia non vult regi ; iras-
1 The latter part of this quotation is somewhat condensed from the original.
Delra, iii. 3, 4. a ib H ^
ib. i. 1 8, 19 (not from the second book).
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 279
citur veritati ipsi si contra voluptatem suam apparuerit. Cum
clamore et tumultu et totius corporis jactatione, quos destina-
vit insequitur, adjectis conviciis maledictionibusque. Hoc
non facit Ratio, sed, si ita opus est, silens quieta familias rei
publicae pestilentes cum conjugibus ac liberis perdit, tecta
ipsa diruit, et solo exaequat, et inimica libertati nomina ex-
tirpat, haec non frendens nee caput quassans nee quicquam
indecorum agens.'
Et iterum Ira rationem deducit in insaniam et furorem. Compa-
Nam Seneca in fine secundi libri de Ira dicit, Nulla l rison with
mania.
celerior ad insaniam via est. Multi itaque continuaverunt
irae furorem, nee quam expulerant mentem unquam rece-
perunt. Ajacem in mortem egit furor, in furorem ira.' Et
in tertio dicit, ' Quid ergo 2 ? sanum hunc aliquis vocat, qui,
velut tempestate correptus, non it, sed agitur ; et furenti malo
servit nee mandat ultionem suam, sed ipse ejus exactor animo
simul et manu saevit.' Et in primo libro dicit: ' Ut 3 scias
animos non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum
habitum intuere. Nam ut furentium certa indicia sunt,
audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus
gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius
acta suspiria, ita irascentium eadem sunt signa ; flagrant,
emicant oculi : multus ore toto rubor, exaestuante ab imis
praecordiis sanguine ; labra quatiuntur, dentes comprimuntur,
horrent ac subrigent capilli, spiritus coactus ac stridens,
articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque
et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et complosae
saepius manus, et pulsata humus pedibus et totum concitum
corpus magnas irae minas agens, foeda visu et horrenda
facies . . . Nescias utrum magis detestabile vitium sit an
deforme.' Demum tota innaturalis homini ira est, cum non
abhorreat homo iratus ad omne periculum vitae se praebere,
nee mortem timet, sed gratis ut se vindicet, mortis se subjicit
periculo. Unde in fine secundi dicit, ' Irati gladiis et pugnare
parati sunt et incumbere.' Et in principio tertii, * Iratus non
sine pernicie 4 sua perniciosus, et ea deprimens quae mergi nisi
cum mergente non possunt.' Et non solum se ipsum perimit
1 De Ira, ii. 36. a ib. iii. 3. 3 ib. i. i. 4 ib. iii. 3.
280
OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sed proximum amittit ; et non solum inimicos invadit ad
mortem, sed causa mortis est amicorum. Cujus rei pulcher-
rimum exemplum Seneca promit in secundo libro de quodam
qui captus a tyranno eum tanta delusit cautela ut ipsemet
tyrannus interficeret omnes inimicos suos ; ct ipse tandem
tyrannus emoritur. Dicit ergo, ' Notus est 1 ille tyrannicida
qui imperfecto opere comprehensus, et ab Hippia tortus ut
consocios indicaret, circumstantes tyranni arnicas nominavit,
quibus maxima caram ejus salutem sciebat Et cum ille
singulos ut nominati erant occidi jussisset interrogavit ecquis
superesset ; Tu, inquit, solus. Neminern enim alium, cm
carus esses,- reliqui. Effecit igitur ira ut tyrannus tyrannicidae
manus accommodaret, et praesidia sua gladio suo caederet.'
Anger in- Sicut vero partem speculativam animae confundit, et ei
compatible mnatura ii s est j ra? s j c e t practicam, et longe magis. Nam
virtuous haec habet virtutem pro dote, in hac virtus consistit ; et ira
(i) With vitium est. Cum ergo omnes virtutes, secundum Senecam
clemency. iib ro Epistolarum primarum, et secundum Tullium libro de
Officiis, et secundum eundem libro secundo de Quaestionibus
Tusculanis, sunt connexae, ut qui habeat unum habeat omnes
propter generates circumstantias in quibus connectuntur,
licet differant in specialibus circumstantiis, necesse est quod
ira non compatiatur secum aliquam virtutem, cum mansuetu-
dinem, quae aliis virtutibus annexa est principaliter, excludat.
Et hoc est quod dicit Seneca, secundo de Ira : ' Necesse est 2
prius virtutem ex animo tollas, quam iracundiam recipias, quo-
niam cum virtutibus vitia non coeunt ; nee magis quisquam
eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus, quam aeger
et sanus.' Denique tollit virtutes nobilissimas scilicet mansue-
tudinem, clementiam, magnanimitatem, pietatem, gaudium,
et pacem cordis. Aristoteles enim in quarto libro Ethicorum,
docet quod mansuetudo est virtus contraria irae. Et Seneca
dicit in primo libro de Clementia, nullam 3 ex omnibus virtuti-
bus homini magis convenire quam clementiam, cum sit nulla
humanior. Sed ira excludit clementiam quia in crudelitatem
degenerat ; quae crudelitas est recte contraria clementiae ; ut
dicit Seneca libro secundo.
1 De Ira, ii. 23. 2 ib n I2 3 Dg C l em entia, i. 3.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS TERTIA. 281
Et licet dementia omnibus conveniat, tamen, ut ait Clemency
r, . in rulers.
beneca, nullum dementia magis quam regem et prmcipem
decet. Reges enfm Israel clementes sunt, ait Scriptura.
Nam ut dicit Seneca, ' Pestifera l vis est [valere] ad no-
cendum ; illius demum magnitude stabilis atque fundata
est quam omnes tarn supra se esse quam pro se sciunt :
quo precedente non tanquam noxium animal defugerint,
sed tanquam ad clarum ac beneficum sidus certatim ad-
volant ' ; et addit, quoniam ' non decet regem saeva nee
inexorabilis ira,' ' Principem talem civibus se esse decet
qualem Deum sibi.' ' Si Deus 2 placabilis et aequus non
statim delicta peccantium persequitur, quanto aequius est
hominem hominibus praepositum miti animo exercere im-
perium, et cogitare utrum mundi status gratior oculis pul-
\chriorque sit sereno et puro die an cum fragoribus crebris
omnia quatiuntur ; . . . atqui non alia facies est quieti morati-
que imperii quam sereni coeli et nitentis ! ' ' Haec est vera
dementia/ ut infert 3 , ' quae non saevitiae paenitentia cepit
nullam habere maculam. Haec est in maxima potestate
verissima animi temperantia. dementia non tantum hones-
tiores sed tutiores praestat. Tyranni in voluptate saeviunt ;
reges non nisi ex causa et necessitate, dementia efficit ut
magnum inter regem et tyrannum discrimen sit. Non potest
habere quisquam fidos et bonae voluntatis ministros, quibus
utitur non aliter quam bestiis.' Nam severitas assiduitate
amittit auctoritatem. * E converso est is in cujus animo nihil
hostile, nihil efferum est ; qui potentiam suam placide ac
salutariter 4 exercet ; sermone affabilis, accessu facilis, vultu
qui maxime oopulos demeretur amabilis, . . . de quo eadem
homines secreto loquuntur et palam.'
Et pulchrum exemplum 5 affert, dicens ' Natura com- Example
menta est regem, quod et ex aliis animalibus licet cogno-
scere, et ex apibus, quarum regi amplissimum cubile est
medioque ac tutissimo loco. Onere vacat exactor alienorum
1 De dementia, i. 3.
2 ib. i. 7. Here again Deus is substituted for Dei ; peccantium for potentium.
8 ib. i. 10, 13. * salubriter, O.
5 De Clemen fin, i. 19.
282 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
operum ; et amisso rege totum dilabitur ; nee unquam plus
quam unum patiuntur, melioremque pugna quaerunt. In-
signis regi forma est dissimilisque caeteris turn magnitudine,
turn nitore. Iracundissimae ac pro corporum captu pugna-
cissimae sunt apes, et aculeos in vulnere relinquunt: rex
ipse sine aculeo est. Noluit ilium Natura nee saevum
esse nee ultionem magno constaturam petere, telumque de-
traxit, et iram ejus inermem reliquit : exemplar hoc magnis
regibus ingens est ... cum tanto hominum moderatior esse
animus debeat quanto vehementius nocet. Utinam eadem
homini lex esset, ut ira cum telo suo frangeretur, nee saepius
liceret nocere quam semel/ Et infert, ' Errat si quis existimat
tutum esse regem ubi nihil a rege tutum. Securitas securi-
tate mutua paciscenda est. Non opus est muris turribusque
se sepire . . . salvum regem in aperto dementia praestabit.
Unum est inexpugnabile munimentum amor civium. Quid
enim pulcrius est quam vivere optantibus cunctis?' ' Hor-
tamur 1 igitur ut manifeste laesus animum in potestate habeat,
et poenam, si tuto poterit, donet. sin minus, temperet, longe-
que sit in suis quam in alienis injuriis exorabilior. Nam
quemadmodum non est magni animi qui de alieno liberalis
est, sed ille qui quod alteri donat sibi detrahit, ita cle-
mentem vocabo, non in alieno dolore facilem, sed eum qui
cum suis stimulis agitetur, non prosilit.' Et iterum elicit,
' Verecundiam 2 peccandi facit ipsa dementia regentis,' 'Nee
minus turpia principi sunt multa supplicia quam medico
multa funera.' 'Natura' enim 'contumax est humanus animus
et in contrarium atque arduum nitens, sequiturque facilius
quam ducitur. Et ut generosi et nobiles equi fraeno facili
reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo
sequitur.' Et tandem convertens sermonem ad principem
Romanum 3 dicit, ' Tradetur ista animi tui mansuetudo,
diffundeturque paulatim per omne imperil tui corpus, et
cuncta in similitudinem tuam formabuntur, a capite bono
in omnes valetudine dilatata.'
Sic igitur induxi aliqua ad ostendum pulchritudinem et
1 De dementia, i. 20. 2 ^ j 22? 24
3 fb. ii. 2.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 283
nobilitatem clementiae ut principale propositum elucescat, (2) Anger
scilicet insania iracundiae, quae hanc virtutem gloriosam de- ^(Jj'
struit, et in crudelitatem convertit. Nunc volo inferre aliqua with mag-
verba de aliis virtutibus cum dementia superius numeratis, n<
quas omnes elidit iracundia furiosa. Et ilia quae maxime
est annexa clementiae est magnanimitas, quae, ut Aristoteles
docet quarto Ethicorum, est ornatus omnium virtutum. De
cujus proprietate est ut habens earn injuriarum sit immemor,
et negligat eas, sicut superius est annotatum, et non dignetur
irasci nee reputet aliquem sua iracundia dignum. Unde
Seneca dicit libro secundo de Ira, ' Magni l animi est injurias
despicere ; ultionis contumeliosissimum genus est non esse
visum dignum ex quo peteretur ultio.' Et in libro de quatuor
cardinalibus virtutibus dicit Seneca; 'Si magnanimus fueris 2 ,
nunquam judicabis tibi fieri contumeliam. De inimico dices,
Non nocuit mihi, sed animum nocendi habuit : et cum ilium
in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse.
Scias enim honestissimum et majus genus vindictae esse
ignoscere.' Et in libro secundo de Ira dicit, ' Pusilli
hominis 3 est et miseri repetere mordentem. Mures formi-
caeque, si manum admoveris, ora convertunt ; imbecillia se
laedi putant, si tanguntur.' Secundum quod in primo libro
dicit, ' Iracundissimi 4 sunt infantes, senesque et aegri : et in-
validum omne natura querulum est.' Et in tertio libro dicit,
' Nunquam 5 sine querela aegri tanguntur. Ira pusilla et angusta
est. Nemo enim non eo a quo se contemptum judicat, minor
est. At ille ingens animus et vere aestimator sui non vindicat
injuriam quia non sentit. Ut tela a duro resiliunt, et cum
dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum in-
juria ad sensum sui adducit, fragilior eo quern petit. Quanto
pulcrius velut nulli penetrabilem telo omnes injurias con-
tumeliasque respuere ! Ultio enim doloris confessio est; non
est magnus animus, quern incurvat injuria. Aut potentior
te, aut imbecillior laesit : si imbecillior, parce illi; si potentior,
tibi. Nullum est argumentum magnitudinis certius quam
1 De Ira, ii. 32.
2 From the book otherwise called De formula honestae vitac.
3 De Sra, ii. 34. * ib. i. 13. * ift. iii. 5, 6.
284 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
nihil posse quo instigeris accidere.' ' Quis enim traditus
dolori et furens, non primam rejecit verecundiam ? Quis
impetu turbidus et in aliquem ruens, non quicquid in se vere-
cundi habuit, abjecit ? '
Magna- Cum igitur nihil aeque hominem quam magnus animus
niter? 111 decet, ut dicit Seneca libro secundo de dementia, et hanc
virtutem gloriosissimam confundit ira, et evacuat, debet
homo iracundiam a suo animo funditus extirpare, et maxime
qui praeest. Quoniam in primo libro dicit, quod ' magni
animi l est injurias in summa potentia pati, nee quicquam
gloriosius esse principe impune laeso.' Et in secundo de
Ira affert exemplum ad hoc, ' Ille magnanimus 2 et immobilis
est qui more magnae ferae latratus suorum civium securus
exaudit.' Et adhuc in tertio adjicit, ' Illud non veniet 3 in
dubium quin se exemerit turbae et altius steterit quisquis
despexit lacessentes: proprium est enim verae magnitudinis
non sentire se esse percussum. Sic immanis fera ad latratum
canum lenta respexit.' Nam leo non dignatur festinare ad
clamores venantium et tumultus. ' Sic irritus ingenti scopulo
fluctus adsultat. Qui non irascitur, inconcussus injuria per-
stitit ; qui vero irascitur motus est.' Unde hoc est consilium
quod contra iram adhibet dicens, ' Vide ne magnitude animi
tui creditumque apud plerosque robur cadat' ; propriissime
respicit homines magnam auctoritatem habentes. Et in tertio,
' Pars 4 superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus
nee in nubem cogitur nee in tempestatem nee versatur in tur-
binem ; omni tumultu caret. Inferiora fulminantur. Eodem
modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla
collocatus, omnia intra se premens quibus ira contrahitur,
modestus et venerabilis est et dispositus ; quorum nihil in-
venies in irato.' Unde ira non habet aliquid magnitudinis,
secundum quod dicit in primo libro. * Ne illud quidem 5
judicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi con-
ferre. Non enim est ilia magnitudo, tumor est. Nee cor-
poribus copia vitiosi humoris intentis morbus incrementum
est, sed pestilens abundantia. Omnes quos vecors animus
1 De dementia, i. 20. 2 De Ira, ii. 32. 3 ib. iii. 25.
4 ib. iii. 6. s ,^ {_ 2O>
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS TERTIA. 285
supra cogitationes extollit humanas altum quidem et sublime
spirare se credunt : ceterum nil solidi subest, sed in ruinam
prona sunt quae sine fundamentis crevere. Non habet ira
cui insistat : non ex firmo mansuroque oritur ; sed ventosa
et inanis est.' * Ut exulcerata et aegra corpora quae ad
tactus levissimos gemunt, ita ira muliebre maxime et puerile
vitium est ... Non est quod credas irascentium verbis quorum
strepitus magni minacesque sunt ; intra est mens pavidissima,'
quia turbantur et laeduntur ad minima. Unde crocodilo 1
simillimus est iracundus qui est animal audacissimum timido,
et timidissimum audaci. Nam persequentem fugit et fugien-
tem persequitur : sic maxime accidit assuetis ad iram. Nam
humiliantibus sibi insurgunt : sed cum magnanime eis resis-
titur, tabescunt. Unde nunquam turbarentur ad modica nee
frequenter nisi propter animi imbecillitatem. Cum igitur ira
aliena sit a magnanimitate quae est virtus honore dignissima,
penitus a cordibus nostris releganda est.
Et non solum propter bane virtutem magnanimitatis et (3) Anger
caeteras praedictas ; immo propter alias, ut misericordia, pietas, jb?w?th
patientia, gaudium et pax cordis. Tullius quidem Caesarem mercy and
rogans pro Marcello ut ei parceret, ait, Nulla de tuis virtutibus
plurimis nee admirabilior nee gratior est misericordia ;
homines ad deum nulla re propius accedunt quam salutem
hominibus dando. Nihil habet fortuna tua majus quam ut
possis, nee natura tua melius quam ut velis, servare plurimos.
Propter quod in persona cujuslibet, dicit Seneca libro tertio,
'Quis 2 sum cujus aures laedi nefas? ignoverunt multi hos-
tibus ; ego non ignoscam pigris, negligentibus, garrulis?
puerum aetas excusat, feminam sexus, extraneum libertas,
domesticum familiaritas.' 'Amicus est: fecit quod voluit:
inimicus, fecit quod debuit. Prudentiori cedamus, stultiori
remittamus. Pro quocumque illud nobis respondeamus,
sapientissimos viros multa delinquere ; neminem esse tarn
circumspectum cujus non diligentia aliquando sibi ipsa
excidat, . . . neminem tarn timidum ofifensarum qui non in
illas dum vitat incidat . . . Quod si prudentissimi peccant
cujus non error bonam causam habet? . . . Iniquus est qui
1 See Nat. Quaest. iv. 2. 2 De Ira, iii. 24, 25, 26, 27.
286 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
commune vitium singults objecit. Non est Aethiopis inter
suos insignitus color, nee rufus crinis et coactus in nodum
apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno judicabis
notabile aut foedum, quod genti suae publicum est. Et ista
quae retuli unius regionis atque anguli consuetude defendit ;
vide nunc quanto in iis justior venia sit, quae per totum genus
humanum vulgata sunt. Omnes inconsulti et improvidi
sumus; omnes incerti queruli ambitiosi. Quid levioribus
verbis ulcus publicum abscondo ? Omnes mali sumus : quic-
quid itaque in alio reprehenditur, id unusquisque in sinu suo
inveniet.' ' Placidiores invicem simus : mali inter malos
vivimus. Una res nos facere quietos potest, mutuae facili-
tatis conventio. Ille jam mihi nocuit, illi ego nondum. Sed
jam aliquem fortasse laesisti ; sed laedes. Noli aestimare
hanc horam, hunc diem. Totum inspice mentis tuae
habitum : etiam si nihil mali fecisti, potes facere. Quanto
satius est sanari injuriam quam ulcisci ! Multum temporis
ultio absumit, multis se injuriis objicit, dum una dolet.
Diutius irascimur omnes quam laedimur : quanto melius est
abire in diversum nee vitia vitiis opponere ! Num quis 1 satis
constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem
morsu ? Ista, inquis, peccare se nesciunt. Primum quam
iniquus est, apud quern hominem esse ad impetrandam
veniam nocet. Deinde si caetera animalia hoc irae tuae
subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis
consilio caret. Quid enim refert an alia mutis dissimilia
habeat, si hoc quod in omni peccato muta defendit simile
habet, caliginem mentis ? Peccavit ; hoc enim primum ? hoc
extremum ? Et iste peccabit, et in istum alius, et tota vita
inter errores volutabitur.'
Et ideo dicit in secundo libro, *Ne singulis 2 irascaris,
universis ignoscendum est : generi humano venia tribuenda
est.' ' Num quis irascitur pueris quorum aetas nondum
novit rerum discrimina ? Major est excusatio et justior
hominem esse quam puerum.' 'Quid tollit iram sapientis?
turba peccantium. Intelligit quam et iniquum sit et peri-
culosum irasci publico vitio/ 'Non irascetur peccantibus
1 Nunquam satis, D. et O. 2 De Ira, ii. 10.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 287
sapiens, quia scit neminem nasci sapientem. Scit etiam
paucissimos omni aevo sapientes evadere, quia conditionem
humanae vitae perspectam habet. Nemo naturae sanus
irascitur. Quid enim si mirari velit non in silvestribus dumis
poma pendere? Quid si miretur spineta et sentes non utili
aliqua fruge compleri ? Nemo irascitur ubi vitium natura
defendit. Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non
hostis. sed corrector peccantium, omnes l tam propitius aspicit.
quam aegros medicus.' Ex his igitur manifestum est quod
misericordia et iracundia constare non possunt.
Similiter et aliae virtutes magnificae repugnant irae ut (4)
Pietas, Patientia, Gaudium et Pax cordis. Et quia planum
est de eis, et sermo effusus est de aliis quae his virtutibus inward
. . ... . -r- peace.
cognatae sunt, ideo nor. oportet in ets immoran. 1 ictas vero
quae ad omnia valet, secundum Aribtotelem, tollitur per iram,
quia animus iracundi impius est et crudelis, propter nimium
vindictae desiderium. Et quod patientiam tollat et gaudium,
et pacem cordis, manifestum est ; et ideo totum bonum aufert
et extinguit, et omne scutum contra adversitatem frangit.
Nam dum homo patientiam et gaudium mentis et pacem
tenet, nihil timet, in nullo turbatur, incuriam non sentit, sed
possessionem animi sui nactus, quicquid vocatur adversum
despiciet. Sic igitur se ipsum homo iracundus, tam a parte
animae quam corporis, destruit per iram, in hoc quod ipsa ira
agit in proprium subjectum, tollcns quicquid laudabile est in
eo. Sed non solum sic accidit iracundis periculum, immo ira
agitati et jam furentes in vindictam, se ipsos omni periculo
vitae exponunt, et mortem non timentes, manibus inimicorum
cum impetu se opponunt, gladiis pugnare parati et incumbere,
ut dicit Seneca libro secundo 2 .
Et in tertio refert quod Cambysem 3 regem nimis deditum Examples
vino Praexaspes unus ex carissimis monebat ut parcius /
biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quern omnium anger,
oculi auresque sequerentur. At ille objurgatoris filium
[procedere] ultra limen jubet, tune intendit arcum et ipsum
1 sic MSS. ; omnia ista, Sen.
2 Here follows a repetition of the story of Hippias, told p. 280.
3 De Ira, iii. 14, 15, 16, 17.
288
OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
cor adolescentis figit. Et infert, ' Non dubito quin Harpagus 1
regi Persarum aliquid tale suaserit, quo offensus illi liberos
epulandos apposuit.' ' Et Darius qtii primus post ablatum
Mago imperium Persas obtinuit, rogatus ab Oeobazo nobili
sene ut ex tribus liberis unum patri in solatium relinqueret
et duorum opera uteretur, omnes se illi dixit remissurum, et
occisos in conspectu parentis abjecit.' Et infert ' Dabo tibi
ex sinu Aristotelis Alexandrum regem qui Clitum carissimum
sibi et una educatum inter epulas transfodit, et Lysimachum
aeque familiarem sibi leoni objecit, et Telesphorum amicum
suum undique decurtatum cum aures illi nasumque abscidisset
in cavea velut novum animal et inusitatum diu pavit.'
Cumque perambulavit mundum, Aristotele et Callisthene
ducibus, Callisthenem' 2 unum e magnis interfecit, ut Seneca
narrat in libra Naturalium. Et Aristotelem in tantum pro-
vocavit quod coactus fuit se et mundum liberare per venenum
quod ei miserat bibendum, sicut narrat Plinius tngesimo
Naturalis Historiae. Sed haec pauca sufficiunt exempla, quia
nota et scripta sunt de quibus est sermo.
Other
results
of anger :
hatred
of self, of
men, of
God.
CAPITULUM VII.
Non solum vero iracundia destruit proprium subjectum et
proximum et amicos amittit ; sed divitias dissipat, famam
negligit, honorem contemnit. Nam amor vindictae superat
omnem aliam affectionem animi et omne aliud vitium devincit.
Quoniam dicit Seneca, in fine secundi de Ira, ' Avaritiam 3
durissimum malum minimeque flexibile ira calcavit, adacta
opes suas spargere, et domui rebusque in unum collatis
injicere ignem. Quidam vero ambitiosus magno aestimata
projecit insignia, honoremque delatum repulit. Nullus affectus
est in quern non ira dominetur.' Et non tantum iratus se
ipsum perdit, nee solum proximum, nee bona fortunae, sed
Deum offendit et amittit. Non quidem tantum quia ira
peccatum est, sed quia specialiter iracundi in Deum blasphe-
mant, ut sunt exempla infinita, et fuerunt et erunt. Et contra
1 De Ira, iii. 15, 16, 17. 2 Nat. Quaest. vi. 23. 3 De Ira, ii. 36.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 289
tales, Seneca secundo de Ira dicit, ' Deus l non vult obesse
nee potest. Natura illi mitis est et placida, tarn longe remota
ab aliena injuria quam a sua. Dementes itaque et ignari
veritatis illi imputant saevitiam maris, immodicos imbres, et
pertinaciam hyemis . . . Nihil ergohorum in nostram injuriam
fit, immo nihil non ad salutem.' Unde recitat primo libro
quod * Caius Caesar 2 eo quod comessatio sua fulminibus terre-
retur ad pugnam vocavit Deum. Quanta dementia fuit !
[putavit] aut sibi noceri ne a Deo quidem posse, aut se nocere
Deo posse.'
Et cum proposita sunt mala multa, quae contigerunt ex Com
ira, quia homo amittit corpus, et rationem, et virtutem ^[ff
et proximum et res et honorem et Deum, adhuc potest vices
ostendi ejus malitia singularis qua excedit omnia alia pec-
cata. Unde Seneca dicit in libro tertio ' ut ira qualis sit 3
appareat, comparanda cum pessimis est. Avaritia acquirit et
contrahit quo aliquis melior utatur. Ifacundus tamen iras-
cendo plus quam id erat propter quod irascebatur, amittit.
Pejor est quam luxuria, quoniam ilia sua voluptate fruitur,
haec alieno dolore. Vincit malignitatem et invidiam ; illae
enim infelicem fieri volunt, haec facere. Illae fortuitis malis
delectantur ; haec non potest expectare fortunam. Nocere ei
quern odit non noceri vult ' vel ab alio vel a fortuna.
Et in principio ibi dicit, ' Nee aliorum 4 more vitiorum
solicitat animos,' ' incitata et se ipsa rapiens violentia non
paulatim procedit : cita est nee in ea tantum in quae desti-
navit, sed in occurrentia impetum facit. Caetera vitia
impellunt animos, ira praecipitat. Etiam si resistere contra
affectus suos non licet, at certe affectibus ipsis licet stare.
Haec, non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia
irrevocabilia sunt, quia non eunt sed cadunt, vim suam magis
ac magis tendit. Alia vitia a ratione, sed hoc a sanitate
desciscit. Alia accessus lenes habent et incrementa fallentia :
in ira dejectus animorum est. Nulla itaque res urget 5 magis
1 De Ira, ii. 27. Seneca has ' di immortales.'
8 i(6. i. 20. Deum in this quotation substituted for Jovem.
3 ib. iii. 5.
4 i(6. iii. r, 2. D. and O. have, ' in se ipsam rabies violenta.'
5 assurgit, pro urget, D. et O.
VOL. II. U
290 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
attonita et in vires suas prona, et sive successit superba, sive
frustratur, insana. Ne repulsa quidem in taedium acta, ubi
adversarium fortuna subduxit, in se ipsam morsus suos vertit.
Nee refert quantum sit ex quo surrexerit, ex levissimis enim
in maxima evadit. Nullam transit aetatem ; nullum hominum
genus excipit. Quaedam enim gentes beneficio egestatis non
novere luxuriam. Quaedam quia exercitae et vagae sunt
effugere pigritiam . . . Nulla gens est quam non instiget ira . . .
Denique caetera singulos corripiunt. Hie unus affectus est
qui interdum publice concipitur. Nusquam populus uniyersus
faeminae amore flagravit, nee in pecuniam aut lucrum tota
civitas spem suam misit. Ambitio viritim singulos occupat.
Saepe in iram uno agmine itum est. Viri faeminae senes
pueri principes vulgusque consensere, et tota multitude verbis
paucissimis concitata ipsum concitatorem antecessit. Ad
arma protinus ignesque discursum est.' Et in primo libro
dicit, ' Jamque l si effectus ejus damnaque intueri velis, nulla
pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes ac venena,
et reorum 2 mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia
gentium . . . nee intra moenia coercitos ignes, sed ingentia
spatia regionum hostili flamma relucentia. Aspice nobilissi-
marum civitatum fundamenta vix notabilia : has ira dejecit.
Aspice solitudines per multa milia sine habitatore desertas :
has ira exhausit.' Et quoniam Seneca in libro tertio dicit,
4 Ne irascamur 3 praestabimus^ si omnia vitia irae nobis subinde
proposuerimus . . . accusanda est apud nos et damnanda.
Ejus ergo mala perscrutanda sunt atque in medium protra-
henda ' ; ideo in prioribus enarravi omnes radices malorum
irae quatenus funditus extirpetur, nee .ulla ejus remaneant in
animis vestigia.
CAPITULUM VIII.
Examples Et non solum consideratio horum permonet ut iracundiae
restraint renuntiemus, sed exempla sapientum et magnificorum princi-
in Socrates pum praeclara recitabo quae omnem hominem quemcunque
and other , ,
philo- iracundum possunt mento demulcere, et ab ammo iracundiam
sophers. fugare. Solinus in libro de Mirabilibus Mundi recitat inter
1 De Ira, i. 2. 2 eorum, D. et O. 8 De Ira, iii. 5.
MORAL1S PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 291
caetera miracula, quod Socrates, parens philosophorum gran-
dium, nunquam vultum mutavit, sed semper in eodem animi
et faciei habitu permansit. Et Seneca libro secundo de
Ira idem tangit de Socrate. Et Hieronymus tangit contra
Jovinianum de Socrate habente pessimam uxorem, cum
quaereretur ab eo quare tarn acerbam uxorem non abigeret,
dixit, Exerceor domi, ut foris injuriam et contumeliam facilius
feram. Et ibidem recitat Hieronymus quod quodam tempore
a superiore loco aqua perfusus erat immunda post convitia
infinita per uxorem, nee aliud dixit quam hoc ; Sciebam,
inquit, ut futurus ista tonitrua imber sequeretur. Et
narrat Cassianus in libro Collocationum de quodam expro-
brante Socrati quod esset corruptor puerorum ; scholaribus
autem volentibus insurgere in eum compescit eos dicens,
Sum etenim, sed me contineo. Seneca vero secunda de Ira
dicit, Socrates servo ait, Caederem te nisi irascerer. Et in
tertio libro dicit ' Socratem aiunt colapho l percussum nihil
amplius dixisse quam molestum esse quod nescirent homines
quando cum galea prodire deberent.' ' Plato vero, Socratis
discipulus, servum sua manu caesurus, postquam intellexit
irasci se, sicut sustulerat manum, suspensam detinebat, et
stabat percussuro similis. Interrogatus deinde ab amico
quid ageret, Exigo, inquit, poenas ab homine iracundo ; oblitus
jam servi, quia alium quern potius castigaret invenerat.' Hoc
narrat Seneca libro tertio de Ira. Et infert ex eo alium
exemplum. 'Ob peccatum quoddam Plato commotior, Tu
igitur, Speusippe, servulum istum verberibus objurga: nam
ego irascor. Ob hoc non cecidit . . . Irascor inquit, plus
faciam quam oportet, libentius faciam : non sit iste servus in
ejus potestate qui in sua non est. J Et in secundo libro refert
exemplum, quod superius positum est, de puero nutrito apud
Platonem qui, cum domum reversus vidit patrem clamosum,
dixit hoc non vidisse se apud Platonem. Et Archytas Taren-
tinus alter magister Platonis cum villico suo factus esset
iratior, ait, Quo te modo accepissem, nisi iratus essem ! Haec
verba Tullius 2 recitat quarto de Quaestionibus Tusculanis.
Et Eusebius in Chronicis refert, quod Xenophon Socraticus
1 De Ira, iii. 11,12. 3 Tusc. Disp. iv. 36.
U 2
292 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
major post Platonem, maledicenti ei quodam dixit, Tu mihi
maledicis : ego teste conscientia didici maledicta contemnere,
Diogenes Philosophus 1 , ut refert Seneca libro tertio de Ira,
'cui de ira cum maxime disserenti adolescens protervus in-
spirit, tulit hoc leniter et sapienter. Non quidem, inquit,
irascor, sed dubito tamen an irasci oporteat.' Et infert
Seneca, ' Quanto videtur sapiens melius qui, cum agenti causam
in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva
inspuisset Lentulus factiosus, abstersit faciem, et, affirmo,
inquit, omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere.'
Democritus vero philosophus similis Socrati fuit in vultus
serenitate. Nam ut Seneca narrat, libro secundo de Ira,
' Nunquam sine risu 2 in publico fuerat ; adeo illi nihil vide-
batur serium eorum quae serio gerebantur.' Sed Heraclitus
philosophus, ut ibidem recitat Seneca, ' quotiens prodierat et
tantum circa se male viventium immo male pereuntium nume-
rum viderat, flebat, miserebatur omnium.'
Self- Exempla igitur haec et hujusmodi sunt philosophorum.
ordinary" 1 Sunt autem et aliorum facta imitanda. Cum vero Cambyses
men; rex pessimus sagittam in cor filii demisisset, et quaereret a
patre an certain haberet manum, atque negavit Apollinem
certius demittere sagittam, non maledixit regi nullumque
emisit calamitosi verbum, cum aeque cor suum quam filii
transfixum videret 3 . Nam, si quid tanquam iratus dixisset,
nihil tanquam pater facere potuisset. Haec dicit Seneca
libro tertio de Ira. Et infert cum Rex Persarum apposuit
Arpago amico suo ' liberos epulandos et quaesivit an placeret
conditura, respondit, Apud regem omnis coena jucunda est
. . . hoc interim colligo, posse ex ingentibus malis nascentem
iram abscondi et ad verba contraria cogi.'
in rulers. Et addit, ' Sed cum utilis 4 sit servientibus affectuum suorum
1 De Ira, iii. 38. 2 ib, \\. 10.
3 ib. iii. 14. It might be wished that Bacon had quoted the words of
righteous indignation with which Seneca tells the story. ' Di ilium male
perdant animo magis quam conditione mancipium ! Sceleratius telum illud
laudatum est quam missum.' But this and the following story are only men-
tioned to show the possibility of self-restraint, without touching the question
how far self-restraint was praiseworthy or blameworthy.
* ib. iii. 16, 22, 23.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS TERTIA. 293
et praecipue hujus rabidi atque effreni continentia, utilior est
regibus. Nam perierunt omnia, ubi quantum ira suadet
fortuna permittit.' ' Quid enim facilius fuit Antigono regi
quam duos manipulares suos duci jubere, qui incumbentes
regis tabernaculo faciebant quod homines periculosissime
et libentissime faciunt [qui] de rege suo male existimant?
Audierat omnia Antigonus utpote cum inter dicentem et
audientem palla interesset, quam ille leviter commovit, et
Longius, inquit, discedite ne vos rex audiat. Idem quadam
nocte cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia
mala imprecantes regi qui ipsos in illud iter et inex-
tricabile lutum 1 deduxisset, accessit ad eos qui maxime
laborabant, et cum ignorabant a quo adjuvarentur, " Nunc,"
inquit, " maledicite Antigono cujus vitio in has miserias
incidistis : ei autem bene optate qui vos ex hac voragine
eduxit." Idem tarn miti animo hostium suorum maledicta
quam civium tulit. Itaque cum in parvulo quodam castello
Graeci obsiderentur, et fiducia loci contemnentes hostem
multa in deformitatem Antigoni jocarentur, et nunc staturam
humilem nunc collisum nasum deriderent, " Gaudeo," inquit,
" et aliquid boni spero [si in castris meis Silenum habeo 2 ] ".
Cum vero hos fame domuisset, captis sic usus est ut eos qui
militiae utiles erant in cohortes describeret, caeteros praeconi
subjiceret : idque se negavit facturum fuisse, nisi expediret
his dominum habere qui tarn malam haberent linguam.'
' Si vero aliqua,' ut ait Seneca in hoc loco, c in Philippo rege
patre Alexandri virtus fuit,haec erat contumeliarum patientia,
ingens instrumentum ad tutelam regni. Nam cum legati
Atheniensium venirent ad eum, et ipse quaereret quid esset
gratum Atheniensibus, unus respondit, " Te suspendere." Et
cum indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum
exorta erat, eos Philippus conticescere jussit, et ilium legatum
salvum et incolumem dimitti. " At vos " inquit, " caeteri
legati nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse qui ista
dicunt, quam qui impune dicta audiunt." ' Alexander 3 vero
Macedo Antigoni nepos, et films Philippi qui licet superbus
1 inextricabilem luctum, D. et O. 2 Omitted in MS.
3 De Ira, ii. 23.
294 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
et perversus moribus fuerit, tamen, ut ait Seneca secundo libro,
' cum legisset epistolam matris qua admonebatur ut a veneno
Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus
bibit. Plus sibi de amico suo credidit. Hoc ego in Alex-
andro laudo, quia nemo tarn obnoxius irae fuit. Quanto
major moderatio in regibus hoc laudanda magis est.' Seneca
libro tertio [ait] ' Pisistratum 1 Atheniensium tyrannum me-
moriae proditur, cum multa in crudelitatem ejus ebrius conviva
dixisset, nee deessent qui vellent ei manus commodare, et alius
hinc et alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et
hoc irritantibus respondisse "non magis se succensere quam
si quis obligatis oculis in se concurrisset." ' Marcus Cato 2
secundum historias, nulli secundus virtute, in sapientia magnus
princeps Romanorum, quern, ut dicit Seneca secundo libro,
1 cum ignorans in balneo quidain percussit imprudens (quis enim
illi sciens faceret injuriam ?) postea satisfacienti inquit, " Non
memini me percussum"; melius putavit non agnoscere quam
vindicare.' Et in tertio libro dicit * Multa divus Augustus 3
digna memoria fecit dixitque ex quibus apparet iram illi non
imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum,
quaedam in uxorem ejus, quaedam in totam domum ejus
dixerat, nee perdiderat dicta. Magis enim circumfertur et in ore
hominum est temeraria urbanitas. Saepe ilium monuit Caesar
ut moderatius lingua uteretur. Patienter sustinuit ; nunquam
cum Pollione hospite inimici sui questus est. Hoc dumtaxat
Pollioni dixit, " Fruere, mi Pollio, fruere.'" Et infert Seneca,
' Dicat itaque sibi quisque, Numquid potentior sum Philippo ?
illi tamen impune maledictum est. Numquid in domo mea
plus possum quam in toto orbe terrarum divus Augustus
potuit ? Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.'
CAPITULUM IX.
Remedies Remedia vero habemus contra iram, ex consideratione
malarum conditionum ejus : deinde per exempla sapientium et
potentium excitamur. Ad haec docet Seneca remedia magis
1 De Ira, iii. n. 2 ib. ii. 32.
3 ib. iii. 23, 24. The quotation is much condensed.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 295
propria. Quorum unum est notitia veritatis ante quam iras- (i) Clear
camur. Nam, ut dicit secundo libro, * Ex l his quae nosj^^ 10
offendunt, alia renunciantur nobis, alia ipsi audimus aut f * cts in
videmus. De his quae narrata sunt, non debemus cito cre-
dere ; multi enim mentiuntur ut decipiunt, multi quia decepti
sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit injuriam,
ut videatur doluisse factarn. Est aliquis malignus, et qui
amicitias cohaerentes diducere velit. . . . De parvula summa
judicature tibi res sine teste non probaretur. Testis sine
jurejurando non valeret. Utrique parti dares actionem, dares
tempus, non semel audires. Magis enim veritas elucet, quo
saepius ad manum venit. Amicum condemnas de praesen-
tibus? antequam audias, antequam interroges, antequam illi
aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris ? . . .
Hie ipse qui ad te detulit, desinet dicere si probare debuerit.
"Non est," inquit, "quod me protrahas. Ego productus negabo;
alioquin nihil unquam tibi dicam." Eodem tempore et instigat,
et ipse se certamini et pugnae subtrahit. Qui dicere tibi nisi
clam non vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam
secreto credere, palam irasci?' Et iterum dicit, ' Plurimum 2
mali credulitas facit. Saepe ne audiendum quidem est, quo-
niam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere.'
Quarundam vero rerum testes sumus, sed 'tollenda est ex
animo suspicio et conjectura, fallacissima irritamenta ; " Ille
me parum humane salutavit. Ille osculo meo non adhaesit.
Ille inchoatum sermonem cito abrupit. Ille ad coenam non
vocavit. Illius vultus aversior visus est." Non deerit suspi-
cion! argumentatio : simplicitate opus est et benigna rerum
aestimatione ; nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque
erit credamus ; et quotiens suspicio nostra vana apparuerit,
objurgemus credulitatem. Haec enim castigatio consuetu-
dinem efficiet non facile credendi.' Et ideo dicit in tertio
libro, ' Multos absolvemus 3 si coeperimus ante judicare quam
irasci. Nunc autem primum impetum sequimur ; deinde
quamvis vana nos concitaverint, perseveramus ne videamur
cepisse sine causa : et quod iniquissimum est, pertinaciores nos
facit iniquitas irae. Retinemus enim illam et augemus, quasi
1 De Ira, ii. 29. a ib. ii. 24. * ib. iii. 29, 30.
296 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
argumentum sit juste irascentis graviter irasci.' . . . 'Quod
accidere vides animalibus brutis, id in homine deprehendes
Et taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis assurgit,
ursos leonesque mappa proritat. Omnia quae fera ac rabida
sunt, consternantur ad vana.' Et consimile dicit libro secundo,
'Vanis vana 1 terrori sunt. Curriculi motus rotarumque
versata facies leones redegit in caveam. Elephantos porcina
vox terret.' Et in tertio dicit: 'Idem inquietis 2 et stolidis
ingeniis evenit. Rerum suspicione feriuntur adeo quidem ut
injurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima,
certe acerbisstma, iracundiae materia est. Carissimis enim
irascimur quod minora nobis praestiterint quam mente con-
cepimus, quamque alii tulerint. ..." Minus habeo quam speravi
. . . quam debui." Haec pars maxime metuenda est ; hinc
pernicissimae irae nascuntur, et sanctissima quaeque invasurae.
Divum Julium plures amici confecerunt quam inimici, quorum
non expleverat spes inexplebiles . . . Neque enim quisquam
victoria liberalius usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi
dispensandi potestatem. Sed quemadmodum sufficere tarn
improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent,
quantum unus poterat ? . . . Haec res sua in reges arma con-
vertit, fidissimosque eo compulit ut de morte eorum cogitarent,
pro quibus et ante quos mori votum habuerant. Nulli ad
aliena respicienti sua placent. . . . Tanta importunitas hoini-
num est, ut quamvis multa acceperint, injuriae loco sit plus
accipere potuisse. Dedit mihi praeturam : sed consulatum
speraveram. . . . Dedit mihi quae debebat alicui dare : de suo
nihil protulit. Age potius gratias pro his quae accepisti.
Reliqua expecta, et nondum plenum esse te gaude. Inter
voluptates est superesse quod speres. . . . Considera quanto
antecedas plures quam sequaris.'
(a) Delay Secundum est mora in exactione poenae. Unde Seneca
actta^ dicit secundo libro, * Maximum 3 remedium irae mora est. Hoc
ab ilia pete in initio, non ut ignoscat, sed ut judicet : desinet,
si expectat.' Et in tertio dicit ' Nihil tibi 4 liceat, dum
irasceris. Quare ? quia vis omnia licere. Pugna tecum :
1 De Ira, ii. n. " ib. iii. 30, 31.
3 ib. ii. 29. * ib. iii. 12, 13.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 297
si vincere iram non potes, te incipit vincere. Si abscond itur,
si exitus illi non datur, signa ejus obruamus, et illam quantum
fieri potest occultam secretamque teneamus. Cum magna id
nostra molestia fiet. Cupit enim exsilire et incendere oculos
et mutare faciem. Sed si eminere illi extra nos licuit, supra
nos est. In imo pectoris secessu recondatur: feraturque, non
ferat. Immo in contrarium omnia ejus indicia flectamus.
Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior. Paulatim
cum exterioribus interiora formantur. In Socrate irae
signum erat vocem submittere, loqui parcius. Apparebat
tune ilium sibi obstare . . . Rogemus amicissimum quemque
ut tune maxime libertate adversus nos utatur, cum minime
illam pati poterimus, nee adsentiatur irae nostrae. Contra
hoc potens malum, et apud nos gratiosum . . . optimum est
notis vitiis impedimenta prospicere, et ante omnia ita
componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque
concussus iram aut non sentiat, aut magnitudine inopinatae
injuriae exortam in altuni retrahat, nee dolorem suum pro-
fiteatur.'
Et in secundo libro similiter utrumque remedium jam
dictum congregat pulcre et utiliter, dicens, ' Contra primas l
itaque causas pugnare debemus : causa enim iracundiae
opinio injuriae est, cui non facile credendum est. Ne aper-
tis quidem manifestisque statim accedendum est. Quaedam
enim falsa veri speciem ferunt. Dandum semper est tempus :
veritatem tempus aperit. Ne sint aures criminantibus
faciles ; hoc humanae naturae vitium suspectum notumque
nobis sit, quod quae inviti audimus libenter credimus, et
antequam judicemus, irascimur. Quid quod non crimina-
tionibus tantum sed suspicionibus impellimur? et ex voltu
risuque alieno pejora interpretati innocentibus irascimur ?
Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspense
ira retinenda. Potest enim poena dilata exigi: non potest
exacta revocari.' Et ideo adhuc dicit in tertio, ' Non expedit 2
omnia videre, omnia audire ; multae nos injuriae transeant,
ex quibus plerasque non accipit, qui nescit. Non vis esse
iracundus ? ne fueris curiosus. Qui inquirit quid de se dictum
1 De Ira, ii. 22. a ib. iii. n.
298 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sit, qui malignos sermones, etiamsi secret! habiti sunt, eruit, se
ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo perducit ut videan-
tur injuriae; itaque alia differenda sunt, alia deridenda, alia
donanda. Circuinscribenda tnultis modis ira est : pleraque in
lusum jocumque vertaritur.' Et praeter haec omnia argu-
mentum triplex contra iram proponit in secundo : arguit enim
sic : ' Nefas est 1 nocere patriae ; ergo civi quoque, nam hie
pars patriae est. Sanctae partes sunt, si universum venerabile
est. Ergo et homini, nam hie in majori tibi urbe civis est,'
scilicet in mundo. Secundum est per simile in membris
ejusdem corporis, sic : ' Quid si nocere velint manus pedibus,
manibusque oculi ? Ut omnia inter se membra consentiunt,
quia singula servari totius interest, ita homines singulis
parcent, quia ad coetum geniti sunt.' Tertium argumentum
est propriissimum et pulcherrimum, ctijus conclusionem prae-
mittit, dicens, * Ergo ira abstinendum est, sive par est qui
lacessendus est, sive superior, sive inferior. Cum pare
contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore
sordidum.' Et ait, ' Vir bonus 2 est qui injuriam fecit? Noli
credere. Malus ? noli imitari. Dabit poenas alteri quas
debet tibi : et sibi dedit, qui peccavit.'
Reason for Multa vero alia stint consideranda circa iram, quae omnia
ion 6 "!)" 280 P en< ^ ent principaliter ex libris Senecae, de Ira et de dementia.
this vice. Sed quia sermo praesentis tractatus est persuasionis gratia,
non scripti principalis, ideo facio finem in his. Abundantius
vero locutus sum de hoc vitio quia totum genus humanum
semper violabit et confundet dum homo statum istius morta-
litatis obtinebit. Vitium enim pessimum est, et maxima
homini innaturale, et in periculum ejus excandens. Et ideo
copiosius et specialius de hac parte conscripsi.
CAPITULUM X 3 .
Et cum jam dictum est de ira, quae pugnat cum adversis
et vincitur, nunc aliqua inferentur quae vincunt adversa et
1 De Ira, ii. 31, 34.
3 ib. ii. 30. In this quotation Bacon substitutes imitari for mirari.
3 The following pages to p. 303 are occupied with extracts from Seneca's
dialogue De Providentia. Apart from obvious errors of the transcriber, some of
MORA US PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 299
negligunt prospera hujus mundi. Fecit vero Seneca librum Resigna-
ad Lucilium cujus titulus est, Cum mundus providentia adversity
gubernetur, quare multa mala viris bonis accidant ? In quo om ,
Senecas
dicit, ' Cum videris bonos viros acceptosque Deo laborare dialogue
sudare, per arduum escendere 1 , malos autem lascivire et J e e n vl ~
voluptatibus fluere, cogita nos filiorum modestia delectari,
vernularum licentia : illos disciplina tristiori contineri ; horum Cap. i, 2
ali audaciam. Bonum virum Deus in deliciis non habet ;
experitur, indurat, sibi ilium parat. Nihil accidere bono viro
mali potest: non miscentur contraria. Quemadmodum tot
amnes, tantum superne dejectorum imbrium, tanta medica-
torum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt
quidem ; ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit
animum. Manet in statu, et quicquid evenit in suum colorem
trahit : est enim omnibus externis potentior. Nee hoc dico,
non sentit ilia ; sed vincit, et quietus et placidus contra incur-
rentia attollitur. Omnia adversa exercitationes putat ' . . .
* Marcet sine adversario virtus. Tune apparet quanta sit
quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.'
' Quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant. Non
quid, sed quemadmodum feras, interest. Non vides quanto
aliter patres aliter matres indulgeant? Illi exercitari jubent
liberos ad studia subeunda mature, feriatis diebus non
patiuntur esse otiosos, et sudorem illis, aliquando lacrymas
excutiunt. At matres fovere in sinu, continere in umbra
volunt : nunquam flere, nunquam laborare, nunquam con-
tristari. Patrium Deus adversos bonos viros habet animum,
et illos fortiter amat, et, Operibus, inquit, doloribus damnis
exagitentur, ut verum colligant robur. Languent per iner-
tiam saginata : nee labore tantum, sed motu et ipso sui onere
deficiunt. Non fert ullum ictum illaesa felicitas. At ubi
assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per injurias
duxit, nee ulli malo cedit, sed etiam si cecidit, de genu
which are noted, the quotations are nearly exact, except that here as else-
where, for Di immortales, Bacon usually substitutes Deus ; the singular being
of course in many places used by Seneca himself. Words necessary to com-
plete the sense have been occasionally supplied from Seneca, and are enclosed
in brackets.
1 D. et O. extendere.
300 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
pugnat ' . . . ' Ecce [par] deo dignum [spectaculum], vir fortis
cum fortuna mala compositus.'
De Provi- ' Nihil mihi videtur infelicius eo cui nihil unquam evenit
adversi 1 . Non licuit enim illi se experiri Indignus visus est
a quo aliquando vinceretur fortuna ; quasit dicat, " Istum mihi
adversarium assumam ? statim arma submittet. Non opus est
in ilium tota potentia mea . . . non potest sustinere vultum
meum . . . pudet congredi cum homine vinci parato." Igno-
miniam judicat gladiator cum inferiore componi, et scit eum
sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem facit fortuna :
fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio transit, contu-
macissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus
quern vim suam intendat. . . . Magnum 2 exemplum nisi mala
fortuna non invenit . . . Quanto plus tormenti tanto plus
est gloriae : . . . prosperae res in plebem et in vilia ingenia
deveniunt.
Cap. 4. 'At calamitates terroresque mortalium sub jugum mittere,
proprium viri magni est. Semper vero esse felicem et sine
morsu animi transire vitam ignorare est rerum naturae alteram
partem. Magnus es vir ; sed unde scio, si tibi fortuna non
dat facultatem exhibendae virtutis? . . . Miserum te judico
quod nunquam fuisti miser. Transisti sine adversario vitam.
Nemo sciet quid potueris ; ne tu quidem ipse. Opus est
enim ad notitiam sui experimento. Quid quisque possit
nisi tentando 3 non didicit. Itaque quidam ipsi ultro se
cessantibus malis obtulerunt et virtuti iturae in obscurum
occasionem per quam enitesceret 4 quaesierunt. Gaudent,' in-
quit, ' magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam
fortes mllites bellis 5 . . . . Avida est periculi virtus : quo tendat,
non quid passura sit cogitat : quoniam etiam quod passura
est, gloriae pars est. Militares viri gloriantur vulneribus ;
laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant. Idem licet
fecerint qui integri revertuntur ex acie, magis spectatur qui
saucius redit. . . .' ' Gubernatorem in tempestate, in acie
1 Of this sentence, quoted from Demetrius, Seneca says that it is always
ringing in his ears.
2 malum, pro magnum, MSS. 3 experimento, pro tentando, in MSS.
4 innotesceret, MSS. * belli triumpho, MSS.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 301
militem intelligas. Unde possum scire quantum adversus
paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis? Unde possum
scire, quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque
populare constantiae habeas, si inter plausus senescis? . . .
Nolite vos expavescere quae Deus velut stimulos admoveat
animis ; calamitas virtutis occasio est. IlJos merito quis dixerit
miseros qui [nimia] felicitate torpescunt, quos velut in mari
lento tranquillitas iners detinet . . . magis urgent saeva inex-
pertos ; grave est teneris cervicibus jugum. Ad suspicionem
vulneris tiro pallescit ; audacter veteranus cruorem suum
spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem.
'Hositaque Deus quos probat, quos amat, indurat . . . exercet.
Eos autem quibus indulgere videtur, molles Venturis malis
servat. Erratis si quern judicatis exceptum : veniet ad ilium diu
felicem sua portio. Quisquis videtur dimissus esse, dilatus
est. Quare Deus optimum quemque aut mala valetudine aut
luctu aut aliis incommodis afficit? Quia in castris quoque
periculosa fortissimis imperantur. Dux lectissimos mittit
qui nocturnis hostem adgrediantur insidiis. . . . Nemo eorum
qui exeunt dicit, male de me imperator meruit ; sed, bene
judicavit. Idem dicant quicumque jubentur 1 pati timidis igna-
visque flebilia ; digni visi sumus Deo in quibus experiretur,
quantum humana natura posset pati. Fugite delicias, fugite
enervatam felicitatem, qua animi permadescunt et, nisi aliquid
intervenit quod humanae sortis admoneat, velut perpetua
ebrietate sopiti. . . . Cum omnia quae excesserunt modum
noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est. . . .
Hanc rationem Deus sequitur in bonis viris quam in discipulis
suis praeceptores, qui plus laboris ab iis exigunt in quibus
certior spes est. . . . Nunquam virtutis molle documentum est.
Verberat nos et lacerat fortuna. Patiamur ; non est saevitia,
certamen est ; quo saepius adierimus, fortiores erimus. Soli-
dissima corporis pars est quam frequens usus exagitavit.
Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur.
Paulatim nos sibi pares faciet. Contemptum periculorum
assiduitas periclitandi dabit. Sic sunt nauticis corpora a
ferendo mari dura ; agricolis manus tritae, ad excutienda
1 videntur, pro jubentur, MSS.
3 02 - OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
tela militares lacerti valent, agilia sunt membra cursoribus ;
id in quoque solidissimum est quod exercuit. Ad contem-
nendam malorum potentiam animus patientia pervenit. . . .
Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti? Non est
arbor solida nee fortis nisi in quam frequens ventus incursat.
Ipsa enim vexatione constringitur, et radices certius figit.
Fragiles sunt quae in aprica valle l creverunt. Pro ipsis ergo
bonis viris est ut esse interriti possint, multum inter formi-
dolosa versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi
male sustinenti.
Cap. 5. ' Hoc est propositum Deo quod sapienti viro ostenderet.
. . . Boni viri laborant, impendunt, impenduntur et volentes
quidem ; non trahuntur a fortuna, sequuntur illam et aequant
gradus. Si scissent antecessissent . . . Hoc 2 unum de te,
o
Deus, queri possum quod non ante mihi voluntatem tuam
notam fecisti ; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc
vocatus adsum. . . . Vis aliquam partem corporis ? sume.
Non magnam rem promitto. Cito totum relinquam. Vis
spiritum? nullam moram faciam, quominus recipias quod
dedisti. A volente feres, quicquid petieris. Quid ergo ?
maluissem offerre quam tradere. Accepimus peritura peri-
turi. . . . Nos laeti ad omnia et fortes cogitemus nihil perire
de nostro. Quid est boni viri? praebere se fato. Grande
solatium est cum universo rapi. . . . Ignis aurum probat ;
miseria viros fortes.
De Provi- ' Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali Deus fieri ?
flenti ( ? > omnia mala ab illis removet, scelera, flagitia 3 cogitationes
improbas, avida consilia, libidinem caecam. et alieno immi-
nentem avaritiam. Ipsos tuetur ac vindicat. . . . Democritus
divitias projecit, onus illas bonae mentis existimans. Quid
1 At this point the Dublin MS. suddenly shifts into another context ; the
rupture of continuity occurring on the twelfth line of folio 224 a. The sentence
is continued on folio 229 c, thirteen lines from the bottom. In the Bodleian
MS. a corresponding error occurs; but the sentence is broken off at the end of
one folio, and is continued with the first word of a subsequent folio : a mere
transposition of pages, in fact. This seems to indicate that the Dublin MS. was
copied from O.
a The following eight lines are quoted by Seneca from Demetrius, under
the form of a prayer to the Immortal Gods.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 303
ergo ? miraris, si id Deus bono viro accidere patitur quod vir
bonus aliquando vult sibi accidere? . . . Puta itaque Deum
dicere, Quid habetis quod de me queri possitis vos quibus
recta placuerunt? aliis bona falsa circumdedi, et animos
inanes velut longo fallacique somnio lusi ; auro illos et ebore
adornavi ; intus boni nihil est. Isti quos pro felicibus l aspi-
cis si non qua occurrunt, sed qua latent videris, miseri sunt,
sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus
culti. Non est ista solida et sincera felicitas. Crusta est,
et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium
suum ostendi, nitent et imponunt ' (id est pingunt). ' Cum
aliquid incident quod disturbet et detegat, tune apparet quan-
tum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.
Vobis dedi bona certa, mansura, quanto magis versaverit aliquis
et undique inspexerit, meliora majoraque. Permisi vobis
metuenda contemnere, cupiditates fastidire. Non fulgetis
extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt. Sic mundus
exteriora contempsit, spectaculo sui laetus. Intus omne
posuit bonum. Non egere felicitate, felicitas vestra est. At
multa incidunt tristia horrenda, dura toleratu. Quia non
poteram vos istis subducere, animos vestros ad versus omnia
armavi. Fortiter ferte ; hoc est quo Deum antecedatis ; Ille
extra patientiam malorum est ; vos supra patientiam. . . .
Dum optatur vita, mortem condiscite.'
CAPITULUM XI.
Et in libro ad Serenum, Quare in sapientem non cadit Proofs that
injuria nee contumelia ; proponit nunquam sapientem in- ^,^0 be
juriam recipere nee contumeliam posse. Et probat hoc, affected
< ~ r ... 'neither by
dicens ; Ego vero 2 sapientem non imagmano honore ver- i n j ury nor
borum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla
permittatur injuria. Quid ergo ? nemo erit qui lacessat, Seneca's
qui temptet ? nihil in rerum natura tarn sacrum est, quod B^O
sacrilegum non inveniat ; sed non ideo divina minus in stantin.
Cap. 3.
1 fidelibus, pro felicibus, MS.
2 From this point to p. 311, follow extracts from the dialogue Ad Serenum,
De Constaniia Sapientis (noted as Dial. lib. ii. in Haase's edition).
304 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sublimi sunt. . . . Invulnerabile est non quod non feritur,
sed quod non laeditur : ex hac tibi nota sapientem exhibeo.
Numquid dubium est quin certius robur sit quod non vincitur
quam quod non lacessitur, cum dubiae sint vires inexpertae,
at merito certissima firmitas habeatur quae omnes incursus
respuit ? sic tu sapientem melioris scito esse naturae, si nulla
illi injuria nocet, quam si nulla ei fit. Et ilium fortem virum
dicam, quern bella non subigunt nee admota vis hostilis
exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.
Hoc igitur dico, sapientem nulli esse injuriae obnoxium.
Itaque non refert quam multa in ilium conjiciantur tela,
cum sit nulli penetrabilis ; quomodo quorundam lapidum
inexpugnabilis ferro duritia est, nee secari adamas aut caedi
vel deteri potest, sed incurrentia ultro retundit. Quemad-
modum quaedam non possunt igne consumi, sed flamma
circumfusa rigorem suum habitumque conservant : quemad-
modum project! quidam in altum scopuli mare frangunt nee
ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
Cap. 4. ita sapientis animus solidus est et id roboris colligit, ut tarn
tutus sit ab injuria quam ilia quae retuli.' . . . ' Majore enim
intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla
vis noxia usque ad ilium vires suas perferat. . . . Quicquid
[fit] in sapientem proterve, petulanter, proterve, frustra
temptatur.'
De Con- ' Dividamus, si tibi videtur, Serene, injuriam a contumelia.
Prior ilia natura gravior est, haec levior et tantum delicatis
gravis, qua non laeduntur homines sed ofTenduntur. Tanta
est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil
acerbius putent : sic invenies servum qui flagellis quam
colaphis caedi malit, et qui mortem ac verbera tolerabiliora
credat quam contumeliosa verba. Ad tantas ineptias per-
ventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione
vexemur 1 , more puerorum, quibus metum incutit umbra et
personarum deformitas et depravata facies. . . . Injuria pro-
positum hoc habet aliquem malo afficere. Malo autem
sapientia non relinquit locum. Unum enim illi malum est
turpitude peccati 2 , quae intrare eo ubi jam virtus honestumque
1 versemur, MSS. 2 peccati, ins. MSS.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 305
est, non potest. . . . Omnis injuria est diminutio ejus in quern
incurrit, nee potest quisquam injuriam accipere sine aliquo
detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos
positarum. Sapiens autem nihil perdere potest. Omnia
enim in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido
habet, contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque
nee augeri nee minui potest. Nam [et] in summum perducta
increment! non habet locum, et nihil eripit fortuna nisi quod
dedit. Virtutem autem non dat, ideo nee detrahit. Libera
enim est, inviolabilis, immota, inconcussa. Sic contra casus
indurat ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit. . . . Rectos
oculos tenet, nihil ex vultu mutat, sive illi dura sive secunda
ostentantur. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit.
Unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli nunquarn
potest. Caeteris precario utitur : quis autem jactura movetur
alieni ? Quodsi injuria nihil laedere potest ex his quae
propria sapientis sunt, quia virtute sua salva sunt, injuria
sapienti non potest fieri. Megaram rex l Demetrius ceperat
cui cognomen 2 Poliorcetes fuit. Ab hoc autem Stilbon
philosophus interrogatus num aliquid perdidisset, Nihil, inquit ;
omnia mea mecum sunt. Atqui et patrimonium ejus in
praedam cesserat, et filias rapuerat hostis et patria in
alienam ditionem 3 pervenerat, et ipsum rex circumfusus vic-
toris exercitus armis ex superiore loco rogitabat. [At] ille
victoriam illi excussit, et se urbe capta non invictum tantum,
sed indemnem esse testatus est : habebat enim vera secum
bona, in quae non est manus injectio. At quae dissipata
et direpta ferebantur, non judicabat sua, sed adventicia et
nutum fortunae sequentia ; ideo ut non propria dilexerat.
Omnium enim extrinsecus affluentium lubrica et incerta
possessio est.' Sapiens * aspicit dura . . . et fert secunda De Con-
moderate, nee illis cedens 4 nee his fretus. Unus idemque
inter diversa est, nee quicquam suum nisi se putat esse,
ea parte qua melior est. . . . Ilia quae sapientem tuentur
et a flamma et [ab] incursu tuta sunt ; nullum introitum
praebent, excelsa, inexpugnabilia, deo aequa.'
1 rex, ins. MSS. a nomen, MSS. s conditionem, MSS.
* cadens, MSS. In this sentence Seneca has, aspiciat, and, ferat.
VOL. II. X
3 o6 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
De Con- ' Non est quod dicas ista, ut soles, hunc sapientem nostrum 1
stantia, nusquam inveniri. Non fingimus illud humani ingenii vanum
decus, nee ingentem imaginem falsae rei concipimus, sed
qualem confirmamus et exhibuimus . . . raro forsitan mag-
nisque aetatum intervallis unum. Neque enim magna et
excedentia solitum et vulgarem modum crebro gignuntur.
Caeterum M. Cato vereor ne supra nostrum exemplar sit.
Denique validius debet esse quod laedit eo quod laeditur.
Non est autem fortior nequitia virtute : non potest ergo
laedi sapiens. Injuria in bonos nisi a malis non temptatur.
Bonis inter se pax est. Mali non tarn bonis 2 perniciosi quam
inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem
bono infirmior est ... injuria in sapientem virum non cadit.
[Illud] enim jam non es admonendus, neminem bonum esse
nisi sapientem. Si injuste, inquis, Socrates damnatus est,
injuriam accepit. Hoc loco intelligere nos oportet posse
evenire ut faciat aliquis injuriam mihi, et ego non accipiam :
tanquam si quis rem quam e villa mea subripuit in domo
mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim. ... Si
quis cum uxore sua tanquam aliena concumbat, adulter erit,
quamvis ilia adultera non sit. Aliquis mihi venenum dedit,
sed vim suam remixtam cibo perdidit; venenum illud dando
sceleri se obligavit, etiam si non nocuit. . . . Omnia scelera
etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta
sunt. ... Si injuriam accepi, necesse est factam esse. Si est
facta, non est necesse accepisse me ; multa enim incidere
possunt quae submoveant injuriam.'
Cap. 8. 'Praeterea justitia nihil injustum pati potest, quia non
coeunt contraria . . . ergo sapienti injuria non potest fieri.
Nee est quod mireris : si nemo potest illi injuriam facere,
ne prodesse quidem quisquam potest. Sapienti nihil deest
quod accipere possit loco muneris. . . . Non potest ergo
quisquam aut nocere sapienti aut prodesse; quoniam divina
nee juvari desiderant nee laedi possunt. Sapiens autem
vicinus proximusque Deo consistit, excepta mortalitate similis
Deo. Ad ilia nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida,
aequali et concordi 3 cursu fluentia, secura, benigna, bono
1 virum, pro nostrum, MSS. 2 boni, MSS. 3 ex certo cursu, MSS.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 307
publico nata, et sibi et aliis salutaria,nihil humile concupiscet,
nihil flebit, qui rationi innixus per humanos casus divino
incedet animo. Non habet unde accipiat injuriam. Ab
homine me tantum dicere putas? Ne a fortuna quidem,
quae, quotiens cum virtute congressa est, nunquam par
recessit. . . . Et si fortunae injurias moderate fert. quanto
magis hominum potentium, quos scit fortunae manus
esse?'
'Adjice nunc quod injuriam nemo immota mente accipit, Cap. 9.
sed ad sensum ejus perturbatur. Caret autem perturbatione
vir erectus. Erroribus moderatur suis altae quietis et placidae.
Nam si tangit ilium injuria, et movet et impedit. Caret
autem ira sapiens, quam excitat injuriae species, nee aliter
careret ira nisi et injuria, quam scit sibi non posse fieri:
inde tarn erectus laetusque est, inde continuo gaudio elatus.
Adeo ad offensiones rerum hominumque non contrahitur l , ut
ipsa illi injuria usui sit, per quam experimentum sui capit
et virtutem temptat.'
'Quoniam priorem partem percurrimus, ad alteram trans- Cap. 10.
eamus,' scilicet contumeliam. ' Est minor injuria, quam queri
magis quam exequi possimus, quam leges quoque nulla
vindicta dignam putaverunt. Hunc affectum movet humilitas
animi contrahentis se ob factum dictumque inhonorificum.
Ille me hodie non admisit cum alios admitteret : sermonem
meum aut superbe adversatus est, aut palam risit . . . et alia
hujus notae, quae quid vocem nisi querelas nausiantis animi?
in quae fere delicati et felices incidunt. . . . Nimio otio
ingenia natura infirma et muliebria, et inopia verae injuriae
lascivientia, his commoventur, quarum pars major constat
vitio interpretantis. Itaque nee prudentiae quicquam in se
esse nee fiduciae ostendit, qui contumelia afficitur. Non dubie
enim contemptum se judicat, et hie morsus non sine quadam
humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis 2 .
Sapiens autem a nullo contemnitur. Magnitudinem suam
novit, nullique tantum de se licere nuntiat sibi, et omnes has,
quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit
sed ne sentit quidem. Alia sunt quae sapientem feriunt,
1 trahitur, MSS. a detendentis, MSS.
X 2
3 o8 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
etiam si non pervertunt 1 , ut dolor corporis et debilitas, aut
amicorum liberorumque amissio, et patriae bello flagrantis
calamitas. Haec non nego sentire sapientem. Nee enim
lapidis [illi] duritiam ferrive asserimus. Nulla virtus est
quae non sentiat perpeti. Quid ergo est? quosdam ictus
recipit, sed receptos evincit et sanat et comprimit. Haec
vero minora ne sentit quidem, nee adversus ea solita ilia
virtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat, aut digna
risu putat.
De Con- ' Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi
stantia, insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo
istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem
omnium magnanimitatem : ilia quicquid ejusmodi est trans-
currit, ut vanas species somniorum visusque nocturnes nihil
habentes solidi atque veri . . . Contumelia a contemptu dicta
est, quia nemo nisi quem contempsit tali injuria notat. Nemo
autem majorem melioremque contemnit, etiam si facit aliquid
quod contemnentes solent. Nam et pueri os parentum feriunt,
et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit,
aut nudavit in conspectu suorum tegenda, et verbis ob-
scaenioribus non pepercit. Et nihil horum contumeliam
dicimus. Quare? quia qui fecit contemnere non potest . . .
Quanta autem dementia est iisdem modo delectari, modo
offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, [a servulo]
joculare convicium ?
Cap. 12. ' Quem animum nos adversos pueros habemus, hunc sapiens
adversus omnes, quibus etiam post juventam canosque pueri-
litas est. An quicquam isti profecerunt quibus animi mala 2
sunt auctique in majus errores, qui a pueris magnitudine
tantum formaque corporum differunt, caeterum non minus
vagi incertique, voluptatum sine delectu appetentes, trepidi
et non ingenio sed formidine quieti ? Non ideo quicquam
inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum
nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri argentique et
urbium . . . Ergo par pueris longiusque progressis sed in alia
majoraque error est. Non immerito itaque horum contumelias
1 pro virtute, MSS.
8 This passage is regarded as a locus corruptus by most editors of Seneca.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 309
sapiens ut jocos accipit. Et aliquando illos tanquam pueros
malo poenaque admonet et afficit, non quia accepit injuriam,
sed quia fecerunt emendat *, et ut desinant facere. Sic enim
et pecora verbere domantur, nee irascimur illis cum sessorem
recusaverunt, sed compescimus ut dolor contumaciam vincat.
Ergo et illud solutum scies . . . quare si non accepit injuriam
sapiens nee contumeliam, punit eos qui fecerunt ? non enim se
ulciscitur, sed illos emendat.'
4 Quis enim phrenetico medicus irascitur ? . . . hunc affectum Cap. 13.
adversus omnes habet sapiens quem adversus aegros suos
medicus . . . Scit sapiens omnes hos qui togati purpuratique
incedunt, valentes coloratosque male sanos esse ; quos non
aliter videt quam aegros intemperantes 2 . Itaque ne succenset
quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus
medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem
parum honorifice facta. Quemadmodum non placebit sibi si
ilium mendicus 3 coluerit, nee contumeliam judicabit, si illi
homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non
reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si ilium multi divites
suspexerint. Scit enim illos nihil a mendicis differre, immo
miseriores esse. Illi enim exiguo, hi multo egent. Et rursus
non tangetur, si ilium rex Medorum AttalusveAsiae salutantem
silentio ac vultu adroganti transient. Num moleste feram si
mihi non reddiderit nomen aliquis ex his . . . quorum tabernae
pessimorum servorum turba refertae sunt ? Non, ut puto . . .
Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se
differunt, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam
omnes putat. Nam si semel se demiserit eo, ut aut injuria
moveatur aut contumelia, non potuerit unquam esse securus.
Securitas autem proprium bonum sapientis est, nee committet
ut, judicando contumeliam sibi factam, honorem habeat ei qui
fecit. Necesse est enim a quo quisque contemni moleste ferat
suspici gaudeat.'
* At sapiens colaphis percussus quid faciet ? quod Cato, Cap. 14.
quum illi os percussum esset : non excanduit, non vindicavit
1 emundatis is the reading of D. and O., emendatis of most editions of
Seneca, Both are unintelligible ; emendat is, has been suggested.
3 intemperatos, MSS. 3 medicus, MSS.
3 io OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
injuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit ; majore animo
non agnovit quam ignovisset. Quis enim nescit nihil ex his
quae creduntur mala aut bona ita videri sapienti ut omnibus ? . . .
non respicit quid homines turpe judicent aut miserum. Sed
ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hie adversus
opinionem omnium vadit.'
De Con- ' Et cum cogitastis quantum putetis vos pati posse, sapientis
cap^. patientiae paulo ulteriorem terminum ponitis ; at ilium in
aliis mundi finibus sua virtus collocavit, nihil vobiscum com-
mune habentem. Quare et aspera et quaecumque toleratu
gravia sunt audituque et visu refugienda, non obruetur eorum
coetu, et qualis singulis talis universis obsistet. Qui dicit illud
tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem
intra certos fines tenet, male agit : vincit nos fortuna, nisi tota
vincitur . . . Domus sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu,
sine adparatu, nullis adservatur ] janitoribus ; sed per hoc limen
vacuum et ab ostiariis liberum fortuna non transit. Scit non
esse illic sibi locum, ubi sui nihil est.'
Cap. 16,17. 'Epicurus . . . dixit injurias tolerabiles [esse] sapienti; nos
injurias non esse. Nee est quod dicas hoc naturae repugnare.
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et
aliquo membro carere ; sed omnia ista negamus injurias esse.
Non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen injuriae ;
quod non potest recipi virtute salva . . . [Utraque exempla] 2
hortantur contemnere injurias, et quas injuriarum umbras
ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non
sapiente opus est viro sed tantum conspiciente ; ... si merito
ista mihi accidunt . . . judicium est. Si immerito, illi qui
injusta facit, erubescendum est ... Fructus contumeliae in
sensu et indignatione patientis est'
Cap. 18. * Respiciamus eorum exempla quorum laudamus patientiam,
ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos 3
sales in partem bonam accepit, risitque non minus quam cum
1 acervatur, MSS.
* Seneca had been comparing the Epicureans and Stoics to two brave
gladiators when wounded ; the first did his best to staunch the blood from his
jvtfounds, the second maintained that he was not wounded at all. Bacon, as
will be seen afterwards, is very unwilling to praise Epicurus.
s expectabat, pro et spectatos, MSS.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 311
ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur. Antistheni
mater barbara et Thraessa objiciebatur : respondit et deorum
matrem Idaeam esse.
* Non est in rixam colluctationemque veniendum . . . Cap. 19.
Quicquid horum ab imprudentia fiet . . . negligendum et
honores injuriaeque vulgi in promiscuo habendae ; nee his
dolendum nee illis gaudendum . . . Non est autem libertas
nihil pati. Libertas est animum superponere injuriis.'
CAPITULUM XII l .
Seneca libro ad Helviam matrem suam scribens de conso- Consola-
latione loquitur de remediis non solum contra luctum et ^dvereU*
dolorem sed contra paupertatem et exilium et contumeliam From
et multa hujusmodi adversa. Male igitur sustinenti aliquam dfsSogue
adversitatem remedium proponit, dicens ; ' omnes itaque A d Hel "
luctus illi suos omnia lugubria admovebo. Hoc erit non Matrem.
molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar ? ut Cap. 2.
pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum
vulnus in corpore tarn cicatricoso. Fleant itaque diutius et
gemant quorum delicatas 2 mentes enervavit longa felicitas
et ad levissimarum injuriarum motus conlabantur ; at quorum
omnes anni per caJamitates transierunt, gravissima quoque
[forti] et inmobili constantia perferant. Unum habet assidua
infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.'
* Quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et Cap. 3.
manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veteran i
quamvis confossi patienter ac sine gemitu velut aliena corpora
exsaniari patiuntur ' . . . et ideo enarrat matri omnia mala
quae fortiter passa est, ut dolorem filii sui elidat.
Deinde ipse Seneca per exemplum sui ipsius vult earn
consolari, dicens ; ' Vincam autem puto primum, si ostendero Cap. 4, 5.
nihil me pati propter quod ipse dici possim miser . . . Indico
me non esse miserum. Adjiciam, quo securior sis, ne fieri
quidem me posse miserum.' Et hoc probat sic. ' Bona
quidem condicione geniti sumus si earn non deseruerimus. Id
1 Extracts from dialogue Ad Helviam Matrem, to p. 319.
2 dilatatas, MSS.
3 i2 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
egit [rerum] natura ut ad bene vivendum non magno apparatu
opus esset Unusquisque facere se beatum potest. Leve
momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem
magnas vires habeat ; nee secunda sapientem evehunt nee
adversa demittunt. Laboravit enim semper ut in se plurimum
poneret, intra se omne gaudium peteret. Quid ergo?
sapientem esse me dico ? Minime. Nam id qiiidem si pro-
fited possum, non tantum negarem miserum esse me, sed
omnium fortunatissimum et in vicinum Deo perductum prae-
dicarem ; nunc, quod satis est ad omnes miserias leniendas,
sapientibus me viris dedi, et nondum in auxilium mei validus
in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ac suos
tuentur. Illi me jusserunt stare assidue velut in praesidio
positum, et omnes conatus fortunae et omnes impetus pro-
spicere multo ante quam incurrant. Illis gravis est quibus
repentina est ; facile earn sustinet qui semper expectat. Nam
et hostium adventus eos prosternit quos inopinantes occupavit :
at qui future se bello ante bellum paraverunt, compositi et
aptati primum, qui tumultuosissimus - 1 est, ictum facile exci-
piunt. Nunquam ego fortunae credidi, etiam cum videretur
pacem agere. Omnia ilia quae in me indulgentissime con-
ferebat, pecuniam honores gratiam eo loco posui, unde posset
sine motu meo repetere. Intervallum inter ilia et me magnum
habui. Itaque abstulit ilia, non avulsit. Neminem adversa
fortuna comminuit nisi quern secunda decepit. Illi qui
munera ejus velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici
propter ilia voluerunt, jacent et moerent, cum vanos et
pueriles animos omnis solidae voluptatis ignaros falsa et
mobilia oblectamenta destituunt. At ille qui se laetis rebus
non inflavit nee mutatis contrahit, adversus utrumque statum
invictum animum tenet exploratae jam firmitatis : nam in
ipsa felicitate quid contra infelicitatem valeret expertus est.
Itaque ego in illis quae omnes optant existimavi semper nihil
veri boni inesse : turn inania et . . . decepturo fuco circumlita
inveni, intra nihil habentia fronti suae simile.'
Et postea descendit ad mala specialia, scilicet exilium,
paupertatem, contumeliam, dicens : * Nunc in his quae mala
1 impetuosissimus, MS.
MORALIS PHILOSOPHIC: PAPS TERTIA. 313
vocantur nihil tarn terribile ac durum invenio quam quod
opinio vulgi minabatur . . . Populi scita ex magna parte
sapientes abrogant.
' Remote ergo judicio plurium quos prima rerum species, Ad
utcumque credita [est] aufert, videamus quid sit exilium :
nempe, loci commutatio est. [Ne] angustare videar vim ejus,
et quicquid pessimum in se habet subtrahere ; hanc commuta-
tionem loci sequuntur incommoda ; paupertas, ignominia,
contemptus . . . Primum illud intueri volo quid acerbi afferat
ipsa loci commutatio.'
1 Aspice agedum hanc frequentiam cui vix urbis,' Romae
scilicet, ' immensae tecta sufficiunt : maxima pars istius turbae
patria caret . . . Jube istos omnes ad nomen citari et, unde
domo, quisque sit quaere : videbis majorem partem esse quae
relictis sedibus suis venerit in maximam l . . . urbem non
tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae veluti
communis potest dici. Omnes urbes circumi ; nulla non
magnam partem peregrinae multitudinis habet.'
Secundam rationem ex proprietate animae affert, dicens ;
' Mobilis etinquieta homini mens data est: nunquamse tenet,
spargitur, et cogitationes suas in omnia nota atque ignota
dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.
Quod non miraberis, si primam ejus originem adspexeris :
non est ex terreno et gravi concreta corpore ; ex illo coelesti
spiritu descendit. Coelestium autem natura semper in motu
est, fugit, et velocissimo cursti agitur. Aspice sidera mundum
illustrantia ; nullum eorum perstat . . . Nunc et humanum
animum moleste ferre transitum et migrationem puta ; cum
natura 2 assidua et citatissima commutatione vel delectet se
vel conservet.'
Tertiam rationem inducit ex experientia per omnes
nationes, dicens ; * A coelestibus agedum te ad humana con- Cap. 7.
verte : videbis gentes populosque universes mutasse sedes.
Quid sibi volunt 3 in mediis barbarorum regionibus Graecae
urbes ? quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo ?
1 Bacon omits the words et pulcherrimam, which would hardly be true of
Rome in the thirteenth century.
2 Seneca has Dei natura. * vult, MSS.
314 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus
civitates Achaiae Ponticis impositas littoribus ostentat.
Totum Italiae [latus quod infero mari adluitur major Graecia
fuit, Tuscos] Asia sibi vindicat. Tyrii Africam incolunt.
In Hispaniam Poeni, Graeci se in Galliam intulerunt, in
Graeciam Galli. Pyrenaeus Germanorurn transitus non in-
hibuit. Per incognita versavit se humana levitas . . . Alii
longo errore jactati non judicio elegerunt locum sed lassi-
tudine . . . Illud utique manifestum est nihil eodem loco
mansisse quo genitum est ... Omnes autem istae populorum
transportationes quid aliud quam publica exilia sunt ? '
Ad ' Adversus ipsam commutationem locorum detractis caeteris
Helvram, jncommodis quae exilio adhaerent satis hoc remedii putat
Varro, doctissimus Romanorum, quod quocunque venimus
jeadem rerum natura utendum est. M. Brutus satis hoc putat
quod licet in exilium euntibus virtutes suas securn ferre.
Haec [etiam] si quis singula parum judicat efficacia ad conso-
landum exulem, utraque in unum collata fatebitur plurimum
posse. Quantulum enim est quod perdidimus ? duo quae
pulcherrima sunt quocunque nos moverimus sequentur : natura
communis et propria virtus.' Sic vero rerum communem
naturarn dicit esse ' quicquid optimum est l ; id extra humanam
potentiam jacet ; nee dari nee eripi potest. Mundus hie, quo
nihil neque majus neque ornatius rerum natura genuit, animus
contemplator admiratorque mundi, pars ejus magnificentis-
sima propria nobis et perpetua et tamdiu nobiscum mansura
sunt quamdiu [ipsi] manebimus. Alacres itaque et erecti,
quocunque res tulerit intrepido gradu properemus . . . Unde-
cumque ex aequo ad coelum dirigitur acies, paribus intervallis
omnia divina ab omnibus humanis distant.'
Cap. 9. ' Angustus animus est quern terrena delectant ' . . . sicut
superius est allegatum ex hoc libro. ' Brutus in eo libro
quern de virtute composuit ait se Marcellum vidisse Mytilenis
exulantem, et quantum modo natura hominis pateretur beatis-
sime viventem, neque unquam cupidiorem bonarum artium
quam illo tempore . . . Adjicit, visum sibi se magis in exilium
ire qui sine illo rediturus esset quam ilium in exilio relinqui.
1 Bacon here condenses a somewhat pantheistic passage of his author.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 315
O fortunatiorem Marcellum eo tempore quo exilium suum
Briito adprobavit, quam quo reipublicae consulatum 1 ... Ita
te, Marcelle, disciplinis imbuisti ut scires omnem locum sapient!
viro patriam esse.'
1 Bene ergo exilium tulit Marcellus, nee quicquam in animo Cap. 10.
ejusmutavit loci mutatio,quamvis earn paupertas sequeretur. In
qua nihtl mali esse quisquis modo nondum pervenit in insaniam
omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intelligit . . .
Corporis exigua desideria sunt ; frigus submoveri vult, ali-
mentis famem ac sitim extinguere. Quicquid extra con-
cupiscitur vitiis non usibus laboratur. Non est necesse omne
perscrutari profundum, nee strage animalium ventrem onerare,
nee conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ; di istos
deaeque perdant quorum luxuria tarn invidiosi imperii fines
transcendit . . . Undique convehunt omnia nota fastidienti
gulae. Quod dissolutus [deliciis] stomachus vix admittat, ab
ultimo portatur Oceano. Vomunt ut edant, edunt ut vomant,
et epulas quas toto orbe conquirunt nee concoquere digriantur.
Ista si quis despicit quid illi paupertas nocet ? . . . O misera-
biles ' . . . ut superius est notatum l : et infert ; * Libet dicere ;
Quid deducitis naves? quid manus et adversus feras et
adversus homines armatis? quid tanto tumultu discurritis?
quid opes opibus adgeritis? non vultis cogitare quam parva
vobis corpora sint ? nonne furor et ultimus mentium error est,
cum tarn exiguum capias, cupere multum ? Licet itaque
augeatis census, promoveatis fines : nunquam tamen corpora
vestra laxabitis . . . Haec accidunt divitias non ad rationem
revocantibus, cujus certi fines sunt, sed ad vitiosam con-
suetudinem, cujus immensum et incomprehensibile arbitrium
est. Cupiditati nihil est satis, naturae satis est etiam
parum.'
'Nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit Cap. n.
operosum . . . Non fortunae iste vitio sed suo pauper est ...
Qui continebit itaque [se] intra naturalem modum paupertatem
non sentiet ; qui naturalem modum excedit eum in summis
quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis ' enim * rebus
exilia' semper 'sufficiunt, supervacuis nee regna. Animus est
1 p- 273-
316 OPERIS MAJORIS PARS SEPT1MA.
qui divites facit. Hie in exilia sequitur, et in solitudinibus
asperrimis, cum quantum satis est sustinendo corpori invenit,
ipse bonis suis abundat et fruitur; pecunia ad animum nihil
pertinet non magis quam ad deum immortalem. Omnia
ista . . . lapides, aurum, argentum et magni mensarum orbes
terrena stint pondera quae non potest amare sincerus animus
ac naturae suae memor, levis ipse, expers, ec quandoque
emissus fuerit ad summa emicaturus : interim quantum per
moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam
licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat. Ideoque
nee exulare 1 unquam potest liber et Deo cognatus et omni
mundo omnique aevo par . . . Corpusculum hoc, custodia et
vinculum animi, hue atque illuc jactatur. In hoc supplicia,
in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur ; animus quidem
ipse sacer et aeternus est, et cui non possit injici manus.'
Ad ... 'Aspice quanto major pars sit pauperum quos nihilo
V1am notabis tristiores sollicitioresque divitibus : immo nescio an
12
eo laetiores sint, quod animus illorum in pauciora distringi-
tur . . . Me quidem quotiens ad antiqua exempla respexi,
paupertatis uti solatiis pudet, quoniam quidem eo temporum
luxuria prolapsa est, ut majus viaticum exulum sit quam olim
patrimonium principum fuit. Unum fuisse Homero servum,
tres Platoni, nullum Zenoni a quo coepit Stoicorum rigida ac
virilis sapientia [satis constat]. Num ergo quisquam eos
misere vixisse dicet, ut non ipse miserrimus ob hoc omnibus
videatur ? '
Cap. 13. 'Responded potest: Quid artificiose ista diducis, quae
singula sustineri possunt, collata non possunt ? Commutatio
loci tolerabilis est, si tan turn locum mutes. Paupertas tolera-
bilis est, si ignominia absit quae vel sola opprimere animos
solet. Adversus hunc quisquis me malorum turba terrebit,
his verbis utendum erit ; Si contra unam quamlibet partem
fortunae satis tibi roboris est, idem adversus omnes erit.
Cum semel animum virtus induraverit, undique invulnerabilem
praestat ; si avaritia te dimiserit, vehementissima generis
humani pestis, moram tibi ambitio non faciet. Si ultimum
diem non quasi poenam sed quasi naturae legem aspicis, ex
1 exclamare, MSS.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 317
quo pectore metum ' mortis * ejeceris, in id nullius rei timor
audebit intrare. Si cogitas libidinem non voluptatis causa
homini datam sed propagandi generis, quern non violaverit
hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium, omnis alia
cupiditas intactum praeteribit. Non singula vitia ratio sed
pariter omnia prosternit ; in universum semel vincitur.' Et
infert de ignominia ; ' Ignominia tu putas quemquam sapientem
moveri posse qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus
vulgi secessit? plus etiam quam ignominia est mors igno-
miniosa. Socrates tamen eodem illo vultu quo triginta
tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem
intravit, ignominiam ipsi loco detracturus. Neque enini
poterat career videri in quo Socrates erat . . . Nemo ab alio
contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et
projectus animus sit isti contumeliae opportunus ; qui vero
adversus saevissimos casus se extollit et ea mala quibus alii
opprimuntur evertit ipsas miserias infularum l loco habet ;
quando ' scilicet ' ita afifecti sumus ut nihil aeque magnam
apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.
Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis
occurrerat dejiciebat oculos et ingemiscebat, non tanquam in
hominem justum, sed tanquam in ipsam justitiam animadver-
teretur. Inventus est tamen qui in faciem ejus inspueret . . .
at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magi-
stratui ; admone istum ne postea tarn improbe oscitet ... Si
magnus vir cecidit, magnus jacuit ; rion magis ilium [putes]
contemni quam cum aedium sacrarum ruinae calcantur, quas
religiosi aeque ac stantes adorant.'
Et cum dederit matri haec adversorum remedia, resumit
omnia mala quae ei contigerunt ut doceat earn virum vincere
qui tot animo virili prostravit. Dicit igitur, c Sed quanto ista Cap. 15.
duriora sunt, tanto major tibi virtus advocanda est, et velut
cum hoste noto ac saepe jam victo acrius est congrediendum.
Non ex intacto corpore tuo sanguis hie fluxit : per ipsas
cicatrices percussa es.'
1 in fabularum, MSS.
318 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
CAPITULUM XIII.
Is death an Seneca de remediis fortuitorum 1 , Gallioni scribens dicit,
fFrom De * Morieris, ^ 3 - es ^ hominis natura non poena. Hac conditione
Remediis intravi ut exirem. Stultum est timere quod vitare non
Fortui- . -a/r . , . , .
torum.] possis . . . Moncris : nee primus nee ultimus : multi me
Cap. 2. antecesserunt, omnes sequentur . . . Me nescio [esse] animal
rationale et mortale ?
Cap. 7. ' Male de te opinantur homines. Sed mali. Nunc malis
displicere, laudari est. Non potest ullam auctoritatem habere
sententia ubi qui damnandus est damnat . . . Male de te
loquuntur. Moverer, si judicio facerent ; nunc morbo faciunt.
Non de me loquuntur sed de se. Nesciunt bene loqui.
Faciunt non quod mereor sed quod solent . . .'
Cap. 8. ' Exulabis. Erras : Omnium una est patria. Non patria
mihi interdicitur sed locus 2 . . . Nulla terra exilium est sed
altera patria . . . Patria est ubicunque bene est. Illud autem
per quod bene est, in homine non in loco est ... Si sapiens
est, peregrinatur : si stultus, exulat.'
Cap. 9. ' Dolor imminet. Si exiguus est, feramus : levis est
patientia. Si gravis est, feramus : non levis est gloria . . .
Dura res est dolor. Immo tu mollis. Pauci dolorem ferre
potuerunt. Simus ex paucis.'
Cap. 10. ' Paupertas mihi gravis est. Immo tu paupertati. Non in
paupertate vitium est sed in paupere. Ilia expedita est,
hilaris, tuta . . . Pauper es quia videris. Nihil deest avibus.
Pecora in diem vivunt . . . Accepit ille grandem pecuniam.
Ergo [et] superbiam . . . Hominem ilium judicas ? Area est.
Quis aerario, quis plenis invidet loculis ? Quern tu dominum
aestimas pecuniae loculus est. Si prodigus est non habebit,
si avarus, non habet. Iste quern tu felicem credis saepe
dolet, saepe suspirat. Multi ilium comitantur. Mel muscae
sequuntur, cadavera lupi, frumentum formicae. Praedam
1 This treatise is in a very fragmentary condition, and its authenticity has
been often doubted. Haase, however, gives strong reasons for accepting it as
Seneca's. It is not included in Lipsius' edition (1605).
2 Contrast the sounder doctrine of Danton, when urged to flee from the
guillotine : Does a man carry his country at the sole of his foot ?
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 319
similiter ista turba, non hominem.' Mors, exilium, luctus,
dolor, et hujusmodi non sunt supplicia sed tributa vivendi.
CAPITULUM XIV.
Ad Marciam scribens Seneca pro consolatione doloris de Consola-
mortefiliisicait: *"
1 Renovat se et corroborat cotidie luctus . . . et fit infelicis a son.
animi . . . voluptas dolor.' ' Cogita non magnum esse in rebus Seneca's
prosperis fortem se gerere ubi secundo cursu vita procedit. l^t? 116 '
Ne gubernatoris [quidem] artem tranquillum mare et obse- ciam.j
quens ventus ostendit ; adversi aliquid incurrat oportet quod Cap> ' 5> '
animum probet . . . Nulla re major invidia fortunae [fit] quam
aequo animo.' 'Turpis est navigii rector cui gubernacula
fluctus eripuit, qui fluitantia vela deseruit, permisit tempestati
ratem. At ille [vel] in naufragio laudandus quern obruit mare
navem tenentem et obnixum.'
' Naturale desiderium est suorum. Quis negat, quamdiu Cap. 7.
modicum est? . . . Sed plus est quod opinio adjicit quam quod
natura imperavit. Adspice mutorum animalium quam con-
citata sint desideria et tamen quam brevia. Vaccarum uno
die alterove mugitus auditur, nee diutius equarum vagus [ille]
amensque discursus est. Ferae cum vestigia catulorum con-
sectatae sunt . . . [cum] ad cubilia expilata redierunt, rabiem
intra exiguum tempus extinguunt. Aves cum stridore magno
inanes nidos circum fremuerunt, intra momentum tamen
quietae volatus suos repetunt. Nee ulli animali longum fetus
sui desiderium est nisi homini . . . Ut scias autem non esse
hoc naturale, luctibus frangi ; primum magis feminas quam
viros, magis barbaros quam placidas l gentes, magis indoctos
quam doctos, eadem orbitas vulnerat. Atqui ea quae a natura
vim acceperunt eamdem in omnibus servant. Apparet non
esse naturale quod varium est. Ignis omnes aetates omnium-
que urbium cives tam viros quam feminas uret. Ferrum in
omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare? quia
vires illi a natura datae sunt . . . Paupertatem, luctum, ambi-
tionem alius aliter sentit, prout ilium consuetude infecit : et
1 ' placidae eruditaeque gentis homines,' Seneca.
ciam,
320 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
imbecillum impatientemque reddidit praesumpta opinio de
non timerhdis terribilis.
Ad Mar- ' Deinde quod naturale est non decrescit mora ; dolorem '
autem * dies longa consumit.' Sed dices ; Non. putavi futurum.
Quicquam tu putas non futurum quod multis scis posse fieri,
quod multis vides evenisse? Egregium versum et dignum
qui non e populo exiret,
Cuivis potest accidere quod cuiquam potest.
1 Ille amisit liberos ; et tu amittere potes. Ille damnatus
est ; et tua innocentia sub ictu est. Terror decipit hie . . .
aufert vim praesentibus rnalis qui futura prospexit.
Cap. 10. ' Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio
fulget, liberi, honores, opes, ampla atria, clientium turba,
referta vestibula . . . caeteraque ex incerta et mobili sorte
pendentia, alieni commodati[que] adparatus sunt. Nihil
horum dono datur; collaticiis et ad dominos redituris instru-
mentis scena adornatur. Alia ex his primo die, alia secundo
referentur, pauca usque ad finem perseverabunt. Itaque non
est quod nos suspiciamus tanquam inter nostra positi : mutua
accepimus. Usus fructusque noster est, cujus tempus ille
arbiter muneris sui 1 Deus temperat : nos oportet in promptu
habere quae in incertum diem data sunt, et adpellatos sine
querela reddere. Pessimi debitoris est creditori facere con-
vicium . . . Saepe admonendus est animus, amet ut recessura,
immo tanquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est,
tanquam exemptum auctore possideas . . . Nihil de hodierna
nocte promittitur . . . nihil de hac hora. Festinandum est ;
instatur a tergo . . . Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis
fuga vivere.'
Cap. ii. ' Quid opus est partes deflere? tota flebilis vita est. Urge-
bunt nova incommoda priusquam veteribus satisfeceris . . .
Quid est homo ? quodlibet quassum vas et quolibet fragile
jactatu. Non tempestate magna ut dissiperis est opus.
Ubicumque arietaveris solveris. Quid est homo ? imbecillum
corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis
indigens, ad omnis fortunae contumelias projectum . . . cujus-
1 Deus is interpolated here by Bacon.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 321
libet ferae pabulum, cujuslibet victima . . . frigoris aestus
laboris impatiens . . . Odor illi saporque et lassitude et vigilia . . .
et cibus, et sine quibus vivere non potest, mortifera sunt . . .
non omne coelum ferens, aquarum novitatibus [flatuque] non
familiaris aurae et tenuissimis causis morbidum ; . . . cum
interim quantos tumultushoc tarn contemptum animal movet !
in quantas cogitationes oblitum conditionis suae venit ! Im-
mortalia aeterna volutat animo, et in nepotes pronepotesque
disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit, et
hoc quod senectus vocatur, paucissimorum circuitus annorum.'
' Nulli fere magna bona et diuturna contingunt. Non durat Ad Mar-
nee ad ultimum exit nisi lenta felicitas.' ca""'^
Et infert exempla patientiae in amissione filiorum. ' Ne Cap. 13.
nimis admiretur Graecia ilium patrem qui, in ipso sacrificio
nuntiata filii morte, tibicinem tantum tacere jussit, et coronarn
capiti detraxit, caetera rite perfecit. Pulvillus effecit pontifex
cui Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est, quam ille
exaudisse dissimulavit et solemnia 1 verba concepit, gemitu non
interrumpente precationem.'
' Cornelia Scipionis filia, Gracchorum mater, duodecim Cap. 16.
partus totidem funeribus recognovit . . . Gracchos, quos qui
bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit mater
et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus,
"Nunquam," inquit "infelicem me dicam quae Gracchos peperi."
Octavia et Livia 2 , altera soror Augusti, altera uxor, amiserunt
filios duos juvenes, utraque spe futuri principis certa . . .
Octavia nullas admisit voces . . . Talis per omnem vitam fuit
qualis in funere . . . secundam orbitatem judicans lacrimas mit-
tere nullam imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de eo
fieri mentionem . . . Livia nee plus doluit quam aut honestum
erat Caesari aut aequum matri. Non desiit filii sui celebrare
nomen, nunquam 3 privatim publiceque repraesentare, liben-
tissime de illo loqui de illo audire.'
* Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa Cap. 16.
1 After solemnia Seneca has the words pontificia carmina which Bacon omits.
In the sentence that follows, he has slightly altered Seneca's construction.
9 This passage is taken out of its order from cap. 2 and 3 of the Ad Marciain.
3 Seneca has, ' ubique ilium sibi privatim,' etc.
VOL. II. Y
322
OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Cap. 19.
Cap. 21.
Cap. 22.
Ad Mar-
2
est pax, vix induciae sunt . . . Est quidem natura mortalium
ut nihil magis placeat quam quod amissum est.'
* Opinio est quae nos cruciat, et tanti quodque malum est,
quanti illud taxavimus. In nostra potestate remedium est 1 /
' Omnia humana brevia et caduca sunt ec infiniti temporis
nullam partem occupantia . . . cujus quantumcumque fuerit
incrementum non multum aberit a nihilo. Uno modo multum
est quod viximus si satis est ... Nulla erit ilia [brevissimi]
longissimi[que] aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit
spatio, comparaveris quanto non vixerit.'
< Quereris, Marcia, non tarn diu filium tuum vixisse quam
potuisse ? unde enim scis an diutius illi expedient [vivere] ?
an illi hac morte consultum sit? Quern invenire hodie potes
cujus res tarn bene positae fundataeque sint ut nihil illi
procedente tempore timendum sit? Labant humana et
fluunt . . . ideoque felicissimis optanda mors est . . . ' Nihil
[est] tarn fallax quam vita humana, nihil tarn insidiosum ;
non . . . quisquam illam accepisset nisi daretur inscientibus.'
' Praeter hoc quia 2 omne futurum incertum est, et ad
deteriora certius, facillimum ad superos est iter animis cito
ab humana conversatione dimissis. Minimum enim faecis
ponderisque traxerunt antequam altius terrena concipe-
rent . . . Liberati leviores ad originem suam revolant . . .
Nee unquam magnis ingeniis cara in corpore mora est.'
Et caetera 3 ut superius est annotatum.
Two
extracts
Seneca.
(i) Their
superiority
to Chris-
branch of
moral
philosophy.
CAPITULUM XV.
Ampliavi jam hanc partem tertiam Moralis Philosophiae,
u l tra i^ u ^ quod a principio aestimavi. Sed delectat sententia-
rum moralium pulcritudo ; et praecipue quia magna rationis
vivacitate eruuntur per philosophorum industriam. Et tanto
av idius recipiendae sunt, quanto nos philosophantes Christian!
nescimus de tanta morum sapientia percogitare, nee tarn
eleganter persuadere. Utinam operibus comprobaremus ea
quae ipsi philosophi nobis tarn sapienter proponunt Quam vis
i reme dium habemus, Seneca.
3 Already quoted in cap. 5. See p. 275.
2 quod, Seneca.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS TERTIA. 323
enim de virtutibus gratum l facientibus, de fide et spe et
caritate et hujusmodi, possimus ex Christiana professione
sentire quae ipsi philosophi nescierunt, tamen in virtutibus
quae communiter requiruntur ad vitae honestatem, et ad
communionem humanae societatis, et sermonem, sumus eis
impares, et operibus minus efficaces, sicut manifestum est ex
consideratione sapientiae quam proponunt. Et hoc est satis
vituperabile nobis et omni derisione dignissimum. Ne-
cessarium esset igitur philosophantibus Christianis quod
considerent meram gloriam quae a philosophis proponitur.
Atque ad hoc excitamur per sanctorum exempla. Nam
diligenter traxerunt ad divinam doctrinam philosophorum
[dicta] et maxime ea quae ad mores et instituta vivendi
pertinebant
Sed et causa specialis est quod in his libris Senecae moror ; ( 2 ) The
quia licet hujusmodi libros persecutus sim ab infantia, tamen
libros De Ira et Ad Helviam, et Cur bonis mala accidunt, et are but
An in sapientem cadunt contumeliae et injuriae, et Ad Marciam,
et tres- ad hoc sequentes, non potui unquam videre nisi nunc;
et nescio si ad man us Vestrae Gloriae pervenerunt, propter
quod abundantius hie scribere sum conatus.
CAPITULUM XVI.
Seneca ergo ad Paulinum de vitae brevitate eum consolans
sic incipit perorare ;
* Major pars mortalium de naturae malignitate conqueritur,
quod in exiguum aevi gignimur . . . Non exiguum temporis
habemus, sed multum perdidimus. Satis longa vita et in Extracts
maximarum rerum consummationem large data est, si tota
bene collocaretur. Sed ubi per luxum et negligentiam diffluit, dialogue
ubi nullae bonae rei impenditur, ultima demum necessitate Brevitate
cogente, quam ire non intelleximus. transisse sentimus. Ita
est, non accepimus brevem vitam, sed fecimus ; nee inopes
ejus, sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi ad
1 We should expect gratiam ; but gratum is the reading of both MSS.
2 These appear to be, (i) De Brevitate Vitae: (a) De Vita Beata and De Otio
(marked as seventh and eighth of the Dialogues in Haase's ed. ; but formerly
regarded as one) : (3) De Tranquilhtate (the ninth dialogue in Haase's ed.).
Y 2
324 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
malum dominum pervenerunt, momento dissipantur ; at
quamvis modicae si bono custodi traditae sunt, usu crescunt ;
ita aetas nostra bene disponenti multum patet.'
De Brevi- ' Vita si uti scias, longa est. Alium insatiabilis tenet
ca tC I'* 36 ' avar itia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas.
Alius vino madet. Alius inertia torpet . . . Omne spatium
non vita, sed tempus est. Urgentia circumstant vitia undique
nee resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt,
[sed] mersos et in cupiditatem infixes premunt. Nunquam
illis recurrere ad se licet. Si quando aliqua fortuito quies
contigit, veluti profundo mari, in quo post ventum qucque
volutatio est, fluctuantur nee unquam illis a cupiditatibus suis
otium instat.' * Ille illius cultor est, hie illius. Suus nemo
est.'
Cap. 3. t Omnia licet, quae unquam ingenia fulserunt, in hoc unum
consentiant, nunquam satis hanc humanarum mentium cali-
ginem mirabuntur.' ' Nemo invenitur qui pecuniam suam
dividere velit ; vitam unusquisque quam multis distribuit !
Adstricti sunt in continendo patrimonio ; simul ad jacturam
temporis ventum l est, profusissimi in eo cujus unius honesta
avaritia est ... Centesimus tibi vel supra premitur annus ;
agedum, ad computationem aetatem tuam revoca. Die
quantum ex isto tempore creditor, quantum arnica, quantum
rex, quantum cliens abstulerit ; quantum lis 2 , quantum servo-
rum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio. Adjice
morbos quos manu fecimus. Adjice quod [et] sine usu
jacuit ; videbis te pauciores annos habere quam numeras.
Repete memoria tecum quando certus consilii fueris . . .
quando tibi 3 usus tui fuerit, quando in statu suo vultus,
quando animus intrepidus, . . . quam multi vitam tuam diripue-
rint, te non sentiente quid perderes . . . intelliges te immaturum
mori. Quid ergo est in causa? tanquam semper victuri vivitis.
Numquam vobis fragilitas vestra succurrit. Omnia tanquam
mortales timetis, omnia tanquam immortales concupiscitis.
1 temporum perventum, MS. 2 Seneca has, lis uxoria.
3 Here begins the passage into which, as mentioned on p. 302, the scribes of
D. and O. suddenly pass, without any perception of a rupture of continuity.
The error is accurately copied in the Gale MS., in the possession of Trin. Coll.
Camb., which is a copy of D.
MORA US PHILOSOPHIA : PARS TERTIA. 325
Audies plerosque dicentes, A quinquagesimo anno in otium
secedam ! Sexagesimus me annus ab officiis dimittet . . . Quis
ista sicut disponis ire patietur? Non pudet te reliquias vitae
tibi reservare, et id tempus solum bonae menti destinare, quod
in nullam rem conferri possit ? Quam serum est tune vivere
incipere, cum desinendum est ... differre sana consilia, et inde
vitam velle inchoare quo pauci perduxerunt.'
1 Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces Cap. 4.
videbis, quibus otium captent l laudent omnibus suis bonis
praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto
liceat, descendere. Nam ut nihil extra lacessat aut quatiat,
in se ipsa fortuna ruit. Divus Augustus cui Deus plura
quam ulli praestitit, non desiit quietem sibi precari, et vaca-
tionem a republica 2 petere. Omnis ejus sermo ad hoc semper
revolutus est ut speraret otium. Hoc labores suos, etsi falso,
dulci tamen oblectabat solatio . . . Sed ista fieri speciosius
quam promitti possunt . . . Tanta visa est res otium ut illam
quia usu non poterat cogitatione praesumeret. Qui omnia
videbat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque
fortunam dabat, ilium diem laetissimum cogitabat quo magni-
tudinem suam exueret. Expertus enim erat quantum ilia
bona per omnes terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum
occultarum sollicitudinum tegerent,' non removerent.
' Marcus Cicero . . . dum fluctuatur cum Republica et illam Cap. 5, 6.
pessum euntem tenet . . . quotiens ilium ipsum consulatum
suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur !
Quam flebiles voces exprimit . . . Supervacaneum est com-
memorare plures qui cum aliis felicissimi viderentur, ipsi in se
verum testimonium dixerunt, perosi omnem actum suorum
annorum . . . Vita licet supra mille annos exeat in artissimum
tamen contrahetur 3 .'
4 In primis autem illos numero, qui nulli rei nisi vino ac Cap. 7.
libidini vacant. Nulli enim turpius occupati sunt. Caeteri
etiam si vana gloriae imagine teneantur . . . omnes virilius 4
1 optent, Seneca. In the next sentence the MSS. read concupiunt for cupiunt.
a The MSS. have Romano populo instead of republica.
3 contrahe, O. viribus, MSS.
326 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
peccant ; in venerem ac libidinem projectorum inhonesta
tabes est. . . . Deinde inter omnes convenit nullam rem bene
posse exerceri ab homine occupato ; non eloquentiam, non
liberates disciplinas, quando districtus animus nihil altius
recipit, et omnia velut inculcata respuit. Nihil minus est
hominis occupati quam vivere : nullius rei difficilior scientia
est. Professores aliarum artium vulgo multique sunt. Quas-
dam vero [ex his] pueri admodum ita percepisse visi sunt,
ut etiam praecipere possent : vivere tota vita discendum est ;
et quod magis fortasse mirabere, tota vita discendum est mori.
Tot maximi viri relictis omnibus impediments, cum divitiis,
officiis voluptatibusque renuntiassent, hoc unum in extremam
usque aetatem egerunt ut vivere scirent. Plures tamen ex his
nondum se scire confessi vita abierunt. . . . Magni mihi crede
et supra humanos errores eminentis viri est nihil ex suo
tempore dilabi l sinere. Et ideo ejus vita longissima est,
quia quantumcunque patuit, totum ipsi vacavit Nihii inde
incultum otiosumque [vacavit] nihil sub alio fuit. Neque
enim quicquam reperit 2 dignum quod cum tempore suo
permutaret custos ejus parcissimus 3 . Itaque satis illi fuit ; iis
vero necesse est defuisse, ex quorum vita multum populus
tulit,' plus vitia detraxere. . . . * Dispunge, inquam, et recense
vitae tuae dies ; videbis paucos admodum et reiculos 4 apud te
resedisse ... At ille qui nullum non tempus in usus suos
confert, qui omnes dies tanquam vitam 5 ordinal, nee optat
crastinum nee timet : fortunam jam ut volet ordinat ; vita
jam in tuto est. Huic adjici potest, detrahi nihil. Et adjici
sic quemadmodum saturo jam et pleno aliquid cibi, quod nee
desiderat, capit. Non est itaque quod quemquam propter
canos aut rugas pules diu vixisse; non ille diu vixit, sed diu
fuit. Quid enim si ilium multum putes navigasse quem
saeva tempestas a portu exceptum hue et illuc tulit, ac
vicibus ventorum ex diverse furentium per eadem spatia in
orbem egit? Non ille multum navigavit, sed multum
jactatus est.
De Brevi- ' Mirari soleo cum video aliquos tempus petentes, et eos
tate Vitae,
cap. 8. i delibari, J n Seneca. 2 respexit, D. et O. 3 peritissimus, MSS.
4 ridicules, D. et O. 5 unam, O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 327
qui rogantur facillimos. Illud uterque spectat propter quod
tern pus petitum est, ipsum quidem neuter: quasi nihil petitur,
quasi nihil datur res omnium pretiosissima, luditur. Fallit
autem eos quia res incorporalis 1 est, quia sub oculos non venit.'
... At * nemo aestimat tempus. [Utuntur] illo laxius quasi
gratuito. At eosdem aegros vide si mortis periculum proprius
est admotum, medicorum genua tangentes ; si metuunt
capitale supplicium, omnia ut vivant paratos impendere; tanta
in illis discordia affectuum est. Quodsi posset quemadmodum
praeteritorum annorum cujusque numerus proponi, sic futuro-
rum, quomodo illi qui paucos viderent superesse, trepidarent,
quomodo illis parcerent ? Atqui facile est quamvis exiguum
dispensare quod certum est : id debet servari diligentius, quod
nescias quando deficiat.'
' Impendio vitae vitam instruunt. Cogitationes suas in Cap. 9.
longum ordinant. Maxima porro vitae jactura dilatio est ...
ilia eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum
vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex cras-
tino, perdit hodiernum : quod in manu fortunae positum est,
disponis; quod in tua, dimittis. Quo spectas, quo te extendis?
omnia quae ventura sunt, in incerto jacent : protinus vive.
Clamat ecce 2 maximus vates. . . . Optima quaeque dies miseris
mortalibus acvi Prima ftigit'.
' Quid cessas ? nisi occupas, fugit. Et cum occupaveris
tamen fugiet. Itaque cum celeritate temporis utendi velocitate
certandum est . . . Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam
infinitam cogitationem, quod non optimam quamque aetatem,
sed " diem " dicit ' poeta. ' De die tecum loquitur, et de hoc
ipso fugiente. Non dubium est ergo quin prima quaeque
optima dies fugiat mortalibus miseris, id est, occupatis,
quorum pueriles adhuc animos senectus opprimit, ad quam
imparati inermesque perveniunt. Nihil enim provisum est :
subito in illam nee opinantes inciderunt.'
'Solebat dicere Fabianus, non ex his cathedrariis philo- Cap. 10.
sophis, sed ex veris et antiquis, Contra affectus impetu, non
subtilitate, pugnandum ; nee minutis vulneribus sed incursu
1 incomparabilis, D. * quomodo, D. et O.
328 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
avertendam aciem non probam l . . . ; Turn ut illis error expro-
bretur suus, docendi non tantum deplorandi sunt. In tria
tempus 2 dividitur ; quod fuit, quod est, quod futurum est.
Ex his quod agimus breve est : quod acturi sumus, dubium :
quod egimus, certum. Hoc est enim in quod fortuna jus
perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt
occupati. Nee enim illis vacat praeterita respicere ; et si
vacet, injucunda est poenitendae rei recordatio. Inviti itaque
ad tempora male exacta animum revocant, nee audent ea
retemptare, quorum vitia . . . retractando patescunt. Nemo,
nisi [a] quo omnia acta sunt sub censura sua, quae nunquam
fallitur, libenter se in praeteritum retorquet. Ille qui multa
ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit,
insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est
suam memoriam timeat. Atqui haec est pars temporis
nostri sacra ac dedicata, omnes humanos casus supergressa,
extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus,
non morborum incursus exagitet. Haec nee turbari nee eripi
potest; perpetua ejus et intrepida possessio est. Singuli
tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ; at praeteriti
temporis omnes cum jusseritis aderunt, ad arbitrium tuum
inspici se ac detineri patientur . . . Securae et quietae mentis
est in omnes vitae suae partes discurrere ; occupatorum animi,
velut sub jugo sint, flectere se ac respicere non possunt.
Abit igitur vita eorum in profundum ... sic nihil refert
quantum temporis detur . . . per quassos foratosque animos
transmittitur. Praesens tempus brevissimum est ; adeo qui-
dem ut quibusdam nullum videatur. In cursu enim semper
est, fluit et praecipitatur, ante desinit esse quam venit. . . .
Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, quod
tarn breve est ut adripi non possit, et id ipsum illis districtis in
multa subducitur.
De Brevi- ' Denique vis scire quam non diu vivant ? Vide quam
cap. ii. ' cupiant diu vivere. Decrepiti senes paucorum annorum
accessionem votis mendicant. Minores natu ipsos esse
fingunt. Mendacio sibi blandiuntur, [et tarn] libenter se
1 improbrari, D. et O. 2 In tria tempora vita (Seneca).
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 329
fallunt quam si una fata decipiant. Jam vero quum illos
aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum
paventes moriuntur, non tanquam exeant de vita, sed tanquam
extrahantur. Stultos se fuisse, ut non vixerint, clamitant et
si modo evaserint, ex ilia valitudine in otio victuros. Tune
quam frustra paraverint quibus non fruerentur, quam incas-
sum omnis labor eorum ceciderit cogitant. At quibus 1 vita
procul ab omni negotio agitur . . . nihil ex ilia spargitur,
nihil fortunae traditur . . . nihil negligentia interit, . . . nihil
super-vacuum est. . . . Quantulacunque itaque abunde sufficit,
et ideo, quandoque dies ultimus venerit, non cunctabitur
sapiens ire ad mortem certo gradu.'
Et quia sapientem posuit in otio, et stultos ac vitiosos esse
occupatos, et non esse otiosos, ideo dividit eos in tres. Quidam
enim habent mentes solicitudinibus peccatorum et vanitatum
occupatos, quamvis nihil riorum aut parum, fortasse quia non
possunt, faciant. De quibus dicit. ' Quorumdam otium occu- Cap. 12, 13.
patum est ; in villa, aut in lecto suo, in media solitudine.
Quamvis enim ab hominibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt,
quorum non otiosa vita dicenda est, sed desidiosa occupatio.'
Non otiosi sunt quorum voluntates multum negotii habent.
Qui vero peccatis et stultitiis occupatur continue, et se im-
mergit in vitia, de eo dicit ; ' Non hie otiosus est. Aliud illi
nomen imponas. Aeger est, immo mortuus [est].' Qui vero
non vitiis hujusmodi corporalibus mente nee opere vacant,
tamen curiositate studii delectantur, de illis dicit, ' Nemo
dubitabit quin operose nihil agant,' quum ' literarum inutilium
studiis detinentur quae . . . sive contineas 2 , nihil tacitam con-
scientiam juvant, sive proferas, non doctior videaris sed
molestior. Ecce Romanes quoque invasit inane studium. . . .
His diebus audivi quendam referentem quae primus quisque
ex Romanis ducibus fecisset : primus Curius Dentatus in
triumpho duxit elephantos. . . . Romanis [quis] primus
persuaserit navem conscendere? Claudius is fuit, Caudex
ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus
caudex apud antiques vocatur, unde publicae tabulae codices
1 This sentence has been much abridged by Bacon.
a contumelias, MSS.
330 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
dicuntur. Et naves nunc, quae ex antiqua consuetudine
commeatus per Tiberim subvehunt 1 , codicariae vocantur. Non
est profutura talis scientia. . . . Num et hoc cuiquam curare
permittes quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit,
cum alioqui adligati darentur, ad conficiendos eos missis a
rege [Boccho jaculatoribus?] . . . Num et Pompeium primum
in circo elephantorum duo de viginti pugnas edidisse, corn-
missis more proelii noxiis hominibus, ad ullam rem bonam
pertinet ? . . . memorabile putavit spectaculi genus novo more
perdere homines . . . Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis
postea potens disceret, invideretque rei minime humanae. . . .
Alia deinceps innumerabilia quae aut ficta sunt, aut mendaciis
similia. . . . Dubitare se enim [Fabianus noster aiebat] an satius
esset nullis studiis admoveri quam his implicari.'
Comment Haec tamen recitavit Seneca, ut daret exempla verbo suo,
onfore n atc l ue tanquam vitanda concludit. Ego vero haec introduxi 2
going magis propter utilitatem expositionis vocabulorum antiquorum,
*' in quibus nos omnes quantum ad vocabulorum antiquorum
proprietatem erramus, non solum in humanis verum etiam
in divinis. Nam caeterorum vocabulorum obmisso relatu,
habemus hie quid Circus significet, unde ludi circenses, de
quibus in Epistola ad Paulinum praeposita Bibliae, Hieronymus
eloquitur. Non dicuntur circenses ludi quia circa enses, licet
hoc recitet Isidorus octavo decimo Etymologicorum, nee aliis
modis quibus fingitur mendax explanatio. Sed circenses a
circo dicuntur, qui fuit locus rotundus ad modum circuli in
quo gladiatores et jaculatores ad invicem contra feras in
spectaculum publicum dimicabant, sicut adhuc fit in multis
provinciis quod homines congregantur in circuitu circa illos
qui ad invicem confligunt cum feris.
De Brevi- Sed cum Seneca redeundum est ad propositum dicente,
tate Vitae, < g o ii omnium otiosi sunt qui sapientiae vacant ; soli vivunt ;
cap. 14.
nee enim suam tantum aetatem tuentur ; verum 'omne
aevum suo adjiciunt. Quicquid annorum ante illos actum est,
illis adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi
1 subeunt, MSS.
2 It is curious to find Bacon, in opposition to the main argument, extracting
value from what was held by Seneca to be useless knowledge.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 331
sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis vitam
praeparaverunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem
erutas alieno labore deducimur. Nullo nobis saeculo inter-
dictum est, in omnia admittimur. Et si magnitudine animi
egredi humanae imbecillitatis angustias libet, multum per
quod spatiemur temporis est. Disputare cum Socrate licet,
dubitare cum Carneade 1 , . . . hominis naturam cum Stoicis
vincere, cum Cynicis excidere, quum rerum natura in
consortium omnis aevi patiatur incedere. Quidni ab hoc
exiguo et caduco temporis transitu in ilia toto nos demus
animo quae immensa quae aeterna sunt, quae cum melioribus
communia ? . . . Qui Zenonem qui Pythagoram cotidic et
Democritum caeterosque antistites bonarum artium, qui
Aristotelem et Theophrastum volent habere quam familia-
rissimos . . . ferent ex illis quicquid volent 2 . Per illos non Cap. 15.
stabit quominus plurimum quod ceperint hauriant. Quae
ilium felicitas, quam pulchra senectus manet qui se in horum
clientelam contulit! habebit cum quibus de minimis maxi-
misque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus
verum audiat sine contumelia ... ad quorum se similitudinem
effingat. ... Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter, et te in ilium
locum ex quo nemo dejicitur, sublevabunt, haec vera 3 ratio
est extendendae mortalitatis 4 . . . . Honores, monumenta,
quicquid aut decretis ambitio jussit aut operibus exstruxit,
cito subruitur. . . . Quae consecravit sapientia . . . nulla
abolebit aetas. . . . Sapientis ergo multum patet vita. Non
idem ilium qui caeteros terminus claudit. Solus generis
humani legibus solvitur. Omnia illi saecula ut deo serviunt.
Transiit tempus aliquod ; hoc recordatione comprehendit.
Instat ; hoc utitur. Venturum est ; hoc praecipit ' et dis-
ponit 5 . . . .
' Illorum brevissima . . . aetas est qui praeteritorum oblivi- Cap. 16,17.
scuntur, praesentia negligunt, de future timent. . . . Gaudia
1 It is noteworthy that the following words, cum Epicuro quiescere, are
omitted by Bacon.
a 'feres . . . voles,' Seneca. 3 una, Seneca.
* Seneca adds, ' immo in immortalitatem vertendae.'
"' The last three lines of this paragraph are incorrectly transcribed by
D. and O.
332 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
quoque eorum trepida sunt ; non enim solidis causis innituntur,
sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur Maxima quaeque
bona sollicita sunt, nee ulli fortunae minus bene quam optimae
creditur. Alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est, et
pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt. Omne
enim quod fortuito obvenit, instabile est. Quo altius surrexerit
opportunius est in casum. Neminem porro casura delectare l
debent. Miserrimam ergo necesse est, non tantum brevis-
simam, vitam eorum esse qui magno parant labore quod
majore possideant. Operose adsequuntur quae volunt, anxii
tenent quae adsecuti sunt. . . . Novae occupationes veteribus
substituuntur. Spes spem excitat, ambitionem ambitio.
Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. . . .
Nunquam deerunt 2 vel infelices vel miserae sollicitudines,
omne per occupationes vitae rodetur otium. Otium nun-
quam agetur. Vita semper optabitur.
De Brevi- ' Excerpe itaque te vulgo, carissime, et in tranquilliorem
tatC Ts^ 6 ' P ortum > non P ro aetat is spatio jactatus, tandem recede.
Cogita quot fluctus subieris, quot tempestates partim privatas
sustinueris, partim publicas in te converteris. Satis jam per
laboriosa et inquieta documenta exhibita tibi virtus est :
experire quid in otio faciat. Major pars aetatis, certe melior
rei publicae data sit : aliquid temporis tui sume etiam tibi . . .
Tu quidem orbis terrarum rationes administras tarn abstinenter
quam alienas, tam diligenter quam tuas, tarn religiose quam
publicas. In officio amorem consequeris in quo odium vitare
difficile est. Sed tamen, mihi crede, satius est vitae suae
rationem quam frumenti publici nosse.'
Cap. 19. ' Nunc dum calet sanguis vigentibus ad meliora eundum
est. Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium,
amor virtutum atque usus, cupiditatum oblivio, vivendi ac
moriendi scientia, alta 3 rerum quies. Omnium quidem oc-
cupatorum conditio misera est, eorum tamen miserrima, qui
1 delectant, Seneca.
2 Haase's edition reads thus : ' Nunquam deerunt vel felices vel miserae
sollicitudinis causae ; per occupationes vita trudetur: otium nunquam agetur,
semper optabitur.'
3 aliarum, D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 333
ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt
somnum, ad alienum ambulant gradum ... Hi si volent
scire quam brevis ipsorum vita sit, cogitent ex quota parte
sua sit.'
' Lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo Cap. 20.
senatorem non citat. Difficilius homines a se otium impetrant
quam a lege.'
CAPITULUM XVII.
Et in solatium l mortis propriae et suorum eleganter dicit Extracts
' Quis tarn superbae quam impotentis arrogantiae est, ut in s n ca ' s
hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis dialogue
se unum ac suos seponi velit, ruinaeque etiam ipsi mundo bium
imminent! aliquam domum subtrahat 2 ? Maximum igitur Ca P- l -
solatium est cogitare id sibi accidisse quod omnes ante se passi
sunt omnesque passuri. Et ideo mihi videtur rerum natura
quod gravissimum fecerat commune fecisse ut crudelitatem
fati consolaretur aequalitas.'
* Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus . . . Cap.4,6, 9.
Quid autem tarn humile ac muliebre est quam consumendum
se dolori committere ?' Et quia magnus homo fuit cui
loquitur, ideo dicit ' multa tibi non licent quae humilibus et
in angulo jacentibus licerent. Magna servitus est magna
fortuna.' ' Mihi crede. beatior est is cui fortuna supervacua
est, quam is cui parata est. Omnia ista bona quae nos
speciosissima 3 sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas,
potentia aliaque complura, ad quae caeca cupiditas generis
humani obstupescit, cum labore possidentur cum invidia
conspiciuntur, eosdemque ipsos quos exornant, premunt.
Plus minantur quam prosunt. Lubrica et incerta sunt. Nun-
quam bene tenentur, nam, ut nihil de tempore futuro timeatur,
ipsa tamen magnae 4 felicitatis tutela solicita est. Si velis
credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium
est : in hoc profundum inquietumque project! mare, alternis
1 Here follow extracts from the dialogue Ad Polybiitm, regarded by the first
editors of Seneca as part of the dialogue De Brevitate.
2 subruat, MSS. 3 speciosa, Sen. * magnitudine, O.
334 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
aestibus reciprocum, et modo adlevans nos subitis incrementis,
modo majoribus damnis deferens assidueque jactans, nunquam
stabili consistimus loco. Pendemus et fluctuamur et alter in
alterum inlidimur, et aliquando naufragium facimus, semper
timemus. In hoc tam procelloso et in omnes tempestates
exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est . . .
Est, mihi crede magna felicitas in ipsa felicitate moriendi.
Nihil in totum diem quidem certum est. Quis in tam 1 obscura
et involuta veritate divinat utrumne morienti 2 mors inviderit
an consuluerit ? '
Ad Poly- ' Iniquus est qui muneris sui arbitrium danti non relinquit ;
cap^'o, ii. avidus qui non lucri loco habet quod accepit, sed damni quod
reddidit. Ingratus est qui injuriam vocat finem voluptatis.
stultus qui nullum fructum esse putat bonorum nisi prae-
sentium. . . . Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste
ferat, earn praesertim cujus usum gratuitum acceperit, nonne
injustus vir habeatur? Dedit natura vitam, quae, suo jure
usa, turn earn aufert 3 . Nee ilia in culpa est cujus nota erat
conditio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde quid
rerum natura sit, obliviscitur, nee unquam sortis suae meminit
nisi cum admonetur.' ' Quanto ille justior qui nuntiata filii
morte dignam magno viro vocem 4 emisit ; "Ego cum genui turn
moriturum scivi." . . . Gaudeamus eo quod dabitur, redda-
musque id cum reposcemur . . . Utrumne stultius sit nescio
mortalitatis legem ignorare an impudentius recusare.'
Cap. 15,16. ( Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam . . .
generos, liberos, nepotes ; ac nemo magis ex omnibus mor-
talibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit ;
tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum
ejus pectus, victorque divus Augustus, non gentium tantum-
modo externarum, sed etiam dolorum fuit.' ' Sed ut omnia
alia exempla praeteream . , . bis me fraterno luctu adgressa
fortuna est, bis intellextt laedi me posse, vine! non posse . . .
sic tamen affectum meum rexi ut nee relinquerem quidquam
1 vitam, for, in tam, O. et D. In the same sentence morienti is substituted for
fratri tuo of original.
2 Substituted for fratri tuo of Seneca. 3 Condensed from original.
4 The MSS. have, magnam viri fortis vocem.
MORA US PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 335
quod exigi deberet a bono fratre, nee facerem quod reprehendi
posset in principe.' 'Nam non sentire mala sua non est Cap. 17.
hominis, et non ferre non est viri.'
CAPITULUM XVIII.
Post haec accedendum est ad sententias Senecae de vita The
beata et de tranquillitate animi. Nam quae in illis libris t -^ ( from
scribuntur animum contra adversa roborant, confirmant, et de- Seneca's
.. TJ . . .. dialogue
ducunt in negligentiam prosperorum. Pnnceps igitur mora- rj e vita
Hum dogmatum Seneca inchoat librum de Vita Beata ad Beata -
Gallionem in hunc modum :
'Vivere, Gallio frater, omnes beate volunt, sed ad pervi- Cap. i.
dendum quid sit quod beatam vitam efficiat, caligant . . . Ut
eo quisque ab ea longius recedat quo ad illam concitatius
fertur, si via lapsus est. quae ubi in contrarium ducit, ipsa
velocitas majoris intervalli causa fit ... Quamdiu autem
passim vagamur, non ducem secuti, sed fremitum et clamorem
dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores
brevis, etiamsi die noctuque bona mente laboremus ...
quoniam quidem non eadem hie quae in caeteris peregrinatio-
nibus conditio est. In illis enim comprehensus aliquis limes
et interrogati incolae non patiuntur errare. At hie tristissima l
quaeque via et celeberrima maxime decipit. Nihil ergo
magis praestandum est quam ne pecorum ritu sequamur
antecedentium gregem, pergentem non quo eundum est, sed
quo itur. Atqui nulla res nos majoribus malis implicat quam
quod ad rumorem componimur, optima rati ea quae magno
assensu recepta sunt ' et caetera 2 sicut in prima parte hujus
operis suo loco collocavi. ' Nocet enim applicari anteceden-
tibus, et dum unusquisque mavult credere quam judicare,
nunquam de vita judicatur . . . Sanabimur si modo separemur
a coetu.'
* Non est quod mihi illud discessionum more respondeas ; De Vita
' Haec [pars] major esse videtur" : ideo enim pejor est. Non
tarn bene cum rebus humanis agitur [ut] meliora pluribus
1 certissima, O. * See vol. i. p. 5.
336 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
placeant ' ; et caetera prout superius . . . * Quaeramus quid
optimum factu l sit, non quid usitatissimum, et quid nos in
possessione felicitatis constituat, non quid vulgo, veritatis
pessimo interpreti, probatum sit ... Habeo melius et certius
lumen quo a falsis vera dijudicem ; animi bonum animus
inveniat. Hie si unquam respirare illic et recedere in se
vacaverit, o quam sibi ipse verum tortus a se fatebitur ac
dicet, Quicquid feci adhuc, infectum esse mallem . . . Mihi
ipsi nondum amicus sum . . . Ista quae spectantur, ad quae
consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent,
introrsus misera sunt.
De Vita ' Quaeramus aliquid non in speciem bonum, sed solidum et
cards' aequale et a secretiore parte formosius . . . nee longe positum
[est] ; invenietur. Scire tantum opus est quo manum
porrigas ; mine velut in tenebris vicina transimus . . . Sed ne
te per circuitus traham . . . rerum naturae assentior. Ab ilia
non deerrare et ad illius legem exemplumque formari
sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae ;
quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens
est et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde fortis ac
vehemens, tune pulcherrima et patiens 2 apta temporibus,
corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie ; turn
aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione
cujusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.
Intelligis, etiamsi non adjiciam, sequi perpetuam tranquilli-
tatem, libertatem, depulsis iis quae aut irritant nos aut
territant. Nam pro voluptatibus et pro illis quae parva ac
fragilia sunt . . . ingens gaudium subit. inconcussum et
aequale, turn pax et concordia animi et magnitude cum
mansuetudine/
Cap. 4. ' Potest aliter quoque defmiri bonum nostrum eadem
sententia, non iisdem verbis . . . Summum bonum est animus
fortuita despiciens, virtute laetus ; aut, invicta vis animi, perita
rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversan-
tium cura. Libet et ita finire, ut beatum dicamus hominem
1 factum, O. In the same sentence, after felicitatis Bacon omits the word
aeternae.
' 2 'pulcherrima compatiens apta temporibus corpori suo pertinentibus,' MSS.
MORALIS PH1LOSOPHIA: PARS TERTIA. 337
cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus :
honesti cultor, virtute contentus quern nee extollant fortuita
nee frangant, qui nullum majus bonum l eo quod sibi ipse dare
potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.
. . . Quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum
animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum
extra cupiditatem positum, [cui] unum bonum sit honestas,
unum malum turpitudo, caetera vilis turba rerum, nee detra-
hens quicquam beatae vitae nee adjiciens, sine auctu ac
detrimento summi boni veniens ac recedens. Hoc ita funda-
mentum necesse est velit nolit sequatur hilaritas continua et
laetitia alta . . . ut quae suis gaudeat nee majora domesticis
cupiat . . . Hanc non alia res tribuit quam fortunae negligentia ;
turn orietur . . . quies mentis in tuto collocata, et sublimitas,
expulsisque terroribus ex cognitione veri gaudium grande
et immotum, comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur
non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.'
* Beata ergo vita est in recto certoque judicio stabilita et Cap. 5.
immutabilis. Tune enim pura mens est et soluta omnibus
malis, cum non tantum lacerationes sed etiam vellicationes
effugerit, statura semper ubi consistit, ac sedem suam etiam
irata et infestante fortuna vindicatura.'
Et quod voluptas carnalis non sit summum bonum ostendit,
dicens ' Voluptas ad vitam turpissimam venit, [at] virtus Cap. 7.
malam vitam non admittit . . . [infelices ob ipsam voluptatem
sunt] quod non eveniret si virtuti se voluptas immiscuisset,
quia virtus saepe caret ea, nunquam indiget. Quid dissimilia,
immo diversa, componitis? Altum quiddam est virtus, ex-
celsum, regale, invictum, infatigabile ; voluptas humile, servile,
imbecillum, caducum, cujus statio ac domicilium fornices et
popinae sunt. Virtutem in templo convenies, in foro, in curia
. . . callosas habentem manus ; voluptatem latitantem saepius
ac tenebras captantem circa balnea ac sudatoria . . . mero et
unguento madentem.' Item, * Summum bonum immortale
est ... nee satietatem habet nee poenitentiam. Nunquam
recta mens vertitur, nee sibi odio est ... At voluptas cum
1 cui nullum magis bonum MSS. In the same sentence, non erit is the
reading of the MSS. for noverit.
VOL. II. Z
338 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
maxima delectat extinguitur. Non multum loci 1 habet, itaque
cito implet, et taedio est, et post primum impetum marcet ; nee
id unquam certum est cujus in motu natura est. Ita ne potest
quidem ulla ejus esse substantia, quod venit transitve celerrime
in ipso usu sui periturum. Eo enim pervenit ubi desinat, et
dum incipit 2 spectat ad finem.'
De Vita Item, * quid quod tarn bonis quam malis voluptas inest ? nee
minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant.
Ideoque praeceperunt veteres optimam sequi vitam. non
jucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis non dux sed
comes sit voluptas. Natura enim duce utendum est : hanc
ratio observat, hanc consulit. Idem est ergo beate vivere, et
secundum naturam. Hoc quid sit jam aperiam. Si corporis
dotes et apta naturae conservabimus diligenter et impavide,
tanquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum
servitutem nee nos aliena possederint si corpori [grata et]
adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et
armaturae [leves] ; serviant ista, non imperent ; ita demum
utilia sunt menti. Incorruptus vir sit externis et insuperabilis
miratorque tantum sui. fidens animo atque in utrumque paratus
artifex vitae. Fiducia ejus non sine scientia sit, scientia non
sine constantia : maneant illi semel placita. nee ulla in decretis
ejus litura sit. Intelligitur, etiam si non adjecero, compositum
ordinatumque fore talem virum, et in iis quae aget cum
comitate magnificum . . . in se revertatur 3 . Nam mundus
quoque cuncta complectens, rectorque universi Deus in ex-
teriora quidem tendit, sed tamen in totum undique in se redit.
Idem nostra mens faciat ; cum secuta 4 sensus suos per illos
se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit. Hoc
modo una efficietur vis ac potestas concors sibi, et ratio
ilia certa nascetur, non dissidens nee haesitans in opinionibus,
. . . quae cum se disposuit et partibus suis consensit, et ut ita
dicam concinuit, summum bonum tetigit. Nihil enim pravi
nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet. Omnia
faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed
1 laeti for loci, MSS. 2 decipit, O.
3 revertatur. This sentence is very imperfectly transcribed in D. and O.
* consecuta, for, cum secuta, O. et D.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 339
quicquid agetur, in bonum exibit facile et parate et sine
tergiversatione agentis. Nam pigritia et haesitatio pugnam et
inconstantiam ostendit. Quare audaciter [licet] profitearis
summum bonum esse animi concordiam l . Virtutes enim ibi
esse debebunt ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia.
' Sed tu, inquit, non ob aliud virtutem colis quam quia Cap. 9.
aliquam ex ilia quaeris voluptatem . . . Non, si voluptatem
praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur . . . sed labor
ejus, quamvis aliud petat, hoc quoque assequetur. Sicut in
arvo quod proscissum est segeti, aliqui flores internascuntur,
non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum
open's insumptum est. Aliud fuit serenti propositum, hoc
supervenit. Sic et voluptas non est nierces nee causa vir-
tutis, sed accessio . . . Summum bonum in ipso judicio est et
habitu optimae mentis, quae cum suum implevit, et finibus se
suis cinxit, consummatum est summum bonum nee quicquam
amplius desiderat. Nihil enim extra totum est, nee magis
quam ultra finem. Itaque erras cum interrogas quid sit illud
propter quod virtutem petam ; quaeris enim aliquid supra
summum. Interrogas, quid petam ex virtute ? ipsam. Nihil
enim habet melius, ipsa prctium sui . . . Cum enim dicam
summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et
subtilitas et sanitas et libertas et concordia et decor. Quid
mihi voluptatem nominas? hominis bonum [quaero]. 1
Et quia cavillator statim diceret quod non loquitur de Cap. 10.
voluptate carnali sed spirituali et mentali, ideo inducit
verbum cavillantis excludentis carnalem voluptatem, ut aliam
virtuti det ; propter quod sic ait ergo cavillator, ' Quaero 2 non
ventris qui pecudibus ac beluis laxior est. Dissimulas, inquit,
quod a me dicatur. Ego enim nego quenquam posse jucunde
vivere nisi simul et honeste vivit ; quod non potest mutis
contingere animalibus, nee bonum suum cibo meticntibus.
Clare, inquit, et palam tester hanc vitam, quam ego jucundam
voco, non sine adjecta virtute contingere.' Sed Seneca obviat,
dicens quod voluptas non solum est in gula et luxuria, sed in
aliis vitiis spiritualibus, quia homines ita gaudent in aliis
1 constantiam, O.
3 In Seneca the passage runs, ' Hominis bonum quaero, non ventris,' etc.
Z 2
340 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sicut in istis. Et ideo non potest virtus esse propter volup-
tatem animi, cum concomitetur peccata, quamvis virtutem
comitetur, quia res communis est virtuti et vitio, eo quod
homines gaudent et jocundantur in malo sicut in bono. Et
hoc est quod infert ; ' Quis ignorat plenissimos esse volupta-
tibus stultissimos quosque ? et nequitiam abundare jucundis
animumque ipsum genera voluptatis prava et multa suggerere ?
in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tutno-
remque elatum super caeteros et amorem rerum suarum
caecum et improvidum . . . Quia tune diceretur ei quod
saltern homo bonus jocundatur et gaudet et ideo voluptatem
habet animi, dicit quod ' virtus voluptates aestimat antequam
admittat, neque si probavit l magni pendit, utique enim
admittit, nee turn usu earum sed temperantia laeta est.' Et
ait cavillatori, ' Tu voluptatem complecteris, ego compesco.
Tu voluptate frueris, ego utor. Tu illam summum bonum
putas, ego nee bonum. Tu omnia voluptatis causa facis, ego
nihil.'
De Vita ' Non voco autem sapientem, supra quern quicquam est,
12 ne dum voluptas. Ab hac enim occupatus quomodo resistet
labori periculo et egestati . . . quomodo conspectum mortis,
quomodo doloris feret? Quomodo mundi fragores et tantum
acerrimorum hostium a molli adversario victus?' Et quia
cavillator adhuc instaret, ideo infert oppositionem ejus ' Non
vides quam multa sit suasura voluptas ? " Nihil," inquit,"poterit
turpiter suadere, quia adjuncta virtuti est." ' Sed removet hoc
dicens, ' Non vides iterum quale sit summum bonum, cui
custode opus est, ut bonum sit ? virtus autem quomodo volup-
tatem reget quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere
imperantis ? a tergo ponis quod imperat ? egregium autem
habet virtus apud vos officium, voluptates,' scilicet, ' praegustare,
. . . et quod plerisque contingit hilarem insaniam irisanire ac
per risum furere. At contra sapientium remissae voluptates
et modestae ac paene languidae sunt, compressaeque et vix
notabiles, ut quae neque accersitae veniant nee, quamvis per
se accesserint, in honore sint, neque ullo gaudio percipientium
exceptae. Miscent enim illas et interponunt vitae ut ludum
1 et quas si probavit, MSS.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 341
jocumque inter seria. Desinant ergo inconvenientia jungere
et virtuti voluptatem implicare per quod vitium pessimis
quibusque adulantur. Ille effusus in voluptates, ructabundus l
semper atque ebrius, quia scit se cum voluptate vivere, credit
et cum virtute. Audit enim voluptatem separari a virtute non
posse ; deinde vitiis suis sapientiam inscribit. et abscondenda
profitetur. Itaque . . . vitiis dediti . . . quaerunt libidinibus
suis patrocinium aliquod ac velamentum ; et quod unum
habebant in malis bonum perdunt, peccandi verecundiam ' . . .
1 Parum est luxuriae quod naturae satis est . . . Quisquis Cap. 13.
ad virtutem accessit dedit generosae indolis speciem. Qui
voluptatem sequitur [videtur] enervis 2 fractus degenerans, vir
perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit ei voluptates, ut
sciat quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae
praeceps ferantur infinitaeque sint et quo magis implentur 3 eo
magis inexplebiles . . . Non est bonum quod magnitudine
laborat sua.'
' Et si placet 4 ista junctura virtutis et voluptatis, virtus
antecedat, comitetur voluptas, et circa corpora ut umbra Cap. 14, 15.
versetur . . . habebimus voluptatem, sed domini ejus et tem-
peratores erimus. Aliquid nos exorabit, nihil coget. At ei
qui voluptati tradiderunt principatum utraque caruere ; vir-
tutem amittunt, et non ipsi voluptatem sed ipsos voluptas
habet, cujus aut inopia torquentur aut copia strangulantur ;
miseri si deseruntur ab ilia, miseriores si obruuntur . . . Quae
quo plures majoresque sunt eo ille minor [et] plurium servus
est quern felicem vulgus appellat . . . Qui sectatur voluptatem
primam libertatem negligit, ac pro ventre dependit : non
voluptatem sibi emit, sed se voluptatibus vendit. Quid tamen,
inquit, prohibet in unum virtutem [et] voluptatem confundi,
et ita effici summum bonum, ut idem honestum et jucundum
sit? Quia pars honesti non potest esse nisi honestum. Nee
summum bonum habet in se sinceritatem suam, si aliquid in se
viderit dissimile meliori. . . . Qui vero virtutis voluptatisque
1 raptabundus, MS. a inermis, D.
8 ferantur, pro implentur, D.
4 Here is another break in both MSS., like that before mentioned, in which
the transcriber of D. blindly copies the error of O.
342 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
societatem facit . . . fragilitate alterius boni quicquid in altero
vigoris est hebetat, libertatem illam 1 qua nihil pretiosius novit
invictam sub jugum mittit. Nam quae maxima servitus est,
incipit ei opus esse fortuna . . . Non ergo das virtuti funda-
mentum grave [et] immobile sed jubes illarn in loco volubili
stare. Quid enim tam volubile quam fortuitorum expectatio,
et corporum rerumque corpus afficientium varietas? Quo-
modo potest hie Deo parere et quicquid evenit bono [animo]
excipere . . . casuum suorum benignus interpres, si ad volup-
tatum dolorumque punctiunculas concutitur ? Sed ne patriae
quidem bonus tutor ac.vindex est, nee amicorum propugnator,
si ad voluptates vergit. Illo ergo summum bonum ascendat,
unde nulla vi detrahitur quo neque dolori neque timori neque
spei sit aditus, nee ulli rei quae deterius summi boni jus faciat.
Ascendere autem illo sola virtus potest ; illius gradu clivus
iste frangendus est. Ilia fortiter stabit et quicquid evenerit
feret, non patiens tantum sed etiam volens, omniumque tem-
porum difficultatem sciat esse legem naturae. Et ut bonus
miles fert vulnera, enumerabit cicatrices et transverberatus
telis moriens amabit eum pro quo cadit imperatorem. Habe-
bit 2 illud in animo vetus preceptum, Deum sequere. Quisquis
autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur, et
invitus rapitur ad jussa nihilo minus. Quae autem dementia
est potius trahi quam sequi ! tam ignorantia conditionis est
suae quam stultitia dolere . . . admirari et indigne ferre ea
quae tam bonis accidunt quam malis. [Quicquid ex universi
constitutione patiendum est, magno suscipiatur] animo. Ad
hoc sacramentum adacti sumus ferre mortalia nee perturbari
iis quae vitare non est nostrae potestatis . . . Deo parere
libertas est.
De Vita ' Ergo in virtute posita est [vera] felicitas. Quid haec virtus
Beata, ^{ suadebit ? ne quid aut bonum aut malum existimes quod
cap. 16.
nec virtute nee mahtia continget. Deinde ut sis immobilis et
contra malum ex bono, ut qua fas est Deum effingas. Quid
tibi pro hac expeditione promittit ? ingentia et aequa divinis ;
nihil cogeris, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis. Nihil
1 Seneca has, ' libertatem illam ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam.'
* habebat aliquando D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 343
frustra temptabis, nihil prohibeberis, omnia tibi ex sententia
cedent. Nihil adversum accidet, nihil contra opinionem . . .
Quid ergo? Virtus ad beate vivendum sufficit. Quidni
sufficiat? immo superfluit. Quid enim deesse potest extra
desiderium homini l posito ? Quid extrinsecus opus est ei qui
omnia [sua] in se collegit ? '
Sed quia nulli aut paucissimi sunt tales, et objici possent Seneca's
Senecae aliquae imperfectiones suae, ut non ad limam omnia a^jJJ"
quae virtus exposcit perfecerit, doctor virtutis ideo hujus- charges of
modi ei facta oppositione respondet. latency.
'Nunc hoc respondeo tibi ; non sum sapiens et, ut malivo- Cap. 17.
lentiam tuam pascam, nee ero. Exige itaque a me ut non
optimis par sim, sed ut malis melior : hoc mihi satis est cotidie
aliquid ex vitiis meis demere et errores meos objurgare . . .
Delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono,
contentus si rarius accedit et si minus verminatur : vestris
quidem pedibus comparatus debilis cursor sum.'
' Aliter, inquis, loqueris, aliter vivis. Hoc . . . Platoni Cap. is.
objectum est . . . hoc Zenoni. Omnes isti dicebant non
quemadmodum ipsi viverent 2 , sed quemadmodum esset ipsis
vivendum. De virtute, non de me, loquor, et cum vitiis con-
vicium facio . . . Nee malignitas me ista multo veneno tincta
deterrebit ab optimis. Ne virus quidem istud quo alios
spargitis quo vos necatis me impediet [quo minus perseverem]
laudare vitam, non quam ago, sed quam agendam scio : quo-
minus virtutem adorem, et ex intervallo ingenti reptabundus
sequar.'
' Multum praestant philosophi quod loquuntur honesta . . . Cap. 20.
Nam si quidem et paria dictis agerent, quid illis beatius ?
Interim non est quod contemnas bona verba et bonis
cogitationibus plena praecordia. Studiorum salutarium
etiam citra effectum laudanda tractatio est. Quid mirum si
non escendunt in altum ardua adgressi ? sed vires 3 suscipe.
etiam si decidunt, magna conantis. Generosa res est alta
tentare et mente majora concipere quam quae etiam ingenti
1 hominum, D. ; homini, O. a vixerunt D. et O.
- Si vir es suspice, is the reading in Haase's ed. of Seneca.
344 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
animo . . . effici possunt. Qui sibi hoc praeposuit ; Ego
mortem eodem vultu cum quo audiam videbo ; ego laboribus
quanticumque illi erunt, parebo animo fulciens corpus : ego
divitias et praesentes et absentee aeque contemnam, nee, si
alicubi jacebunt, tristior, nee si circa me fulgebunt, animosior :
ego fortunam nee venientem sentiam nee recedentem : ego
terras omnes tanquam meas videbo, meas tanquam omnium :
ego sic vivam quasi sciam aliis me natum . . . unum me dona-
vit omnibus uni mihi omnes ; quicquid habebo nee sordide
custodiam nee prodige spargam ; nihil magis possidere me
credam quam bene donata, non numero nee pondere beneficia
nee ulla nisi accipientis aestimationeperpendam ; nunquam id
mihi multum erit quod dignus accipiet : nihil opinionis causa,
omnia conscientiae l faciam : populo spectante fieri credam
quicquid me conscio faciam ; edendi mihi erit bibendique finis
desideria naturae restinguere, non implere alvum et exinanire ;
ero amicis jucundus, inimicis mitis et facilis ; exorabor ante-
quam roger, honestis precibus occurram ; patriam meam esse
mundum sciam et praesidem Deum 2 ; hunc supra me circaque
me stare factorum dictorumque censorem ; quandoque aut
natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo
bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me
libertatem deminutam . . . qui haec facere proponet, volet,
temptabit, ad deos iter faciet : nae ille, etiamsi non tenuerit,
" magnis [tamen] excidit ausis." Vos quidem, qui virtutem
cultoremque ejus odistis, nihil novi facitis. Nam et solem
lumina aegra formidant et . . . nocturna animalia ... ad pri-
mum ejus ortum stupent, et latibula sua passim petunt . . .
gemite, infelicem linguam bonorum exercete convicio . . .
citius frangetis dentes quam imprimetis.'
De Vita * Quare ille philosophiae studiosus est, et tamen dives vitam
a ^ * ( l uare P es contemnendas dicit et habet ? vitam con-
temnendam putat, et tamen vivit ? valetudinem contem-
nendam putat, et tamen illam diligentissime tuetur? . . . et
exilium vanum nomen putat et ait : quid est mali mutare
regiones ; et tamen . . . senescit in patria ? '
Et solvit hanc quaestionem,ostendens quomodo bonus [est]
1 causa scientiae, D. 2 praesides deos (Seneca).
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 345
sapiens qui vult habere divitias, et non vult esse pauper :
qualiter ad eas se debet habere, ponens differentiam inter
usum sapientis et stultorum. Nam stulti hujus mundi divitiis
abutuntur. Sapiens vero sicut mains necessaria vitae requirit :
et sic ex abimdantia propter utilitates mundi vult habere
necessaria sibi et aliis ut indigentibus subveniat, et negotia
reipublicae tractet. Et ita cum propter honestum finem et
utilem divitias possideat, non amittet virtutem, quam malus
perdet propter abusum divitiarum. Dicit ergo ' ista debere
contemni a sapiente non ne habeat, sed ne sollicitus habeat.
Non abigit ilia a se, sed abeuntia securus prosequitur. Divitias
quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querela
reddentis receptura est ? . . . Non amat sapiens divitias sed
mavult. Non in animum illas sed in domum recipit . . .'
Et stulto loquitur { Mini si [divitiae] effluxerint, nihil Cap. 22.
auferent nisi semet ipsas ; tu stupebis, et videberis tibi sine te
relictus, si illae a te recesserint. Apud me divitiae aliquem
locum habent, apud te summum . . . Divitiae meae sunt : tu
divitiarum es.'
' Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nee Cap. 23.
alieno sanguine cruentas, sine cujusquam injuria partas, sine
sordidis quaestibus, quarum tarn honestus sit exitus quam
introitus, quibus nemo ingemiscat nisi malignus . . . Ille patri-
monio suo per honesta quaesito nee gloriabitur nee erubescet.
Habebit . . . quo glorietur si aperta domo et admissa in res
suas civitate poterit dicere ; quod quisque agnoverit tollat.
O magnum virum, optime divitem ! . . . Veniant [divitiae], hos-
pitentur. Nee jactabit illas nee abscondet ; alterum, infruniti
animi l est, alterum timidi et pusilli . . . Habebit opes sed
tanquam leves et avolaturas : nee alii nee sibi graves esse
patietur . . . Donabit bonis . . . aut eis quos facere poterit
bonos. Donabit cum summo consilio dignissimos eligens . . .
Donabit ex recta et probabili causa. [Nam] inter turpes
jacturas malum munus est : habebit sinum facilem, non per-
foratum, ex quo multa exeant et nihil excidat.'
* Et hoc primum attendite ; aliud est studiosus sapientiae, Cap. 24.
aliud jam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet, Optime loquor,
1 aurum, D. et O.
346 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
sed adhuc inter mala volutor plurima. Non est quod me ad
formulam meam exigas . . . Facio me et formo et ad exemplar
ingens attollo. Si processero quantum proposui, exige ut
dictis facta respondeant.' Sed secundus, ' assecutus . . .
humani boni summa aliter tecum aget, et dicet stulto ;
Primum non est quod tibi permittas de melioribus ferre
sententiam ; mini jam, quod argumentum est recti, contingit
malis displicere. . . Divitias nego bonum esse : nam si essent,
bonos facerent. Nunc quoniam apud malos deprehenduntur,
bona dici non possunt ; hoc illis nomen nego . . .'
C'ap. 25. ' Pone in opulentissima me domo ; pone aurum etargentum
. . . non suspiciam me ob ista, quae, etiamsi apud me, extra
me tamen sunt . . . Inter egentes abige : non tamen ideo me
despiciam, quod in illorum numero consedero qui manus ad
stipem porrigunt. Quid enim ad rem an frustum panis desit
cui non deest mori posse? . . . Nihilo me feliciorem credam
quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis
substernetur . . . Nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in
manipulo foeni adquiescet . . . Nulla hora sine aliqua querela
est ; non ideo me dicam inter miserrima miserum . . . Provisum
est enim a me ne quis mihi ater dies esset . . . Ergo non ego
aliter, inquit sapiens, vivo quam loquor. Sed vos aliter
auditis. Sonus tantummodo verborum ad aures vestras per-
venit : quid significet non quaeritis.
Cap. 26. ' Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si
uterque habere volumus divitias ? Plurimum. Divitiae enim
apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in
imperio. Sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia.
Vos tanquam aliquis vobis aeternam possessionem earum
promiserit, assuescitis illis et cohaeretis ; sapiens tune maxime
paupertatem meditatur cum in mediis divitiis constitit . . .
Marcetis in vestris rebus nee cogitatis quot casus undique
immineant, jam jamque pretiosa spolia laturi. Sapienti quis-
quis abstulerit divitias omnia illi sua relinquet. Vivit enim
praesentibus laetus, futuris securus. Nihil magis Socrates ille
. . . persuasit mihi quam ne ad opiniones vestras actus vitae
meae flecterem. Solita conferte undique verba : non con-
viciari vos putabo, sed vagire velut infantes miserrimos ' scio
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 347
. . . 'Vestras hallucinationes l fero quemadmodum Jupiter
optimus maximus ineptias poetarutn, quorum alius illi alas
imposuit, alius cornua, alius adulterum ilium induxit . . .'
' Ecce Socrates ex illo carcere quern intrando purgavit omni- D e Vita
que honestiorem curia reddidit, proclamat, Quis iste furor, Beata
5 cap. 27, 28.
quae ista mimica Deo homimque natura est infamare virtutes
et malignis sermonibus sancta violare ? Si potestis bonos
laudate ; si minus transite. Quod si vobis exercere tetram
istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. Nam
cum in coelum insanitis, non dico sacrilegium facitis, sed
operam perditis . . . Produci enim virtuti et temptari expedit,
nee ulli magis intelligunt quanta sit, quam qui vires ejus
lacessendo senserunt. Duritia silicis nullis magis quam
ferientibus nota est. Praebeo me non aliter quam rupes
aliqua in undoso mari destituta, quam fluctus non desinunt
undique verberare, nee ideo aut loco earn movent aut per tot
aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite, facite im-
petum. Ferendo vos vincam. In ea quae firma et inex-
superabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet.
Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in
qua tela [vestra] figantur. Vobis autem vacat aliena scrutari
mala et sententias ferre de quoquam ? quare hie philosophus
laxius habitat, quare hie lautius coenat? papulas observatis
alienas, obsiti plurimis ulceribus ? Hoc tale est quale si quis
pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quern
fera scabies depascitur. Objicite Platoni quod petierit pecu-
niam, Aristoteli quod acceperit, Democrito quod neglexerit,
Epicuro quod consumpserit. Mihi ipsi assem * objectate.
O vos maxime felices cum primum vobis imitari vitia nostra
contigerit ! Quin potius mala vestra circumspicite, quae vos
ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in
visceribus ipsis ardentia ? . . . Quid porro ? non nunc quoque
etiam si parum sentitis turbo quidam animos vestros rotat et
involvit fugientes petentesque eadem.'
1 ruminationes, pro hallucinationes, O.
2 Seneca has, Alcibiadem et Phaedrum.
348 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
CAPITULUM XIX 1 .
Rest. ' Nam inter caetera mala illud pessimum est quod vitia ipsa
Seneca's mutamus . . . vexatque nos hoc quoque quod judicia nostra
dialogue n on tantum prava sed etiam levia sunt. Fluctuamus. aliudque
DeOtio, .. .
Cap. i. ex alio comprehendimus, petita relmquimus, relicta repetimus.
Alternae inter cupiditatem nostram et poenitentiam vices
sunt. Pendemus enim toti ex alienis judiciis, et id optimum
nobis videtur quod petitores laudatoresque multos habet, non
id [quod] laudandum petendumque est. Nee viam bonam
aut malam [per se] aestimamus, sed turbam vestigiorum in
quibus nulla sunt redeuntium.'
Cap. =;. * Homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis [est].'
Et quia studium sapientiae et virtutis adhuc reprehenditur
a multis quia negotia publica deserit, ideo allegat contra otium
sapientis : dicit ergo, * Natura utrumque me facere voluit, et
agere et contemplation! vacare.'
Cap. 6. ' Imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu
projecta virtus, nunquam id quod didicit ostendens . . . Nee
tantum quid faciendum sit cogitare debet, sed etiam aliquando
manum exercere . . . Ad otium sapiens secedit, ut sciat ea se
. . . acturum, per quae posteris prosit. Nos certe sumus qui
dicimus et Zenonem et Chrysippum majora egisse quam si
duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent ; quas
non uni civitati sed toti humano generi [tulerunt]. Quid est
ergo, quare tale otium non conveniat bono viro per quod
futura saecula ordinet, nee apud paucos concionetur sed apud
omnes . . . quique sunt quique erunt 2 ? . . . invenerunt, quem-
admodum plus quies illorum hominibus prodesset quam
aliorum discursus et sudor. Ergo nihilominus hi multum
egisse visi sunt, quamvis nihil publice agerent . . . Ad quam
Cap. 8. rempublicam sapiens accessurus est ? ... Ad Atheniensium, in
qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnaretur, fugit ?
in qua opprimit invidia [virtutes ?] . . . Ad Carthaginiensium
1 The dialogue De Otio, in the older editions of Seneca, was attached to
De Vita Beata.
2 ' Qui sunt discursus siderum,' is the reading of the MSS. ; either an inter-
polation, or a corruption of the text.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 349
ergo rempublicam sapiens accedet in qua assidua seditio [est]
et optimo cuique infesta libertas ... Si percensere singulas
voluero, nullam inveniam quae sapientem aut quam sapiens
pati possit.'
CAPITULUM XX.
Nunc in fine inferam aliqua^ ex libro Senecae ad Serenum Peace of
de tranquillitate animi, quia haec comitatur vitam beatam ; et m ^ m '
certum est quod non potest in hac vita beatitudo possibilis Seneca's
perfici sine animi tranquillitate. Nee vita verae beatitudinis
futurae complebitur sine ilia, qua habita necesse est omnia quiiiitate
, . f ... . . Animi.
adversa toleran posse de facili. Sed quia nos non magis
adulamus aliis quam nobis ipsis, et falsam animi laetitiam
vitia nostra palliando metimur, ideo dicit porro egregie,
' Familiariter domestica aspicimus, et semper judicio favor Cap. i.
officit. Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire nisi
putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent,
quaedam opertis oculis transiluissent. Non est enim quod
magis aliena judices adulatione [nos] perire quam nostra.
Quis sibi verum dicere ausus est? Quis non inter laudantium
blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse
adsentatus est ? '
' Quod desideras, Serene, magnum et summum est Deoque Cap. 2.
vicinum, non concuti. Hanc stabilem animi sedem Graeci
dvOvfjitav l vocant, de qua Democriti volumen egregium est ;
ego tranquillitatem voco . . . Ergo quaerimus quomodo animus
semper aequalis secundoque cursu eat, propitiusque sibi sit,
et sua laetus aspiciat, et hoc gaudium non interrumpat, sed
placido statu maneat nee attollens se unquam nee deprimens ;
id tranquillitas erit.' Et primo tangit vitia mentis quae
tollunt tranquillitatem, ut ea sciamus vitare, quatenus ad
statum animi 2 redeamus. Dicit ergo : ' Sunt qui levitate
vexantur ac taedio assiduaque mutatione propositi quibus
semper placet quod reliquerunt . . . marcent et oscitantur.
Adjice eos qui non aliter quam quibus difficilis somnus est,
1 This word is hopelessly mis-spelt in D. and O, and is in Roman letters.
a Some such word as hunc, or priorem seems missing.
350 OPER1S MAJORIS PARS SEPT1MA.
versant se et hoc atque illo modo componunt, donee quietem
lassitudine inveniant : statum vitae suae formando subinde
in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium
sed senectus ad [novandum] pigra deprendit. Adjice [et]
illos qui non inconstantiae vitio parum leves sunt sed iner-
tiae, et vivunt non quomodo volunt sed quomodo coeperunt.
Innumerabiles . . . proprietates sunt sed unus effectus vitii ;
sibi displicere ; ' per quae tranquillitas abscedit. ' Hoc oritur
ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum
prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt aut
non consequuntur, et in spem toti prominent 1 , semper instabiles
mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus ad
vota sua . . . Illos poenitentia coepti tenet et incipiendi
timor ; subrepitque ilia animi jactatio non invenientis exitum,
quia nee imperare cupiditatibus suis nee obsequi possunt,
et cunctatio vitae parum se explicantis, et inter destituta
vota torpentis animi situs. Quae omnia graviora sunt,
ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt et ad
secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus
agendique cupidus et natura inquietus, parum scilicet in se
solatiorum habens ; ideo detractis oblectationibus quas ipsae
occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem,
parietes non fert ; invitus aspicit se sibi relictum. Hinc illud
est tedium et displicentia sui, et nusquam residentis animi
volutatio, et otii sui tristis atque aegra patientia . . . Inclusae
cupiditates sine exitu se ipsae strangulant : inde moeror
marcorque et mille fluctus mentis incertae, quam spes in-
choatae habent [suspensatn] deploratarn, tristem. Inde ille
affectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos
habere quod agant, et alienis increments inimicissima invidia.
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt,
quia se non potuerunt provehere . . . Natura enim humanus
animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi
excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis qui-
busque ingeniis quae occupationibus libenter deteruntur. Ut
ulcera quaedam nocituras manus appetunt et tactu gaudent,
et foedam corporis scabiem delectat quicquid exasperat : non
1 permanent, D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 351
aliter dixerim his mentibus in quas cupiditates velut mala
ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexationemque. Sunt
enim quaedam quae corpus quoque nostrum . . . delectent, ut
versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio
positu ventilari. . . . Proprium aegri est nihil diu pati et muta-
tionibus ut remediis uti. . . . Infirmi sumus ad omne tolerandum,
nee laboris patientes nee voluptatis, nee nostrae nee ullius rei
diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod proposita saepe
mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati
locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus.'
Deinde remedia infert contra haec vitia. Et primo tangit De Tran-
super opinionem alienam dicens. ' Adversus hoc taedium quo
auxilio putem utendum quaeris. Optimum erat, ut ait Atheno-
dorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civi-
libus se detinere. Nam ut quidam sole atque exercitatione et
cura corporis diem ducunt, athletisque longe utilissimum est
lacertos suos roburque, cui se uni dedicaverunt, majore temporis
parte nutrire ita vobis animum ad rerum civilium certamen
parantibus in opere esse longe pulcherrimum est. Nam cum
utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat.
simul et exercetur et proficit qui in mediis se officiis posuit,
communia privataque pro facultate administrans.'
Hoc autem Senecae non placet, sed studium sapientiae.
Dicit ergo ; ' Sed quia in hac tarn insana hominum ambitione,
tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus, parum tuta
simplicitas est, et plus futurum semper est quod obstet quam
quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est : sed
habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus.
Nee ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur sic
hominum, quorum [maximae] in seducto actiones [sunt]. Ita
tamen delituerit ut, ubicumque otium suum absconderit, pro-
desse velit singulis [universisque] ingenio, voce, consilio. Nee
enim is solus reipublicae prodest qui . . . tuetur reos et de
pace belloque censet ; sed qui juventutem exhortatur, qui in
tanta bonorum pracceptorum inopia virtutem instillat animis,
qui ad pecuniam luxuriamque . . . ruentes . . . retrahit et si
nihil aliud certe [moratur], in privato publicum negotium
agit. An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut
352 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
urbanus praetor adeuntibus [adsessoris] verba pronuntiat,
quam qui quid sit justitia, quid pietas, quid patientia, quid
fortitude, quid mortis contemptus, quid Dei intellectus, quantum
adjutorium hominum sit bona conscientia? Ergo si tempus
in studia conferas quod subduxeris officiis, non deserueris nee
munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat qui in
acie stat et cornu [dextrum laevumque] defendit, sed qui
portas tuetur, et statione minus periculosa non otiosa tamen
fungitur, vigiliasque servat et armamentario praeest; quae
ministeria, quamvis incruenta sint, [in] numerum stipendiorum
veniunt. Si te ad studia revocaveris omne vitae fastidium
effugeris, nee noctem fieri optabis taedio lucis, nee tibi gravis
eris nee aliis supervacuus. Multos in amicitiam attrahes,
adfluetque ad te optimus quisque. Nunquam enim quamvis
obscura virtus latet sed emittit sui signa : quisquis dignus
fuerit, vestigiis illam colliget. Nam si omnem conversationem
tollimus et generi humano renuntiamus, vivimusque in nos
tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio
sapiente carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus
aedificia alia ponere, alia subvertere . . . et male dispensare
tempus . . . qua re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex
nullum habet aliud argumentum quo se probet diu vixisse
praeter aetatem.'
De Tran- ' ... In domibus, in spectaculis, in conviviis bonum con-
quilhtate, tubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam agat.
Officia civis amiserit ; hominis exerceat. Animos nostros
non unius urbis moenibus clusimus, sed in totius orbis com-
mercium emisimus patriamque nobis mundum professi sumus,
ut liceret [latiorem] virtuti campum dare. . . . Nunquam
inutilis est opera civis boni. Auditus est visusque ; vultu
nutu . . . incessuque ipso prodest. Ut salutaria quae citra
gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam
ex longinquo et latens fundit, sive spatiatur . . . sive pre-
carios habet excessus . . . sive otiosa mutaque est et angusto
circumsepta ... in quocunque habitu est, prosit. Quid ? tu
parum utile putas exemplum bene quiescentis ? Longe itaque
optimum [est] miscere otium rebus, quotiens actuosa vita
impedimentis fortuitis aut civitatis conditione prohibetur.
MORAL1S PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 353
Numquam enim usque eo interclusa sunt omnia ut nulli
actioni locus honestae sit.
' Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Athe- Cap. 5.
niensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent? Mille
trecentos cives. optimum quemque occiderant, nee finem ideo
faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia. . . . Socrates tamen in
medio erat, et lugentes patres consolabatur. et desperantes
de republica exhortabatur, et divitibus opes suas metuentibus
exprobrabat . . . et imitari volentibus magnum circumferebat
exemplar cum inter triginta tyrannos liber incederet. Hunc
tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insul-
taverat agmini tyrannorum civis liber, tamen ipsa libertas
non tulit V
' Inspicere autem debemus primum nosmet ipsos ; deinde Cap. 6.
ea quae aggredimur negotia ; deinde eos quorum causa aut
cum quibus. Ante omnia . . . necesse est nosmet ipsos
aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam pos-
sumus ; alius eloquentiae fiducia prolabitur, alms patrimonio
suo plus imperavit quam ferre posset ; alius infirmum corpus
laborioso pressit officio. Quorundam parum idonea est vere-
cundia rebus civilibus, quae primam frontem desiderant.
Quorundam contumacia non facit ad aulam. Quidam non
habent iram in potestate, et illos ad temeraria verba quaelibet
indignatio offert. Quidam urbanitatem ' in reprehensionibus
' nesciunt continere, nee periculosis abstinent salibus. Omnibus
his utilior negotio quies est. . . . Aestimanda sunt deinde ipsa
quae aggredimur, et vires nostrae cum rebus quas temptaturi
sumus comparandae. Debet enim semper plus esse virium
in actore quam in onere. Necesse est opprimant opera quae
ferente majora sunt. Quaedam praeterea non tarn magna
sunt negotia quam faecunda, multumque negotiorum ferunt.
Et haec refugienda sunt ex quibus nova occupatio multi-
plexque nascetur. Nee accedendum eo unde liber regressus
non sit ; iis admovenda manus est quorum finem aut facere
aut certe sperare possis. Relinquenda quae latius actu
procedunt nee ubi proposueris desinunt
* Hominum itaque dilectus habendus est, an digni sint Cap. 7.
1 ' libertatem libertas non tulit,' Seneca.
VOL. II. A a
354 OPER1S MAJORIS PARS SEPTIMA.
quibus partem vitae nostrae impendamus ; an ad illos tem-
poris nostri jactura perveniat. Quidam enim ultro officia
nobis nostra imputant. Athenodorus ait ne ad coenam
quidem se iturum ad eum qui sibi nil pro hoc debiturus sit. . . .
Considerandum est utrum natura tua agendis rebus an otioso
studio contemplationique aptior sit ; et eo inclinandum quo
te vis ingenii feret. . . . Male enim respondent coacta ingenia l .
. . . Nihil autem aeque oblectat animum quam amicitia fidelis
et dulcis. Quantum bonum est ubi sunt praeparata pectora
in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam
minus quam tuam timeas, quorum sermo solicitudinem leniat,
sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, con-
spectus ipse delectet ! "quos scilicet vacuos [a] cupiditatibus
quantum fieri potent eligemus. Serpunt enim vitia et in
proximum quemque transiliunt et contactu nocent 2 . Itaque
quod in pestilentia curandum est, ne correptis jam corporibus
et morbo flagrantibus assideamus, quia pericula trahemus
adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis
dabimus operam ut quam minime inquinatos 3 adsumamus.
Initium morbi est aegris sana miscere. Nee hoc praeceperim
tibi ut neminem nisi sapientem 4 sequaris aut attrahas. Ubi
enim istum 5 invenies quern tot saeculis quaerimus ? Pro
optimo est minime malus. . . . Nunc vero in tanta [bonorum]
egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen
vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa
in querelas placet. Constet illi licet fides et benevolentia ;
tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia
gemens.
De Tran- * Transeamus ad patrimonia, maximam aerumnarum mate-
te> riam. Nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes,
aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patien-
tiam, cum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet,
haec pars multum praegravabit. Itaque cogitandum est
quanto levior dolor sit non habere quam perdere ; et intel-
1 In Haase's edition of Seneca, this and the foregoing sentence occur some-
what earlier. In the earliest printed edition (1492) they come in the order
in which Bacon quotes them.
2 intrant pro nocent, D. et O. 3 inflammatos, D. et O.
4 perfectae sapientiae, D. et O. '> illud, D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 355
ligemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem
damnorum esse materiam. Erras enim si putas animosius
detrimenta divites ferre : maximis minimisque corporibus
par est dolor vulneris. Bion eleganter ait, " Non minus mo-
lestum esse calvis quam crinitis pilos velli." . . . Tolerabilius
est ... non adquirere quam amittere ; ideoque laetiores
videbis quos nunquam fortuna respexit quam quos deseruit.
Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, et efifecit ne quid
sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem
voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone ;
putabo hunc non esse felicem, si quern mihi alium inveneris
cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter
avaros, latrones . . . unum esse cui noceri non possit. Si
quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et
de Dei immortalis 1 statu, an parum beate degat, quod illi
nee praedia nee horti sint, nee alieno colono rura pretiosa,
nee grande in foro foenus. Non te pudet, quisquis divitiis
adstupes ? respice agedum mundum ; non videbis Deum 2 omnia
dantem, nihil habentem ? Hunc tu pauperem putas, an Deo
immortali similem,qui se fortuitis omnibus exuit? Feliciorem
divitem 3 putas ? . . . Diogeni servus unicus fugit, nee eum
reducere, cum monstraretur, tanti putavit. Turpe est, inquit,
Manen sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non
posse. Videtur mihi dixisse ; Age tuum negotium, fortuna.
Nihil apud Diogenem jam tui est. Fugit mihi servus ? immo
liber abiit. . . . Sed quoniam non est nobis tantum roboris,
angustanda [certe] sunt patrimonia, ut minus ad injurias for-
tunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bella quae
in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et
undique magnitudo sua vulneribus objecit : optimus pecuniae
modus est qui nee in paupertatem cadit, nee procul a pauper-
tate discedit.
' Placebit autem haec nobis mensura, si prius parcimonia Cap. 9.
placuerit, sine qua nee ullae opes sufficiunt . . . praesertim
cum in vicino remedium sit, et possit ipsa paupertas in divitias
se, advocata frugalitate, convertere. Assuescamus a nobis
1 Deorum immortalium (Seneca). a Seneca has, nudos videbis deos.
3 Seneca has, Demetrium Pompeianum.
A a 2
356 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
removere pompam, et usus rerum, non ornamenta metiri.
Cibus famem domet, potio sitim . . . discamus membris nostris
inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere
. . . discamus continentiam augere, luxuriam coercere. gloriam
temperare, iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspi-
cere, frugalitatem colere, etiamsi multos pudebit 1 9 ut populus
desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes
effrenatas et animum in futura eminentem velut sub vinculis
habere, id agere ut divitias a nobis quam a fortuna petamus.
. . . Assuescamus ergo coenare sine populo, et servis pau-
cioribus serviri, et vestes parare in quod inventae sunt, et
habitare contractius.'
Et infert remedium de studio, dicens ; ' Studiorum quoque
quae liberalissima impensa est tamdiu rationem habet,
quamdiu modum. Quo innumerabiles libros et bibliothecas,
quarum dominus vix tota vita indices perlegit? onerat dis-
centem turba, non instruit, multoque satius est paucis te
auctoribus tradere, quam errare per multos. Quadraginta
millia librornm Alexandriae arserunt ; pulcherrimum regiae
opulentiae monumentum alius laudaverit, sicut et Livius qui
elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse ; non
fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne
studiosa quidem, quoniam non in studium sed in spectaculum
comparaverant . . . Vitiosum est ubique quod nimium est.
Quid habes cur ignoscas homini armaria captanti, aut igno-
torum auctorum aut improbatorum et inter [tot] millia
librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime
placent titulique ? . . . Ignoscerem plane, si studiorum nimia
cupidine oriretur: nunc ista conquisita cum imaginibus suis
descripta et sacrorum opera [ingeniorum] in speciem et
cultum parietum comparantur.
De Tran- < Ad aliquod genus vitae difficile incidisti, et tibi ignoranti
cap. ID. ' ve l publica fortuna vel privata laqueum impegit, quern nee
solvere posses nee erumpere. Cogita compeditos primo aegre
ferre onera et impedimenta crurum. Deinde ubi non indig-
1 The text of this passage is generally recognized by Seneca's editors as
corrupt. I give it as amended by Haase. D. and O. have < hos pudebit ei plus
desideriis,' etc.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 357
nari ilia sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet,
consuetude facile. Invenies in quolibet genere vitae oblec-
tamenta et remissiones et voluptates, si volueris. . . . Nullo
melius nomine de nobis natura meruit, quam [quod] cum
sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum
consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima ad-
ducens. Nemo duraret si rerum adversarum eandem vim
assiduitas haberet quam primus ictus. Omnes cum fortuna
copulati sumus : aliorum aurea catena est, aliorum laxa,
aliorum arta et sordida. Sed quid refert l ? eadem custodia
universos circumdedit, allegati[que] sunt etiam qui adliga-
verunt . . . alium honores, alium opes vinciunt. Quosdam
nobilitas, quosdam humilitas premit. Quibusdam aliena supra
caput imperia sunt, quibusdam sua. Quosdam exilia uno
loco tenent, quosdam sacerdotia. Omnis vita servitium est.
Assuescendum [est] itaque condicioni suae et quam minimum
de ilia querendum. . . . Nihil tarn acerbum est in quo non
aequus animus solatium inveniat. . . . Adhibe rationem diffi-
cultatibus ; possunt et dura molliri et angusta laxari. . . Non
sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in
vicinum illis egredi permittamus. . . . Relictis his quae aut
non possunt fieri aut difftculter possunt, prope posita speique
nostrae adludentia sequamur; et sciamus omnia aeque levia
esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter
[vana]. Nee invideamus altius stantibus ; quae excelsa vide-
bantur, praerupta sunt. . . . Multi sunt ... in fastigio summo
ex quo non possunt nisi cadendo descendere ; sed hoc ipsum
testatur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse
cogantur, nee sublevatos se, sed suffixes. Justitia, mansue-
tudine humana, larga . . . manu praeparent multa ad secundos
casus praesidia quorum spe [securius] pendeant. Nihil tamen
aeque hos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper
aliquem incrementis terminum figere, nee fortunae arbitrium
desinendi dare, sed multo quidem citra exempla consistere,
sic et aliquae cupiditates animum acuent, et finitae non in
immensum incertumque producent.
' Ad imperfect os et . . . male sanos hie meus sermo pertinet, Cap. u
1 Si quis refert, D. et O.
358 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
non ad sapientem. Huic non timide nee pedetentim ambu-
landum est. Tanta enim fiducia sui est ut obviam fortunae
ire non dubitet, nee unquam loco illi cessurus sit . . . quia non
mancipia tantum possessionesque et dignitatem sed corpus
quoque suum et oculos et manum, et quicquid cariorem vitam
facturum est, seque ipsum inter precaria numerat, vivitque ut
commodatus 1 sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
Nee ideo vilis est sibi quia scit se ipsum suum non esse, sed
omnia tarn diligenter faciet, tarn circumspecte, quam religiosus
homo sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandocumquc
autem reddere jubebitur 2 , non queretur cum fortuna, sed dicit ;
Gratias ago pro eo quod possedi habuique. Magna quidem
res tuas mercede colui, sed, quia ilia imperas, do, cedo gratus
libensque. . . . Signatum argentum domum familiamque meam
reddo restituo. Adpellavit 3 natura quae prior nobis credidit,
et huic dicemus ; " Recipe animum meliorem quam dedisti.
Non tergiversor nee refugio. Paratum habes a volente quod
non sentienti dedisti." . . . Male vivet quisquis nesciet bene
mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et
spiritus inter vilia 4 numerandus. . . . Saepe vero causa moriendi
est timide mori. Fortuna ilia quae ludos sibi facit ; " Quo,"
inquit, " te reservem, malum 5 et trepidum animal ? eo magis
convulneraberis et confodieris quia nescis praebere jugulum ;
at tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non
subducta cervice nee manibus oppositis, sed animose recipis."
... At qui sciat hoc sibi cum conciperetur statim condictum,
vivet ad formulam, et simul illud quoque eodem animi robore
praestabit, ne quid ex iis quae eveniunt subitum sit. Quic-
quid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo, malorum
omnium impetus emolliet, qui ad praeparatos expectantesque
nihil afferunt novi : securis et beata tantum spectantibus graves
veniunt. Morbus enim, captivitas, ruina, ignis nihil horum
repentinum [est]. Sciebam in tumultuosum me contubernium
naturam clausisse. Totiens in vicinia mea conclamatum est,
totiens immaturas exequias- fax cereusque praecessit. Saepe
1 commodius, D. et O. 2 videbitur, D. et O.
3 adpellaverit, Seneca. * in servitia, pro inter vilia, D. et O.
5 nullum, D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 359
a latere 1 ruentis aedificii fragor sonuit. Multos ex iis quos
forum, curia sermo mecum contraxerat,nox abstulit et junctis
[ad] sodalitium manus copulatas interscidit ; debeo ego mirari
ad me aliquando pericula accessisse quae circa me semper
erraverint. . . . Publius, tragicis comicisque vehementior ingeniis,
. . . hoc ait ;
" Cuivis potest accidere quod cuiquam potest."
1 Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala,
quorum ingens cotidie copia est,sic adspexerit,tanquam liberum
illis et ad se iter sit, multo antca se armabit quam petatur.
Sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur.
Non putavi hoc futurum . . . quae sunt divitiae quas non
egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur? . . . quod
regnum est cui non parata sit ruina et proculcatio ? . . . nee
magnis ista intervallis divisa sed horae momentum interest
inter solium et aliena genua. Scito ergo omnem conditioner!!
versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te
quoque incurrere. Locuples es : numquid divitior Ptolemaeo 2
. . . mendicavit stillicidia : fame ac siti periit. . . . Quo die
[Sejanum] senatus deduxerat, populus in frusta divisit. . . .
In tanta ' igitur ' rerum sursum ac deorsum euntium versatione,
si non quicquid fieri potest pro future habes, das in te vires
rebus adversis, quas infregit quisquis prior vidit.'
1 Circumcidenda concursatio, qualis est magnae parti homi- De Tran-
, P . A quillitate,
num domos et theatra et foro pererrantium. A hen is se cap . I2 .
negotiis ofTerunt semper aliquid [agentibusj similes. Horum
si aliquem exeuntem e domo interrogaveris ; Quo tu ? quid
cogitas ? respondebit tibi. Non scio ; sed aliquos videbo, ali-
quid agam. Sine proposito vagantur quaerentes negotia . . .
inconsultus illis vanusque cursus est qualis formicis per arbusta
repentibus, quae in summum cacumen deinde in imum inanes
aguntur. . . . Omnis itaque 3 labor aliquo referatur, aliquo
respiciat. Non industria inquietos, [sed] insanos falsae rerum
imagines agitant 4 . . . . Eodem modo unumquemque ex his quos
1 altius, D. et O. The transcription of this and the following passages has
many errors, which are not all noted here. a Pompeio, D. et O.
:i Bacon has somewhat altered the order of the sentences in this passage.
4 inquietant, O.
360 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
inanes et leves causae per urbem circumducunt et [qui] ad
augendam turbam exeunt . . . quidam [quasi] ad incendium
currunt ant salutaturi [aliquem] non resalutaturum, aut funus
ignoti hominis prosecuturi 1 . . . . Ex hoc malo dependet illud
temerarium vitium, auscultatio et publicorum secretorumque
inquisitio, et multarum rerum scientia, quae nee tuto narrantur
nee tuto audiuntur.
De Tran- ' Hoc secutum [puto] Democritum ita coepisse : Qui tran-
ca D 11 *!? 6 ' q u ill e volet vivere, nee privatim agat multa nee publice ; ad
supervacua [referentem]. . . . Nam qui multa agit saepe for-
tunae sui potestatem facit, quam tutissimum est raro expe-
nd, [ceterum] semper de ilia cogitare et nihil sibi de fide ejus
promittere. . . . Hoc est quare sapienti nihil contra opinionem
dicamus accidere. Non ilium casibus hominum excerpimus
sed erroribus : nee illi [omnia] ut voluit cedunt, sed ut cogi-
tavit. Imprimis auteni cogitavit aliquid posse propositis suis
resistere. Necesse est autem levius ad animum pervenire
destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique
promiseris.
Cap. 14. ' Faciles nos facere debemus ne nimis destinatis rebus in-
dulgeamus 2 , transeamusque [in] ea in quae nos casus deduxerit,
nee mutatione aut casus aut consilii pertimescamus dummodo
nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam
et pertinacia ;J necesse est anxia et misera sit ... levitas multo
gravior, nusquam se continens. Utrumque infestum est tran-
quillitati, et nihil mutare posse, et nihil pati. Utique animus
ab omnibus externis in se revocandus est ; sibi confidat, se
gaud eat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis, et
sibi applicet, damna non sentiat, etiam adversa benigne inter-
pretetur. Nuntiato naufragio Zenon philosophus 4 , cum omnia
sua audiret submersa. Jubet, inquit, me fortuna expeditius
philosophari. Minabatur Theodore philosopho tyrannus
mortem et quidem insepultam; Habes, inquit, cur tibi placeas.
Hemina 5 sanguinis in tua potestate est ; nam quod ad sepul-
turam pertinet, O te ineptum si putas mea interesse supra
1 This sentence has been much altered from the original.
* immisceamus, D. et O. 3 pertimescentia, O.
4 noster, Seneca. 5 Anima/ro hemina, D. et O.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS TERTIA. 361
terram an infra putrescam. Canus Julius vir . . . magnus . . .
cum Caio Caesare diu altercatus, . . . morti addictus dixit,
Gratias tibi ago optime princeps. . . . Ludebat quoque
latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens ilium
quoque excitari juberet. Vocatus numeravit calculos, et
sodali suo, Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te
vicisse. Turn adnuens centurioni, Testis, inquit, eris uno me
istum antecedere. . . . Tristes erant amici talem amissuri virum :
Quid moesti, inquit, estis ? Vos quaeritis an immortales animae
sint : ego jam sciam. Nee desiit veritatem in ipso fine scru-
tari, et ex morte sua quaestionem habere. . . . Nee jam procul
erat tumulus in quo Caesari . . . fiebat cotidianum sacrum.
Is, quid, inquit, Cane, nunc cogitas ? aut quae tibi mens est ?
Observare, inquit Canus, proposui illo velocissimo momento
an sensurus sit animus exire l se. Promisitque, si quid
explorasset, circumiturum et indicaturum quis esset status
animarum. Ecce in media tempestate tranquillitas. Ecce
animus aeternitate dignus, qui statum - suum in argumentum
veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animum
percunctatur, nee usque ad mortem tantum, sed aliquid etiam
in ipsa morte discit.'
'Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abjecisse' nisi Cap. 15.
publicas vincamus. ' Occupat enim [nos] nonnunquam odium
generis humani, et occurrit tot scelerum felicium turba ; . . .
rara simplicitas . . . et ignota innocentia. ... In hoc itaque
flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed
ridicula videantur, et Democritum potius imitemur quam
Heraclitum. Hie enim, quoties in publicum processerat,
fiebat, ille ridebat. Huic omnia quae agimus miseriae, illi
ineptiaevidebantur. . . . Adjice quod de humano genere melius
meretur qui ridet illud, quam qui luget ; ille et spei bonae
aliquid relinquit ; hie autem stulte deflet quae corrigi posse
desperat. Et universa contemplatus majoris animi est qui
risum non tenet quam qui lacrimas. . . . Singula propter quae
laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat, et sciet verum
esse quod Bion dixit ; omnia hominum negotia similia initiis
esse, nee vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam
1 exuere se, D. et O. * fatum, Seneca.
362 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
conceptum nihilo natum. Sed satius est publicos mores et
humana vitia placide excipere nee in risum nee in lacrimas
excidentem l . Nam alienis malis torqueri aeterna miseria est,
alienis delectari malis voluptas inhumana.'
De Tran- < Sequetur pars quae solet non immerito contristare . . . ubi
quilliUte, r
cap. 16. bonorum exitus mall sunt, ut Socrates cogitur in carcere
[mori]. . . . Cicero clientibus suis praebere cervicem. Cato . . .
virtutum viva imago, incumbens gladio simul de se ac de
republica palam facere 2 . . . . Vide quomodo quisque illorum
tulerit, et si fortes fuerunt. ipsorum illos animos desidera.
Si muliebriter et ignave perierunt nihil periit. . . . Neminem
flebo laetum, neminem flentem ' : in sufferendo pericula ' ille
lacrimas meas ipse abstersit, hie suis lacrimis effecit ne ullis
dignus sit.'
CAPITULUM XXI.
Kacon's Et quia secundum Scripturam corpus quod corrumpitur
remarks on . .
theimpor- aggravat animam, et terrena mhabitatio depnmit sensum
1 fixation 1 *" mu ^ ta cogitantem, ideo ad tranquillitatem animi necessarium
est ut humana fragilitas a curis interioribus et exterioribus
aliquando relaxet animum ad solatia et recreationes corpori
necessarias. Nam aliter spiritus fit anxius et hebes et acci-
diosus et tristior quam oporteret, et cum taedio boni languens
et querulus et pronus ad motus impatientiae et irae frequenter.
Propter quod sanctissimi viri aliquando curas laxabant spiri-
tuales in solatia, et rigorem abstinentiae solvebant aliquando,
nee non vigilias temperabant excessivas. Unde beatissimus
Johannes Evangelista in solatium humanae fragilitatis cum
perdice ludebat, sicut dicitur in Collationibus Cassiani 3 ; et
beatus Benedictus monachos ducens in solatium corporate
redarguitus a viatore transeunte, dixit ei quod tenderet arcum
magis ac magis. Quo respondente, Non faciam, quia fran-
gerem cordam, intulit sensum a simili quod in tantum posset
1 excidere, D. et O. s se expedicus, D. et O.
5 This was the celebrated Semi-Pelagian of the fifth century. The anecdote
will be found in the twenty-first chapter of the twenty-fourth of the Colla-
tions (p. 633 of the Frankfurt edition of 1722). It is almost identical with the
story of St. Benedict which follows.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERTIA. 363
cogere monachos ad rigorem patientiae quod sustinere non
possent, sed ipsa violentia frangerentur. Et ideo Jacob Patri-
archa se excusavit a societate Esau, nam, si secum ambulasset
fortius, morerentur filii sui et uxores et animal ium greges.
Propter quod Seneca sapientissimus, cui sunt revelata quod Confirmed
paucis Divinitas concessit, ut ait Apostolus l , aestimans pondus b;
humanae fragilitatis, convertit se in fine persuasionis suae de
animi tranquillitate ad solatia et recreationes corporales, ut
interpositis hujusmodi remediis, fortius vires resumantur.
Nam et Cato ait, Interpone tuis interdum gaudia curis ; ut
dicat Deo quilibet cum psalmista, Fortitudinem meam ad te
custodiam. Seneca igitur hujusmodi solatia tangens sic elo-
quitur; ' Miscenda sint ista et alternanda, solitudoet frequentia. DC Tran-
Illa nobis faciet desiderium hominum, haec nostri, et erit
altera alterius remedium. Taedium turbae sanabit solitudo.
taedium solitudinis turba. Nee in eadem intentione retinenda
mens est, sed ad jocos evocanda,' et caeteras corporis recrea-
tiones. ' Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat.
Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum. Scipio
illud triumphale et militare corpus movit ad tripudia, non
molliter se infringens ut mos est, ad muliebrem mollitiem. sed
ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora
virilem in modum tripudiarc, non facturi detrimcntum etiam
si ab hostibus suis spectarentur 2 . Danda est animis remissio ;
meliores activioresque :i requieti resurgent. Ut fertilibus agris
non est imperandum, cito enim illos exhauriret nunquam
intermissa faecunditas, ita animorum impetus assiduus labor
franget : vires recipient resoluti paululum et remissi. Nascitur
ex assiduitate laborum animorum hebetatio 4 quaedam et
languor. Nee ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet,
nisi naturalem quandam voluptatem lusus haberet jocusque ;
quorum tamen frequens usus omne animis pondus omnemque
vim eripiet. Nam et somnus refectioni necessarius est, hunc
1 A quotation from the fourteenth letter of the apocryphal correspondence
between Paul and Seneca. Paul says : Perpendenti tibi ea sunt revelata quae
paucis Divinitas concessit Certus igitur ego in agro tarn fertili semen fortis
simum sero ; ' et seq.
* sectarentur, D. et O. > acrioresque, Seneca.
* hesitatio, D. et O.
364 OPEPIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
tamen si [per] diem noctemque continues mors erit. Multum
interest remittas aliquid an solvas. Conditores legum festos
instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur,
tanquam necessarium laboribus interponentes temperamentum ;
et magni viri sibi menstruas certis diebus dabant ferias.
Quidam vero nullum non diem l inter otium et curas divi-
debant, quos nulla res ultra decimam horam retinuit ; ne
epistulas quidem post hanc horam legebant, ne quid novae
curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabis illis
horis ponebant. . . . Majoresque nostri novam relationem in
senatu post horam decimam fieri vetabant. Indulgendum
est animo dandumque subinde otium, quod alimenti et virium
loco sit, et ambulationibus apertis vagandum, ut coelo libero
et multo spiritu augeat attollatque se animus. Aliquando
vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt, convictusque
et liberalior potio ; . . . eluit 2 enim curas vinum, et ab imo
animum movet, et ut morbis quibusdam ita tristitiae medetur.
Liber, qui est Bacchus, non ob licentiam linguae dictus est
inventor vini, sed quia liberat a servitio curarum animum
atque audaciorem in omnes conatus facit. . . . Solonem' unum
de septem sapientibus, ' Arcesilaumque philosophum indulsisse
vino credunt. Catoni ebrietas objecta est. Facilius 3 efficiet,
quisquis objecerit, hoc crimen honestum quam turpem Ca-
tonem. Sed ut libertatis ita vini salubris moderatio est ; nee
saepe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat.
Et tamen aliquando in exultationem libertatemque extra-
hendus, tristisque sobrietas removenda paulisper. Nam sive
Graeco poetae credimus, Aliquando etiam insanire jucundum
est, sive Platoni, Frustra poeticas fores compos sui semper
pepulit, sive Aristoteli, Nullum magnum ingenium 4 sine mix-
tura dementiae fuit. Non potest grande aliquid et super
caeteros loqui nisi mota mens, cum vulgaria et solita con-
tempsit, instinctuque sacro surrexit excelsior, tune demum
aliquid cecinit grandius homine mortali. Non potest sublime
1 The quotation in the MSS. being unintelligible here, the words of Seneca
are given.
2 Bacon here omits words which encourage occasional excess.
:< This sentence is unintelligibly transcribed in the MSS.
4 Arist. Poet. cap. 17 (vtyvovs r\ iroirjrtKr) konv f)
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS TERT1A. 365
quicquam et in arduo positum contingere quamdiu apud se
est. Desciscat oportet a solito, et efferatur, et mordeat frenos,
et rectorem rapiat suum, eoque ferat quo per se timuisset
ascendere.'
Hie finis verborum Senecae 1 ; volentis quod per recreationes
aliquando excellentes intendat animi vigorem, et majora conetur
quam si se spiritualibus et mentalibus occupationibus con-
tinuis se daret. Heliseus quidem propheta jussit psalterium
adduci ut harmoniae corporalis delectatione excitatus animus
facilius ad divina raperetur.
1 The foregoing extracts from Seneca contain many variations from the text
now usually adopted. Some of these are evidently due to Bacon himself,
occurring naturally as the result of condensation. Some may be due to the
imperfection of the text used by him. [This may have been a copy of the
Milan MS., considered by experts to be of the ninth century, and containing
the Dialogues for which, Bacon tells us, he had for a long time made search in
vain. Such a copy may have been sent to him by Campano of Novara.] Other
errors are doubtless due to the incompetence of Bacon's transcribers. Some
of the more obvious mistakes have been corrected. But no attempt has been
made to elevate this series of extracts to the standard of a critical edition.
PARS QUARTA
PHILOSOPHIAE MORALIS.
CAPITULUM I.
The Chris- Protraxi hanc partem tertiam Philosophiae Moralis gratis
nan faith p ro pter pulcritudinem et utilitatem sententiarum moralium,
the highest r r
of all sub- et propter hoc quod libn raro mvemuntur a quibus erui
of morum radices, flores. et fructus. Nunc autem volo acce-
philo- dere ad partem quartam hujus scientiae, quae licet non sit
sophy . ...
tarn copiosa et tarn praegnans sicut tertia, est tamen mira-
bilior et dignior non solum ea parte sed omnibus : quoniam
consistit l in persuasione sectae fidelis credendae et amandae
et operibus comprobandae, quam debet humanum genus
recipere. Nee est aliquid de philosophia magis necessarium
homini, nee tantae utilitatis nee tantae dignitatis. Nam
maxime propter hanc partem verum est quod Morali Philo-
sophiae subjiciuntur omnes scientiae. Tota enim sapientia
ordinatur ad salutem humani generis cognoscendam ; et haec
salus consistit in perceptione eorum quae ducunt hominem
in felicitatem alterius vitae. De qua dicit Avicenna quod ipsa
est quam oculus non vidit nee auris audivit, ut prius tactum
est. Et cum haec pars quarta philosophiae intendit hanc
salutem investigare, et ad earn allicere homines, ideo omnes
scientiae artes et officia, et quicquid cadit in consideratione
hominis, obligatur huic parti nobilissimae civilis scientiae ;
et hie est finis humanae considerationis.
Influence Propter quod utilissimum est considerare intentionem hujus
lishecflaw partis ; et cuilibet Christiano competit propter suae profes-
on thewel- s j O nis confirmationem, et quatenus habeat unde corrigat
states. oberrantes. Nunquam vero Deus potest denegare humano
1 consistit, om. D.
MORALIS PHJLOSOPHIA: PARS QUARTA. 367
gcneri cognitionem viae salutis, cum omnes homines velit
salvos fieri secundum Apostolum. Et sua bonitas infinita est,
propter quod reliquit semper hominibus modos per quos
illuminentur ad cognoscendum vias veritatis. Aristoteles
quidem in sua Politica descendit ad species sectarum, et dicit
quod ipse vult considerare de sectis et legibus civitatum
quatuor vel quinque simplicium, et videre quae leges cor-
rumpant civitates et regna, et quae non. Dicitque quatuor
vel quinque simplices esse sectas corruptas, intendens quod
secta vel lex dicitur simplex propter legem simplicem, et
composita propter finem compositum, quia omnis secta variatur
secundum conditionem finis, ut docet Alpharabius in libro
De Scientiis, exponens sententiam Aristotelis circa sectas 1 .
Istique fines simplices secundum Alpharabium, evidentius
tamen secundum Boetium, tertio de Consolatione Philoso-
phiae, sunt ; Voluptas, Divitiae, Honor, Potentia, Fama seu
Gloria nominis 2 .
Et nunc recitabo principales nationes apud quas variantur The re-
sectae per mundum quo modo currunt ut sunt, Saraceni,
Tartari, Pagani, Idololatrae, Judaei, Christiani. Non enim
sunt plures sectae principales, ncc possunt esse usque ad
sectam Antichristi 3 . Sectae autem compositae sunt ex
omnibus istis, vel quatuor quibusque. vel tribus, vel duobus,
secundum diversas combinationes.
Sed praeter hos fines est alius, scilicet felicitas alterius Their
vitae, quam diversi diversimode quaerunt et intendunt. Quia
quidam ponunt hanc in deliciis corporis, quidam in deliciis tions of a
. . ...... ... future lift-.
animae, quidam m deliciis utnusque. Adhuc sunt sectae
1 The reference is to the fifth chapter of Alpharabius' short work De Scientiis
(see note, vol. i. p. 101) : ' Universalis scientia inquirit de speciebus acciden-
tium et consuetudinum voluntarium, et de habit ibus et motibus et gestibus
a quibus procedunt illae actiones et consuetudines, et de finibus propter quas
sint . . . et ex finibus propter quas fiunt distinguit actiones quae sunt in usu,
et declarantur quae ex eis vere sunt beatitudo, et putantur, cum non sint,
beatitudo. . . . Quae autem putantur beatitudo et non sunt, sunt sicut victoria,
et gloria, et dilectiones.'
2 Cf. Consol. Philosophiae, lib. iii. Prosa 2. ' Habes ante oculos propositam
fere formam felicitatis humanae ; opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates.'
* Both MSS. have Christianam. But I think it so certain that Bacon wrote
Antichristi, that I have ventured to insert it in the text.
368 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
compositae ex hac felicitate, et aliis finibus omnibus vel
pluribus, et hoc diversis modis. Nam licet futuram felicitatem
intendant, tamen multi dant se voluptatibus, et alii ad divi-
tias anhelant, et quidam ad honores aspirant, et quidam
ad potentiam dominandi, et quidam ad gloriam famae.
Tangam autem primo tres divisiones sectarum ut pateat ad
quid tendatur. Deinde negotiabor circa electionem sectae
fidelium, quae sola debet mundo communicari.
Saracens. Quidam autem volunt istos fines vitae praesentis habere,
non aestimantes se deficere a futura felicitate qualitercunque
abutantur bonis temporalibus, et immergant se illecebris
voluptatum, ut Saraceni qui uxores multiplicant quantum
volunt, secundum legem suam.
Tartars. Quidam vero ardent libidine dominandi, ut Tartari secun-
dum quod imperator eorum dicit unum dominum l debere
esse in terra sicut unus Deus in coelo, et ille dominus debet
ipse esse et constitui, ut patet in epistola quam misit Domino
Ludovico regi Franciae, in qua petit ab eo tributum, sicut
in libro 2 fratris Gulielmi de moribus Tartarorum continetur,
quern librum scripsit praedicto Regi Franciae. Et patet
ex operibus eorum quomodo jam regna Orientis possederunt,
de nullis deliciis curantes ; sed magis inhumani in hac parte.
lacte equino abutentes pro potu, et cibos immundos et
immunde soliti sunt percipere, ut ex libro praedicto, et fratris
Johannis de vita Tartarorum, et ex Cosmographia Ethici
philosophi manifestum est. Nam iste philosophus et illt
1 dominum, O. ; deum, D. The letter of Mangu which Rubruquis took back
with him to Louis IX, began thus : ' Praeceptum eterni Dei est, in Caelo non
est nisi unus Deus aeternus, super Terram non est nisi unus dominus Chingis
Chan.' The letter concludes in the same defiant strain : ' Si vultis nobis obedire,
mittatis nuncios vestros ad nos : et sic certificabimur utrum volueritis habere
nobiscum pacem vel bellum.' The predecessor of Mangu, Kuyuk, had replied
to Pope Innocent IV's mission, directed by Carpini, in a similiar way. ' Si
pacem desideratis habere nobiscum, tu papa, imperatores, reges omnes cuncti-
que potentes civitatum et terrarum rectores ad me pro pace diffiniendo nullo
modo venire differatis, et nostram audietis responsionem pariter et voluntatem.
. . . Vos habitatores occidentis Deum adoratis et solos vos Christianos esse
creditis, et alios contemnitis ; sed quomodo scitis cui gratiam suam conferre
dignetur? Nos Deum adoramus, et in fortitudine ipsius ab oriente usque ad
occidentem delebimus omnem terrain.'
2 Already often referred to. See vol. i. p. 356.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUART A. 369
libri de moribus Tartarorum describunt hanc gentem pessi-
mam et immundissimam, ut patuit in parte Mathematicae l
de gentibus et locis hujus mundi.
Pagani vero puri qui consuetudine vivendi pro ratione Pagans,
legum utentes, ut Praceni 2 et nationes confines eis, deliciis
divitiis et honore istius vitae detinentur, cum intentione
alterius, ut -quails fuerit hie et quantus, talis et tantus aesti-
matur fore in vita futura. Unde in morte faciunt se comburi
publice cum lapidibus pretiosis et auro et argento et dextrariis
et familia et amicis et omnibus divitiis et bonis, sperantes
quod post mortem omnibus his gaudebunt.
Similiter Idololatrae cum bonis istius mundi credunt pos- Idolaters,
sidere futura, excepto quod Sacerdotes eorum castitatem*
vovent, et a delectatione luxuriae gaudent abstinere, sicut
patet ex regionibus Orientis in parte Aquilonari, ut prius
tactum est in Locis Mundi. Et omnes isti expectant bona
corporalia alterius vitae, nihil de spiritualibus sapientes ; et
non est contra leges eorum ut, qualitercumque possint, quae-
rant bona mundi hujus, nee se reputaht, qualitercumque
contingat, frustrari a vita futura.
Sed Judaei bona temporalia et aeterna sperabant ; diver- Jews,
simode tamen, quia spiritualiter sapientes virtute legis aspira-
bant ad bona non solum corporis sed animae. Literaliter
vero considerantes legem, credebant bona alterius vitae
tantum corporalia. Similiter nee per fas et nefas, secundum
legem eorum, quaerunt temporalia, sed auctoritate Dei et
secundum jura. Licet enim spoliaverint multas nationes et
1 D. has Metaphysicae. But the reference is to the geographical section
of the fourth part of the Opus Majus. Cf. vol. i. p. 371, for a notice of John
Carpini's report on Tartary. The fourth chapter of Carpini s work treats of
the good and the bad side of the Tartar character. After doing justice to
their admirable military discipline, and to the chastity of their women, he
describes their intemperance, their foul feeding, their treachery, and the
systematic slaughter of their captives. (Soc. de Geog. Recueil de Memoires,
vol. iv. (1839), pp. 594 and 633-641.)
8 This word is so spelt in D. and O. But it should have been written Pruseni
or Prusceni, as in vol. i. p. 360, where the Prusceni and other surrounding
tribes are spoken of as Pagans. Cf. p. 377, where their ill-treatment by the
Teutonic knights is spoken of as a bar to their conversion.
3 See vol. i. p. 373. By Rubruquis, as by Marco Polo, the Buddhists are
always spoken of as Idololatrae.
VOL. II. B b
370
OPERIS MAJOR1S PARS SEPTIMA.
Relative
value of
these
subjugaverint, hoc fecerunt secundum justitiam. Nam eis
debebatur de jure haereditario Terra Promissionis, eo quod
fuerunt de stirpe filii Noe ; et filii Cham invaserunt illas
regiones injuste, cum non fuerunt datae in sortem eorum a
principio. Nam Egyptus, et Africa, et Aethiopia fuerunt
datae filiis Cham, ut patet ex Scriptura, et per Sanctos, et
per historias ; et prius tactum est de hoc 1 . * ,
Christians. Christiani vero spiritualibus spiritualia comparantes secun-
dum legem suam, possunt temporalia habere propter humanam
fragilitatem ut exerceant spiritualia in hac vita, quatenus
tandem perveniant ad aeternam, tarn corporaliter quam spiri-
tualiter. Et tamen in ilia vivent sine rebus extrinsecis quibus
in hac vita praesenti utuntur homines. Nam corpus animale
fiet spirituale, et totus homo glorificabitur, et vivet cum Deo
et angelis.
Principales igitur sectae sunt hae. Paganorum prima est,
minus de Deo scientium ; nee habent sacerdotium, sed quilibet
religions. p ro voluntate sua fingit sibi Deum et colit quod vult, et sacri-
ficat ut sibi placet. Deinde sunt Idololatrae, qui sacerdotes
habent et synagogas et campanas magnas, sicut Christiani,
quibus vocantur ad suum officium, et orationes certas et
sacrificia determinata, et ponunt plures Deos, nullum autem
omnipotentem. In tertio gradu sunt Tartari, qui unum Deum
adorant omnipotentem et colunt. Sed nihilo minus ignem
venerantur et limen domus. Nam omnia transducunt per
ignem ; unde res mortuorum et exennia et nuntios ducunt
inter ignes et alia, ut purificentur. Nam lex eorum dicit
omnia expiari per ignem. Quicunque etiam calcat super
limen domus damnatur ad mortem. Et in his duobus et
quibusdam aliis sunt brutales multum. In quarto gradu sunt
Judaei, qui plus secundum suam legem deberent sentire de
Deo, et veraciter aspirare ad Messiam, qui est Christus. Et
sic fecerunt illi qui spiritualiter legem sciebant, ut Sancti
Patriarchae et Prophetae. Quinto loco sunt Christiani, qui,
legem Judaeorum spiritualiter peragunt, et addunt ad ejus
complementum fidem Christi. Postremo veniet lex Anti-
christi, qui subvertet alias leges ad tempus, nisi quod electi
1 Cf. vol. i. p. 316.
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS QUARTA. 371
in fide Christiana stabunt, licet cum difficultate propter furorem
persecutionis. Sex igitur sunt leges secundum hanc distinc-
tionem et sex secundum priorem, penes voluptatem, divitias,
honorem, potentiam, famam, ac felicitatem alterius vitae
neglectis his bonis temporalibus.
Atqui superius l , in comparatione Mathematicae ad Eccle- Connexion
siam, revolutae sunt sectae secundum vias Astronomiae, et c i[gio^ s
inventae sunt sex, ut lex Saturni, lex Martis, lex Solis, with
lex Veneris, lex Mercurii, lex Lunae. Qualitercumque igitur influences.
sectas distinguamus, inveniemus semper sex. Nam prima
et principals distinctio haec est penes planetas ; ad illam
sequuntur aliae, quoniam coelestis virtus inclinat hominem
ad legum susceptionem, aut omninc, aut ut multum, aut
ut facilius suscipiantur. Nam licet anima rationalis non
cogitur ad aliud, tamen, ut superius est verificatum, multum
alteratur complexio hominis ad scientias, ad mores et leges,
quibus alterationibus anima excitatur in quantum est actus
corporis, et inducitur ad actus publicos et privates per coelestem
constellationem, salva in omnibus arbitrii libertate' 2 . Et inde
accidit quod, secundum conjunctiones Jovis cum aliis
planetis, sex oriuntur in cordibus hominum innovationes legum
et consuetudinum, sicut superius est notatum. Et plures
sectae non possunt esse nisi sex ; et aliquando homines unius
sectae inclinant se ad sectam alterius, propter fortitudinem
constellationis, et aliquando mutant sectam propriam omnino,
vel principaliter, vel miscent conditiones alterius sectae,
secundum quod diversae constellationes occurrunt. Et sic
accidit quod fiunt sectae compositae ex partibus plurium
sectarum. Nam Saraceni licet principaliter utuntur lege
Venerea, tamen miscent multum de lege Judaeorum et lege
Christiana, quoniam variis baptismatibus, sicut Judaei,
utuntur, et sacrificiis consimilibus in parte. Christum autem
dicunt Filium Virginis, et maximum prophetarum et multa
Evangelica dicta retinent in sua lege, et omnes desiderant
mori morte Christianorum ; sicut in disputatione quam habue-
runt cum Christianis et Idololatris coram magno imperatore
Tartarorum professi sunt, ut in libro de moribus Tartarorum
1 See voL i. pp. 254-269. 2 Cf. vol. i. pp. 246-252.
B b a
372 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
docetur 1 . Tartan vero legem Martis principaliterconfitentur.
Nam et ignem venerantur, et bello student et philosophiae
magnalibus vacant, more antiquorum Chaldaeorum quibus
lex Martis ascribitur. Et tamen inclinant se ad legem
Mercurialem. Nam filios eorum permittunt instrui in
Evangelic et vitis Patrum. Et quando infirmantur, petunt
sacerdotes Christianos et crucem, et aquam benedictam, sicut
in libro fratris Gulielmi docetur, et experientia hominum fide
dignorum nos certificat in hac parte. Lex vero Judaeorum
est Saturni ; et lex Christianorum Mercurialis ab astronomis
dicitur, propter certas causas ut superius annotatum est.
Sectae vero Paganorum et Idololatrarum reducuntur ad
sectam Martis et Aegyptiacam, quae est secta colens solem,
qui est dux militiae coelestis. Nam istae duae sectae et illae
colunt creaturam pro creatore, eo quod Idololatrae imagines
manu factas et coelestes venerantur. Et ideo, in quantum
coelestes naturas colunt, cum Aegyptiacis concordant. In
quantum haec inferiora, cum Martis lege conveniunt. Pagani
vero simul colunt inferiora et coelestia. Quicquid enim
eis occurrit utile, sive Sol sive Luna sive animal sive lucus
sive aqua sive ignis, sive aliud aliquid, colunt per amorem.
Quicquid vero eis terribile est colunt per timorem.
Which of Propositis vero his Sectis principalibus tarn secundum
li^gionHs usum gentium quam secundum vias Astronomiae, et secundum
the true? diversitates finium sequitur consideratio qualiter oporteat
persuadere de sectae veritate. Dictum est quidem prius in
Mathematicis circa infidelium conversionem quod dupliciter 2
contingit fieri persuasionem de sectae veritate quae sola est
1 See note on p. 387.
2 It is interesting to compare what follows with the third and fourth chapters
of the first book of Thomas Aquinas' treatise Contra Gentiles, e. g. ' Est in his
quae de Deo confitemur, duplex veritatis modus. Quaedam namque vera sunt
de Deo quae omnem facultatem rationis excedunt, ut Deum esse trinum et unum.
Quaedam vero sunt ad quae etiam ratio naturalis pertingere potest, sicut est
Deum esse, Deum esse unum, et alia hujusmodi, quae etiam philosophi
demonstrative de Deo probaverunt, ducti naturalis lumine rationis.' What
particular passage in the fourth part of the Opus Majus is referred to by
Bacon is not quite clear. But it is full of passages that would be apposite.
Cf. vol. i. pp. 253-4. The whole of the second part is directed to the same
purpose.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS QUARTA. 373
Christiana. Quoniam aut per miracula, quae sunt supra nos TWO ways
et supra infideles, de qua via nullus potest praesumere ; aut s^ mo " h ~ e
per viam communem eis et nobis, quae est in potestate nostra, Christian
et quam non possunt negare, quia vadit per vias humanae revelation
rationis et per vias philosophiae ; quae etiam propria est and P ml -
infidelibus ; quoniam ab eis totam habemus philosophiam, et
non sine causa maxima, quatenus nos pro nobis habeamus
confirmationem fidei nostrae, et ut pro salute infidelium pos-
simus efficaciter perorare. Nee oportet objici illud Gregorii
quod fides non habet locum, ubi humana ratio praebet experi-
mentum l . Nam hoc est intelligcndum ubi homo Christianus
solum inniteretur humanae rationi aut principaliter. Sed hoc
non debet fieri : immo credendum est Ecclesiae et Scripturae
et Sanctis et doctoribus Catholicis et hoc principaliter.
Sed in solatium humanae fragilitatis. quatenus vitet tenta- with the
tiones erroneas, utile est Christiano habere rationes efficaces '^Jjj^ 1 h
eorum quae credit, et debet habere rationem suae fidei pro must be
causa omni requirenti earn, stcut docet beatus Petrus in Epis- f-^
tola prima, dicens, Dominum autem Christum sanctificate in
cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti
vos reddere rationem de ea quae est in vobis fide et spe.
Sed non possumus hie arguere per legem nostram, nee per
auctoritates Sanctorum, quia infideles negant Christum
Dominum et legem suam et sanctos. Quapropter oportet
quaerere rationes per alteram viam, et haec est communis
nobis et infidelibus, scilicet philosophia. Sed potestas philo-
sophiae in hac parte maxime convenit cum sapientia Dei,
immo est vestigium sapientiae divinae datum a Deo homini,
ut per hoc vestigium excitetur ad divinas veritates. Nee
ista sunt propria philosophiae sed communia theologiae et
philosophiae, fidelibus et infidelibus, a Deo data et revelata
a philosophis, quatenus genus humanum praeparetur ad divinas
veritates speciales. Et rationes de quibus loquor, non sunt
alienae a fide, nee extra principia fidei, sed ex radicibus ejus
eruuntur, sicut manifestum est ex dicendis.
Possem vero ponere vias simplices et rudes vulgo infidelium The appeal
here made
1 Aquinas (Summae Prima, Quaest. i, art. 8) quotes the same passage from
Gregory, and deals with it in a similar way.
374 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
is to the proportionates, sed hoc non expedit. Nam vulgus est nimis
staicted" imperfectum, et ideo persuasio fidei quae vulgo debetur est
amongst rudis et indigesta et indigna sapientibus. Volo igitur altius
procedere, et dare persuasionem de qua sapientes habent
judicare. In omni enim natione sunt aliqui industrii et apt!
ad sapientiam, quibus rationabiliter persuader! potest ; ut,
ipsis informatis, fiat vulgo per eos persuasio facilior.
Some Suppono vero in principio tres esse cognitiones ; una est
isimmtef 6 P er studium inventionis propriae perviam experientiae. Alia
est per doctrinam. Tertia est ante istas, et via in eas, quae
vocatur cognitio naturalis ; et hoc ideo quia est communis
omnibus. Illud enim naturale est quod omnibus ejusdem
speciei est commune, ut comburere est naturale igni. sicut
Aristoteles exemplificat quinto Ethicorum ; et Tullius hoc
idem dicit in principio de Quaestionibus Tusculanis, et
videmus per exempla infinita. Nam dicimus voces brutorum
significare naturaliter, quia sunt communes individuis suae
speciei; et hujusmodi naturaliter a nobis cognita sunt in
quibus omnes concordamus, ut quod omne totum majus est
sua parte, et hujusmodi, tarn incomplexa quam complexa.
Scimus etiam quod anima rationalis nata est veritatem
cognoscere et amare earn, cujus amoris probatio est operis
exhibitio, secundum Gregorium et omnes sanctos et philo-
sophos. Quidam autem aestimant quod duae partes sunt in
anima diversae, seu duae potentiae, ut una sit qua verum
cognoscat, alia qua velit audire veritatem cognitam. Quidam
vero credunt quod una est substantia animae quae utraque
facit, quia isti actus sunt ordinati ad invicem, eo quod veritatis
cognitio est propter ejus amorem ; una enim et eadem potentia.
Secundum eos primo apprehendit veritatem, et postea earn
cognitam diligit et complet in opus. Unde Aristoteles vult
tertio 1 de Anima quod intellectus speculativus veritatis per
extensionem ad ejus amorem fit practicus. Nee unquam
facit differential!! specificam inter intellectum speculativum et
practicum, sicut facit inter intellectum et sensum et animam
1 De Anima, iii. cap. 7. The whole chapter is to the point, and especially 6 :
Kal TO dvev 81 irpagcajs TO d\7]0es KOI TO ^euSos iv TO) ai/To> yevfi Icm TO> dyaOa> nal
, d\\a TO> y'
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 375
vegetivam. Arguit enim sccundo de Anima haec tria esse
diversa secundum speciem, quia operationes sunt diversae
secundum speciem, ut intelligere, sentire, et vegetare ; nee
ordinantur ad invicem. Sed cognitio veritatis ordinatur ad
amorem ejus et propter earn fit ; et ideo una est potentia, seu
natura, seu substantia, animae rationalis quae cognoscit veri-
tatem et amat earn. Unde tertio de Anima, Aristoteles sic
incipit l : De parte autem animae qua cognoscit et sapit
dicendum est ; volens quod eadem sit pars quae habet
utramque operationem ; sicut est in sensitiva : quod eadem
est potentia quae cognoscit et appetit, ut patet in omni sensu.
Nam tactus cognoscit calidum et appetit, et gustus saporem,
et sic de aliis.
Sed de his non est magna vis qualitercunque dicamus. Belief in
Scimus enim quod anima rationalis veritatem nata est cog- fa^ ^
noscere et amare. Veritas autem sectae in tantum percipitur feeble,
quantum Dei cognitio abundat in quolibet, quia omnis secta
refertur in Deum ; et ideo, qui vult in cognitionem certam
sectae devenire, oportet quod a Deo incipiat. Cognitio
vero Dei, quoad quaestionem an sit, nota est omnibus natu-
raliter, sicut docet Tullius libro de Immortalitate Animae.
Et probat hoc dicens, Nulla gens 2 tarn fera est et immanis
cujus mentem non imbuerit Dei opinio, nee est aliqua quin
cultum divinum aliquem exhibeat. Quod si Avicenna dicat
primo Metaphysicae :5 quod esse Dei quaeritur in hac scientia
per demonstrationem, dicendum est quod hoc est verum
quantum ad plenam certitudinem. Nam cognitio naturalis
quam quilibet habet de Deo est debilis, et debilitatur per
peccata quae multiplicantur in quolibet. Nam peccatum
obscurat animam, et maxime quantum ad divina.
Et ideo oportet quod juvetur haec cognitio per argumentum It needs
et per fidem. Sed cognitio de unitate Dei et quid sit Deus
1 De Anima, iii. cap. 4. The words are, irtpl 5i TOV fiopiov rrjs ^vx^ 5 V "^ I VWJK(I
0' i) tyvxh Kal (ppovfi . . . OKtitrtov.
3 This seems taken from two passages in De Natura Deorum, i. 16 and 23.
3 Avicenna's words are (Met. lib. i. cap. i\ ' Inquiramus ergo quid sit
subjectum hujus scientiae, et consideremus an subjectum hujus scientiae sit ipse
Deus excelsus. Sed non est. Immo ipse est unum de eis quae quaerantur in
hac scientia.'
376 OPERIS MAJOR1S PARS SEPTIMA.
ment as et qualis et cujusmodi non est nota naturaliter. Nam in his
faith. discordabant homines semper, alii ponentes plures Deos, alii
aesti mantes Stellas esse deos, alii res inferiores, ut adhuc pure
pagani et idololatrae. Et ideo oportet quod errent in secta.
Caeteri homines qui unum Deum dicunt non intelligunt alia
quae vera sunt de Deo. Et ideo oportet quod persuasor
sectae in principio sciat persuadere quae requiruntur de Deo
in communi. Non tamen oportet quod descendat ad omnes
particulares veritates in primis ; sed paulatim procedat et
a facilioribus incipiat in hunc modum. Sicut enim geometer
ponit suas descriptiones, ut res innotescant quid sint, et quo-
modo vocentur, quibus utitur, sic oportet hie : quia nisi hoc
sciat quid est quod dicitur per nomen, non erit aliqua
certificatio.
Proofs of Deus igitur est prima causa ante quam non est alia, quae
tence 8 ^^~ non ex ^ v i t m esse nec potuit non esse, infinitae potentiae,
(0 The sapientiae, et bonitatis : Creator omnis rei et gubernator cujus-
the ma- libet, secundum quod singulorum capax est natura. Et in
jority of hanc descriptionem concordant Tartari, Saraceni, Judaei, et
mankind. ,..... . T
Chnstiani. Sapientes etiam Idololatrarum et Paganorum,
accepta ratione de hoc, non possunt contradicere ; nec per
consequens vulgus, cui praesunt sapientes tanquam rectores
et duces. Nam fiet eis modus duplex arguendi ad hoc:
unus per consensum omnium aliarum nationum et sectarum
et reliqui totius generis humani. Sed majori parti minor se
debet conformare : et turpis est pars quae suo non congruit
universo. Et constat sapientiores homines esse apud alios,
sectas ; et hoc non ignorant pagani et idololatrae. Nam
quando fit cum eis collatio convincuntur de facili, et suam
ignorantiam manifeste percipiunt; sicut patuit per Imperatorem
Tartarorum qui convocavit ante se Christianos, Saracenos, et
Idololatras, ut de sectae veritate conferent ; et statim confunde-
bantur Idololatrae et convincebantur. Istud factum patet ex
libro de moribus Tartarorum Domino regi Franciae qui nunc
est directo l . Et quando Chnstiani conferunt cum Paganis, ut
sunt Praceni 2 et aliae nationes conjunctae, de facili cedunt et
vident se erroribus detineri. Cujus probatio est quod liben-
1 See note on p. 387. 2 Praceni for Prusceni as on p. 369.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 377
tissime volunt fieri Christian!, si Ecclesia vellet demittere eos
in sua libertate et gaudere bonis suis in pace l . Sed Christiani
principes qui laborant ad eorum conversionem, et maxime
fratres de domo Teutonica volunt eos reducere in servitutem,
sicut certum est Predicatoribus et Minoribus et aliis viris bonis
per totam Alemanniam et Poloniam. Et ideo repugnant ;
unde contra violentiam resistunt, non rationi sectae melioris.
Deinde persuasor sectae fidelis habet ex parte Metaphy- (2) Secon
sicae et istius Scientiae Moralis unde per alium modum f e
arguendi procedat ; quod volo modo innuere, donee com- a first
pleatur scriptura- quam Vestra Celsitudo deposcit. Et
quidem homini industrio et consideranti efficaciam rationis
potest proponi tanquam receptibile, quod causae non vadunt
in infinitum, quoniam non possunt esse nee intelligi infinitae.
Omnia enim quae sunt et quae intelliguntur sunt in aliquo
numero comprehensa, ut dicit Aristoteles tertio Physicorum.
Non est igitur causa ante causam in infinitum. Ergo standum
est ad aliquam causam primam, quae non habet causam ante
se, et omnis multitude ad unitatem reducitur. Et in omni
genere est unum primum ad quod caetera reducuntur. Quare,
si haec sit causa prima, non habens aliam causam ante se, mani-
festum est quod non exivit in esse per causam, nee aliud est
causa sui esse, nee facit se esse post non esse, quia tune, dum
non esset, haberet esse, ut faceret se esse. Omne enim quod
facit aliud esse post non esse, habet esse dum hoc facit ; ergo
nihil est causa sui esse. Quapropter haec causa prima nunquam
habuit non esse, ergo semper fuit. Sed si hoc, tune semper
est. Quoniam multa sunt quae semper erunt, et tamen non
semper fuerunt, ut Angeli, et Animae, et Coelum, et Terra,
et hujusmodi. Et ideo illud quod nunquam habuit non esse
longe facilius conservabit suum esse in aeternum. Quod
etiam nunquam habuit non esse est elongatum in infinitum
a non esse ; et ideo impossible est quod cadat in non esse.
Res enim aliquae quae exiverunt in esse possunt non esse,.
quia non est infinita earum elongatio a non esse. Nam
1 Such a word as sineret seems to be wanted.
2 Another reference to the scriptum principale which Bacon always kept
before him.
in
ower.
378 OPERIS MAJORIS PARS SEPT1MA.
aliquando non fuerunt : ergo cum non esse elongetur in
infinitum ab eo quod semper fuit, non est proportio inter
ilia. Et ideo talis res non poterit non esse : et istud est
receptibilius omni eorum quae hie dicuntur, et ideo magis
est conceptibile quam indigens probatione.
Eternity of Quod autem res quae semper fuit et erit sit infinitae
frnpHes 06 potentiae, manifestum est. Quia si sit finitae potentiae tune
finite S ua potentia est imperfecta, quia in omni finite potest aliquid
.. .
addi, et omne imperfectum est naturahter subjectum muta-
tioni, sed non est possibile poni aliquam mutationem nisi
ponatur prima. Primum enim est ante posterius naturaliter.
Et ideo cum prima mutatio sit circa esse et non esse, oportet
quod haec sit possibilis in eo quod habet potentiam finitam.
Sed haec mutatio non cadit in eo quod semper fuit et semper
erit ; quapropter nee finitas potentiae.
Infinite Item Philosophia arguit tertio de Consolatione l hoc modo.
power im- T , . . . r . .
plies in- 1 o mni genere ubi repentur imperfectum natum est repenn
finite perfectum. Et ideo in genere potentiae oportet reperire
potentiam perfectam postquam imperfectam reperimus. Sed
perfectum 2 est cui nihil deest, nee aliquid addi potest ; secun-
dum Aristotelem tertio Physicorum et quinto Metaphysicae.
Et cui nihil addi potest illud est infinitum ; quia finite
omni in quantum hujusmodi, potest fieri additio, et aliud
extra illud intelligi potest. Oportet ergo quod potentia per-
fecta sit infinita. Sed in rebus aliis ab hac causa quam
quaerimus non est potentia perfecta et infinita, ergo in hac
erit talis potentia. Sed si potentia ejus est infinita, tune
essentia est infinita, quia potentia non excedit essentiam.
Nam essentia vel est aequalis potentiae vel major. Et jam
positae sunt demonstrationes ad hoc in eis quae dicta sunt
de materia 3 . Manifestum est igitur quod essentia causae
primae est infinita.
1 Consol. Philosophiae, lib. iii. Prosa x : t Omne enim quod imperfectum esse
dicitur, id imminLtione perfecti imperfectum esse perhibetur. Quo fit ut si in
quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid
esse necesse sit. Etenim, perfectione sublata, unde illud quod imperfectum
perhibetur extiterit ne fingi quidem potest.'
2 De CoelOj ii. 4 reXetov konv ov firjdtv 4'cw \afieiv avrov Svvarov.
3 Cf. vol. i. pp. 143-148.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 379
Et certe si essentia et potentia sint infinitae, oportet quod Infinite
bonitas ejus sit infinita 1 , quia res cujus essentia est finita habet
bonitatem finitam. Ergo infinita habebit infinitam ; et aliter ply infinite
... . goodness
non est proportio bonitatis ad essentiam in hac causa ; quod an d w i s -
non potest esse in tanta maj estate. Et si .bonitas esset finita, dom -
esset imperfecta, et ei addi posset aliquid, et minui, et ita
posset subjici transmutationi ; et ideo natum est habere non
esse, ut prius arguebatur de potentia. Sed quod habet infi-
nitatem majestatis in essentia et potentia et bonitate non est
possibile quod careat cognitione, quia res quae hujusmodi
est habet utilitatem, nee potest ad infinitatem majestatis
deduci, ut elementa et lapides et vegetabilia.
Deinde videmus quod res carentes potentia infinita, ut
animalia et homines et angeli, habent cognitionem, propter
nobilitatem suae naturae : ergo cum natura causae jam quae-
sitae sit nobilior in infinitum quam aliquid hujusmodi, habebit
potestatem cognoscendi. Sed cum omnia alia quae in ea
sunt inveniuntur infinita, haec causa habet sapientiam infinitam.
Item si esset finita, esset imperfecta, et subjecta naturaliter
transmutationi ad majus et minus, ut patet in caeteris cogno-
scentibus, sicut omne imperfectum. Et ideo prima mutatio
quae est circa esse et non esse posset hie reperiri, ut superius
est persuasum. Oportet igitur quod sit sapientia infinita in^
hac causa ; sed si potentia ejus est infinita potest hunc
mundum producere, et ejus sapientia infinita novit de hoc
optime ordinare, et ejus bonitas requirit quod fiat, quia optimi
est optima facere, et suam bonitatem communicare aliis, in
quantum possibile est eis. Ergo haec causa produxit mundum
necessario.
Nisi cavillator dicat quod mundus non exivit in esse un- The uni-
quam, nee habuit non esse. Sed tune esset infinitae potentiae
sicut haec causa, et ideo esset par ei et Deus, quod nullus is
more than
1 Bacon does not attack the objection to which Aquinas gave such prominence
(S. T. Quaest. ii. Art. iii : ' Si Deus esset nullum malum inveniretur. Invenitur
autem malum in mundo. Ergo Deus non est.' The reply being in the words of
St. Augustine 'Deus cum sit summe bonus, nullo modo sineret aliquid mali esse
in operibus suis, nisi esset adeo omnipotens et bonus ut bene faceret etiam de
malo. Hoc ergo ad infinitam Dei bonitatem pertinet ut esse permittat mala, et
ex eis eliciat bona ' (Cf. Quaest. xix. Art. ix.).
380 O PER IS MAJORIS PARS SEPT IMA.
dignatur audire, nee aliqua secta ponit. Si enim mundus
semper fuerit, et nunquam habuit non esse ante esse, tune
non exivit in esse post non esse. Nee simul habuit esse
et non esse, quia secundo contradictorum non sunt simul vera
nee tempore nee natura. Ergo mundus fuit productus in esse,
sed non nisi ab hac prima causa. Nisi dicas quod plures sunt
hujusmodi causae ; quod esse non potest quia neutra esset
inhnitae potentiae. Quia si una est infmitae potentiae potest
facere quicquid vult, ergo contra voluntatem alterius ; ergo
reliqua non est infmitae potentiae postquam potest ejus vo-
luntas impediri. Et saltern in uno mundo unus erit Deus.
Nam unus sufficit ad unum mundum. Et Aristoteles octavo
Physicorum dicit quod melius est ponere unum quam plura,
postquam unus sufficit ; sed plures mundi coesse non possunt,
ut prius habitum est in capitulo de unitate 1 mundi. Mani-
festum est igitur quod unus est Deus tantum. Item si plures
mundi essent, adhuc sufficeret unus Deus, quia ipse infinitae
est potentiae, ergo producere et regere posset omnes illos
mundos, quia omnes illi, quotquot essent, non facerent aliquod
infinitum.
Caeterum Aristoteles 2 in octavo Physicorum et in undecimo
Metaphysicae concludit unum primum motorem esse, seu unam
primam causam esse, per hoc quod unus est motus primus,
scilicet diurnus, et unus mundus. Et quod non possunt plures
mundi esse ipse demonstrat in primo Coeli et Mundi 3 , per
hoc quod tune terra istius mundi esset similis in natura
et specie terrae alterius mundi. Sed res ejusdem naturae
habent rnotum naturalem ad eundem locum, ut secundo gravia
quaecunque nata sunt moveri in deorsum idem. Ergo terra
alterius mundi nata esset moveri ad locum eundem ad quern
nata est moveri terra istius mundi, cum sit ejusdem naturae
1 Vol. i. pp. 164-5.
2 In Nat. Auscult. lib. viii., after having shown (cap. 6) that the Prime Motor
is itself motionless, Aristotle goes on to show that the primum mobile (TO irpSjrov
tiro TOL'TOU Kivovpevov) is eternal, and that this eternal motion must be circular.
In Metaph. xi. 8 2, these conclusions are restated, and eternity of motion is
predicated not merely of the universe as a whole (17 TOV -navrbs djr\fj <opd) but of
each of the planetary orbs.
3 De Coelo, i. 8, 9.
MORALIS PHILOSOPHY: PARS QUARTA. 381
specificae. Sed terra alterius mundi non posset moveri ad
centrum istius mundi nisi transiret circumferentiam alterius
mundi, et hoc est moveri sursum in circumferentiam 1 alterius
mundi ut ipsum penetraret, et tandem caderet in centrum
istius mundi. Cum igitur hoc sit impossibile, non potest fieri
quod duae terrac sint nee duo mundi. Est igitur Deus unus.
qui est causa prima omnium causarum, qui semper fuit et
semper erit. habens majestatem infinitam et infinitatem poten-
tiae, sapientiae et bonitatis, Creator omnium rerum et guber-
nator. Nee possent esse plures Dei, sed unus Bened ictus in
saecula saeculorum, Amen.
Postquam hoc principium sufficienter verificaverit persuasor Duty of
sectae. tune debet ulterius arguere, quod homo tenetur facere
ejus voluntatem, et ei servire cum omni reverentia. Nam ejus
Majestas est infinita, ut jam habitum est. Ergo ei debetur
reverentia infinita. Caeterum beneficium creationis est in-
finitum, in hoc quod non potest fieri nisi per potentiam
infinitam. Nulla enim potentia finita potest creare, quia
infinita est distantia inter non esse et esse. Ergo oportet
quod transitus de non esse ad esse sit per infinitam potentiam
agentis. Quapropter creatura debet Creatori reverentiam
infinitam. Unde dicit Avicenna in Moralium Radicibus quod
est de jure Dei ut obediatur praeceptis ejus. Oportet enim
obedire mandatis ejus cujus est creatura.
Sed et tertia ratio hujus rei est propter felicitatem infinitam Beliefin a
quam dabit obedientibus sibi, et propter poenam infinitam
quam infliget inobedientibus sibi. Unde has causas reddit
Avicenna quare serviendum est Deo. dicens quod obedientibus
sibi praeparavit promissionem felicem quam nee oculus vidit
nee auris audivit, et inobedientibus sibi praeparavit promis-
sionem terribilem. Et hoc manifestum est per Metaphysicam
et prirnam partem hujus Scientiae Moralis. Nam anima est
immortalis, sicut dicit Aristoteles, et Avicenna et omnes philo-
sophi nobiles ; et Tullius fecit librum de hac immortalitate.
Et Seneca ubique hoc confitetur ; et omnes sectae aspirant
ad vitam alteram. Etiam pagani puri credunt se victuros
post mortem in corpore et anima, ut tactum est prius ; et ideo
1 The MSS. have centrum ; which I have ventured to correct.
382 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
ponunt resurrectionem mortuorum. Unde Saraceni hoc
ponunt. Sed non aestimant nisi delicias corporales nunc in
hac vita. Nam Avicenna dicit in Radicibus Moralium quod
Machometus non dedit nisi gloriam corporum, non animarum,
nisi in quantum anima condelectatur corpori. Et Judaei
similiter resurrectionem ponunt, et Christiani. Et si primi et
ultimi, scilicet Pagani et Christiani, in hoc concordant, necesse
est omnes sectas medias ; et ideo Idololatras sicut alias
oportet fateri hoc. Et philosophi notabiliter hoc decent, sicut
prius ostensum est in prima parte hujus Scientiae Moralis.
Future Sed non potest esse quod homo placens Deo in hac vita
post resurrectionem habeat vitam qualem nunc habemus,
quia haec est plena omnibus miseriis, nee est de bonitate
naturae humanae. Et ideo, cum resurrectio fiet ut reducatur
ad statum immortalitatis, oportet quod ab his miseriis libere-
mur. Nee consequentur aliquam miseriam qui Deo servierunt,
quia justum est ut praemium eis reddatur. secundum largitatem
divinae bonitatis. Et iterum boni habent plerumque plura
mala hie quam mali. Ergo si Deus est Justus judex, non
tribuit in praesenti vita bonis sua praemia, nee per consequens
in alia vita erunt similia praesentibus. Ergo oportet quod
Hberentur justi ab omni miseria ; et cum ille status est per-
fectus, oportet quod fiat gloria corporis et animae. Sed
appetitus animae rationalis transcendit omne bonum finitum.
Et ideo ejus appetitus non potest claudi nisi per bonum
infinitum. et hoc est Deus ; et ideo gloria humana erit in
participatione bonitatis Deitatis ; et ex hoc sequitur corollarium
philosophiae nobilissimum, libro Consolationum tertio 1 con-
clusum, quod participatione Deitatis fient homines Dei, licet
unus Deus sit natura.
Future Similiter cum mali hie offendunt Divinam bonitatem quae
misery. infinita est, et cadunt in crimen laesae majestatis, necesse est
quod poena eorum sit ineffabilis in alia vita et infinita
1 Consol. Philosophiae, lib. iii. Prosa x : ' Quoniara beatitudinis adeptione fiunt
homines beati, beatitude vero est ipsa divinitas, divinitatis adeptione beatos fieri
manifestum est. Sed uti justitiae adeptione justi, sapientiae sapientes fiunt, ita
divinitatem adepti Deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus,
Deus ; sed natura quidem unus, participatione vero nihil prohibet esse quam
plurimos.
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS QUARTS. 383
duratione. Quae cum ita sint, necesse est homini ut velit
Deo placere quod faciat ejus voluntatem, quatenus ei sic
serviat ut fugiat poenam intolerabilem, et consequatur beati-
tudinem infinitam.
Si vero oportet hominem facere voluntatem Dei propter Necessity
causas dictas, scilicet dignitatem majestatis infinitae, et propter Hon fol-"
beneficium creationis et conservationis in esse naturae, et lows T
(i) From
propter retributionem futuram, tune oportet quod cognoscat discordance
divinam voluntatem, et ea quae Dei sunt, et statum futurae
felicitatis et miseriae. Sed haec non potest homo scire per
se ipsum ; quod manifestum est propter errores et haereses
et diversitates, immo contrarietates sectarum principalium, et
non solum harum, sed propter articulos ejusdem sectae
principalis. Apud enim Christianos videmus tot diversitates.
Nam quidam sunt haeretici, quidam schismatici, quidam vero
Christiani. Et haereticorum diversitas est infinita. Similiter
apud Judaeos : nam quidam fuerunt Pharisaei, quidam Sadu-
caei, et alii contrariantes ad invicem, ut Evangelia docent,
et Josephus in Antiquitatum libris manifestat. Similiter
Saraceni : nam Avicenna, et philosophi caeteri contradicunt
plebi et sacerdotibus. Ostendunt enim quod non solum est
gloria corporum, sed propria et major animarum ; et deter-
minant quod secta ilia cito destruetur. Et similiter Idolola-
trae habent sectas diversas. Nam illi qui vocantur Ingures ] ,
quorum literas habent Tartari, ponunt Deum unum, quod non
facit alia multitudo Idololatrarum, sicut in libro de moribus
Tartarorum edocetur. Tartari vero similiter multum discor-
dant. Nam quidam convertunt se ad Christianorum ritum,
quidam ad Saracenorum, quidam ad Idololatrarum, licet in
principali secta concordent 2 . Paganorum quidem major est
1 See Marco Polo (Yule's ed.), vol. i. p. 225.
Rubruquis speaks of the Ingures (pp. 282-3 an< ^ 2 ^8, ed. cit.) as a tribe or
nation who, owing to mixture with Nestorians and Mahommedans, held a modi-
fied form of idolatry (Buddhism). ' Sunt,' he says, ' quasi secta divisa ab aliis.'
And again, ' Ingures qui sunt mixti cum Christianis et Saracenis, per frequentes
disputationes, ut credo, pervenerunt ad hoc quod non credunt nisi unum Deum.'
It was on the northern limit of their territory, says Rubruquis, that Cara Corum,
the headquarters of the Mongol power, was situated.
2 Rubruquis says that on feast days Mangu held formal receptions of the
representatives of the various religions round him, Christian, Mahommedan and
384 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
diversitas et error, quia quilibet fingit sibi Deum ut vult, et
colit quod sibi placet.
(2 From Caeterum potentia sciendi in homine ad corpora hujusmodi
Oman's" et similia non sufficit, ut manifestum est cuilibet. Nemo
faculties, enim scit veraciter et sufficienter naturam unius rei minimae,
ut unius herbulae, vel muscae, vel alterius. Et videmus dis-
cordiam infinitam sapientum in naturis rerum corporalium.
Multo magis igitur errabit homo circa res insensibiles, ut
sunt substantiae spirituales, et status alterius vitae, et maxime
circa ea quae ad Deum et voluntatem Dei pertinent. Qua-
propter necesse est quod habeat revelationem.
Et hoc est quod Aristoteles dicit in secundo Metaphysicae
quod intellectus humanus se habet ad hujusmodi manifes-
tissima in natura sua sicut oculus vespertilionis 1 et noctuae
ad lumen solis. Et Avicenna dicit primo Metaphysicae quod
homo se habet ad ea quae sunt Domini saeculorum in regno
suo, sicut surdus a nativitate ad delectationem harmonicam et
sicut paralyticus ad cibum delectabilem. Quapropter non
poterit homo ascendere ad haec ut de his certificet sicut nee
vespertilio nee noctua et surdus et paralyticus de his quae
tacta sunt. Praeterea Alpharabius dicit in Moralibus 2 de hac
materia quod, sicut se habet puer indoctus ad hominem sapien-
tissimum sapientia humana, sic talis sapiens se habet ad divinas
veritates; et ideo non potent proficere nisi per doctrinam
et revelationem. Et addit quod, si homo posset consequi
veritatem sectae divinae, tune non necesse esset mundo ut
esset revelatio et prophetia. Sed haec, ut dicit, concessa
sunt mundo, et necessaria sunt. Igitur non potest homo scire
Buddhist. An Armenian monk whom Rubruquis found there, assured Pubru-
quis that Mangu while desirous that all should pray for him, believed only in
Christianity. ' But he was speaking falsely/ says Rubruquis ; ' he believed
none of them, as will be seen afterwards ; they all hang round his court like
flies round a honey pot; they all think themselves his intimate friends, and
prophecy smooth things' (p. 313, ed. cit.).
1 Met. lib. i. (minor) cap. I "fla-ncp fap TO. TWV WKTfpioojv o/z/zara irpos TO
(pfyyos x 6t T ^ A 16 ^' 'Qf JL *P av > OVTOJ KOI TTJS jj/ifrepas tyv\i)s 6 vovs irpos ra rrj (pvfffi
fya.vep6jTa.Ta itavTcav.
9 I am unable to verify this reference. The book De Scientiis already referred
to does not contain any such passage ; and no other printed work of Alphara-
bius is known to me. But the editor of De Scientiis speaks of other works as
yet untranslated from the Arabic.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 385
hujusmodi veritates per se ipsum. Et hoc manifesto docet
Avicenna in Radicibus moralis philosophiae, dicens quod necesse
est ut fiat revelatio sectae a Deo ; et quod homo mortalis non
potest ad haec immortalia transcendere ; secundum quod dicit
Seneca, libro de Tranquillitate animi, quod homo nimis est
mortalis ad immortalia.
Deinde, sicut non potest homo ad haec per se pertingere, Religious
sic nee debet praesumere de his certificare per se sine revela- ^ould be
tione et doctrina, propter duas rationes. Una ratio stat in i
. ,. sible with-
hoc quod ea quae sunt alterms saecuh, et praecipue voluntas O ut revela-
Dei et quae ad Deum pertinent, sunt dignitatis infinitae. tion *
Ergo non sunt proportionalia miseriae humanae ; nee est
homo dignus ut ea nitatur ex sua propria virtute explorare,
ut intelligat ; quare sufficit ei ut credat edocenti. Nee etiam
est dignus fide istorum propter sua peccata et miserias.
Gaudeat igitur ut doceatur ab alio, sed non nisi a Deo vel ab
Angelis auctoritate Dei. Manifestum est igitur quod non
debet homo conari ut inquirat de istis divinis veritatibus
antequam doceatur et credat. Item Deus ipse in infinitum
melius et certius novit quae ejus sunt quam creatura possit
scire. Et auctoritas Dei est infinita ac sapientia, respectu
cujus nulla auctoritas humana habet comparationem nee
sapientiam, et maxime respectu eorum quae Dei sunt.
Relinquitur ergo quod auctoritas Dei requiri debet sola, All re-
postquam ejus bonitas est infinita quae vult humano generi J.j|^ ls
revelare quod necesse est ad salutem. Et proculdubio nos revelation.
videmus adimpletum in sectis, quod omnes credunt suas
^ectas per revelationem haberi. Nam de Christianis et
Judaeis planum est. Saraceni etiam credunt quod Macho-
metus habuerit revelationem, et ipsemet fingit ; alias non
fuisset ei creditum. Et si non habuit Deum revelantem,
daemones ei revelaverunt. Tartari similiter dicunt quod
Deus revelavit sectam eorum, sicut in libro memorato scribitur,
et certum est. Similiter et Idololatrae et Pagani credunt quod
Deus revelet ea quae ad hujusmodi sectas pertinent : quia
aliter non crederet homo homini in hac parte. Omnis enim
qui sectam proponit ascribit Deo auctoritatem ut melius ei
credatur.
VOL. II. C c
3 86 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Quoniam igitur hae sectae ita se habent, oportet ulterius
persuaded quod revelatio debet fieri uni soli perfecto legisla-
tor*, et quod una lex perfecta debet a Deo dari. Et hoc
ostenditur propter discordias et haereses. Nam si plura
essent capita, non posset humanum genus uniri, quia quilibet
pro sua sententia stare contendit. Item postquam unus est
Deus, et unum est genus humanum regulandum secundum
sapientiam Dei, necesse est quod haec sapientia unitatem
sortiatur ab unitate duplici praedicta, aut aliter non esset
conformis nee uni Deo nee uni humano generi. Si enim
essent plures Dei et plures mundi, et, ut ita dicam, plura
genera humana, tune possent esse plures sapientiae divinae \
Sed non est possibile Deos multos esse, nee plures mundos.
Ergo non est possibile sapientiam Dei multiplicem esse.
Item cum secta perfecta debet ostendere homini quicquid
necessarium est sciri de Deo et quicquid utile est homini,
tune alia aut erit superflua si eadem sententiet, aut erronea
si contraria promulget. Quapropter non potest esse nisi una
secta fidelis et perfecta, et similiter unus solus legislator qui
accipiat earn a Deo ; quia si secta una est, et legislator est
unus ; et e contrario. Et hoc est quod Avicenna docet in
Radicibus Moralium, et Alpharabius in Moralibus. Oportet
enim,ut dicit Avicenna, quod unus sit mediator Dei et hominum,
et vicarius Dei in terra, qui recipiat legem a Deo et promulget
earn. De quo ait Alpharabius, Cum probatum fuerit quod
advenit nobis per inspirationem a Deo non est possibile ut
sit mendax. Et cum certificaverimus veritatem hujusmodi,
tune oportet quod remaneat illud quod dicit. Et neque
debet esse perscrutatio ulterior de dictis ejus, neque con-
sideratio si ei credendum est omnino.
Which is Hoc autem stabilito, inquirendum est quis debeat celebrari
revelation ? P ro kgislatore, et quae sit secta divulganda per munclum.
Ritus vero principals, ut dictum est, sunt aut Paganorum qui
sola consuetudine vivunt, et qui sacerdotes non habent, sed
quilibet sibi est doctor. Secundus ritus est Idololatrarum qui
1 A remarkable speculation. Note throughout Bacon's argument the in-
separable connexion of the unity of God with the unity of the world, of the
church, and of man.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUART A. 387
sacerdotes habent, et conveniunt in aliquibus ordinationibus,
et congregantur in unum locum horis debitis pro solemni-
tatibus faciendis. Nam campanas habent magnas sicut
Christian! ut prius habitum est 1 . Differunt etiam Idololatrae
a Paganis. Nam Idololatrae manufacta colunt : Pagani vero
naturalia ut nemora, aquas, et infinita talia. Tertius ritus
est Tartarorum qui philosophiam sectantur et artes magicas.
Quartus est Saracenorum. Quintus Judaeorum. Sextus
Christianorum. Non enim sunt sectae plures principales in
hoc mundo, nee erunt usque ad sectam Antichristi 2 .
Quoniam vero Pagani et Idololatrae ponunt creaturam esse The claim
Deum etiam multitudinem Deorum affirmant, et utrumque ^^
' eorum est impossibile per praedicta, manifestum est ritus abandoned
esse erroneos. Unde Imperator Tartarorum qui Manguncha 3
1 Cf. vol. i. p. 373, where it is said that the use of bells by the Buddhists
(Idololatrae) had deterred Oriental Christians from using them.
3 Cf. note on p. 367.
3 This is the reading of O. : Mangu Khan is of course meant. The account
of this religious parliament will be found in pp. 352-360 of Rubruquis'
narrative ; it is full of interest. There was a very large gathering of
Nestorian Christians, of Musulmans and of Buddhists, here called Tuini, each
bringing their wisest as champions. Violent or contentious language was
strictly forbidden under, pain of death. Three arbiters, a Christian, a Mahom-
medan, and a Buddhist, were appointed. Rubruquis, with some difficulty,
persuaded the Nestorians to let him begin the conference with the subject of
the unity and omnipotence of God, against which the Buddhists pleaded the
existence of evil. ' Si deus tuus talis est ut dicis, quare fecit dimidietatem
rerum malam? Falsum est, dixi : qui fecit malum non est Deus. Et omnia quae-
cunque sunt bona sunt. Ad istud verbum mirati sunt omnes Tuini, et redigerunt
in scripto illud tanquam falsum vel impossibile.' Rubruquis, evading this point,
forces them to admit that no one of their own gods was omnipotent, on which
all the Mahommedans present burst into laughter. These Mahommedans seem
not to have been of the strictest ; for when the Nestorians began to controvert
their views, they remarked, We admit that your law is true, we confess the
truth of everything in the gospel ; therefore we do not care to dispute with you.
They declared, moreover, that in all their prayers they asked that their death
might be like that of the Christians.
On the following day Mangu had a friendly interview with Rubruquis, but
told him to return to Europe. He assured him that he too believed in one
God : but that as a man's hand had several fingers, so God had given to men
various rules of life. To the Christians he gave their scriptures ; to the Tartars
their diviners. The Tartars were, however, he remarked, more obedient to
their authority than the Christians to theirs. The letters given by Mangu for
delivery to King Louis were similar to those which Mangu's predecessor Kuyuk
had sent by Carpini to Innocent IV.
C C 2
388 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
dicitur, de quo superius tactum est in eis quae de Locis Mundi
dicta sunt, convocavit fratrem Gulielmum praedictum cum
Christianis, et Saracenos et Idololatras, ut disputarent de sectis.
Et Christian! et Saraceni statim convicerunt Idololatras, et
sectam suam evacuaverunt, sicut frater Gulielmus in suo libro
recitat Domino Ludovico illustri regi Francorum, de quo
superius est notatum. Et quia spurcitia Paganorum et Idolola-
trarum manifesta est, ideo non oportet plus immorari ad
praesens.
The claim Quamvis vero Tartari unum verum Deum colant, tamen
and idola- nihilominus declinant ad Idololatriam. Nam ignem venerantur
ters may credentes omnia purgari et expiari per eum. Unde trans-
missed at ducunt filios suos per ignem et nuncios et munera. Similiter
limen domus celebrant; nam quicunque calcat super limen
morti condemnatur 1 . Unde similiter Azotii non calcabant
super limen templi Dagon, primo Regum quinto. Praeterea
ipsi non habent sacerdotes nisi philosophos qui etiam de-
clinant ad artes magicas, et utuntur responsis daemonum, sicut
docetur in libro de moribus eorum, et hoc certum est. Unde
philosophiam non transcendunt, sive veram sive magicam.
Sed supra habitum est quod philosophia est circa sectam.
Nam perfectus in sapientia philosophiae est respectu sectae
revelandae sicut puer indoctus respectu hominis perfecti in
sapientia philosophiae, sicut superius est edoctum. Ergo
manifestum est quod Tartarorum secta non est ilia quam
quaerimus, et hoc ipsimet fatentur. Nam praefatus imperator
Tartarorum confessus est sectam Christianorum dari a Deo
et esse optimam. Et faciunt instrui filios suos in Evangelio et
vita sanctorum, et recipiunt aquam benedictam et crucem
et sacerdotes Christianos quando infirmantur, et ad eos recur-
runt tanquam ad ultimum refugium, sicut habetur in libro
de moribus eorum, et certum est per experientiam. Nam et
Imperatrix illius imperatoris vocavit fratrem Gulielmum et
sacerdotes Christianos cum aqua benedicta et cruce, petens
1 The Franciscan Thomas, who accompanied Rubruquis, got into serious diffi-
culties by accidentally touching the threshold as he was leaving the royal
presence. (See p. 319 of R.'s narrative.)
MORALIS PHILOSOPHIA : PARS QUARTA. 389
ab eis consilium, cum fuerat infirmata l . Facile est igitur
consideranti has evacuari debere sectas. Sed tres aliae sunt
magis rationabiles, scilicet, secta Judaeorum, Saracenorum,
et Christianorum.
Quod autem sola lex Christiana sit praeferenda potest Christian
homo considerare his modis. Primo per sententias philoso- supported
phorum superius annotatas in applicatione mathematicae ad by philo-
Ecclesiam, et in prima parte Moralis Philosophiae 2 . Nam ibi sc
dantur nobilia testimonia de articulis fidei Christianae, scilicet
de beata Trinitate, de Christo, et de beata Virgine ; de
creatione mundi, de angelis, de animabus et de futuro judicio,
de vita aeterna, de resurrectione corporum, de poena purga-
torii, de poena inferni, et hujusmodi quae in secta Christianorum
continentur.
Non sic autem Philosophia est conformis sectae Judaeorum Not so the
et Saracenorum ; nee dant philosophi eis testimonia. Ergo da * m<
manifestum est quod cum Philosophia est praeambula ad the Jewish,
sectam, et disponit homines in earn, oportet quod sola Chris-
tianorum secta sit tenenda. Item philosophi non solum dant
viam in sectam Christianam, sed destruunt alias duas sectas.
Quoniam Seneca in libro suo quern fecit contra sectam 3
Judaeorum ostendit multis modis quod irrationabilissima est
et erronea, secundum quod ad solam literam tenetur, ut
Judaei carnales crediderunt qui earn sufficere ad salutem
aestimaverunt.
Et philosophi Saraceni suam legem vituperant et deter-
minant quod cito deficiet. Nam Avicenna nono Metaphysicae
suae redarguit Machometum propter hoc quod solum posuit
delicias corporales et non spirituales. Et Albumazar in primo
libro Conjunctionum docet quod ad plus non durabit secta
ilia nisi per 693 annos, et jam transierunt 665*, et ponit
quod potest deficere in minori, sicut superius in Mathematicis
1 Cf. pp. 321-4 of the narrative.
3 Cf. vol. i. pp. 253-4, an d v l- PP- 228-48.
3 Among the fragments of Seneca (41, 42), there is a passage (quoted by
St. Augustine, De Civitate Dei, vi. n), in which he attacks the Sabbatarian practices
of the Jews. But no systematic treatise attacking Judaism as a whole is extant.
* 665 Mahommedan years of 354 days, equal very nearly 644! f our own
years ; which brings the date to 1267 of our era, i. e. to the year in which
Bacon was writing. Cf. vol. i. p. 266.
39 o
OPER1S MAJORIS PARS SEPTIMA.
of Christ,
indicated
in Jose-
phus and
Esdras.
est notatum. Et patet quod Tartan fere toturn dominium
Saracenorum deleverunt, et Aquilone et Oriente et meridie,
usque ad Egyptum et Africam. Ita quod Kaliph qui est
loco papae apud eos jam destructus est tredecim annis, et
Baldach civitas istius Kaliph capta cum infinita multitudine
Saracenorum. Sed aliter possumus hoc idem videre per
Sibyllas." Nam, sicut superius patuit, ipsae praedicabant Chris-
tum esse Deum, et omnes articulos principals Christianae
fidei protulerunt. Sed nullum testimonium dant aliis : immo
solam hanc sectam salutis esse dixerunt.
Est et alia via considerandi ista, descendendo ad proprietates
J ewisn ex- i T i *+-
pectation legislators et sectarum. Secta quidem Judaeorum non ponit
fidem .^ MoysCj sed ex pectat Messiam qui est Christus ; licet
Judaei non expectent Christum qui est caput Christianorum,
sed alium quern fingunt adhuc venturum. Ergo manifestum
est quod ilia lex non sufficit, cum legislatorem perfectiorem
expectent quam sit Moyses. Quod autem hie sit Christus
Dominus Christianorum potest per legem eorum probari, et
per auctoritates eorum. Nam prophetia Danielis manifesta
est per computationem annorum usque ad Christum ; post
enim tern pus illud venit. Et praeterea adveniente Christo
cessavit sacerdotium Judaeorum et regalis dignitas apud eos,
ut ipsi negare non possunt. Sed hoc adimpletum est tempore
Christi. Nam jam transiit regnum Judaeorum primo ad
Herodem et postea ad Romanum imperium, ut historiae
Judaeorum decent, sicut patet ex libris Josephi Judaei qui
destructionem Judaeorum per Titum et Vespasianum narravit.
Caeterum Josephus dicit ibidem quod in tempore suo apparuit
Jesus Christus sanctissimus homo, si fas eum dicere hominem,
de quo omnia impleta sunt quae Prophetae nostri locuti sunt
de eo, sicut ipse gloriose testatur. Item ipse dicit quod,
quando Dominus crucifixus fuit, audita est vox coelestium
virtutum in Jerusalem, Relinquamus has sedes. Qui cum sit
maximus auctorum apud Judaeos et Graecos et Latinos in
historiis scribendis, ut omnes sapientes et sancti fatentur,
manifestum est per eum quod Messias quem lex Judaeorum
promittit est Dominus Jesus Christus quem colunt Christian!.
Idem patet per Esdram libro quarto. Nam refert Deum
MORALIS PHILOSOPHIC: PARS QUARTA. 391
Patrem sic dixisse, Revelabitur Filius meus Jesus cum eis qui
cum eo jocundabuntur qui relicti sunt in annis quadringentis :
et post annos quingenti morietur Filius meus Christus, et
convertetur saeculum l . Sed tot anni fluxerunt ab Esdra ad
Christum. Item in libro duodecim Patriarcharum docetur
manifestissime de Christo. Nam quilibet Patriarcha docebat
tribum suam certificationem de Christo, sicut adimpletum est.
Et si dicatur quod hi libri sunt Apocryphi, id est de Apocry-
quorum auctoribus non est certum, hoc non tollit veritatem, ^ ru g
quia libri hi recipiuntur a Graecis, Latinis, et Judaeis. Nam though of
beatus Ambrosius in Omelia super Evangelium Lucae recitat authorship,
illam auctoritatem Esdrae. Et multis aliis utitur Ecclesia in
officio de libro illo. Multi enim sunt libri in usu Latinorum,
Hebraeorum, et Graecorum de quibus non est certum qui
sunt auctores: immo de paucis nos Latini sumus certificati,
et in multis erramus. Nam cum aestimamus quod Avicenna
fecit librum Coeli et Mundi qui communiter habetur, falsum
est. Et multi commentarii libri aestimantur esse ipsius
Averrois qui non sunt, sed magis Alpharabii, ut super librum
Physicorum Aristotelis. Et in theologia libri Ecclesiastici et
Sapientiae non habent certos auctores, cum alii aestimant
hos esse Solomonis, alii Philonis, alii alterius. Unde non
obstat quod liber sit ignoti auctoris, dummodo a multitudine
sapientum comprobetur.
Praeterea si consideremus sectam Judaeorum ad literam The bad
ut ipsa datur, est abominabilis, irrationabilis, et intolerabilis.
Abominabilis vero est quia primorum arietum, vitulorum,
taurorum, et hircorum in Templo occisio per sacerdotes horri-
bilis est et immundissima ; et omnino irrationabilis est, quia
continet abusiones infinitas, ut patet cuilibet ; et importabilis,
quia onus ibi est infinitum ; nee unquam potuerunt Judaei
adimplere cacrimonias illius legis ; sicut beatus Petrus ait,
Nee nos nee patres nostri. Et planum est hoc ex serie
Scripturae legis : quoniam propter impossibilitaterrr onerum
1 2 Esdras. ch. vii. 28, 29 (revised version) : ' For my son Jesus shall be
revealed with those that be with Him, and shall rejoice them that remain four
hundred years. After these years shall my son Christ die and all that have the
breath of life.'
392 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
converterunt se ad Idololatriam et alienos decs secundum
singulas aetates. Et Deus ipse testatur quod ei non placue-
runt hujusmodi caerimoniae, sicut in Psalmis pluribus con-
tinetur, cum dicitur, Sacrificium et oblationem noluisti, aures
autem perfecisti mihi. Et in alio, Non accipiam de domo tua
vitulos neque de gregibus tuis hircos. Et primo Isaiae
patet manifeste et alibi. Unde ne omnino fierent Idololatrae,
Deus occupavit eos in hujusmodi caerimoniis. Deinde lex
non promittit nisi bona temporalia et corporalia ; sed secta
perfecta promittit bona aeterna et spiritualia, ut patet ex
praehibitis.
Mahom- Eodem modo contingit nos descendere ad sectam Sara-
daimsre- cenorum et legislatorem eorum. Ipse quidem Machometus
futed by in Alkoran, qui est liber legis suae, dicit Christum natum de
inedans" virgine Maria 1 sine commixtione hominis afflatu Spiritus
themselves. Sancti, et dicit eum esse majorem prophetam Dei. Unde
praefert Christum Machometo, et ideo lex Christi praeferenda
est. Cum ergo debet una lex esse in mundo, ut probatum
est, tune erit ilia quae melior et dignior est ; et haec est secta
Christi. Item philosophi Saracenorum reprobant hanc sectam.
Sed secta veritatis licet sit supra philosophiam, non tamen
est contra earn, nee a philosophia reprobata, sed approbata ;
sicut de secta Christi in Mathematicis et in prima parte
Moralis Philosophiae edocui. Similiter ostendunt quod de-
struetur haec secta, et tempus notatur suae destructionis.
Sed secta salutis semper durabit usque ad vitam aeternam,
quia ducit in earn ; ergo non est secta Machometi. Item
legislator fuit vilissimus in vita; nam pessimus adulter fuit,
sicut in libro Alkoran scribitur. Omnem enim mulierem
pulcram a viris eorum rapuit ipse per violentiam et violavit.
Sed adulterium est contra omnem legem et sectam ; quia hoc
est quod inducit discordiam civium ; et similiter falsos haeredes
instituit, et ideo dissolvit jura rei publicae.
Caeterum si descendants intimius 2 magis ad has tres sectas,
1 The teaching of the Koran as to Mary will be found in the 3rd and ipth
chapters (Sale's ed.). The miraculous conception was accepted ; Jesus being
regarded as a great prophet. This was of course accompanied by indignant
and repeated denial of the Incarnation.
3 intimis, D., intimius, O.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 393
possumus uberius videre quae sit tenenda. Et pro radice Weight of
istius considerationis, oportet ponere quod historiae omnium ^om"^! 7
nationum concedendae sunt aequaliter, ubi occurrit forma dis- three re-
putandi. Nam si Christiani negent historias Saracenorum et favour of
Judaeorum, illi negabunt eodem jure historias Christianorum. Christ.
Sustineamus gratia disputationis historias istarum sectarum,
ut videamus quae praevalere debeat in hac parte. Dicitur
igitur in historia Evangelica quod inter natos mulierum non
surrexit major Johanne Baptista; sed idem Johannes dicit
quod non est dignus solvere corrigiam calceamenti Jesu
Christi ; ergo nee Machometus nee Moyses, quia non est
comparatio eorum ad Christum, nee legis ad legem. Item
Alpharabius docet in libro de Scientiis modos probandi sectas,
et duos prae aliis notabiles ponit. Unus est quod ille debet
esse legislator perfectus cui perhibent testimonium prophetae
praecedentes et subsequentes. Sed non perhibent testimonium
prophetae praecedentes et subsequentes Moysi nee Macho-
meto. Ergo Christus solus est legislator quern quaerimus.
Quod autem prophetae priores perhibeant testimonium Christo
hoc ipsemet testatur, dicens Lucae ultimo, Sicut scriptum est
in lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me. Et Johannis
secundo, Moyses enim scripsit de me ; et per prophetiam
Danielis manifestum est praetactam ; et per Isaiam qui dicit,
Ecce virgo concipiet et pariet filium ; cui Machometus con-
cordat cum dicit Christum esse filium Virginis ; etper Josephum,
qui testatur quod omnia impleta sunt in Christo quae per
prophetas dicta sunt de eo. Sed hoc non solum patet sic, sed
per prophetas posteriores eo, qui sunt sancti innumerabiles,
qui non solum dederunt testimonium Christo, sed testantur
quod prophetae priores omnia locuti sunt de eo.
Istis autem sanctis prophetis posterioribus credendum est six reasons
propter sex rationes. Nam prima et potissima ratio quare [ r *j ept ~
his credendum est est sanctitas perfecta. Quoniam Tullius witness of
in Topicis, ubi docet considerationes auctoritatis, digne attri- *
buit earn primo et per se virtuti ; quia homo bonus et sanctus
non vult mentiri. Secunda conditio est sapientia ineffabilis
qua sciverunt cavere ab omni errore. Nam non solum appa-
rentia coram oculis cognoverunt sed absentia ; et non solum
394 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
corporalia sed spiritualia secundum conscientias hominum ;
et non solum praesentia sed praeterita et futura, pleni spiritu
prophetico, sicut historiae Christianorum narrant infinities.
Tertia conditio fuit potentia miraculorum inenarrabilis qua
praediti sunt illi sancti. Sed Alpharabius dicit quod propter
miracula credendum est. Hie enim est alter modus probandi
sectam, scilicet per miracula, quern ponit. Quarta conditio
fuit in his sanctis quod usque ad mortem steterunt pro sua
doctrina, quod non fecissent, nisi scivissent summam veritatem
esse in ea. Quinta conditio est quia existentes in diversis
partibus mundi eandem sententiam protulerunt, nullo ab alio
recipiente doctrinam. Ergo oportuit quod per inspirationem
Dei loquerentur, et ideo sine errore. Sexta conditio est quia
fuerunt idiotae et laici, ut Petrus et alii, et pauperes, et viles
homines et abjecti : et tamen praevaluit eorum sententia
contra imperatores et philosophos et pontifices eorum. Mani-
festum est igitur per haec quod isti sunt digni ut eis credatur.
Sed isti dicunt prophetas priores dare testimonium Christo:
ergo hoc est verum. Et praeterea ipsimet dant testimonia
infinita Christo : immo tota vita eorum, non solum doctrina,
fuit confirmatio legis Christianae. Cum ergo Prophetae
priores et posteriores innumerabiles dederunt testimonium
Christo, ita etiam quod Moyses et Machometus dederunt ei
testimonium, et non sic habent Moyses et Machometus, ut
planum est ex historiis Judaeorum et Saracenorum ; oportet
ergo quod Christus sit legislator perfectus.
Miracles. Hoc idem probatur per secundum modum Alpharabii de
probando sectas, qui est penes miracula. Nam etsi Moyses
fecit grandia secundum veritatem, et Machometus secundum
fraudes et apparentias, quae etiam gratia disputationis conce-
dantur, tamen non habent comparationem ad miracula Christi.
Nam concedentes eorum miracula omnia et historias omnes,
inveniemus in historia evangelica Johannis ultimo capitulo ;
Sunt autem haec et multa alia quae fecit Jesus, quae si scri-
bantur per singula, nee ipsum arbitror mundutn capere [posse]
eos, qui scribendi sunt, libros ; propter multitudinem et magni-
tudinem miraculorum : quod non potest haberi de historiis
Moysi et Machometi. Item dicit, Ut autem sciatis quod
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 395
Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata, ait
paralytico, Tibi dico, surge. Sed dimittere peccatum et
curare animam est infinitum miraculum, et majus quam infinita
miracula facere corporalia. Et huic annexum est maximum
argumentum pro Christo. Nam nullus potest dimittere
peccatum nisi fuerit Deus : ergo ipse fuit Deus. Item his-
toriae omnes confitentur ipsum esse Deum, et istae historiae
illatae sunt per sanctos quorum est sextupla conditio prae-
dicta, qui non potuerunt mentiri. Igitur oportet quod hoc
sit verum. Et prophetae priores fatentur ipsum esse Deum.
Unde Isaias, Vocabitur Emanuel, id est, Nobiscum Deus. Et
David, Sedes tua Deus in saeculum saeculi. Et alibi infinities,
secundum quod sancti posteriores qui errare non possunt
prophetias exponunt. Cum igitur sit Deus, quod non esse
verum de Machometo nee de Moyse, etiam Judaei et Saraceni
testantur, manifestum est quod ipse est perfectus legislator
et solus, ut nulla sit comparatio Moysi et Machometi nee
alterius ad ipsum.
Et adhuc patet istud item per collationcm legum. Nam Ethical
omnis sanctitas et vitae perfectio traditur in lege Christiana, of
et nulla immunditia peccati conceditur. Sed apud Macho- tianity.
metum multa peccata conceduntur, ut planum est in Alkoran,
et nulla vitae perfectio observatur, quoniam deliciis luxuriae
propter multitudinem uxorum l absorbentur. Similiter Judaei
supra omnia aspirabant ad generationem. Nam sub male-
dictione legis continebatur sterilis, nee est virginitas ab eis
laudata, nee paupertas voluntaria, nee obligatio hominis ad
voluntatem alterius, quae tria sunt maxima perfectio. Nam
nullus potest dubitare quin virginitas est res mundissima
et sacratissima, et paupertas voluntaria est res ab omnibus
philosophis approbata, secundum quod satis patet superius
ex tertia parte Moralis Philosophiae. Sed maximum quidem
et arduissimum est subjicere se voluntati alterius omnino; ut
quilibet novit. Et ideo cum haec docentur in lege Christi,
et non in lege Machometi nee in Moysi, manifestum est
Christi legem omnino praevalere. Item certificatio de Deo,
et de vita futura beatorum et malorum, habetur per legem
1 uxoriae, D.
39 6 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Christi, ut de beata Trinitate et resurrectione et aliis. Sed
haec non habentur per legem Moysi, nee per Machometum,
ut planum est. Ergo lex Christi praeferri debet. Sed talis
est divulganda per mundum. ut ostensum est prius. Ergo
oportet ut haec sit lex Christiana.
Special Probato quod lex Christiana sola tenenda est, tune patent
examina- omnes e j us articuli. Nam si to turn approbatur, oportet quod
doctrine quaelibet ejus pars concedatur. Quum tamen alius articulus
Eudfarist. videtur humanae fragilitati gravis, eo quod quidam negant,
et aliis est dubium, alii cum difficultate recipiunt, quibusdam
durum videtur, alii imperfecte sentiunt, pauci de facili et cum
plena pace et suavitate animi tenent ; et est hoc Sacramentum
Altaris, circa quod, secundum Apostolum, multi sunt infirmi
et imbecilles et dormiunt multi ; ideo circa hoc dignum duxi
negotiari, ut ostendatur quod est verissimum et certissimum,
quod debet ardentissime desiderari et instantissime peti, quod
ferventissime debemus expectare, cum omni reverentia colere,
cum gaudio et devotione tenere, fide certissima contemplari,
quod, si non esset, diligentissime a Deo impetrari, et non
corruptibilibus auro et argento emi, sed vita et morte 1 : quod
si fuerit et ignoretur, debet statim cum proponitur recipi,
immo rapi de ore proferentis, immo sine doctore sciri et amarl
super omnia, ut homo fidelis nihil aliud gaudeat scire nee
habere ; quoniam, hoc scito, sciuntur omnia quae ad salutem
pertinent ; hoc ignorato omnia ignorantur ; hoc habito, omnia
habentur, et quo qui caret nihil convincitur possidere. Quia
igitur hoc sapere nejcessarium est cuilibet, cum tamen multi
ignorant hoc Sacramentum, alii, quando convertuntur ad fidem,
hie turbantur magis quam alibi, multi Christian!, qui cum
sensu humano nituntur judicare de divinis, titubant aut imper-
fecti sunt; ideo quomodo et infidelibus et Christianis fiat
certissima persuasio de hac veritate optimum est considerare.
Ponam igitur radices hujus persuasionis secundum gratiam
mihi datam.
Proofsfrom Igitur quod sit verissimum, scilicet quod in hoc Sacramento
and?rom Dominus Jesus est verus Deus et verus homo ostenditur
general primo per probationers totius sectae Christianae ; et cum
assent of
the Church. 1 debet seems wanting, but is delayed till the next clause.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUART A. 397
ilia probata est, et hoc est unum quod profitetur haec secta,
manifestum est quod veritatem habebit. Item praeter vias
communes toti sectae, habet haec beata veritas suos modos
proprios sicut tota secta. Nam per Scripturam sacram in
Evangeliis et apud Apostolum hoc manifeste docetur ; Patres
vestri manducaverunt manna et mortui sunt ; qui manducat
me vivit propter me ; et, Ego sum panis vivus, qui de coelo
descendi : si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
Et decimo sexto Sapientiae, Angelorum esca nutris populum
tuum ; et infra, Substantiam enim tuam et dilectionem quam
in filios habes ostendis. Haec est esca in quam desiderant
Angeli prospicere, secundum Petrum Apostolum. Et ideo
non est istud manna populi antiqui, cum illud non sit An-
gelorum esca ; cum dicit, Substantiam tuam l , etc., patet non
esse intelligendum de manna antiquo. Et Apostolus qui
primo persecutus est veritatem Christi postea confitetur quod
accepit a Domino hoc sacrificium. Praeterea per Scripturam
sacram non solum patet, sed per omnes sanctos qui testi-
monium perhibent de hoc articulo, qui mentiri non poterant
propter conditiones quas superius de eis enumeravi. Caeterum
hoc patet per communem consensum et definitionem omnium
doctorum Catholicorum, ut magistrorum et lectorum in lege
Dei. Nam omnes una sententia testantur Christum esse in
hoc Sacramento.
Deinde miracula sunt hie infinita quae in scriptis sanctorum Miraculous
, , . ^ .. . . 011 i proofs have
et historns mvemuntur. Sed duo ponam hie, quae adhuc non occurred
sunt scripta, quae certissima sunt et nulli dubitationi subjecta. ln thls .
J generation.
Nam quaedam matrona Deo dev.ota desiderans habere pro-
lem ab episcopo hereticorum fuit excitata, cui filium promisit.
Et vocato Nigromantico qui daemones scivit suscitare, con-
venerunt in locum secretum domina et Episcopus falsus
et Nigromanticus. Quo peragente quae voluit in circulis et
carminibus, apparuit Daemon in specie pueri coronati qui ab
eis sciscitabatur quid vellent. Et Nigromanticus et Episcopus
fallax quaesiverunt a Domina quid desideraret. Dum autem
ipsa perterrita et timore Dei correpta nihil respondit, recessit
1 Wisdom, ch. xvi. 20, 21. In the version adopted by the Revisers, the force
of Bacon's quotation is diminished.
398 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Daemon ad murum quendam prope et deposita corona a
capita suo adoravit et genu flexit. Quo facto reversus est ad
eos, iterum quaerens quid vellent. Et cum Dominam homines
perversi sollicitabant, ipsaque prae timore non est ausa loqui,
rediit Diabolus ad locum priorem ubi adoraverat, et inclinavit
caput suum, sed non deposuit coronam nee genu flexit.
Deinde rediit ad eos, et quaesiverunt ab eo quare sic primo
fecit et sic secundo. Ipse vero dixit quod quidam infirmus
jacuit ultra murum in domo quadam, et sacerdos portavit
corpus Christ! ad eum : et ' oportuit me,' dixit Daemon,
' coronam de capite meo deponere et adorare et genu flectere,
quia scriptum est, In nomine Jesu omne genu flectitur coe-
lestium, terrestrium, et infernorum. Et quando secunda vice
redii, dederat sacerdos corpus Christi infirmo, et portabat
vas vacuum, et ideo non deposui coronam nee genu flexi,
sed tantum propter reverentiam portitoris et vasis Christi
ego inclinavi caput et adoravi/ Tune Episcopus haereticus
factus est verus Christianus, et statim incepit fidem Christi
praedicare, et haereticam confundere pravitatem. O quam
vera probatio et quam nobilis est ista, cujus laus enarrari
non potest! Et vivunt multi qui istud factum noscunt
certitudinaliter.
Accidit etiam in ordine Fratrum Minorum quod unus frater
per multos annos hoc Sacramentum communicare non poterat,
nee stetisset coram altari cum fratribus quando communi-
cabant, si quis ei totum mundum dedisset ; qui tamen nescivit
quid esset in causa. Et sicut Deo placuit, unus frater sapiens
et sanctus dixit ei quod vel.fuit in peccato mortali crudeli, vel
non fuit baptizatus. Ipse vero, diligenter considerans quod
non habuit conscientiam de peccato, incepit dubitare de
baptismo. Et inquirens a parentibus de modo baptizandi,
invenit quod ipse et alius puer fuerunt sacerdoti simul prae-
sentati, qui alterum baptizavit et istum per simplicitatem
neglexit. Quo comperto fecit se in ordine baptizari, et postea
recepit Sacramentum Altaris sicut alius homo. Ex quo patet
quod veritas hujus Sacramenti per Baptismum probata est et
vera est, et veritas Baptismi per hoc Sacramentum. Et ideo,
cum Ecclesia tenet quod Baptismus primo habet fieri ut
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 399
caetera consequantur, manifeste patet per hoc miraculum quod
verum est quod Sancta Ecclesia credit de hoc nobilissimo
Sacramento.
Praeter vero hos modos probationis sunt rationes hujus- Rational
modi. Sicut enim Creator se habet ad creaturam et qualem First.*
ad esse Naturae rerum, sic Redemptor ad redempta sive ad
eos qui sunt in esse Gratiae, et abundantius. Nam plus est
recreare quam creare ; sed ex lege majestatis Creatoris est
[quod] ' ubique praesens est creaturae,nec estaliqua expers suae
praesentiae. Ergo ex potestate Recreantis infiniti erit quod
praesens sit cuilibet recreato habenti esse gratiae. Sed aliter
non datur praesentia ejus nobis nisi ex hoc Sacramento. Ergo
necesse est hoc Sacramentum esse.
Item necessitas creaturae infinita requirit praesentiam Second
Creatoris. Nam aliter deficeret, eo quod creatura in non esse plool>
tenderet, nisi manu teneretur per praesentiam majestatis : ut
philosophia et theologia concordant. Sed tanta, immo major,
est necessitas recreati ad Redemptorem ; ergo oportet quod
Recreator sit in recreato et ei fiat praesens, si debeat stare in
esse recreati, id est in esse gratiae. Nam sicut esse naturae
se habet ad Creatorem, sic esse gratiae ad Recreantem. Et
ideo sicut creatura caderet in non esse naturale nisi esset prae-
sentia Creantis, sic recreatum caderet in non esse oppositum
gratiae nisi per praesentiam Redemptoris teneatur.
Item potentia Christi est infinita, cum sit Deus, et ejus Third
sapientia est infinita, et bonitas similiter. Quapropter si ex proof '
infinitate potentiae potest hoc facere, et ex infinitate
sapientiae novit hoc facere, ergo ex infinitate bonitatis vult
hoc facere ; quia optimi est optima facere. Et ideo, habens
bonitatem infinitam, debet facere bonum infinitum et quantum
potest recipi ab eo. Sed hoc bonum recipi potest a recreato,
id est existente in esse gratiae, ergo oportet quod fiat ei.
Et adhuc per simile patet hoc. Nam creatura in esse Fourth
naturae quaelibet recipit a Creatore quantum potest capere pr00 **
secundum suum statum : secundum quod dicit Tullius in libro
de Natura Deorum, Omnes partes 2 mundi ita constitutae sunt,
1 quod, though not in the MSS., seems called for.
2 De Nat. Deor. ii. 34.
400 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
ut neque ad usum possint meliores esse, nee ad speciem
pulcriores. Ergo similiter quodlibet recreatum habens esse
gratiae recipiet de bonitate recreantis quantum potest capere.
Sed potest capere bonitatem suae substantiae ; ergo hanc
recipiet secundum sententiam libri Sapientiae, cum dicitur,
Substantiam tuam eis dedisti. Et ideo oportet quod omnis
homo stans in gratia recipiet suum Salvatorem secundum quod
Ecclesia ordinavit.
Fifthproof. Caeterum peccatum originale deleri non potest sine hac
hostia Deo ofTerenda. Sed hodie multiplicanturpeccata mor-
talia. Ergo oportet quod haec hostia satisfaciat Deo patri pro
peccatis mundi. Item Deus assumpsit hanc humanitatem ut
permitteret sanguinem fundi de ea pro nobis moriendo et sic
redemit nos. Sed plus est hoc quam nos pascere hac carne
et hoc sanguine. Ergo si quod plus est voluit ex sua bonitate
pro nobis facere, multo fortius voluit facere quod minus est,
cum sit nobis utile, conveniens, et necessarium.
Not merely Haec vero et hujusmodi possunt aptari ad hoc quod hoc
needed, but Sacramentum possit habere veritatem, ut nullus possit nee
passionate debeat contradicere. Sed hoc non solum requiritur : sed ut
assent.
facillime recipiatur, et facilius et libentius et devotius quam
aliqua veritas quae potest in hac vita nobis proponi ; immo ut
in hac vita quiescamus sicut in dulcedine vitae aeternae ; ut
nihil velimus nisi propter hoc ; quo si careremus, reputaremus
nos nihil scire vel habere respectu hujus gloriosae veritatis qua
deificamur et assumimur in vitam aeternam.
The con- Circa vero ejus facilitatem sunt plures modi. Unus est per
Sacrament, considerationem illius quod continetur in hoc Sacramento ;
alius per modum existendi ; tertius per modum utendi, et
quidam alii, ut notabitur. Res quidem contenta est in
culmine majestatis et gloriae atque in plenitudine salutis et
in fine pulcritudinis; haec plana sunt cum Deus et Homo
glorificatus et unus in una persona ibi consistant. Deus enim
ex sua natura habet infmitatem majestatis et bonitatis, et
pulcritudinis, ut patet ex his quae tacta sunt superius. Nam
quicquid est in eo est infmitum. Similiter homo, assumptus
in gloriam Dei et bonitatem et pulcritudinem, communicat
infinitatem triplicem ratione unionis individuae personae. Et
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 401
ideo plena infinitas gloriae et salutis et pulcritudinis in con-
tento hujus sacramenti reperitur.
Similiter in modo existendi. Nam cum hie et in coelo sit The ubi-
haec persona in natura divina et humana ejusdem majestatis ^Christ's
consimiliter, sic in omni ecclesia, et in omni qui habet gratiam, twofold
, ' nature.
recipitur simile et simul. Hoc est potentiae infimtae, quia
non limitatur ad hoc nee ad illud, et hoc infinitae majestati
attestatur. Similiter, quod in qualibet parte hostiae totus
Christus est, hoc est potentiae infinitae ; quia non est limitatus
ad partem, nee partes ejus secundum partes hostiae dividuntur.
Est igitur triplex ratio majestatis in modo existendi. Item
quarto est ibi evidens ratio majestatis. Nam humanitas licet
secundum se sit creatura, tamen ibi transcendit leges creaturae,
nee habet modum existendi qui debetur creaturae, scilicet
non commetitur se dimensionibus nee loco corporali, sicut nee
Deitas ; et ideo quantum ad modum existendi sublimatur ad
modum existendi divinum, ut omnem legem existendi quae
creaturae debeatur excedat. Et hoc fieri potest per virtutem
Dei infinitam, sicut per eandem facta est assumptio humani-
tatis in unionem personalem.
Similiter vero est ibi infinitas nostrae salutis ex bonitate The power
infinita descendens. Nam cum confertur nobis, vel cum volu-
mus per nostrum ministerium [quod] mirabiliter existat in hoc priest.
Sacramento Salvator, plus nobis conceditur quam si daretur
nobis unde posset quilibet mundum novum sibi facere, immo
plus quam si faceret infinites. Nam mundorum infinitorum
utilitas nulla nobis est respectu illius Sacramenti. Non ergo
oportet nos dicere cum Propheta, Si moram fecerit, expecta
eum. Nee cum alio, Utinam dirumperes coelos et descen-
deres ; quia in nostra potestate positum est ut faciamus eum
existere apud nos quando volumus secundum divinae boni-
tatis dispensationem qua dicitur, Hoc facite in meam com-
memorationem. Nam mandavit nubibus, et januas coeli
aperuit, et pluit nobis manna vitae aeternae quando volumus
proferre verba quinque. Mira Dei bonitas ! quae, cum nihil
sit facilius nobis quam verbum formare, dedit nobis potestatem
ut solo verbo faceremus Dominum Salvatorem nobiscum
existere cum volumus. Non cnim oportet nos in coelum
VOL. II. D d
402 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
ascendere, maria transire, nee arare, nee metere pro hoc pane,
nee vineas pro hoc potu plantare nee calcare, sed cum facili-
tate verba quinque proferre, lit sit nobiscum Deus et Dominus
noster qui est benedictus in saecula. Propter hoc dicitur
Deuteronomiae xxx, Mandatum hoc quod ego praecipio tibi
non supra te est, nee procul positum, nee in coelo situm, ut
possis dicere, Quis nostrum ad coelum valet ascendere ut
deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?
nee trans mare positum ut causeris et dicas, Quis ex nobis
transire poterit mare et istud usque ad nos deferre, ut pos-
simus audire et facere quod praeceptum est? Sed juxta te
est valde sermo in ore tuo et in corde tuo. Non oportet
ergo, ut vitam aeternam habeamus, nisi corde credere, et ser-
monem proferre brevem et numero quinario verborum coar-
tatum. Nam hie numerus in rerum variarum comprehensione
distincta est melior omnibus numeris, secundum Aristotelem
libro Secretorum.
he true Deinde quod a nostro sensu occultatur accidit nobis ex
e j us a nobis incomprehensibilitate. Nam sustinere sensibiliter
hidden majestatem non possemus, sed deficeremus penitus propter
from sense. . . ... -A t
reverentiam et devotionem et admirationem : sicut Aposton
post resurrectionem non potuerunt sustinere Dominicam prae-
sentiam sensibilem. Nee etiam beatus Dionysius Areopagita
potuit perferre praesentiam Virginis Mariae post ascensionem
Domini. Immo cum de Graecia in terram sanctam transiret
ut matrem Domini videret, ingrediens locum ubi beata et
gloriosa virgo oravit, cecidit tanquam mortuus, exclamans
quod educeretur, libere confitens quod nullus fidelis deberet
videre gloriosam Virginem propter ejus reverentiam. Ergo
longe magis nullus posset sustinere praesentiam Domini sen-
sibilem ; et hoc probamus per experientiam. Nam illi qui
exercitant se in fide et amore istius Sacramenti non possunt
sustinere devotionem quae ex pura fide nascitur, quin defluant
in lacrymas, et dulcedine devotionis totaliter liquescat animus
super se elevatus, nesciens ubi sit nee de quibus. Quapropter
sensibilem praesentiam impossible esset homini fideli sus-
tinere, et ideo summa bonitate nobiscum dispensatum est ut
occultetur a nobis visio sensibilis.
MORALIS PHILOSOPHIA: PARS QUARTA. 403
Praeterea nee possemus sustinere propter horrorem et
abominationem. Nam cor humanum non posset perferre ut
carnes crudas et vivas masticaret et comederet et sanguinem
crudum hauriret. Et ideo infinita bonitas Domini in occul-
tatione hujus Sacramenti declaratur. Caeterum alia utilitas
est maxima ut discamus aspirare ad vera bona. Nam omnia
principalia bona nostra et mala sunt invisibilia ; ut Deus,
Angeli et Sancti, et vita aeterna et virtus ac gratia, Daemones,
purgatorium, et infernus. Et hoc non posset esse de genere
principalium bonorum nostrorum nisi occultaretur a sensibus
nostris, propter quod Dominus dicit, Nisi ego abiero, Para-
cletus non veniet ad vos ; quatenus sciamus quod debeamus
adherere bonis invisibilibus quae non apparent ; secundum
Apostolum, Ea quae sunt, id est apparent, reputemus non
esse, et ea quae non apparent reputemus esse et bona.
Necesse fuit nobis et propter utilitatem nostram infinitam ut
bonum infinitum occultaretur a sensibus nostris, et solo mentis
intuitu hanc salutem sciremus.
Tertio recipimus facilitateni credendi propter usum istius Incorpora-
Sacramenti. Narh si modus existendi habet infinitatem salutis
et majestatis et pulcritudinis, multo magis ipse usus in quo
Deo conjungimur. Tria sunt hie consideranda. Nam nutrimur
corpore glorioso et sanguine glorificato potamur, immo toto
Christo, Deo et Homine, reficimur. Hoc autem est vita
aeterna et salus infinita quantum potest haec mortalitas susti-
nere. Non enim sufficit Deo suis creaturis nos pascere et potare
sensibiliter, sed se ipso et sui carne et sanguine spiritualiter
refovere. Deinde ex participatione Dei et Christi deificamur
et christificamur et fimus Dei, secundum quod Philosophia
tertio Consolationum concludit quod participatione Deitatis
fiunt multi dei, licet unus sit per naturam. Et ideo partici-
patione Christi fimus Christi. Et propter hoc dicit Scriptura,
Ego dixi, dii estis ; et alibi, Nolite tangere Christos meos.
Et quid potest homo plus petere in hac vita l ?
1 Here the MS. both in D. and O. breaks off abruptly. In the fourteenth
chapter of Opus Tertium, in which the six divisions of this treatise on moral
philosophy are briefly described, we see of what the missing fifth and sixth
parts consisted.
' Quinta pars est de sectae jam persuasae et probatae exhortatione, ad ira-
D d 2
404 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
plendum in opere et ad nihil faciendum in contrarium, et hie exigitUr modus
praedicationis. Et tarn haec pars quam quarta utitur potenter ornatu rhetorico,
non solum in verbis sed et in sententiis, et in gestibus corporis et in animi
motibus, sicut ego declare per radices certas secundum vias sanctorum et non
solum philosophorum. Nam, ut Augustinus docet quarto de Doctrina Christiana,
summa eloquentia est in usu sanctorum in Scriptura; et optime hoc docet.
Hanc autem partem elevo ad considerationes scientiarum, quia compono earn
ad usum theologiae, et similiter facio de omnibus quae scripsi, tarn in Opere
Majori quam Minori. Nam una comparatio est philosophiae ad theologiam, ut
saepe dixi.'
' Sexta vero pars moralis philosophiae est de causis ventilandis coram judice
inter partes, ut fiat justitia : sed hanc solum tango propter causas quas assigno.'
From other parts of the Opus Tertium (Brewer, pp. 266 and 304-8), it
would seem that in the fifth part of this treatise Bacon enlarged on the im-
portance of oratory, style, and gesture to the moral and religious teacher.
' Docetur,' he says, ' quo modo fiant sermones sublimes tarn in voce quam
sententia, secundum omnes ornatus sermonis, tarn metrice et rhythmice quam
prosaice, ut animus ad id quod intendit persuasor, rapiatur sine praevisione, et
subito cadat in amorem boni et odium mali, secundum quod docet Alpharabius
in libro de Scientiis.'
TRACTATUS
FRATRIS ROGERI BACON
DE
MULTIPLICATIONS SPECIERUM
TRACTATUS
FRATRIS ROGERI BACON
DE
MULTIPLICATIONE SPECIERUM.
Incipit Tractatus Magistri Roger! Bacon de Multiplicatione
Specierum l .
CAPITULUM I.
Primum igitur capitulum circa influentiam agentis habet tres
names for
ventates seu conclusiones : prima est quid sit secundum nomen what is
1 The theory of Democritus as to emanations from objects of sense is spoken
of by Aristotle in De Divinatione per Somnutn, ch. 2. He remarks, wairtp
ArjfjtoKpiTos, 6t5(wAa at diroppoias atTWfJtfvos' woirep ycip orav Kivrjar) rt TO
% rbv dcpa, rovB' (rcpov (Ktvrjaf /ecu iravaaptvov avpftaivci rf)v roiavrijv
irpoitvat fjifXP 1 TIVOS, rov KivrjcravTOS ov napovros, ovr<us ovStv KOJ\VI tcivrjaiv rtva KCU
aiaOrjffiv atyiKveiaOai irpos ras ^vx^s ras evvirviafrvaas, dtp' uv (KfTvos rd. (i8ca\a
iron? KO.I rcLs diroppoias.
From the comparatively simple conception of motion propagated through
space from particle to particle had thus arisen the highly artificial conception,
which we find expounded with much detail in the fourth book of Lucretius,
of films peeled off from the surface of things (' membranae summo de corpora
rerum dereptae'), which resemble in shape and colour the things themselves,
and which are called idola, simulacra, or, to use an expression employed by
Bacon, ' umbra philosophorum.'
' Dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
Mittier ab rebus summo de corpore rerum,
Quae quasi membranae vel cortex nominitandast.
Quod speciem ac formam similem gerit eius imago
Cuiuscumque cluet de corpore fusa vagari.'
But let it be stated at once that but few traces of this crude philosophy will
be found in Bacon's treatment of the subject. He takes care at once to supply
a series of synonyms for the word, so as to guard his readers against attaching
4 o8 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
here called et secundum essentiam. Recolendum est igitur quod in tertia
species. p arte i hujus operis tactum est, quod essentia, substantia,
natura, potestas, potentia, virtus, vis, significant eandem rem,
sed differunt sola comparatione. Nam essentia dicitur secun-
dum se considerata, substantia dicitur respectu accidentis aut
respectu operationis eliciendae, sed natura dicit aptitudinem
operandi, caetera ulteriorem inclinationem. Sed potentia et
potestas sunt idem, et communiter sumuntur respectu opera-
tionis completae vel incompletae. Virtus vero et vis sunt idem,
sed dicunt complementum solum operationis. Et hie loquor
de potentia quae elicit actionem, non de ilia quae expedit.
Nam haec est in secunda specie qualitatis ; quae vero elicit
est in omnibus activis, et hae sunt substantiae et sensibilia
importance to the metaphor conve3^ed by it. In a page of the Opus TerHum,
in which this treatise is referred to, it is spoken of as Tractatus de radiis. And
just as a modern physicist will speak of a ray of light without holding the
emission theory, so Bacon uses the expression species as equivalent to force ;
and the multiplication of species for the radiation or propagation of force.
1 The third part of the Opus Majus deals with languages. In the fourth
part the question of species is discussed (cf. vol. i. p. in et seq.), but no such
statement as that in the text is to be found, nor does the fifth part (Perspective?)
contain it. It is thus clear that this treatise is part of a larger work in
which questions of physical philosophy were handled. In the Opus Tertium
are to be found several allusions to the present work. Bacon observes (cap.
xi. p. 38, ed. Brewer) : ' Completiorem tractatum mitto vobis de hac multiplica-
tione.' And again (cap. xxxvi. p. 117), < In opere primo (i.e. Opere Majori)
posui multa de hac materia. Et praeter hoc misi tractatum specialem de hoc
negotio ex proposito editum.' Other references to it will be found on pp. 99,
161, and 227. It seems probable that this treatise, or at least something like
it, had been already written when Pope Clement's message to Bacon was
delivered. The passage in Opus Tertium (p. 13), is not at all decisive to the
contrary. It only asserts that communication of any writing to outsiders was
forbidden.
But what was the larger work of which this treatise was a part ? Our
thoughts turn at once to the < Scriptum Principale,' so often spoken of by Bacon
as an unaccomplished project. Referring to the Introduction for further details,
I may observe here that among the copious extracts given by Emile Charles
from the MS. in the Mazarine library containing the < Communia Naturalium ' of
Bacon, are certain passages implying that this work was begun before 1267.
The subject of Multiplkatio Spetierum is discussed in it at considerable length,
though less fully than in the treatise now before us, which may possibly be a
later and amplified edition. [This MS., now numbered 3576, is nearly identical
with the Br. Mus. MS. Royal, 7 F vii, as I can testify from inspection of both
Neither are spoken of by Brewer ; cf. however his remarks on 8756 (Additional,
Br. Mus.) p. Hi.]
PARS PRIM A: CAP. I. 409
propria, nisi sit instantia in sono, sicut inferius exponetur 1 .
Aliter surnitur virtus pro effectu prime virtutis jam dictae,
propter similitudinem ejus ad hanc virtutem, et in essentia
et in operatione, quia similis est ei in distinctione et in essentia
specifica, et per consequens est similis in operatione, quia ilia
quae sunt similis essentiae habent similes operationes. Et
haec virtus secunda habet multa nomina ; vocatur enim
similitudo agentis, et imago, et species, et idolum, et simu-
lacrum, et phantasma, et forma, et intentio, et passio, et
impressio, et umbra philosophorum, apud auctores de aspec- 10
tibus.
Species autem non sumitur hie pro quanto universali apud Sense in
Porphyrium, sed transumitur hoc nomen ad designandum Jd is
primum effectum cujuslibet agentis naturaliter. Et ut in used here -
exemplo pateat haec species, dicimus lumen solis in aere esse
speciem lucis solan's, quae est in corpore suo, et lumen forte
cadens per fenestram vel foramen nobis satis est visibile, et est
species lucis stellae. Et Avicenna dicit tertio de Anima, quod
lux est qualitas corporis lucentis, ut ignis vel stellae, lumen
vero est illud quod est multiplicatum et generatum ab ilia
luce quae sit in aere, et in caeteris corporibus raris, quae
vocantur media, quia mediantibus illis multiplicantur species.
Sed tamen usualiter lucem accipimus pro lumine et e con-
trario. Et quando per medium vitri aut crystalli aut panni
fortiter colorati transit radius, apparet nobis in obscuro juxta
radium color similis colori illius corporis bene colorati. Et
ille color in opaco dicitur similitudo et species colons in
corpore fortiter colorato per quod transit radius. Dicitur
autem similitudo et imago respectu generantis earn cui
assimilatur et quod imitatur. Dicitur autem species respectu
sensus et intellectus secundum usum Aristotelis et naturalium ;
quia dicit secundo de Anima quod sensus universaliter suscipit
species rerum sensibilium, et in tertio dicit quod intellectus
est locus specierum. Dicitur vero idolum respectu specu-
lorum ; sic enim multum utimur. Dicitur phantasma et
simulacrum in apparitionibus somniorum, quia istae species
penetrant sensus usque ad partes animae interiores et appa-
1 See p. 419.
4 io MULTIPLICATIO SPECIERUM.
rent in somniis tanquam res quarum sunt, quia eis assimi-
lantur ; et anima non est ita potens judicare in somnis sicut
in vigilia, et ideo decipitur, aestimans species esse ipsas res
quarum sunt propter similitudinem. Forma quidem vocatur
in usu Alhazen, auctoris Perspectivae vulgatae. Intentio
vocatur in usu vulgi naturalium propter debilitatem sui esse
respectu rei, dicentis quod non est vere res, sed magis intentio
rei, id est, similitude. Umbra philosophorum vocatur, quia
non est bene sensibilis nisi in casu duplici dicto, scilicet de
radio cadente per fenestram, et de specie fortiter colorati, et
dicitur esse philosophorum, quia soli potenter philosophantes
cognoscunt istius umbrae naturam et operationem, ut ex hoc
tractatu clarescet. Dicitur vero virtus respectu generationis
et corruptionis ; unde dicimus solem facere virtutem suam
in materiam mundi pro generatione et corruptione faciendis ;
et sic de omni agente dicimus quod facit virtutem suam in
patiens. Impressio vocatur quia est similis impressionibus,
unde Aristoteles tertio de Anima 1 comparat generationem
speciei impressioni factae ab annulo et sigillo in cera, licet
non sit simile per omnia, sicut postea scietur. Vocatur autem
passio, quia medium et sensus in recipiendo speciem patiuntur
transmutationem in sua substantia, quae transmutatio tamen
est in perfectionem et salutem, nisi fiat plus quam sola
species, ut postea melius exponetur.
Species is Investigandum est igitur quid sit secundum suam essentiam ;
effect of et q uum intentio est ostendere quod haec species sit similis
the agent, agenti et generanti earn in essentia et definitione, ideo primum
sembles it. oportet duci in medium,, quod omnes habent confiteri, scilicet
quod species est primus effectus agentis. Per hanc enim
onines aestimant effectus caeteros produci, unde sapientes
et insipientes circa multa in specierum cognitione differunt.
Communicant tamen in hoc, quod agens influit speciem et
1 Cf. De Anima, ii. 12, i, also iii. 12, 9. In a previous chapter (ii. 7),
Aristotle, after explaining the necessity of a medium for all senses except touch
and taste, conceives sensation to take place by motion of the medium originating
at the object, thence propagated from point to point till it ultimately reached
the sense-organ, rb piv x/w/ia fivttr^ Siacfxivfs, olov rbv atpa, vwo rovrov Sc avvf^ovs
OVTOS Kivfirat rb alaOrjT-fipiov . He compares the action of the object on the medium
to that of a seal on wax; an analogy which Bacon discusses afterwards, partly
accepting and partly rejecting it. See p. 432.
PARS PRIM A: CAP. I. 411
materiam patientis, quatenus per earn primo factam possit edu-
cere de potentia materiae effectum completum quern intendit.
Et ideo nulli dubium est quin species sit primus effectus.
Quod vero iste primus effectus cujuslibet agentis naturaliter
similis sit ei in essentia specifica et natura et operatione,
manifestum est ex dicendis, quia agens intendit assimilare
sibi patiens, eo quod patiens, ut vult Aristoteles in libro de
Generatione, universaliter est in actu 1 tale quale est agens, #
sicut idem dicit ; et in principio est de se dissimile 2 agenti ante
actionem, et per actionem fit simile, ut dicit ; et agens statim,
quando operatur in patiens, assimilat illud ei, et facit illud
patiens esse tale quale est ipsum agens in actu, sicut Aristo-
teles dicit. Et ideo si ignis est agens, facit ignem, si calor
calorem, si lux lucem, et sic de omnibus. Sed plus potest
in primum effectum et immediatum quam in secundum et
mediatum, ergo ilium maxime assimilabit. Propter quod
oportet ponere quod virtus, seu species, facta ab agente sit
consimilis agenti natura, definitione, et in essentia specifica et
operatione. Item omnis diversitas ad identitatem reducitur,
et dualitas ab unitate descendit et non e contrario, et ideo
primus effectus agentis non potest esse diversus ab eo in
essentia specifica, ut postea nascatur consimilis et uniformis.
Nam sic diversitas esset principium unitatis, quod est contra
naturam. Item effectus lucis sunt hi, scilicet species ejus, et
lux generata in medio, calor, putrefactio, mors, sic enim in
re corrumpenda ordinantur. Sed nos videmus quod tertius
gradus effectus magis distat ab agente in natura quam secun-
dus, quare secundus magis quam primus, vel erunt idem in
essentia vel numero, et hoc est quod intendimus. Unde
species lucis est lux licet primo incompleta, et postea com-
pleta, in quibus potest compleri, ut in luna et stellis, quae
sunt retentiva lucis.
Item species ignis, si non est similis natura et essentia et It belongs
, f- . A . . . . .... . to the same
definitione igm, ut sit in eadem specie speciahssima cum igne, category,
tune non erit in aliquo praedicamento, quod est impossibile,
1 This, which is the reading of O., seems preferable to potentia, which is
that of Reg. Cf. De Generatione, i. cap. ai.
3 Not difficile, as in J.
4 ia MULTIPLICATIO SPECIERUM.
quia in praedicamentis accidentium esse non potest, quia non
contingit hoc assignari in quo praedicamento esset, neque in
tantum possit primus effectus elongari ab agente ut transeat
in aliud praedicamentum. Nullus enim potest dlcere quod
species albedinis et lucis transit in aliud praedicamentum ;
et ideo nee species ignis, praecipue cum per hanc speciem
dicatur ignis generari. Nullum enim accidens est principium
generandi substantiam, sed nee potest esse aeris vel aquae,
nee in aliqua specie specialissima substantiae, nee subalterne,
ut patet. Quare oportet quod sit in eadem specie cum igne.
Nee convenit dici quod est medium inter substantiam et
accidens, quia metaphysicus probat quod inter ea non potest
esse medium. Atque non potest dici quod reducatur ad
speciem ignis specialissimam, et sit in eodem genere et in
eadem specie specialissima solum per reductionem ; quia
quaelibet res habet aliquam essentiam et naturam, quae est
necessario substantia determinata, vel accidens ; et ideo
secundum se collocabitur et per se in aliqua rerum manerie,
et hoc est in aliquo praedicamentorum, et in aliquo genere,
et in aliqua specie specialissima.
Illustration Item per Ptolemaeum l secundo de Opticis sive de Aspecti-
^ us d e d ara t ur quod a colore et luce advenit medio et visui
coloratio et illuminatio, sed coloratio non est nisi per esse
coloris, nee illuminatio nisi per esse lucis ; et videmus hoc per
experimentum. Nam radius Solaris cadens per fenestram
est nobis visibilis, et immutat visum per se et primo, nee est
color, et ideo est lux vera. Solum enim lux et color nata
sunt immutare visum per se et primo. Similiter quando
aspicimus radios penetrantes vitra bene colorata, videmus in
opaco juxta vitrum colorem sensibilem qui visum immutat
per se et sensibiliter, et tamen scimus quod est species et
similitudo coloris vitri. Quapropter species coloris est color,
et species lucis est lux, et sic de omnibus ; ergo species
communicat cum suo agente in natura et definitione. Et ideo
dicit Aristoteles in secundo de Anima 2 , quod susceptivum
1 Cf. Ptol. Optica, pp. 8-15.
2 Cf. De Anima, ii. 7, 4 lo-n 8^ xp&f* aTOS ^ v ZCKTIKOV TO a-xpovv, if/6^>ov oi TO
axpovv 8' tart TO oicupaves KOI TO dopaTov.
PARS PRIM A: CAP. L 413
colons etsoniet omnis scnsibilis est non coloratum et absonum
et carens naturis sensibilium de se, ut medium et organum
sentiendi ; volens per hoc quod medium et sensus recipiant
colorem et sonum ut recipiant species illorum, et sic de aliis
speciebus sensibilium ; et ideo species de qua hie loquimur
est similis agenti in natura specifica et definitione.
Si igitur contra hoc objiciatur, quod tune species solis erit The species
sol, et species hominis homo, et sic de omnibus rebus, quod jn
omnino absurdum est ; dicendum quod ista nomina, homo,
. . . stage of
sol, asinus, planta, et hujusmodi, imponuntur rebus in esse being,
completo, et ideo non dicuntur de illis quae habent esse
incompletum, quamvis sint ejusdem essentiae; ut embryo in n
ventre matris non dicitur homo, et maxime ante receptionem
animae intellectivae. Et tamen postquam essentia animalis
transmutatur et promovetur, ut fiat species humana, oportet
quod sit renovatum ultra essentiam generis, antequam anima /
rationalis infundatur et sit de natura hominis, quia natum
est recipere animam rationalem, et non animam asini, nee
aliam. Non igitur dicimus quod illud sit homo, et tamen est
in specie hominis. sed secundum esse incompletum. Similiter
vero dicimus de specie hominis, quae est similitude ejus facta
in acre ab eo; non enim est homo, quia habet esse incom-
pletissimum quod potest inveniri in specie hominis, et longe
incompletius quam embryo ante receptionem animae ratio-
nalis ; quia embryo compleri potest in hominem, species vero
nequaquam. Et considerandum est, quod quaedam possunt
facere fortes species, ut color, et lux, et calor, et quaedam
talia, ut exponetur postea. Sed res quanto sint nobiliores,
ut coelestia et homo et hujusmodi, tanto incompletiorem
faciunt speciem. Cujus causa dabitur inferius. Et ideo
species coloris et lucis et caloris magis potest dici lux et calor
vel color, quam species solis vel hominis dicatur homo vel sol.
Semper tamen erit ejusdem naturae specificae, sed sub esse
incompletissimo, et impossibili ad complementum ; propter
quod non recipit nomen quod esse completion est impositum.
Ex quo sequitur secunda veritas, quod impossibile est quod Only the
sit effectus similis agenti in essentia, nisi unus ; et hie vocatur J^ e(
primus, et vocatur univocus, et ejus generatio dicitur univoca. a g ent is
4 i4 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
similar to Alii possunt esse plures et vocantur equivoci, et generatio
its source. QQmm dicitur equivoca, ut calor et putrefactio et mors sunt
effectus plures lucis ; sed equivoci, non univoci. Solum enim
lumen in medio, vel lux in corpore stellae producta per lumen
solis 1 , dicitur effectus univocus lucis Solaris. Sed in principle,
dum est effectus incompletus, nominatur species et virtus, et
nominibus praedictis; et hoc est dum patiens manet Jn natura
sua specifica, assimilatum tamen agenti per speciem illam et
virtutem ; ut ligna, cum in principio igniuntur, habent speciem
et virtutem ignis dum adhuc ligna manent in sua natura
specifica, licet assimilentur igni per speciem receptam. Cum
autem agens invalescit super patiens, ut toll at naturam
specificam patientis et corrumpat earn, ut inducat completum
effectum suum in materiam convenientem ei et patienti, ut
accidit in rebus generabilibus et corruptibilibus, tune cessat
effectus vocari species et virtus, et caeteris nominibus dictis,
et vocatur nomine ipsius agentis. Ut cum ignis invalescit
super ligna, et corrumpit naturam specificam ligneam, inducens
completam ignis essentiam, tune quod generatum est vocatur
ignis, et non species, nee virtus, sed fit carbo vel flamma 2 ; et
ideo species ignis et ignis completus non differunt, nisi sicut
incompletum et completum. Et propter hoc unus effectus et
idem numero est qui primo vocatur species, dum habet esse
incompletum, et deinde sortitur plenum nomen agentis et
^3* generantis, quando completur in esse, et destructa est natura
totalis specifica patientis. Sed hoc est intelligendum in istis
rebus inferioribus corruptibilibus. In rebus vero incorrupti-
bilibus potest bene species aliqua compleri in effectum com-
pletum sine destructione patientis, quia patiens natum est ad
hujusmodi effectum de natura sua ; ut stellae et luna natae
sunt habere lucem perfectam quantum exigit earum natura,
licet sol plus habeat de luce ; et tamen in principio fit species
lucis usque ad lunam et Stellas, et postea completur in eis ; sicut
fuit a prima creatione, et sicut post eclipses stellarum accidit.
Nam primo debiliter habent lucem, tanquam similitudinem et
speciem, et postea claram, et completam. Cujus signum est
1 Cf. the explanation of lunar and stellar light in vol. i. p. 129.
2 flamina. J.
PARS PRIMA: CAP. I. 415
quod luna, etiam quando in eclipsi est, rubea est, quia extra
umbram non recipit lucem ; sed in umbra habet speciem lucis
debilem, quae venit a luce transeunte extra per latera et fines
umbrae, sicut postea magis explanabitur. Veruntamen
sciendum, quod species solis, quae est de natura ejus specifica,
non potest compleri in luna et stellis, licet in eis fiat lux, quia
tune oporteret lunam et Stellas fieri solem, quod est impos-
sibile. Lux enim est qualitas communis soli et stellis et igni,
licet magis sit in sole ; et ideo potest species lucis compleri in
luna et stellis et non species substantiae solis, quia sol et luna
et stellae differunt in substantia specifica, sicut ex posteriori-
bus manifestum erit. Et lux non est de eorum substantia,
sed accidens commune eis et igni ; licet aliqui solebant dicere
lucem esse formam substantialem solis et stellarum ; sed hoc
est falsum.
Et haec nunc dicta manifestantur per hoc, quod si sint duo
effectus omnino similes agenti et omnino diversi numero, ita
quod non sint sicut unus effectus, qui primo est incompletus, et
postea ille idem numero compleatur, tune cum agens agat in
eandem partem patientis, erunt in eadem parte patientis duae
formae ejusdem speciei ponentes in numerum. Sed hoc non
est possibile, quia forma appropriat et numerat sibi materiam
propriam in qua est ; et tune essent duo ignes in eadem parte
ligni igniti, quod fieri non potest propter dictam rationem.
Et iterum quia sequeretur quod alter esset otiosus ; una enim
illarum formarum sufficeret perficere materiam in qua est,
ergo reliqua superfluit ; sed natura nihil facit superflue nee
otiosum nisi ex errore, ut in monstris et peccatis naturae,
quod hie non habet locum.
Sciendum tamen quod licet species sit similis nomine et Identity
definitione generanti earn, ut species ignis in aere et ligno, p at \ e f lt
tamen magis proprie et intelligibilius dicitur quod aer vel preserved
.... . . ... though as-
lignum assimiletur igni per speciem, quam quod ibi sit indivi- S i m iiated
duum ignis, propter hoc quod individuum aeris vel ligni est ibi to the
actu existens in sua natura specifica, et ideo non sunt ibi duo
individua, ponentia in numerum, scilicet unum aeris, et aliud
ignis, sed unum absolute, scilicet aeris, quod habet esse com-
pletum, et ideo praevalet in hac parte ut fiat ab eo denominatio
i
416 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
individuitatis. Est tamen hoc individuum aeris igni assimi-
latum in natura igneitatis per speciem ignis praesentem in
eo ; unde hoc individuum dicitur aer ignitus. Nee enim est
tantum aer, nee tantum ignis, nee principaliter ignis, sed
principaliter aer ignitus tantum ; et ideo quod ibi est de igne
est individuum ignis incompletum, et in alio completion ex-
istens, quod principalius est et quod magis est nominatum. Et
ideo multo minus dicemusquod in acre est individuum hominis
vel solis vel alterius rei nobilis ; sed dicemus quod aer est
assimilatus homini vel soli per speciem, quae tamen est ejusdem
naturae specificae in qua est homo vel sol, et in forma eadem
collocatur. licet secundum esse incompletissimum ; quod etiam
impossibile est compleri, ut docebatur prius. Et propter
illud esse incompletissimum dicitur individuum aeris assimi-
latum soli, non individuum solis cum individuo aeris, nam
a completo fit denominatio.
Si vero contra hanc veritatem et priorem adhuc dicatur,
quod Aristoteles dicit in libro de Sensu et Sensato 1 , quod color
non habet esse nisi in mixto, et similiter odor et sapor, et
hujusmodi, et ideo in acre et simplicibus elementis et corpori*
bus non potest esse color aliquis : dicendum est quod color
secundum esse completum non potest esse ibi, nee odor, nee
sapor, nee hujusmodi, sed tantum secundum esse incompletum.
Et iterum concedendum est quod aer et caetera simplicia,
quantum recipiunt de esse coloris et hujusmodi passionum
quae sunt naturaliter in mixtis, tantum recipiunt de esse
mixtionis. Agens enim quod potest alterare aerem ad
colorem, potest alterare ad mixtionem ; scilicet ut in aere
simplici species cujuslibet mixti fiat, secundum quod requiritur
ad species passionum quae fiunt in aere ab illis passionibus
cujusmodi sunt color et odor et hujusmodi. Nam aer est in
potentia ad mixtum, et potest mixtum completum fieri de eo,
et ideo multo fortius potest alterari ad esse mixti quantum
species mixti requirit.
1 The reference is to the third chapter of the treatise De Sensu et Sensili, in
which the nature of colour is discussed at considerable length. It will be seen
that Aristotle was very far from saying that there could be no colour in
elemental bodies, though his own explanation is, as may be supposed, obscure
and inadequate.
PARS PRIM A: CAP. I. 417
) Tertio sciendum est quod agens naturaliter facit eundem Uniformity
effectum primum, ut speciem, in quamcunque agat, ita
quod uniformiter agit a parte sua ; quia solum agens quod agents.
agit secundum libertatem voluntatis et per deliberationem,
potest agere difformiter a parte sua. Agens naturale non 3"
habet voluntatem nee deliberationem, et ideo uniformiter
agit. Etiam si agens habens voluntatem, ut homo, agat
per modum naturae in generando speciem, adhuc agit uni-
formiter et uno modo a parte sua, quia et natura et modus
naturae se habent uno modo. Et propter hoc quodcunque
patiens ei occurrat, semper facit eundem effectum primum ; et
ideo sive agat in sensum, sive in contrarium, sive in materiam
ei proportionalem quae non sit contraria, oportet quod solam
faciat speciem incompletam vel completam, ita quod non facit
alium effectum primum. Quapropter calidum sive agat in
sensum tactus, sive in frigidum ei contrarium, semper facit
speciem quantum ad effectum primum. Et si sol operetur in
ista inferiora, quae non sunt ei contraria, similiter facit
solam speciem, quantumcunque sunt diversa ad invicem et
contraria. Similiter si res agat in intellectum faciet speciem
suam solam, sicut in sensum, et ideo sicut in contrarium. Sed
de hoc, scilicet quando in universali et in particulari fiat
species in diversis patientibus tarn spiritualibus quam corpora-
libus, patebit inferius. Nunc autem solum hie tango de
patientibus propter respectum agentis ad ilia in faciendo
eundem effectum primum in quodcunque fiat actio, et quia sic
est quod agens naturaliter agit a parte sua uno modo, et omne
agens quod est agens naturaliter et per modum naturae.
Ideo cum calidum diversas operationes facit in frigidum et
tactum, hoc erit propter diversitatem recipientium, sicut sol
per eandem virtutem dissolvit ceram et constringit lutum.
Et ex hoc evacuatur error eorum qui aestimant quod agens
aliud immittit in sensum, et aliud in contrarium, volentes
quod fiat species in sensum, et non in contrarium, sed alia
virtus ; dicentes quod calidum corrumpit frigidum, sed non
corrumpit sensum, dummodo non excedat. Aristoteles enim
dicit in secundo de Anima 1 quod actio in contrarium est in
1 Cf. De Anitna, ii. 5, ; 5, 6 OVK (ffrt 8' dir\ovv ouSi TU ir<ia\(iv t dAAci TO plv
VOL. II. E e
4 i8 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
corruptionem, sed actio in sensum est in salutem et perfectio-
nem, et delectatur sensus in specie sensibili, sed in contra-
rium semper laeditur et corrumpitur in parte vel in toto. Et
licet in sensu aliqua passio sit et laesio ex sensibili quantum-
cunque proportionali, secundum auctores Aspectuum, et prae-
cipue per Alhazen primo de Aspectibus, tamen simul cum hoc
est delectatio vincens illam passionem et laesionem, quod non
est in contrario. Et ideo posuerunt aliud recipi in sensum et
aliud in contrarium, quod impossibile est per praedicta. Et hoc
confirmatur per Aristotelem in septimo Physicorum 1 , ubi dicit
quod quale naturale alterat et alteratur in eo quod sensibile,
sed in eo quod sensibile non facit nisi illud quod natum est
sensum immutare, et hoc est species ; ergo in eo quod omne
agens naturale agit naturaliter non facit nisi speciem.
CAPITULUM II 2 .
What Deinde considerandum est secundum prmcipale circa in-
prodiice fluentiam corporalem scilicet, quae res agant et faciant
species ? hujusmodi species. Et habet octo veritates 3 . Et planum est
thatacf 168 de sen sibilibus propriis quod agant species, quia immutant
on the sensum, et universaliter sensus recipit species sensibilium, ut
(except Aristoteles dicit, et in hoc omnes auctores et magistri con-
perhaps cordant ; nisi in sono. Non enim video quomodo sonus faciat
sound)
produce speciem ahquam ; sed aliter tamen fit sufficienter per tremorem
species. partium rei percussae, quia in prima parte rei percussae
generatur sonus non nisi per tremorem partium, et egressum
etiam continuum a situ naturali. Nam rarefiunt partes conse-
quenter et ordinate egrediuntur a situ naturali per violentiam
<}>6opa TIS virb TOV evavTiov, TO 8f acaTrjpia paKXov TOV Ivva^fi OVTOS viro TOV IvreXf-
Xfia OVTOS ml QU.OIOV. Aristotle proceeds to show that the action of sensibilia on
sense-organs is of the latter kind. The reference to Alhazen that follows is
from the first chapter of his Optics.
1 libro physicorum, J. The reference seems to be to Nat.Auscult. vii. 2, 3-5.
1 In Reg. the reading is, ' Distinctio secunda ; in qua consideratur quae res
possint facere species, habens capitula. Et primum est quod sonus multiplicat
speciem et similiter odor.' But as Distinctions are not indicated throughout
this MS., I have merely kept the division into Parts and Chapters, as given
in O.
8 octo conclusiones sive veritates, O., octo veritates, Reg.
PARS PRIM A : CAP. II. 419
percussionis, ex quo egressu causatur tremor qui facit primum
sonum tanquam effectum aequivocum, et consimilis tremor fit
in secunda parte rei percussae per primam partem trementem.
Nam ad tremorem primae tremit secunda, ad tremorem
secundae tremit tertia, et sic ultra ; et ideo de secundo
tremore nascitur secundus sonus, qui est similis primo sono
nomine et definitione ; et ideo ejus similitudo et species debilior
est primo, quia tremor secundus debilior est primo, et quod
fit a virtute violenter movente, et omnis motus violentus,
debilitatur et deficit in fine. Quapropter soni generatio
semper debilitatur, sicut in aliis speciebus et virtutibus. Quare
cum sonus omnis ex tremore causatur immediate, et non est res
fixa nee permanens, ideo non videtur mihi quocl aliquis sonus
ex alio generatur ; et ideo alium habent soni modum quam
qualitates aliae sensibiles ; sed in omnibus est simile, praeter-
quam in causa generationis soni et modi generandi. Unde
secundus sonus est species primi, et tertius secundi, et sic
ulterius ; sed non fit secundus a primo, nee tertius a secundo
propter causam dictam l .
Secundo est magna dubitatio de substantiis, et major 2. Sub-
ignorantia. Quod vero substantia agat similiter speciem mani-
festum est per hoc, quod substantia nobilior est accidente species.
. . . ,. : .^ rr ...... Relation of
quasi in mnnitum : quapropter potent enectum sibi similem pro- accident to
ducere longe magis quam accidens, et hunc effectum vocamus ^^ nce
speciem. Item substantia generatur et ignis, et aliae multae ; matter.
sed nullum generans est vilius generate ; quare non genera-
biturnatura substantialis ignis ab accidente ; ergo a substantia.
Sed quod in fine generationis dicitur ignis, vocatur species in
principio, et dum habet esse incompletum. Ergo substantia
generat suam speciem in principio sicut accidens. Item acci-
dens non generatur in aliquo nisi prius natura generetur suum
subjectum proprium, propter quod Aristoteles dicit septimo
1 Cf. pp. 56-57, also p. 72 of this vol., in which the problem of sound is
treated in the same way. Cf. also De Anima ii. 8, for Aristotle's view.
Aristotle held that the conditions of sound were (i) percussion of a hard object,
or of a column of air enclosed in a tube, (2) vibration of the air between the
sonorous body and the ear, (3) vibration of air contained in the internal ear.
He says nothing of the succession of vibrations in the body from which the
sound originates.
E e 2
420 MULTIPLICATIO SPEC IE RUM.
Metaphysicae l , quod prius est aggregatum quam accidens
absolute consideratum. Ergo cum subjectum proprium caloris
est pars illius aggregati, et hoc est substantia ignis, fiet ibi
species substantiae ignis, sicut species caloris. Et Averroes
vult quod omne accidens alicui subjecto per accidens est
accidens per se alterius subjecti, aut iretur in infinitum. Ergo
calor ignis fit in aqua et in alio ; cum calor sit accidens
aquae, erit accidens per se alicujus alterius,^ per cujus genera-
tionem in ipsa aqua regenerabitur calor in ea. Ergo substantia
ignis ibi fiet, sive species substantiae ejus similis substantiae.
Et illud subjectum proprium cadit in definitionem accidentis.
sicut Aristoteles determinat septimo Metaphysicae. Et in
tertio dicit quod eadem sint principia essendi et cognoscendi :
quapropter accidens non potest esse sine suo subjecto proprio.
Et ideo si caliditas ignis renovatur in aqua per actionem ignis
in eandem, oportet quod natura substantialis ignis, quae est
subjectum proprium caliditatis ignis, ibi renovetur prius natura,
quum subjectum est prius natura suo accidente, licet sint simul
tempore. Sed illam caliditatem generatam in aqua, vel
alio quocunque, vocamus speciem caliditatis ; ergo similiter
ilia natura substantialis ibidem generata vocabitur species
substantiae. Item sicut se habet accidens ad substantiam 2 ,
sic species accidentis ad speciem substantiae ; ergo sicut
accidens non potest esse sine substantia, sic nee species
accidentis sine specie substantiae.
Defective Ex quibus sequitur necessario quod falsa est positio eorum,
translation .. . r . , .... ,-,^
of Aristotle i U1 dicunt speciem tan turn fieri ab accidentibus. Et si
has caused textus Aristotelis perverse translatus et ideo male expositus
confusion.
adducatur in contrarium, solvendum est secundum virtutem
rationum praedictarum. Si enim allegetur illud septimi Phy-
sicorum, quale alterat et alteratur, in eo quod sensibile, ut
fiat vis in hoc, planum est quod alteratio est in faciendo
speciem sensibilem, quare alteratio est penes accidens. Sed
ad hoc non arctatur generatio quae fit e forma substantiali.
1 Cf. Metaphys. vi. 17, 7, 8, where Aristotle shows that a composite whole
is something more than the addition of its elements.
2 The MSS. (Reg. included) have, substantia ad accidens ; but the sense seems
to require the transposition given in the text.
PARS PRIMA: CAP. II. 421
Et ideo licet accidens, per quod est alteratio, faciat speciem
sensibilem, non propter hoc oportet quod forma substantialis
faciat speciem sensibilem, sed aliam speciem quam sensibilem,
saltern a sensu communi et particulari ; et ad literam Aristo-
teles in illo capitulo tractat modum alterationis, ut manifestum
est in textu, quum vult ostendere quod alterans et alteratum
sint simul, et nihil ipsorum medium 1 .
Potest etiam aliter dici magis realiter, quod etsi illud Species of
verbum extendatur ad omne agens naturale quod substantia
facit speciem sensibilem, non tamen a sensibus exterioribus hended by
, , . . a mental
qumque nee a sensu communi. Sed potest tamen sentin pr0 cess,not
bene, quasi a cogitatione et aestimatione, quibus ovis sentit ^y se " se
& directly.
speciem complexionis lupi inncientem et laedentem organum
aestimativae, et ideo fugit lupum primo aspectu, licet nun-
quam prius viderit eum 2 . Et haec est species substantiae
nocivae vel inimicae ipsi ovi. Et e contrario species sub-
stantiae amicae et convenientis alterius ovis confortat organum
aestimativae, et ideo non fugit una ovis aliam. Unde bene
potest anima sensitiva percipere substantiam per speciem
suam, ut nunc dictum est, licet pauci considerent hoc, cum
velit vulgus naturalium, quod substantialis forma non immutet
sensum, et sic loquimur communiter. Sed hoc intelligendum
est de sensibus exterioribus et sensu communi, qui retinent
naturam sensus et nomen ; non enim aestimationem et cogi-
tationem vocamus sensus, licet sint partes animae sensitivae.
Quinque enim sensus particulares et sensus communis, si
volumus adjungere eis imaginationem, quod bene possumus
facere, ut patuit in praecedentibus, et magis tangetur posterius,
non comprehendunt nisi accidentia, quamvis per eos transeant
species formarum substantialium. Sed horum plenior certi-
ficatio patebit in suo loco 3 .
Si etiam dicatur illud Aristoteles de Sensu et Sensato, In what
quod ignis secundum quod ignis non agit nee patitur, sed
secundum quod contrarium, dicendum est quod hie et hujus- be sai(i to
have a
contrary.
1 Cf. Nat. Auscult. vii. 2, 2, 3 <f>avtpov on TOV KCLTCL TUITOV Kivovptvov teal
KIVOVVTUS ou5V tan /xera^u. 'AAXA ^v ovo^ TOV dX\oiou/x<Vou /cat TOV a\\oiovv70$.
2 See Perspectiva : Pars I, Dist. I, cap. iv.
3 See pp. 427-8.
422 MULTIPLICATIO SPEC1ERUM.
modi auctores intelliguntur ad literam de alteratione et
generatione sensibili, et manifesta sensui particular! et com-
mtini. Hanc enim naturalis philosophus considerat, quia
principaliter considerat ea quae sunt ad sensum, secundum
quod dicit Aristoteles pluries quod considerat materiam l sensi-
bilem et ea quae sensus sunt ; et ideo haec potest esse una
causa quare inter virtutes animae sensitivae nihil tangit de
aestimativa et cogitativa, quae naturam sensibilem vulgariter
excedunt. Sensibilia enim vulgato nomine dicuntur, quae
apprehenduntur a sensibus particularibus et communi, et
ideo non cogit ilia auctoritas nee aliqua consimilis. Et
potest etiam veraciter dici quod substantiae est aliquid con-
trarium, ut inferius exponetur ; et est contrarietas inter formas
substantiales elementorum et substantias eorum ; et tamen
non agunt ad invicem transmutando se et mutuo corrum-
pendo. Sed quoad eorum substantiales naturae considerantur
in se. non possunt contrarietatem habere ; sed in quantum
contrariae sunt, [agunt se corrumpendo, secundum eorum
substantiales formas 2 .] Et hoc est quod Aristoteles dicit,
quod ignis et terra non agunt secundum quod ignis et terra,
sed in quantum contraria 3 . Non tamen intelligit hie de sola
contrarietate inter accidentia elementorum, licet de ilia magis
exemplificat, quia sensibilior est ; sed de contrarietate formarum
substantialium eorum, propter quae fit fallacia contradicentis
in cavillatione. Et licet Aristoteles dicat logice, quod sub-
stantiae nihil est contrarium, tamen patet quod uno modo
est contrarietas aliquarum formarum circa idem subjectum
actualiter constitutum in esse specifico, ut albedinis et nigre-
dinis circa sortem, et calidi et frigidi circa lignum. Et hujus-
modi contrarietas non est in substantia sed maxime aut solum
in qualitate, et de hac loquitur in Praedicamentis suis logice,
et ad instructionem grossam, et similiter in quinto Physicorum.
Sed aliter dicit, in fine de Generatione, substantiam esse
substantiae contrariam ; et in primo Physicorum 4 , quod con-
1 naturam, O., materiam, Reg.
2 The words in brackets are omitted in Reg.
3 De Gen. ii. 8, 2 fij fj.lv yap depi, vScap Sc -nvpl kvavriov kariv, us IvSt^eTOt
ovaiav ovaiq kvavriav clvai. Cf. De Coelo, ii. 3, 3.
1 Cf. the discussion of this question in Nat. Auscult. i. cap. 5, 6, 7.
PARS PR1MA: CAP. II. 423
trarietas est duarum formarum circa subjectum ens in potentia,
quod est res alicujus generis, non alicujus speciei, ut forma
gravis et levis circa idem genus, cujus essentia est eadem
materia communis gravi et levi, in qua communicant, et circa
quam mutuo se transmutant et expellunt, cum de terra fit
ignis, et e contrario, et quodlibet elementum de alio, et
mixtum de elemento, et e contrario, vel unum mixtum de alio,
propter commune genus et materiam circa quam variantur
et diversificantur et contrariantur, ut contrarietas exigitur in
substantia. Et ideo forma substantialis ignis facit suam /*
speciem substantialem in corpore terrae vel ligni, vel alterius,
et corrumpit formam substantialem terrae vel ligni, tanquam
sibi contrariam ea contrarietate quae in substantiis reperitur
et requiritur.
Tertio considerandum est quod species substantiae non est 3. The -
tantum ipsius formae seu materiae, sed totius compositi ; eo
quod Aristoteles vult primo de Anima quod omnes opera- not
tiones sunt ipsius conjuncti et compositi \ Etiam nititur of matter
ostendere, quod intelligere est 2 ipsius compositi, unde com ~
pounded
homo mtelligit, licet per animam ; et magis propne et venus with form,
sic diciturquam quod anima intelligat in homine. Quapropter
generatio speciei erit ipsius compositi, et ideo species est
similitudo totius compositi. Praeterea ea forma proprie esse
non potest nisi in materia propria ; quapropter si innovatur
in ligno vel in quocunque alio forma ignis, oportet quod ibi
innovetur materia ejus. Et hoc patet per praedicta, quoniam
si accidens non potest innovari nisi cum subjecto suo
proprio, oportet 3 poni speciem subjecti generari in materia
in qua species accidentis sui proprii, et essentialior est compa-
ratio formae ad materiam quam accidentis ad substantiam,
necesse est ubi generatur forma vel species formae, quod ibi
generetur materia vel species materiae, et ideo species com-
1 oppositi, ]. compositi, is the reading of O. and of Reg. The reference
would seem to be rather to the first chapter of the second book, containing
Aristotle's celebrated definition of the Psyche. Such expressions as irdv ow^a
<l>voiKuv f4tT(x ov C^ 5 ovffia &v fir), ovffia 5' OVTOS ws avvOtTT), were in Bacon's
mind. As a Christian philosopher he attached infinite importance to the com-
posite nature of man ; as may be seen in his moral philosophy.
2 intelligere est magis proprie, O. Reg. omits magis proprie.
3 quod non oportet, O. The reading in the text is that of Reg.
424 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
posita generatur. Ad hoc idem est quod Aristoteles in septimo
Metaphysicae probat et determinat, quod forma tantum non
generatur, sed compositum novum ex materia nova et forma
nova 1 . Cum ergo effectus generantis univocus sit unus et
idem qui primo vocatur species, et postea sortitur nomen
generantis, oportet quod species sit composita, et hoc est
omnino necessarium. Ex quo sequitur quod error est eorum
qui ponunt speciem esse similitudinem formae, et non materiae
nee compositi, nee habent auctoritatem nee rationem per se
1 6 apparentem, sed solam consuetudinem falsitatis. Si dicatur
quod tune materia faciat speciem, quod falsum est, quia ejus
non est agere, sed recipere tantum et pati ; sed dico quod
compositum per formam facit sibi simile in quantum est
compositum, et ideo per imam et eandem actionem compositi,
per formam oritur in patiente species totius compositi, et
ideo non solum formae, sed materiae, primo tamen et prin-
cipaliter compositi. Si dicatur quod nullum agens finitae
potentiae potest in totum compositum, quia hoc est creatio ;
nam materia semper supponitur in actione naturae ; dicen-
j? 6 dum est quod materia est subjectum generationis simpliciter,
sed materia specifica renovatur sicut forma, ut prius in Com-
munibus Naturalium * demonstratum est. Et sicut est in
generatione completa, quod materia specifica completa et
forma specifica completa et compositum specificum com-
pletum generantur, sic est hie in generatione incompleta,
quae est generatio speciei, quod materia incompleta et forma
incompleta et compositum incompletum fiunt sicut esse
specierum requirit. Et ideo fit hie species materiae sicut
formae, et propter hoc species composita generatur.
4 . Species Quarto potest verificari, quod omnis substantia corporalis
bysense- potest facere speciem, et non est calumnia nisi in uno casu
organs. u t in sensu. Quoniam cum 3 accidentia et substantiae
viliores quolibet sensu faciunt speciem, necesse est quod
1 Cf. Metaph. viii. 8, 4 and 9, 7.
' 2 The unpublished work on ' Philosophia Naturalis ' spoken of in the note on
p. 408, of which the present treatise, or a shorter version of it, is a part, begins
with an elaborate discussion of 'Communia Naturalium.' Some account of
Bacon's peculiar views on matter and form will be found in the Introduction.
3 tantum, J.
PARS PRIMA: CAP. II. 425
sensus faciat. Et hoc patet considerando particulariter in
singulis. De visu enim patet hoc, quia homo videt oculum
alterius sine speculo et per speculum, et oculum proprium
per speculum, sed nihil videtur sine specie, et hoc nullus
negare potest absolute. Sed multi negaverunt aliquid fieri
ab oculo propter actum videndi complendum, ponentes quod
visio compleatur solum intus recipiendo, et non extramittendo,
nee quod aliquid fiat ab oculo quod operetur et faciat ad
actionem videndi. Quod autem hoc sit falsum patet per
Aristotelem nono Metaphysicae expresse, et per Tideum de
Aspectibus manifeste, et per Ptolemaeum in libro Aspectuum
multipliciter. Et haec verificari debent in sequentibus, et
solventur omnia, quae Alhazen et Avicenna et Averroes
videantur in contrarium fabulari ; et ostendetur quod non est
contra eos haec veritas, et hoc fiet quando erit sermo in
particular! de agentibus et patientibus. Similiter instrumenta
tactus, gustus, olfactus, auditus, cum sint corpora sensibilia
naturalia, possunt per suos colores et odores et sapores et
quatuor qualitates tangibiles facere species sicut res aliae,
et sensum immutare quantum est de se, et multo magis erunt
activa specierum in quantum sunt animata, quia sic sunt
nobiliora, et ideo magis activa. Quapropter faciunt species ;
et hoc negari non potest absolute, sed an hae species ab eis
factae cooperentur ad actus sentiendi, dubium esset aliquibus,
non tamen illis qui bene examinant veritatem ; quia procul-
dubio faciunt species a se, ut compleantur et certificentur suae
operationes per illas species circa sensibilia, ut expresse potest
probari per Aristotelem etAvicennam in libris de Animalibus
et multis modis. Sed haec inferius habent certificari ; nunc
in tantum sufficiat quod sensus universaliter faciat speciem,
sicut alia agentia corporalia l .
Deinde considerandum est de aliis a praedictis, an faciant
species ; non enim est ita notum de caeteris rebus corporalibus,
et quae sunt passiones corporum, an faciant vel non.
Quia vero Aristoteles dicit quarto Metaphysicae quod 5- Matter
5 ' does not
matena est in sola potentia passiva, et in libro de Generatione produce
quod materiae debetur pati, et formae agere, et omnes abhor- them -
1 Cf. the discussion of this point in Perspectiva, pp. 49-53.
426 MULTIPLICATIO SPECIE RUM.
rent dicere materiam aliquo modo agere, potest dici quod
materia nullo modo facit speciem, sed per actionem compositi
et fonnae generatur species materiae specificae sicut et formae
et compositi, ut tactum est prius.
Many Alia autem corporal ia, quae maxime accedunt ad ista acci-
of tr body eS dentia > sunt sensibilia communia, quia per se sunt sensibilia,
do not. ut Aristoteles dicit, quae sunt magnitudo, figura, numerus,
Species , . . . . . . . ,
affecting motus et hujusmodi usque ad viginti, cum eis quae reducuntur
vision come ad jjj sicut habitum est prius. De his vero dicit Ptolemaeus l
solely irom
light and in secundo libro de Aspectibus, quod non faciunt passionem in
colour. v j sum similem eis nomine et definitione, sed solum lux et
color hanc faciunt, quae passio nominatur ab eo coloratio
et illuminatio. Alia autem sensibilia comprehenduntur per
aliam viam, ut determinat. Et hoc idem vult Alhazen secundo
Aspectuum, et expresse determinat hoc quarto Aspectuum,
dicens quod nihil venit a corporibus nisi species lucis et
coloris. Et uterque determinat hanc viam aliam, propter quam
visus solum non sufficit ad judicandum veritatem horum ; nee
ei attribuitur judicium de aliis, sed aliis virtutibus animae,
mediante visu vel tactu vel alio. Unde Alhazen dicit, quod
virtus distinctiva et ratiocinativa haec judicant, mediante
sensu particulari. Et Tideus de Aspectibus his concordat,
volens quod situm et figuram et magnitudinem et hujusmodi
non potest visUs cognoscere nisi species visus fieret ad rem
ipsam, quoniam species istorum sensibilium contrariae non
fiunt a rebus, secundum eum. Et istud patet 2 per hoc quod
nos percipimus visum pati e forti luce et colore, ita quod
quando aspeximus fortem lucem vel colorem, et convertamus
nos postea ad alia visibilia debilioris lucis et coloris, non
statim percipimus ilia alia visibilia, propter impressionem
adhuc remanentem a forti colore vel luce, sed cum paulatim
evanescit, augmentatur visio et apprehensio rerum illarum.
Sed hoc non accidit nobis in videndo forte densum vel rarum,
vel asperum vel iene, vel magnitudinem vel corporeitatem, vel
figuram, vel hujusmodi, quando postea aspicimus alia visibilia ;
et per hoc scimus quod sensus non patitur ab his sicut a
sensibilibus propriis. Item si non esset densum, a parte post
1 See Ptol. Opt., pp. 8-13. 2 Cf. p. 103.
PARS PRIM A: CAP. II. 427
ipsius perspicui, non percipimus ipsum perspicuum ; similiter
nee densum, nisi quia inter nos et ipsum est perspicuum ; nee
corpus et figuram et caetera percipimus, nisi quando perci-
pimus densum. Sed tamen perspicuum sine denso et densum
sine perspicuo habent esse naturale et vere esse ; quare si ex
natura sua activa facerent speciem in visum, tune videremus
aerem et sphaeram ignis, et sphaeras coelestes extra loca
planetarum, cum in omnibus his sint quantitas et figura,
magnitudo, et corporalitas, perspicuitas et hujusmodi, et tune
sine hujusmodi perspicuis videremus densum, et densum de
se natum esset facere speciem. Sed visus non judicat de
denso nisi mediante perspicuo ad quod terminatur 1 .
Caeterum quantitas debetur materiae quia est passio mate- 6. No
riae et ideo non dicitur esse activa, sicut nee materia quae j-J*^ 6 *
est substantia, et ejus subjectum proprium, quare nee passiones Quantity,
quantitatis, quae sunt rectum, curvum, figura, superficies et
forma corporis, nee hujusmodi. Et iterum susceptivum soni
est absonum, et colons similiter, et aliorum immutantium
medium et sensum. Sed sensus et medium habent quanti-
tates et figuras et hujusmodi. Item multa horum reperiuntur
in subjecto generationis, et ideo praecedunt generationem
et sequuntur corruptionem, et sunt in rebus ingenerabilibus
et incorruptibilibus et in omnibus corporibus omnia aut plura.
Propter quod oportet quod horum saltern multorum non sit
generatio nee corruptio. Augmentatio enim vel diminutio
potest in his esse, sed quae de novo generentur, et eorum
pariter totaliter non accidit in omnibus ; sed immutatio speciei
est per generationem et ejus annihilatio per corruptionem
totaliter. Quapropter non sunt generativa speciei haec quae
sic reperiuntur circa subjectum naturae et materiam naturalem.
Sed eadem ratio est sensibilis, in omnibus istis, quae vocan- 7. Nor
tur sensibilia communia, eadem ratio, dico, generalis propter
quod si aliqua non sunt nata facere speciem, nee alia. Et
tamen contra hoc videtur esse, quod ista sunt sensibilia per
se sicut propria, propter quod videretur quod speciem agerent depends
et immutarent plures sensus, sicut sensibile proprium immutat organ of
judgement.
1 Cf. pp. 62-66 for discussion of opacit3 r of object and transparency of medium
as conditions of vision.
428
MULTIPLICATIO SPECIE RUM.
Objection
that
opacity is
visible, and
therefore
generates
rays.
Reply : the
rays are
those of
colour
and light,
which
opacity
renders
visible.
unum sensum. Dicendum est, quod non ob hoc dicuntur
sensibilia per se, nee propria nee communia, sed quia virtus
distinctiva quae est cogitativa, cujus esse est in media cellula 1
cerebri, judicat de his sensibilibus tarn propriis quam com-
munibus, mediante sensu communi et particulari, qui solum de
partibus animae sensitivae vocantur a vulgo nomine sensus ;
et quia de sensibilibus per accidens eadem cogitativa potentia
judicat, mediante aestimatione et memoria, et non mediante
sensu communi et particulari ; propter quod sensibilia com-
munia et propria vocantur per se sensibilia, quia mediante
sensu, et non aestimatione, comprehenduntur. Horum autem
intellectus planior patet non solum ex praecedentibus, sed
dependet ex subsequentibus ; et ideo quod hie minus planum
est, requiratur a locis aliis propriis.
Quod autem posset dici quod nihil videtur nisi densum, et
densum. etiam sine colore et luce innata, potest videri ut in
terra et aqua, et forte in coelo octavo vel nono, secundum
diversitatem opinionum de illis, ut inferius patebit, propter
quod densum videtur esse maxime sensibile et visibile ; et ideo
quod speciem faceret in sensum. Dicendum est quod hoc
non valet, non enim est maxime visibile propter hoc quod
nihil sine eo videtur, quia occasio magis est quam causa, et
quia per aliud comprehenditu'r, sicut perspicuum interjacens.
Et ideo non est ex sua natura absoluta ut videatur, sed
dependet a perspicuo ; propter quod non debet facere speciem
ut de se immutet, nee requiritur ejus perceptio ad hoc ut
percipiantur color et lux, sed sufficit visui quod color et lux
fiant in denso aliquali, scilicet, ut terminetur visus ; non enim
terminatur nisi per densum. Ad esse ergo colons et lucis
requiritur densitas, ut visus terminetur ad colorem et lucem.
Sed tune ex natura sua propria faciente speciem videntur
prius quam percipiatur densum, quoniam densum non compre-
henditur solo sensu, sed per cogitationem, nee per se, sed
per collationem ad perspicuum, et mediante eo, sicut patet
ex libris Aspectuum.
Quod vero dicit Alhazen secundo de Aspectibus 2 , quod in
Cf. p. 9, as to the cerebral organ of virtus cogitativa.
2 Concavum nervi communis is, as explained in Perspectiva, p. 14, the retina.
Alhazen, in the passage here referred to (lib. ii. prop. 16) explains that each
PARS PRIMA : CAP. II. 429
concavo nervi communis duorum oculorum, et in parte membri Objection
, thatmainii-
sentientis, id est, antenons glacialis quae est anterior pars tude is
pupillae, figuratur circumferentia rei visae, sed circumferentia
reducitur ad sensibilia communia, ut patet ex eodem libro. bended by
quapropter videretur quod quantitas et figura, et hujusmodi,
faciant impressionem et speciem in organo, et ideo prius in
acre ; ad hoc dicendum est quod illud intelligendum est, sicut
loquitur de magnitudine rei visae, quando dicit quod ordi- Reply, that
... . r i TT points of
natur et descnbitur in superncie membri sentientis. Hoc \\ g ^ an( ^
enim non est quia magnitude faciat suam speciem, sed quia col u r only
a tota rei magnitudine venit species colons et lucis, et a tota appre-
superficie. Et tune species colons venientes a singulis parti- h<
bus rei visae non confunduntur in una parte pupillae, sed
distinguuntur et ordinantur in superficie pupillae. in quanti-
tate sensibili secundum numerum partium in re visa, ut visus
distincte comprehendat totum colorem vel lucem rei visae.
Sic igitur describitur in pupilla magnitude rei visae, id est,
color totius magnitudinis vel lux. ita quod solum sit ibi species
coloris vel lucis ordinata in pupilla et non ipsius magni-
tudinis. Propter quod similis intellectus est de figuratione
circumferentiae rei, et descriptione ejus in membro sentiente
et nervo communi, scilicet, quod color vel lux ipsius circum-
ferentiae totius faciat speciem suam, quae figuratur et ordi-
natur in organo et medio, sed non ipsa circumferentia ; hie
enim est auctoris intellectus de omnibus talibus.
Quod autem dictum est quod species materiae renovatur Further
sicut formae, tune proprietatum materiae species debent
similiter renovari cum suo subjecto, sed quantitas est pro-
point of light and colour in the object is represented on the retina and is there
apprehended by the ultimum sentiens. He comes extremely near to the- con-
ception, first, I believe, realized by Kepler, and subsequently set forth in the
Dioptrique of Descartes, of a clear retinal image as a condition of distinct vision.
What hindered his precise apprehension of the truth was the notion that the
sentient function though carried on more actively by the nervous structure, was
yet vaguely distributed through the other structures of the eye (virtus sensitiva
est per totum istius corporis). But his view of the function of the retina may
be gathered from these words : ' Si res visa habuerit unum colorem, erit ilia
pars (i. e. concavum nervi) corporis sentientis unius coloris ; et si paries rei
visae fuerint diversi coloris, erunt partes illius corporis partis sentientis diversi
coloris ; et ultimum sentiens sentit colorem rei visae ex coloratione quam invenit
in ilia parte.'
43 o MULTIPLICATIO SPECIERUM.
prietas materiae ; dicendum est quod species materiae primae
non renovatur sed specificae, et illius proprietates renovantur ;
sed hae non sunt corporeitas, et figura, et hujusmodi com-
munia, quum sint proprietates materiae primae. Si igitur
ista sensibilia communia non faciant species, multo fortius
nee aliae res praedicamentales et corporales, ut ratio, relatio,
situs, quando et hujusmodi. Sensibilia autem per accidens 1
dicuntur respectu sensuum particularium et communis, qui
autonomatici vocantur sensus, sed tamen multa eorum sunt
sensibilia per se ab aestimativa, ut prius dictum est de sub-
stantiis. Sed sensibilia per accidens, alia a substantiis, sicut
films et pater, et caeterae res praedicamentales a substantiis et
sensibilibus propriis et communibus non sunt activa specierum,
postquam sensibilia per se multa non possunt facere species,
cum tamen sint magis activa quam talia sensibilia per
accidens.
s. Are Post haec autem octavo 2 expedit considerari quod sicut
rerum quaedam sunt universales, quaedam singulares, sic
from species fiunt ab his et illis. Et ideo sicut species singularum
>? sunt singulares, sic universalium universales. Et cum universale
non sit nisi in singularibus, sicut ostensum est in Metaphysicis 3
propter contentiones multorum, nee potest singulare carere
suo universal!, erit proportio speciei universalis ad speciem
singularem, sicut rei universalis ad rem singularem, quarum
sunt hae species. Et ideo cum singularia hominis faciunt
suas species in medio et in sensu et intellectu, sic homo
universalis simul facit suam speciem in speciebus singularibus ;
ita quod sicut homo universalis est una natura specifica in
quolibet singulari tota et totaliter, sic species universalis est
una natura specifica suo modo et tota et totaliter, et in
qualibet specie singulari, nee e contrario. Et propter hoc
iteratur in medio, et sensu, et intellectu species universalis,
quando venit cum specie cujuslibet singularis, et sic figitur
in anima et fortius quam species alicujus singularis. Et hoc
determinat Alhazen evidenter in libro secundo.
1 Cf. Perspective*, pp. 74-75. 2 octavo omitted in O.
8 Some remarks on Bacon's attitude in the controversy as to Universals will
be found in the Introduction ; and Charles' monograph, pp. 383-384, contains
important quotations from the Mazarine MS. bearing on the subject.
PARS PRIM A: CAP. III. 431
Ex his igitur sequitur corollarium, quod sive in medio sive Species of
in sensu, sive in intellectu sint species universales, oportet quod nat ure as
ibidem sint species singulares eis respondentes. Et ideo non lts a g ent -
intelligo quod in intellectu aliquo creato sint tantum species
universales fixae sine singularibus speciebus, ut per applica-
tionem multarum talium specierum universalium, quarum res
universales sint in aliquo individuo alicujus speciei, fiat cognitio
de tali re singulari. Quanquam et ipsa applicatio non est
mihi intelligibilis. Sed de his tractabitur alias suis locis.
Ex dictis in hoc capitulo patet, quod cum quaeritur univer-
saliter de omni specie in medio an sit substantia vel accidens,
nulla est quaestio, et similiter an species sit quoddam com-
positum vel simplex, et an universale vel singulare. Nam
species substantiae est substantia, et species accidentis est
accidens, et species compositi est compositum, et species
simplicis est simplex, ut materiae species est materia, et
formae forma, et species rei universalis est universalis, et rei
singularis est singularis. Quia breviter dicendum, quod sicut
se habet accidens ad substantiam, et forma ad materiam, et
universale ad singulare, scilicet, quod nullum istorum est sine
suo compari, sic se habet species accidentis ad speciem
substantiae, et species materiae ad speciem formae, et species
rei universalis ad speciem rei singularis, ita quod nulla est
earum sine sua socia.
CAPITULUM III 1 .
Habito de agente, consequenter considerandum de modo How are
agendi, quod est tertium hie principale, et habet tres con- p^"^
clusiones. Quarum prima est, quod non potest species exires ated?
1 This chapter deserves special attention, as justifying what has been said in
the note on p. 408, that though the word species recalls the crude philosophy of
emanations, best known to us through the poem of Lucretius, in Bacon's mind
it had almost entirely lost that connotation, and is used as the word ray, current,
or undulation might be used by a modern scientist, to express action of one
body on another: the multiplication of species expressing the continuity of such
action, in other words, the propagation or radiation of force. With regard to
the part taken by the medium in the transmission of force, it will be seen that
Bacon's view is far more nearly akin to the views of Descartes, Young, or
Faraday than to the emission theory of Newton. Action at a distance was as
inconceivable to him as to Aristotle, and to most modern physicists.
432 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
i. Not by nec emitti ab ipso agente, quia accidens non permutat sub-
emission. j ectum> nec p ars substantialis sine corruptione substantiae
totius. Sed maxime activa, ut substantiae spirituales et
coelestia, non sunt corruptibilia ; quare species nullo modo
exibit ab agente, cum omne quod est in eo sit substantia vel
accidens, nec contingit ponere medium, ut prius declaratum
est. Quapropter male loquitur vulgus et improprie, quando
dicit quod agens emittit a se speciem, exemplificans in odora-
bili, quod aliquid emittit, ut in mosco sine accensione, vel in
thure accenso. Sed dicendum est quod odorabile, in quantum
activum est speciei, non emittit aliquid, sed in quantum
patitur per calidum intra resolvens aut extra ; et ideo agens
naturale, in quantum agens, non emittit aliquid, sed in quantum
patitur et destruitur. Caeterum actio non est in deperditionem
et corruptionem agentis, sed in perfectionem ; quia tune
unumquodque perfectum est, cum sibi simile facere potest,
secundum Aristotelem secundo de Anima l .
Deinde manifestum est quod agens non creat speciem ex
nihilo, neque accipit earn alicubi extra se vel extra patiens, ut
Nor (2) by earn reponat in patiente ; hoc enim ridiculum esset. Qua-
creation or p ro pter improprie et male dicitur, quod agens immittit aliquid
troduction in patiens et quod influit ; nam tune ab extra ingrederetur
fatothe g ah'quid in ipsum patiens, quod non potest esse, quia tune vel
matter exiret ab agente, vel agens inveniret id extra se vel patiens,
acted on ; ;:
vel crearet mud de nihilo, quorum quodlibet est falsum.
Nor (4) by Et ideo oportet unam duarum viarum eligi, scilicet quod per
agent (m f vl ' am im P ressioms 2 fiat species, aut quod per naturalem immu-
patient as tationem et eductionem de potentia materia patientis. Sed via
impressionis non est possibilis, quoniam impressio non fit nisi
in superficie, ut sigilli in cera, per elevationem quarundem
partium superficiei et depressionem aliarum. Sed actio
naturalis est in profundo patientis. Item per species rerum J "
sentimus res ipsas ; sed per impressiones quae fiunt in cera
et hujusmodi non sentimus res imprimentes, ergo non est con-
1 De Anima, ii. 4, 2.
2 Cf. p. 410, where reference is made to DeAm'ma, ii. 12, i 77 cuoOijais Ian
TO dtKTiKov TWV aiffOrjTwv tiowv avfv Trjs v\rjs, olov 6 KTjpos TOV oo.KTV\iov avev TOV
oiOTjpov KCLI TOV xpvaov ot^fTai
PARS PRIM A: CAP. III. 433
similis actio hinc et inde. Ex quo sequitur quod improprie
dicitur quod speciei generatio est per viam impressionis,
secundum quod utimur hoc nomine prout est impressio in
sigillo et hujusmodi. Sic enim ad literam intelligit vulgus
species imprimi ab agentibus, sed non est ita. Si tamen
largius accipiatur impressio, prout communiter signat omnem
transmutationem patientis per actionem agentis, sicut ali-
quando inveniuntur auctoritates accipi apud ipsos auctores
vel apud interpretes, tune posset dici quod per impressionem
fieret species. Et sic convenit quodammodo cum impres- '
sione primo modo dicta ; licet non omnino, quia continet earn
sicut universale suum particulare, haec enim impressio est
communiter, sive fiat actio in superfkie sive in profundo. Et
sic usus est Aristoteles cum dicit secundo de Anima, quod
sensus suscipit species sensibilium, sicut cera speciem annuli ;
quodammodo enim est similitude, sed non plena ; et sic multae
auctoritates inveniuntur, quod modo habent similitudinem.
Cum igitur nullo praedictorum modorum fiat generatio But (5) the
speciei, manifestum est quod quinto modo oportet fieri, sci- activities
licet per veram immutationem et eductionem de potentia of the
~, . ,. .. matter
activa matenae patientis. Non enim ahquis est alms modus acted on
excogitabilis praeter praedictos, et haec est conclusio tertia. ^6 called
Et non est solum per hunc locum ; patet hoc a divisione l .
'Sed necessarium est hoc, quoniam effectus naturaliter facti
dicuntur generari secundum Aristotelem de potentia materiae
activa, ut omnes fatentur sine contradictione. Sed species est
effectus agentis naturalis, et naturaliter productus est, quare
species ipsa debet de potentia materiae generari. Item
potentiae receptivae respondet dator formae, et hie est
Creator ; quare si in materia esset potentia solum receptiva
specierum, tune poneremus in rebus naturalibus datorem
formarum, contra Aristotelis doctrinam ; ergo non fiet species
in potentia receptiva, sed de potentia activa materiae naturalis
seu patientis. Et iterum patet ex dictis quod haec virtus est
eadem cum effectu completo. Ilia enim fit ipse effectus
completus quando agens invalescit, et ideo idem erit modus
producendi effectum istum incompletum et completum.
1 additione, Reg., a divisione, O.
VOL. II. F f
434
MULTIPLICATIO SPECIERUM.
It is
objected
that this
would
imply
action
at a
distance.
Objection
refuted
(I) by
reference
to the
argument
on p. 414
et seq.
(2} The
objector's
Quare si completus effectus educitur de potentia materiae,
oportet quod prius educatur effectus incompletus de eadem
potentia.
Sed contra hoc quaedam objectio decipit multos. Arguitur
enim, quod agens et patiens simul sunt, et nihil est ipsorum
medium, secundum quod Aristoteles probat septimo Physi-
corum, et determinat nono Metaphysicorum, et libro de
Generatione. Praecipua enim conditio agendi est quod con-
jungatur agens cum patiente sine medio, et aliter non trans-
mutabit ipsum. Sed conjunctio duplex intelligitur, scilicet vel
secundum substantiam vel secundum virtutem,. ut dicunt ; sed
agens non potest esse simul cum profundo patientis, secundum
suam substantiam ; quare oportet quod sit simul secundum
virtutem. ut generet efifectum suum per eductionem ejus de pro-
fundo patientis, Et ideo dicit multitude quod virtutis est datio
et infusio in profundum patientis, ut de potentia ejus educatur
effectus, et quod non debeat virtutis generatio fieri de potentia
ilia; et ideo ponitur quod virtus seu species non educitur de
potentia materiae, sed quod datur et infunditur, et quod est
aliud ab effectu intento finaliter et solum fit ab agente, ut trans-
mutetur profundum patientis, et ut per illam educatur effectus
de potentia materiae, verum instrumentum est agentis ad
effectum producendum principale. Et aliter, ut dicunt, non
posset agens producere effectum quern intendit, ut ignis ignem,
seu formam ignis, nee homo hominem, nee aliquod agens
produceret effectum ei similem nomine et definitione.
Et sic cogimur redire ad praedictam pluralitatem l effectuum
univocorum. Sed cum ilia suo loco non poterunt contradici,
quia sequitur 2 quod species est ipse effectus agentis primus et
univocus, complendus per operationem completam, ut tune
recipiat nomen et definitionem agentis, sicut prius ostensum
est, nee potest esse nisi unus talis effectus, [ideo] manifestum
est has cavillationes vanas esse.
7 Et iterum contingit argui contra generationem 3 [virtutis,
quam ipsi fingunt aliam ab effectu principal!, sicut contra
1 praedicta circa pluralitatem, J. Cf pp. 414, 415.
8 consequetur, J., sequitur, O.
3 The words in brackets are omitted in Reg.
PARS PRIM A: CAP. III. 435
generattonem] effectus principalis, scilicet, quomodo l faciat would
agens earn in profundo patientis, cum substantia agentis non sit
infra illud profundum ? Quapropter fictio illius virtutis praeter generation
effectum principalem non evadet hanc objectionem ; quia qua force.
ratione agens non potest generare effectum principalem in
profundo patientis sine tertio ab eis, eo quod non sit secundum
se in illo profundo, et hoc tertium est virtus, sequitur quod nee
generabit virtutem in profundo illo sine aliquo tertio, cum
ipsum agens, dum generat virtutem hanc, non sit in profundo
patientis, et sic ibiturin infinitum. Et ideo propter evasionem
illius objectionis non debet fingi talis virtus praeter effectum
principalem. Contra igitur sic arguentes est argumentum
eorum, sicut contra eos quos impugnant ; et ideo male arguunt.
Item species accidentis, ut caloris vel alterius, est forma acci- (-0 The ' ' ^
dentalis ipsius patientis, et species formae substantial is ignis generated
fit forma substantialis patientis quando gignitur ; quia calor et in the first
part of the
species caloris sunt ejusdem essentiae specmcae, et univer- patient
saliter species cum eo cujus est, ut prius ostensum est. Et J^^ 68
ideo sicut calor est forma ejus in quo est, sic species caloris et acting
sic de aliis. Sed nulla forma alterat materiam cujus est actus
nisi tantum anima ; quia anima non solum est actus sed motor and so
TT , c . . ,^ ... onward.
sui corpons. Unde forma ignis non alterat materiam ignis
vel alterius, ergo non potest species facta in prima parte
patientis alterare illam partem ad alium effectum producendum
in ea, sed partem secundam. Et ita quae fit in secunda
alterabit tertiam, et sic ulterius.
Praeterea in confirmationem istius sententiae quaero ab eis (4) w a
qui sic dicunt, quo devenit haec virtus, postquam effectus cs
principalis generatus est ; ut postquam ignis generavit ignem force
ex alia materia, vel homo hominem, vel quodlibet aliud juxta to be
speciem suam, quid accidit de hac virtute ? Si enim non est ^ ml t "g d
educta de potentia materiae, tune non corrumpetur in earn ; agent?
ergo si corrumpatur, corrumpetur in nihil ; quare fuit pro-
ducta de nihilo ; ergo fuit creata, quod est impossibile. Si
dicatur quod non corrumpitur sed manet in generate, sequitur
inconveniens quoniam cum generabitur oportet quod sit
corruptibilis ; omne generabile est corruptibile, et probabitur
1 quo, J. : the sense has been obscured by defective punctuation.
F f 2
436 MULTIPLICATIO SPECIE RUM.
post quod sit corruptibilis et quod corrumpitur. Et si nun-
quam corrumpatur, vel statim vel tarde, non corrumpetur in
potentiam materiae, sed in nihil, ut dictum est, et tune fuit
facta de nihilo et creata, quod est impossibile. Nee cadit
creatura in nihil propter hoc quod a Creatore continente manu
tenetur ; derogaretur enim infinitati bonitatis et sapientiae et
potentiae Creatoris. Item res agens per necessitatem et sine
deliberatione agit uniformiter ; ergo agens eodem modo agit
in faciendo speciem et effectum quemcunque, quantum est
a parte sua. Cum igitur a parte materiae recipientis non est
diversitas quia etiam uniformis est, manifestum est speciem
fieri ab agente, sicut alium effectum, et ita de potentia
materiae.
Action is Quapropter cum haec omnia inconvenientia sequuntur ex
iVom agated hoc > q uo d dicitur quod species non de potentia materiae gene-
particle to ratur, oportet l quod sic fiat ejus generatio. Et ad objectionem
communem respondendum est, scilicet quod agens non debet
esse in profundo patientis neque secundum substantiam suam,
neque aliter ut de potentia profundi educatur aliquid. Hoc
enim non requirit actio naturalis, nee Aristoteles hoc deter-
minat, sed solum quod inter agens et patiens nihil sit medium.
Tune enim substantia agentis activa tangens sine medio sub-
stantiam patientis potest ex virtute et potentia sua activa
transmutare primam partem patientis quam tangit, et redundat
actio in profundum illius partis, quia ilia pars non est super-
ficies, sed corpus quantumcunque sit parva, nee sine profun--
ditate sua potest accipi nee intelligi, et ideo nee tangi nee
alterari. Sed ilia pars, licet quantitatem habeat, et sit maxi-
mum quod potest secundum naturam recipere actionem
agentis, tamen valde modicum est et insensibile. Postquam
enim agens tangit patiens, et non solum superficiem nudam,
sed substantiam, mediante superficie, et haec substantia sit
corpus, quantumcunque sit parva, et ideo habens profundum,
dico quod agens tangit profundum primae partis quantum
sufficit, nee oportet quod sit in illo profundo, neque secundum
substantiam, neque aliter. Et sic fit tota actio naturae et
generatio effectuum naturalium ; nee plus requiritur, sed verum
judicium ; quamvis falsae imaginationi nihil sufficiat.
1 oportet, Reg., sed, J.
PARS PRIMA: CAP. Ill 437
Et jam patet quod objectio vana est, quae dicit speciem non Special
. - . . . objection
esse forrnam aens, quia est motor et tacit calorem in eo. as to t he
Dicendum est enim. quod non est motor ejus cujus est forma P r P a K a -
J . J . . tion of
sed altenus ; unde species in pnma parte aens non mducit heat and
calorem in ea, sed in secunda parte facit calorem, et sic colour -
ulterius; ut tactum est in objectione veridica facienda in his
terminis. Si dicatur quod species fortis et sensibilis sit
a vitro bene colorato, quando radius solis fortis penetrat
hujusmodi vitrum, sed non possit tarn vehemens color pro-
duci ita cito de potentia materiae, et praecipue aeris, quod
est corpus simplex ; quapropter videtur quod alius modus sit
gignendi speciem, quam de potentia materiae ; dicendum est
quod non est alius modus, ut probatum est, et ad hanc cavilla-
tionem dicendum est quod in duobus peccat. Unum est
quod supponit colorem fortem esse generatum a vitro sicut
apparet, non tamen est ita fortis sicut videtur. Nam quando
radius solis transit per hujusmodi vitrum, non apparet color
talis, et ideo magis est in apparentia quam in existentia coloris
veri, et est sola species, et ideo potest produci de potentia
materiae, praecipue alicujus mixti. Nam quando iterum sup-
ponit haec cavillatio, quod proprie fiat in acre ; dicendum est,
quod species vitri prius fit in acre quam in opaco mixto, sed
debilior longe fit in acre propter simplicitatem corporis ; sed
quando venit ad corpus mixtum, quod magis aptum est ad
colorem, potest species in acre existens educere de potentia
materiae speciem pleniorem, sicut virtus magnetis differtur in
aere usque ad ferrum, sed fortior est in ferro quam in acre
propter aptitudinem ferri majorem. In mixto tamen opaco
concedendum est hoc, quod species sola est licet appareat
habere multurn de colore. Hujus autem apparentiae causa
duplex est. Una est multitudo lucis penetrantis vitrum ;
nam in debili luce non apparet sic ; lux enim nata est
detegere colores et facere eos apparere. Alia causa est
debilitas coloris opaci, respectu fortis coloris vitri et speciei
ejus respectu fortis coloris speciei vitri ; et ideo non solum
color vitri apparet sensui fortis et bene sensibilis respectu
coloris opaci, sed species coloris vitri potest sensui apparere,
licet species coloris opaci non appareat. Dico igitur quod
438 MULTIPLICATIO SPECIE RUM.
hujusmodi apparitio est species, et non est ita vivus color
sicut apparet, et habet satis parum de esse, ut bene possit
educi de potentia materiae opaci. Item ponamus quod
habeat tantum de esse sicut apparet, quid prohibet ipsum de
potentia saltern corporis mixti educi, quia corpora mixta nata
sunt colorari? Nos enim videmus multos effectus naturae
completos subito quasi fieri, ut una candela accendatur ab
alia, et combustibilia statim igniuntur, cum igni applicantur ;
quare similiter potest esse hie.
CAPITULUM IV.
A ; Six pro- Sed nunc ad ilia plenius intelligenda oportet annecti capi-
positions. -^ulurn quartum, quod habet sex conclusiones. Prima est
smallest quod ad agens in hac influentia non exigitur quantitas
anTgen y t f determinata. Secunda est, quod totum agens secundum
is effective Hneam profunditatis suae agit secundum se totum in patiens,
degree. et non aliqua sola pars signanda. Tertia est, quod omne
agens attingit aliquam partem patientis quam potest alterare,
et non plus. Quarta, quod minus quam illud non potest esse
subjectum sufficiens actionis, ut est in suo toto. Quinta est
quod medietas agentis non alterat unam medietatem, et altera
medietas aliam. Sexta, quod medietas primae partis patientis
alterata non potest secundam alterare.
First proof. Prima igitur est, quod ad agens in hac influentia non
exigitur quantitas determinata, ita quod in minori non possit
agere. Nam tune in rebus inanimatis oporteret ponere
virtutem augmentativam, sicut in animatis, ut per aliquod
corporale veniens convertendum in rem inanimatam l virtus
ilia augmentativa duceret illam rem ad debitam quantitatem
in qua possit operari, sicut accidit de animatis pro actione
generandi secundum propagationem. Haec enim est necessi-
tas quare in rebus animatis est augmentatio. Sed istud locum
non habet in rebus inanimatis, quare ad actionem earum non
requiritur quantitas determinata. Et haec est actio speciei
1 animatam, J., which vitiates the reasoning, inanimatam, O. The argument
rests upon an entirely just appreciation of the difference between living and
dead matter.
PARS PRIMA: CAP. IV. 439
quae universaliter est communis rebus animatis, quia in
actione ista omnia agunt eodem modo.
Item Aristoteles vult tertio Physicorum T , quod omne agens Second
physice patitur et transmutatur insimul dum agit, et quod proof *
omne patiens physice agit ; et in libro de Generatione primo
vult idem. Sed in quacunque quantitate parva ponatur
aliquid, illud potest alterari et corrumpi per agens forte, ergo
simul aget ut corrumpens patiatur et alteretur. Nee contingit
dicere quod patitur in hoc quod illud corrumpendum resistit
per naturam contrarietatis, licet non alteret ipsum corrumpens.
Nam sic coelum pateretur ab ipsis inferioribus, et compu-
taretur inter agentia physice, eo quod suae virtuti resistit
materia elementaris. Aliter enim non fieret motus nee actio
in tempore. Cum enim lux Solaris dicitur generare calorem
in acre frigido, necesse est quod frigiditas aeris resistet luci,
sicut resistit igni, sed non alterat lucem sicut ignem. Cum
ergo coelum non agat physice nee patiatur per Aristotelem, ut
omnes volunt ; tune cum dicitur quod agens physice patitur
et quod patiens physice agit, hoc non est solum in resistendo,
sed in hoc quod patiens transmutat et alterat ipsum agens.
Item Averroes dicit super secundo Metaphysicae, quod nulla Third
substantia est otiosa in fundamento naturae, et ideo oportet proof<
quod substantia sub quacunque quantitate possit suam facere
operationem. Item per Aristotelem septimo Physicorum 2 ,
ubi dicit quod si aliqua virtus alteret aliquid mobile in aliquo
tempore, tune medietas virtutis mobile ei proportionale alte-
rabit tantum et in tanto tempore. Si allegetur illud in primo Objections
Physicorum de carne minima 3 ; dicendum est, quod non "
loquitur nisi de minimo secundum sensum, et non secundum
1 Nat. Auscult. iii. I 8 iro\\ci irotrjfffi KCU ittitrtTai vir' aXXr)\<uv airav yap
ffTat apa iroiTjTiKov Kal iraOrjTiKov. "Ciarf nal TO KIVOVV <f>vo~iKws KIVIJTOV irdv yap
TO TOIOVTOV Ktvti Kivovpfvov teal avr6. In the view here adopted by Bacon from
Aristotle, we have a very distinct foreshadowing of Newton's law of Action and
Reaction, recently extended to every department of Physics.
2 Nat. Auscult. vii. 5, i, a.
3 Nat. Auscult. i. 4, 5 i ol a&vvarov $ov j} QVTOV OITT]\IKOVOVV elvai Kara,
H^yt&os Kal fjUKpoTfjTa, <j>avfpov on ov8( TWV ftopiwv unovv . . . A^A.oi' rolvvv ori
dtivvarov aapna ff uarovv ^ a\\o n uirij\tKovovv ftvai rd ptytOos inl TO peifrv rj
inl TO ekaTTov. Aristotle is explaining that if there are limits of magnitude
(superior and inferior) for the animal or plant as a whole, there must be limits
440 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
naturam et simpliciter ; nam hoc sufficit suae demonstration!
contra Anaxagoram, qui posuit omnia esse in quolibet, ut in
aqua esse ignem, et carnem, et os, et caetera omnia ; sed
denominatur magis a quo secundum sensum excedit alia et
abundat. Veritas igitur est, quod distinctio carnis stat
secundum sensum, ut minor accipi non possit sensibilis, et
sic de quacunque re. Deveniatur igitur ad carnem minimam
secundum sensum, et tamen haec erit secundum quanti-
tatem divisibilem et secundum substantiam, licet sensum non
possit immutare aliqua pars ejus. Accipiatur igitur aliqua
pars ut medietas sit, ita haec pars non habet virtutem carnis
sensibilem ; ergo caro non dicetur magis quam aliud, quia pars
quaelibet denominatur a superabundant! secundum sensum,
ut posuit Anaxagoras. Quapropter non erit caro secundum
rectam denominationem carnis, sed neque aliquid aliud, quia
nil aliud sensibiliter in eo potest denominari ; nam maxime
videretur hoc de carne ; quare non erunt omnia in eo, nee
principium materiale erit in quo sunt omnia, nee aliquid erit,
et sic destruitur positio Anaxagorae, qui posuit omnia esse
in quolibet, quod denominatur a superabundanti secundum
sensum, et sic habet intelligi pertractatio rationis Aristotelis
in illo loco, et dictum commentatoris ibidem habet sic
exponi. Quod allegatur ex fine libri l de Sensu et Sensato
nihil est, nam ibi loquitur de actione in sensum, ut patet ex
contradistinctione libri, quia loquitur de sensibilibus agentibus
in sensum. Et bene concedendum est quod aliquid sensibile
potest esse tarn parvae quantitatis, quae non immutabit
sensum ; et tamen alterabit aerem et sensum, sed sensus non
percipiet ; et sensus perceptionem dicimus ejus immutationem.
smallest ^ UOd VerO Averroes vult secundo Coeli et Mundi, et alibi,
particle of l uod terra, vel aliud, non habet speciem vel actionem terrae nisi
in <l uantitate debita, potest hie intelligi ad actionem non impe-
for their organs: and he is using this inference as an argument against
Anaxagoras' view that body consisted of infinitely small and infinitely numerous
elements. Bacon's point seems to be that, while organic tissue, like every other
form of matter, is infinitely divisible, yet beyond a certain stage of division it is
indistinguishable from inorganic matter.
1 Cf. De Sensu et Sensili, cap. 7 cm ft T<> alaO^ vav larl ptyeOos *al OVK tariv
adiaifXTOv alaeijrov, 8rj\ov, et seq.
PARS PRIM A: CAP. IV. 441
ditam, vel quoad actionem sensibilem in sensibili tempore. though
Nam ad hoc quod lapis debeat medium penetrare, ut resis- f t h e
tentia media non impediat ipsum, et ut faciat actionem medium
\ may con-
divisionis et descensus m tempore sensibili sensibilem, oportet ceal it.
quod quantitatem habeat sufficientem, nee in omni quantitate
potest hoc facere ; et sic de aliis rebus intelligendum est.
Nam proculdubio non exigit grave quantitatem determinatam.
Nam sit a grave illud, et cum sit quantum, sint b et c partes
ejus ; a igitur est gravius quam b, quia per additionem
ipsius f, additur ad gravitatem ; ergo b est grave, ergo a
totum non fit minimum grave. Et sic in infinitum : ut
Aristoteles tertio Physicorum vult quod divisio magnitudinis
naturalis vadit in infinitum, quia ibi loquitur de rebus natura-
libus; ergo non solum quantitas, sed quantitas naturalis.
Quapropter natura sensibilis, quae est naturalis, est divisibilis
in infinitum ; et ideo agens sensibile naturale non determinat
sibi quantitatem.
Secunda conclusio est, quod totum agens secundum lineam 2. Force
profunditatis suae agit secundum se totum in patiens, et non
aliqua sola pars signanda quae tangit patiens. Nam tune de P lh of
.. the agent ;
rehqua pars esset otiosa. Item tune parvum corpus sicut not merely
magnum aequalem faceret operationem ; et loquor de magni-
tudine secundum profundum. Et ideo si medietas solis contact
secundum profundum amoveretur, tune ageret tarn nobilem
actionem sicut mine ; et sic de quolibet agente ; quod est
impossible. Si dicatur quod una pars secundum profundum
tangit patiens, et aliae non, et agens et patiens dcbent esse
similes sine medio, ut Aristoteles dicit ; dicendum est, quod
totum secundum profunditatem acceptum tangit patiens in
sua superficie sicut aliqua pars illius profundi, et sicut interior
pars cujuslibet partis datae distat in superficie patientis per
corpus illius partis interjacens, et hide ipsa pars dicitur suffi-
cienter conjungi patienti respectu actionis, sic similiter erit
de toto quod sufficienter conjungitur cum patiente per tactum
suae superficiei sine medio, licet extremum totius alterum
distet a patiente per corpus interjacens totius. Unde non
requiritur alia approximatio, nisi quod agens conjungatur in
sua superficie cum superficie patientis, quantumcunque alia
442 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
extremitas agentis distet. Si dicatur quod si pars posterior
agentis agat speciem, tune faceret earn in partem priorem, et
ideo alterabit seipsum prius quam patiens ; dicendum est,
quod pars hie non agit per se, nee est distinctio partium in
actione, ut una faciat unam partem et alia aliam, sicut objectio
procedit, sed totum facit totam actionem.
3 . Definite Tertia conclusio est quod omne agens contingit aliquam
Jtfent f partem patientis quam potest alterare ita quod plus non
affected in a ]teret. Nam agens non projicit nee infundit aliquid in
action. patiens, ut prius probatum est, sed ipsum per sui contactum
transmutat; sed agens non transmutat superficiem, quare
oportet quod aliquam partem substantiae patientis alteret,
quae pars est corpus necessario, licet non actu divisum a toto.
Sed quia approximatio requiritur ad actionem tanquam neces-
saria conditio. ideo oportet quod partis alterandae extremitas
remotior ab agente sit remota ad minus, quam fieri potest l
per naturam, et ideo non erit haec pars cujuslibet quantitatis
sed determinatae, ita quod plus alterare non poterit. Caeterum
nos videmus quod sol et luna aeque cito immutant quanti-
tatem eandem medii, et candela et ignis locum obscurum
eundem aeque cito illustrant, licet unum intensius et magis
quam aliud ; et sic de omnibus agentibus ; quare oportet quod
quantitas determinetur. Si dicatur, quod hoc est secundum
sensum, sed aliter. erit secundum naturam actionis ; dicendum
est, quod tune sensibilis excellentia unius agentis super aliud
ut in centupla vel majori faceret sensibilem differentiam secun-
dum quantitatem. Et ita sol longe plus quam centies posset
illustrare tantam quantitatem spatii plus quam luna, quia sol
est centies major quam tota terra et fere septuagies, et luna
non est nisi una de 39 partibus terrae 2 , vel circiter hoc,
sicut Ptolemaeus docet in Almagesti. Sed non accidit soli,
quod in eodem tempore centies plus de spatio illustret quam
luna. Si dicatur quod si aliqua virtus movet aliquod mobile
1 quod fieri non potest, Reg. The reading in the text is that of O. What
we should expect is ad minimum quod fieri possit per naturam.
2 Cf. vol. i. p. 233. J.'s error in putting cccxc is the more unaccountable,
that in Reg., a MS. which he had constantly before him, and which he usually
followed, 39 (in Arabic figures) is clearly written. It seems clear that Bacon
did his best to familiarize his limited public with the Arabic notation of numbers.
PARS PRIM A: CAP. IV. 443
per aliquod spatium, tune duplum illius virtutis potest movere
idem mobile per duplum illius spatii, secundum Aristotelem
septimo Physicorum ; concedendum est hoc in motu locali
naturali gravium et levium, non inviolento; nam homo debilis
projiciet ita longe unum folium sicut fortis. Sed nee in altera-
tione concedendum est, quia alteratio non respicit quantitatem
per se, sed formam quae debet intendi vel remitti in eadem
quantitate. Et similitergeneratio et corruptio. Unde conce-
dendum est, quod si aliqua virtus posset alterare vel generare
aliam formam, tune dupla virtus potest facere duplum illius 10
in eodem subjecto, sed non in duplo spatio l .
Deinde quaeratur quarto, an minus quam illud potest esse 4. Less
sufficiens subjectum actionis. Et dicendum est quod non, ut
est in toto ; sed si dividatur a toto, tune potest esse subjectum wil1 not
sufficiens. Ad hoc enim quod aliquid patiatur ab alio, non
requiritur in rebus generalibus nisi quod contrarietas sit, et
quod approximentur. Et si coelum est agens, non requiretur
nisi materia obediens et approximatio ; sed haec duo sunt
hie. Si dicatur, quod contraria nata sunt fieri circa idem, et
ideo si determinatur hie quantitas patientis in magnitudine,
similiter in parvitate ; dicendum est quod non ; quia approxi-
matio non salvatur in omni extensione 2 magnitudinis, sed
salvatur in omni divisione quantitatis. Et ideo non sequitur,
nee oportet quod contraria semper ferantur circa idem, quando
unum inest determinate propter aliam causam, ut est hie.
Deinde quinto, an medietas agit in medietatem, vel totum 5. The
agit in medietatem. Et dicendum est quod totum ; quia ^^acts
prima pars non ageret in primam partem, sed secundam, quia on each
secunda ei conjungitur, nee in secundam, quia secunda pars the portion
agentis magis ei appropinquat. Item si prima pars agentis affccted -
ageret in partem primam, et secunda in secundam, tune
magis ageret secunda in primam quam in secundam, quia ei
conjungitur. Si objiciatur de septimo Physicorum, quod si
virtus tota agit totam actionem, ergo medietas medietatem ;
1 There is here a glimpse of the truth that a given amount of energy may
manifest itself either in change of velocity or direction, or change of constitution
of the body on which work is done.
a extensione, Reg., continuatione, O.
444 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
dicendum est, quod jam patuit prius quod actio totius^est
indivisa, dum partes sunt etiam in toto, sed si totum divide-
retur et patiens similiter, consequeretur haec regula.
6. The Deinde sexto, an medietas alterata potest reliquam alte-
Jheportion rare. Dicendum quod non, quia tune non esset quantitas
affected determinata in magnitudine ad actionem, et tune medietas
the an a|ent b ; y medietatis prima alteraretur, et sic in infinitum. Si igitur
not the O bjiciatur, quod dum medietas illius partis remanet in toto,
second half J ,
by the oportet quod agens illam medietatem pnmo alteret quam
firstt alteretur secunda, et antequam totum alteretur, per secundam
conclusionem septimi Physicorum, quae est, quod nullum
mobile primo movetur, sed aliqua pars ejus, quia parte
quiescente quiescit totum, et ideo pars primo movetur; sed
species in ilia prima medietate est completa in actu suo,
ergo non erit otiosa, quare alterabit medietatem secundam,
et praecipue cum medietas sufficeret ad hoc ; ergo agens
principale non alterabit medietatem secundam, et praecipue
cum medietas prima est magis conjuncta cum medietate
secunda, quam agens principale; dicendum est, quod tune
eadem est objectio de ilia medietate prima, nam habet
medietatem, de qua eodem modo potest argui, et sic ulterius
in infinitum, quod est impossibile ; et sic sequetur quod non
contingit dare aliquam partem determinatam in quam possit
agens datum ; quia quaelibet habet medietatem, quam solam
medietatem primam alterabit agens principale secundum has
rationes. Et ideo hae objectiones nullae sunt, quae redar-
3 7 guunt ipsum qui eas proponit.
Con- Praeterea solvendum est aliter, videlicet quod licet agens
elusion. p r i us alterat medietatem primam quam secunda alteretur, tamen
illam secundam alterabit agens et non medietas prima, quia
agens potest in earn et habet majorem virtutem quam medie-
tas prima jam alterata, et ideo potentius et melius potest
medietatem secundam alterare, quam prima medietas, et
natura facit quod melius est et perfectius, propter quod con-
cedit principal! agenti, ut alteret secundam medietatem, et
denegat hoc primae medietati, ita ut non terminetur actio
ipsius agentis donee compleat suam actionem per alterationem
utriusque medietatis. Sed si objiciatur illud Aristotelis in
PARS PRIMA: CAP. V. 445
septimo Physicorum in fine, quod si aliqua virtus alteret aliquod
mobile in aliquo tempore, tune medietas virtutis alterabit
medium mobilis secundum aequalem alterationem in toto eo
tempore ; dicendum est, quod haec intelligenda sunt si mobile
dividatur actualiter ; sed dum totum est integrum, non deter-
minabitur actio, antequam totum alteretur. Si dicatur, quod
idem manens idem natum est facere idem, ergo idem manens
idem natum est pati idem, et eodem modo, quare sive sit in
toto medietas sive separata, poterit esse subjectum passionis
in quo terminetur actio agentis ; dicendum est quod non se-
quitur, quia in toto est pars in potentia, non in actu. Et
similiter cum hoc dicendum est, quod totum potest in totum,
et ideo natura non abscindit suam actionem, usquequo com-
pleatur in tota parte patientis, in qua natum est agens suam
actionem complere. Et etiam dicendum est, quod agens
principale potest melius et perfectius alterare secundam
medietatem, quam eandem alteret prima 1 medietas, ut
dictum est.
CAPITULUM V.
Nunc considerandum est quintum principale circa influen- On what
tiam agentis in patiens, et consistit in his quae exiguntur a action 3 be"
parte patientis. Et sunt conclusiones tres. Prima est de exercised ?
. f . ., -r, (i) Action
mferionbus respectu coelestium. Et quod a supenonbus O f celestial
bodies on
1 post, the reading of Reg., has been adopted by J. ; but O. has prima, which terrestrial,
is more intelligible.
The foregoing chapter may be regarded as an attempt to conciliate the
infinite divisibility, in other words the continuity of matter, with its molecular
or particulate constitution. That the smallest conceivable portion of matter had
gravity Bacon clearly grasped. His language on that point is emphatic and
remarkable. But in the transmission of radiant force, as he conceived it,
a certain definite portion or region of matter was acted on as a whole ; this,
when its latent activities had been evoked, became itself the force acting on the
succeeding region ; and so onward. This region must be regarded, he says,
practically as a whole : its parts cannot be regarded as acting separately. Just
so the modern physicist, while maintaining the existence of an absolutely con-
tinuous ether, is driven to suppose that portions of it assume a definite shape :
as vortex-atoms or otherwise. Similarly in the undulatory theory the wave,
whether of water, air, or ether, has to be considered as a definite whole. How
far these theories are to be regarded as more than useful, or indeed indispensable,
working hypotheses, cannot be discussed here. The point of interest is to trace
their operation in the thirteenth century.
446 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
possint pati inferiora patet, quia communicant in materia, et
quod ilia quae communicant in genere communicant in
materia, ut dicitur quinto Metaphysicorum 1 . Et ideo licet
non communicent in tantum ut sit mutua generatio et cor-
ruptio completa inter inferiora et coelestia, hoc enim negatur
libro de Generatione et alibi, tamen postquam in genere com-
municant, oportet quod in materia communicent, secundum
quod Aristoteles dicit. Et ideo manifestantur haec in Priori-
bus, quod essentia generis proximi est materiale principium in
naturalibus respectu duarum specierum, et individuurn generis
respectu duorum individuorum illarum specierum. Congruentia
autem est ad hoc ; quoniam quanto magis partes universi
assimilentur, tanto major est salus earum et utilitas. Et ideo
cum inferiora non possunt assimilari per naturas completas,
naturae coelorum congruit ut saltern per species receptas.
Necessitas autem concludit hoc idem per generationem rerum
et corruptionem, cujus causa principalis est duplex allatio
solis sub obliquo circulo ; sed sol non est per substantiam in
inferioribus, et ideo per virtutem. Et sic de aliis corporibus
coelestibus. Et per experientiam patet illud de luce diffusa
a coelestibus per omnia inferiora. Et ideo cum objiciatur quod
natura coelestis non est generabilis et corruptibilis, propter
quod non generabitur in materia elementari ; dicendum est
quod hoc est verum sub esse complete, sed sub esse speciei
non est inconveniens, immo necessarium.
(2) Action Sed secundo sciendum est, quod coelestia possunt recipere
bodieTorf s P e cies ab aliis coelestibus, ut luna et stellae recipiunt vir-
each other, tutem et speciem solis, ita quod lux solis veniens ad super-
ficiem lunae vel stellae cujuslibet educit ibi per naturalem
immutationem lucem de potentia materiae 2 . Et hoc dicit
commentator super secundum Coeli et Mundi, et arguit ad hoc
per aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis,ut patebit
inferius. Et Aristoteles ipse dicit octavo Metaphysicorum
quod non omne alterabile est generabile, propter coelestia ; et
hoc est quia alteratio lucis est in coelestibus. Et ideo dicit
Aristoteles secundo Meteorologicorum 3 , quod sol illuminat
1 Cf. Metaphys. iv. 6, 15. 2 Cf. vol. i. p. 129.
3 Metaphysicorum, J., Meteorum, Reg. Cf. Meteorologica, i. 8, 6.
PARS PRIM A: CAP. V. 447
omnes Stellas. Si igitur objiciatur, quod Aristoteles vult in
primo Coeli et Mundi, quod natura coeli sit incorruptibilis, nee
sit alterabilis, nee passibilis ; diccndum est, quod alteratio est
duplex secundumAristotelemsecundodeAnima 1 ,unomodo,ut
ejus utar eloquio, in habitus naturam et perfectionem ; et haec
est alteratio quae est per species et virtutes, seu fiat in sensum
seu in aliud. Et cum hoc non fiat sine quadam generatione,
concedenda est haec generatio speciei, quae est in perfectionem
appetitus coelestis naturae, non in corruptionem, nisi ipsius
defectus, et cujusdam imperfectionis quam habent luna et
stellae respectu solis praecipue. Alia est alteratio seu trans-
mutatio quae est cum completa generatione novae formae in
patiente, et cum completa ablatione et corruptione naturae
specificae patientis. Et hujusmodi transmutatio vel alteratio
non est in coelestibus, et haec non est in speciebus. Et si
dicatur quod potentia in coelestibus est completa per actum,
et appetitus materiae est terminatus, dicendum est quod
respectu novae formae quae tolleret formam praesentem in
corpore coeli per veram et completam corruptionem naturae
specificae coelestis, est appetitus terminatus ; et non respectu
speciei et virtutis lucis et hujusmodi, quae simul stant cum
natura specifica lunae et stellarum. Unde appetitus quidem
est in luna et stellis incompletus de se, et perficitur per
speciem et virtutem solis. Et similiter per species alterius
cujusque stellae ; quaelibet enim facit suam speciem in aliam.
[Tertio -] Sciendum est, quod non solum contingit fieri (3) Action
speciem in coelestibus ab aliquo coelesti, sed ab inferioribus.
Est enim ad hoc possibilitas et congruentia, sicut dictum est de bodies on
actione coelestium in inferiora ; sed absoluta necessitas non est
propter coelestia in se, sed in quantum sunt partes universi
assimilandae aliis per receptionem specierum, et in quantum
sunt medium in sensu. Si enim oculus esset in orbe lunae,
posset videre multa in sphaeris elementorum posita, sed non
videt nisi per species, et cum species visus nostri exigitur ad
actionem videndi, ut prius tactum est, et tenendum secundum
1 Cf. De Anitna, ii. 5, 5 OVK (an &' dir\ovv ov5l T& iraaxftv, aXXd TO plv <f)0op&
m vnu TOV fvafTiov, TO 81 acarrjpia na\\ov TOV ovvapti OVTOS viro TOV
OVTOS teal upoiov, OVTOJS <is 5tW/z<? tx fl TRu* ivTt\tx (iav '
2 The word in brackets is not in the MSS , but is evidently required.
448 MULTIPLICATIO SPECIE RUM.
auctores, et probatur post 1 , tune in videndo stellas, oportet
quod visus nostri species generetur in coelo, sicut in sphaeris
elementorum. Et ideo quicquid hie objiceretur de intrans-
mutabilitate coeli, et quod non est generabile nee corruptibile,
dicendum, quod hoc solum intelligendum est de transmuta-
tione et generatione et corruptione quae tollunt naturam
specificam patientis, et renovant aliam formam specificam in
esse complete. Sed bene est hie alteratio, quae est per
generationem speciei, qua coelestis natura assimiletur inferior!
propter majorem conformitatem universi et salutem, et
propter necessitatem sensus et maxime visus, cujus species
venit ad stellas, et ad quam species stellarum veniunt ad
visum.
in certain Si vero objiciatur, quod omne agens est nobilius patiente,
terrestrial ut Aristoteles dicit tertio de Anima, dicendum quod hoc est
things may verum j n quantum hujusmodi ; quoniam in quantum coelum
rank above
celestial, habet aptitudinem et potentiam et appetitum quendam
respectu virtutum rerum inferiorum, quibus caret ut assimiletur
eis propter majorem proportionem universi, in hoc est minus
nobile quam res inferior quantumcunque vilis, quae talem
speciem habet in actu et completam. Nee derogatur in hoc
nobilitati coelestis substantiae, quia non est hoc ad ejus igno-
bilitatem, sed ad decorem, ut completa sit concordia partium
universi et salus et perfectio, quatenus conveniant ad invicem,
quantum possibile est. Si objiceretur ex decimo Metaphysi-
corum -, quod corruptibile et incorruptibile non communicant
in genere, et hoc non posset exponi de genere praedicabili, ut
patet, cum sint in eodem praedicamento, necesse est exponi
eodem genere subjecto, quia genus dicitur aequivoce ad
subjectum et ad idem, quod de pluribus differentibus specie
praedicatur in eo quod quid, quare videtur quod in eodem
subjecto coelesti non erit^natura corruptibilis cum incorrupti-
bili, praecipue cum corpus coeleste sit simplex. Aliud enim
est de homine qui est compositae naturae multipliciter, in quo
est aliud corruptibile et aliud incorruptibile. Sed dicendum
1 prius, J., post, O. and Reg.
2 Cf. Metaphysica, ix. 10, i av&yxrj trepav flvai TU> ytvei TO <}>9apTov KCU. TO
a.<p6aprov.
PARS PRIM A: CAP. VI. 449
est, quod corruptibile et incorruptibile completa in esse
naturae non possunt esse in eodem simplici, possunt tamen
esse dummodo unum sit in esse specifico naturali completum,
et aliud sit assimilatio ejus ad aliquod alterum ; hoc enim est
possibile et valde conveniens, et quodammodo necessarium.
Si dicatur illud Aristotelis primo Meteorologicorum l quod
coelum non recipit peregrinas impressiones, et has vocat altera-
tiones formarum elementarium ; dicendum est, quod non sunt
peregrinae propter esse speciei renovandae, de qua hie loquimur,
sed solum propter completum esse hujus formarum et trans-
mutationum,quae accidunt per corruptionem patientis in parte
vel in toto, et per laesionem suae substantiae specificae ; et
hujusmodi transmutationes non fiunt in coelestibus. Si ob-
jiciatur quod cum coelum agat in haec inferiora, et possit ab
eis pati per generationem speciei tune erit agens physice,
cujus contrarium vult tertio Physicorum, et libro de Genera-
tione, et alibi pluries ; dicendum est, quod passio quae est in
generatione speciei non inducit actionem physicam, sed ista
quae est per corruptionem essentiae patientis, quae non est in
coelestibus. Quod autem dicit Avicenna tertio de Anima,
quod absurdum est dicere quod coeli patiantur a nostro
visu, dicendum est quod ipse prius immediate tetigit quo modo
intelligit hanc passionem ; loquens contra eos qui posuerunt
aerem et coelum in tantum pati a visu et alterari, ut aer
et coelum essent instrumentum sentiendi visibile et deferendi
seu reddendi visui ejus speciem, et quod a visu fieret aliquid
corporale protensum in medio usque ad rem visam. Et non
loquimur contra hoc, quod coelum sit sicut medium in visu
recipiens speciem visus et visibilis ; [hoc enim necessarium est] 2 .
CAPITULUM VI.
Nunc considerandum est sextum principale circa influentiam On earth,
agentis in patiens, et in hoc consistit ut sciatur quae agentia
\ r*e *r * i verse, the
1 Cf. Meteorologtca, i. 2.
a These words omitted in O. Throughout this chapter Bacon is feeling his
way towards the abolition of the distinction, supposed to be absolute, between
terrestrial and celestial substance ; a distinction which Giordano Bruno and
Galileo were one day to obliterate. But this could not be done in the thirteenth
century as the next chapter shows.
VOL. II. G g
450 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
.action of corporalia possunt complere suas species in patientibus ex-
caribi out trinsecis quae ab eis tanguntur, ut tollant naturam specificam
to com- patientis, et faciant effectus completes similes eis nomine et
pletion. definitione. Et scimus quod de complemento universi sunt
generabilia et corruptibilia. Si enim omnia essent ingenera-
bilia et incorruptibilia, non essent nisi sphaerae elementorum
et coelestia et substantia spiritualis, et ita omnia alia deessent
mundo, quod inconveniens esset. Sed cum mundus sit
sphaericae figurae propter rationes proprias, quae postea
inducendae sunt suo loco, nunc una est necessaria ad praesens,
videlicet quod sphaericae figurae esse debet, ut undique e
partibus sphaerae confluant virtutes coelorum in centrum
hujus sphaerae quod est locus generationis. Et haec est
terra, quae est locus mixtionis et generationis et corruptionis.
The motors Et ideo superiora. ut coelestia, sunt ingenerabilia et incor-
heavenly ruptibilia secundum ordinem universi, et quia continuant
spheres not generationem et corruptionem in his inferioribus. Quando
susceptible .
of such vero oportet quod moveantur propter generationem et cor-
change. ruptionem, quia motus adducit generans, id est, stellam,
ut Aristoteles dicit in fine de Generatione, et exemplificat in
obliquo circulo solis, in quo movetur per accessum et recessum
respectu climatum et regionum, ideo oportet dari motores
continues motuum coelestium. Sed cum hie motus non sit
naturalis, eo quod non est a contrario in contrarium, propter
uniformitatem orientis et occidentis et caeterarum partium
coeli in quibus non est contrarietas, oportet quod hi motus
sint voluntarii, et ideo a substantiis habentibus voluntatem
vel rationem, cujusmodi sunt intelligentiae. Propter quod
oportet quod intelligentiae moveant orbes et Stellas ; et quia
omne movens nobilius est moto, oportet quod hujusmodi
motores sint incorruptibiles et ingenerabiles, quamvis et
rationes aliae sint ad idem et caetera nunc tacta.
Action of Sed transeo ad ea quae sunt propria ad id quod intendo,
the four ... , , ,
elements scilicet ad videndum quae agentia possunt complere effectus
' ally oFfire" et quae "^ Et patet quod c l uatuor elementa possunt hoc
is carried facere. Aristoteles enim dicit libro Meteorologicorum, quod
aqua multoties convertit aerem in se, et e contrario ; et quod-
libet potest fieri ex quolibet, ut vult libro de Generatione.
PARS PRIM A: CAP. VI. 451
Et maxime ignis hoc facit, quia magis est nobile, et ideo magis
activum, et omnia corporalia non coelestia in se converteret ;
et ageret in infinitum, si ei materia combustibilis apponeretur,
secundum quod vult Aristoteles secundo de Anima; licet hoc
verbum habeat suam expositionem, ut tangetur post. Verum
non solum effectum suum complet in elementis, sed in mixtis
omnibus. Alia vero elementa non tantum possunt facere ;
sunt enim longe debilioris operationis, et multas operationes
debiles et insensibiles faciunt. Et hae solae substantiae cor-
porales possunt suas species complere in effectus suos factas,
scilicet in patientibus extra eas. Unde nee mixta inanimata,
nee animata generata ex putrefactione, nee propagata, nee
coelestia faciunt nisi species suas in rebus mundi eis pro-
pinquis extra se. Hoc dico propter plantas et matres in
animalibus, quae in semine deciso perficiunt species in effectus
completes cum adjutorio virtutis coeli et motorum in coeles-
tibus. Sed tamen nee plantae nee matres facientes suas
species in corporibus extra se complent eas, velut ignis com-
plet speciem factam in ligno ei appropinquate extra se in
effectum plenum similem ei nomine et definitione.
Sed gravissimum dubium est in hac parte, eo quod nobi- whymixed
liora sunt omnia mixta, inanimata et animata et coelestia, ^"^ tances '
quam elementa, et ideo habent plus de virtute activa, et ideo nobler than
in materia mundi magis videntur posse complere suas species, cannot tary '
Nee est impedimentum per hoc quod diet solet, quod non alwa )' sdo
. ., r the same.
est aptitudo a parte matenae mundi ad tarn nobiles formas
complendas ut corporum coelestium et hominum, et hujus-
modi propagatorum. Quoniam si quaeratur, cum elementum
agit in mixtum vel in aliud elementum, quae est aptitudo
a parte materiae naturalis, non potest dici, nisi quia ilia
materia apta nata est, et habet aptitudinem naturalem ad
species diversas et communes eis. Et haec secundum veri-
tatem est essentia alicujus generis proximi, quae est in
potentia ad species contrarias et apta nata ad utramque,
ut substantia corporea non coelestis est in potentia ad
elementum et mixtum, et res significata per hanc circum-
locutionem est subjectum et materia in transmutatione mixti
in elementum, et e contrario. Et quando elementum est
G g 2
452 MULTIPL1CATIO SPECIERUM.
fortius mixto corrumpit naturam specificam mixti usque ad
radicem communem ei et mixto ; id est ad essentiam illius
generis de cujus potentia producitur natura specifica elementi.
Et e contrario, cum mixtum, vel aliud agens sufficiens ad
generationem mixti, sicut coelum, potest invalescere super
elementum, tollit naturam specificam elementi, et de radice
communi et ex ejus potentia producit naturam specificam
mixti *.
Constat igitur ratio generationis effectus completi in duobus,
scilicet quod agens habeat potentiam majorem quam patiens
ut vincat, et quod materia 2 sit communis agenti et patienti,
quae materia est essentia alicujus generis proximi quod
commune est duabus speciebus, scilicet, agenti et patienti.
Et in genere individuorum est individuum generis respectu
duorum individuorum diversarum specierum (sicut enim se
habet genus ad species, sic individuum generis ad individua
specierum), loco principii naturalis apti ad utrumque. Haec
uberius patuerunt in praecedentibus. Sed mine sufficit ad
hoc quod volo ut concedatur sine contradictione quod victoria
alterius speciei agentis, posita sub genere et potentia generis
proximi, sufficiunt ad generationem et corruptionem effectuum
completorum. Cum igitur coelum majoris sit potentiae ad
agendum quam ignis et quam aliquod corpus inferius, et
communicat in genere proximo cum corpore non coelesti
(communicant enim in primo genere subalterno) et coelum
est nobilius et magis activum, invenitur hie tota ratio effectus
complendi. Et sic ulterius de homine et omnibus mixtis,
quae sunt nobiliora elementis, et ideo magis generativa spe-
cierum suarum complendarum in effectus, cum inveniatur
1 On the views expressed in this and the following paragraph, as to the
successive integrations or disintegrations of matter, some light is thrown by an
extract from Bacon's ' Communia Naturalium ' given in the Introduction.
2 See Arist. De Genemttone, i. 7, n oaa p.lv ovv prf kv v\r] Ixet rty
p-opcp-ffv, ravra fj.lv airadr] TOIV TTOITJTIKUIV, oaa. 5' li/ vXy, TraOrjTtKd. TT)I/ niv yap
v\r)v \eyofjifv . . . T)I/ O.VTT)V eivai rwv avTiKfijAtvcav oiroTepovovv watrtp yevos ov.
Aristotle distinguishes in this chapter between primary and secondary agents.
We may say that the physician heals, or that his wine and food heals. In the
first case there is no reaction from the body acted on ; in the second case there
is. The secondary agent being of the same genus as the patient is affected by
the patient. To oniov TTOIOVV ical avro iraff^fi TI, rf yap Ofpfjaivtrai
d\\o
PARS PRIMA: CAP. VL 453
materia seu essentia generis proximi communis duabus
speciebus quibuscunque datis. Quapropter sequitur quod in
illis et in omnibus agentibus est aptitudo ut compleant suos
effectus, quantum est a parte agentium et patientium, et
materiae communis eis.
Sed tamen licet sit aptitudo dicta, non tamen est potestas Such a
nee possibilitas ad hos effectus complendos propter multas ^^ sub _
rationes. Non enim omne quod habet aptitudinem, h abet y ert the
., ...^ , ., , order of the
possibihtatem ; ut caecus aptus natus est ad videndum, non un i verse;
tamen potest videre, nee potentiam videndi habet per naturam. thestronger
In proposito vero est sola aptitudo, et tamen ante privationem ; would
unde non est ablata potentia per inductionem privationis,
in caeco, sed excluditur potentia, et similiter actus propter into their
videndi necessitatem. Cum enim non sit quasi proportio *
virtutis activae in corpore respectu substantiae spiritualis, et
similiter in corpore non coelesti respectu substantiae coelestis,
si complerentur species substantiarum spiritualium, omnia
fierent spiritualia, et si complerentur species substantiarum
coelestium tollerentur omnes naturae corporales inferiores, et
fierent solum substantiae coelestes ; et ideo destrueretur ordo
universi et mundi. Propter quod licet ex lege naturae par-
ticularis aptitudo sit a parte substantiae spiritualis activae, et
a parte substantiae coelestis activae, et a parte materiae com-
munis substantiae spirituali et corporali, et similiter communis
substantiae coelesti et non coelesti, ut fierent substantiarum
spiritualium et coelestium effectus completi, tamen ex ordina-
tione divina, et ex lege naturae universalis, de qua facit
Avicenna mentionem sexto Metaphysicae, abscinditur potentia,
et excluditur actus ; ita quod non possunt substantiae spiri-
tuales nee substantiae coelestes facere nisi suas species et
nullo modo complere effectus eis similes nomine et definitione;
quia tune fierent omnia spiritualia et coelestia, et destruerentur
res multae quae sunt de complemento universi. Non solum
secundum statum praesentis cursus, sed simpliciter hoc dico,
quia finaliter multa auferentur omnino a numero rerum quae
tamen nunc sunt necessaria in mundo propter hominem,
propter quern facta sunt caetera. Et tamen nihilominus ex
natura particulari ipsius substantiae spiritualis et coeli est
454 MULTIPL1CATIO SPECIERUM.
quod sit aptitude a parte sua ut produceret effectual comple-
tum, et aptitudo est a parte materiae mundi, quae est com-
munis spiritual! et corporali atque coelesti et non coelesti.
Nee obstat quod tune aliqua spiritualia et coelestia essent
g